Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

productos Angelos, neque ante eaelum , terramque

constitutos: Id verδ probat ex Geneseos capite I. quod quidem eadem ratione , qua Augustinus , exponit: Quoniam cinquit in prineipio cre vis Deus caelum ac soram , ut illud sit errandi principium , ante quod creath ex rebus omnina nulla fuerit. Idem docet Theodoretus quaest. 34 ubi enim hanc sbi qua Hionem proposuit: Prineedunine Angeli creationem coeli O terrae, an una eum eis creati sunt e Respondet, Angelos ante coelum corporeum creatos non esse, tum quod coelo circumscripti sunt, tum etiam quod cum ad hominum tuteIam destinati sint, inutilis fuisset eorum ante mundi creationem productio:

suo miniseris c inquit quaest. 4. 2 fungebantur

Angeli, qui creationem praeeedebant, cum nullus esset qui indigeret , ut adjuvaritur e mm Uerae

Augustinus Iib. 12. contra Faustum, capitae Io. docet, Angelos prima die factos fuisse; idem quoque scribit pluribus aliis in locis, quos adprobationem tertiae conclusionis Proferemus is Augustino subscribunt plures alii Patres Latiniquorum textus ibidem referentur. Eorumdem Patrum doctrinam probasse videtur Concilium Lateranense IV. cap. I. ubi afl erit, Deum sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utram ne de nihilo eondidisse ereaturam , spisianaiam in eorporalem , angelisam videlicet is m-

' Obileies. PIures Patres Graeci docuerunt, Angelos ante visibile hoc universum a Deo creatos suisse . Basilius hom. I. in Hexameron sie Io-quitur: Erat enim c ut apparet ) aliquid etiam ante hoe universum, quod mente quidem nostra eo temptim, possumus: non est tamen literis ullis proditum , quod rudibus , O eognitione actuc i fontibus nequaquam eongruere videbatur. Chrysi stomus libro primo ad Stagirium , haec habet: Fecis Ansesis, Ανchangelos., nuditas atte-

422쪽

vius gratia , sed bonitatis illius .... Post homuerem1onem , etiam hominem Deit ob eandemeaufam , nec non totum hune mundum a qui

bus quidem verbis innuere videtur, totum mundum post Angelorum creationem conditum suisse. . In eandem sententiam abierunt plures Latini. Ambrosius lib. I in Hexameron, cap. s. quae stionem aperte definit: Angeli c ait ) domina-ιiones , O potestates , etsi aliquarido ea erunt , erant tamen jam , quando his mundus fractus . Ambrosio subseribit Hilarius, tum in praefatione ad Psalmos, tum libro contra Auxentium. Substribit pariter Hieronymus in primum caput Epistolae ad Titum, ubi sic loquitur: Sex mi lia nee m nostri orbis implentur anni, O qua tas prius aeternitates, quanta tempora suisse arbitrandum es, in quibus Angeli , throni , domin

nationes , laete que virtutes servierint Deo , O absque temtorum visibus asque mensuris Deo jubente substiterint ρ Hieronymo adhaeret Beda et Angeli inquit in libro quaestionum, quaestione 9. ante creationem mundi creati sunt . Ergo Patribus persuasum fuit, Angelos suisse creatos longe antequam Deus hoc universum produceret .

Resp. I. cone. ant. dist. eonseq. Ergo Patribus persuasum fuit, Angelos fuisse creatos antequam Deus hoc universum produceret, & illis Patribus contradicunt alii multo plures , eonc. conseq. Et non contradicunt alii multo plures , neg. conseq. Theologi eae eonclusiones equidem ex Patribus petendae sunt, sed ex iis qui multo plures quam alii in.aliquam abeunt sententiam rat Patres qui negant Angelos ante hujus universi productionem exeatos suisse, multδ sunt in majori numero: ipsamque quaestionem non incidenter, ut plures ex iis qui in argumento lat dati sunt, sed dedita opera & ex profesto tr.

ctarunt . . a Prae

423쪽

Io Instit.Theolog. Pars III. .

Praeterea in eo Patrum numero immerito reis

censetur Basilius: siquidem illius textus potest exponi de Deo ipse, hoc est, Basilius per rem' illam quam scribit ante mundum extitisse, Dei ipsius Verbum intellexit: siquidem asserit, rem illam esse aeternam : Erat inquit θ quidam mundi productione status antiquior , sempiternus ,

perpetuus . EX eodem quoque numero expungi

debet Chrysostomus: haec enim illius verba, ,e

non totum hunc mundum, non reseruntur ad ista ,

Post horum ereationem , sed ad haec alia , Bonitatis illius: Ita ut sensus non sit, visibilem hunc mu dum post angelorum creationem productum fuisse; sed iste tantum, Deum, visibilem hunc mundum nullius alterius gratia, sed suae t antum

bonitatis causa produxisse. Instabis. S. Thomas aperte docet,omnes Grae-etos Patres asserere, angelorum creationem Praecessisse creationem universi: Ad primum ergo diacendum , inquit I. p. q. 61. art. 4. quod Hieron us loquitur fecundum sententiam dictorum Graeco-οrum , qui omnes hoc concorditer sentiunt, quod a gel; sunt ante mundum corporeum creati. Cum etiam nonnulli sint ex Latinis Patribus, qui in Graecomm sententiam abierint, sequitur, multo plures esse Patres qui affirmarunt, angelos ante mun-Hum corporeum conditos suisse, quam qui id ne- arunt , Prindeque verior est affirmativa illatententia. Resp. I. propositionem qua asseruit, Graecox Concorditer docere angelos esse conditos ante mundum torporeum , continere quaestionem fa- ω minime revelati, ac proinde illius judicium Penes est quemque theologum. Resp. 2. dist. ant. Et illa verba S. Thomae non sunt universaliter , sed cum exceptionibus,intelligenda, conc.ant. Et sunt universaliter & absque exceptionibus,intelli genda, neg. ant. Et sane evidenter patet ex iis

quae prolata sunt ad nostrae conclusionis Prob ajonem , Epiphanium , Theodoretum , ac plures alios

424쪽

Differt. I. De Angelis II

alios Graecos quos laudat Estius , aperte docuisse Angelos ante visibilem hunc Mundum minime creatos fuisse. CONCLUSIO 2. Quamvis vera sit propositio quacnegat, Angelos ante vis bilem hunc mundum creatos fuisse, non est tamen certa certitudine fidei Catholica'. Probatur I. Illa propositio non est certa certitudine fidei Catholicae, quae expresse non continetur aut in Scriptura aut in traditione,aut quam Ecclesia non declaravit iis,implicite saltem, contineri: nam ut tomo I. diximus agestes decensuris propositionum) ut quid ad fidem, Catholicam pertineat, necesse est, ut aut explicite in iis sacris fontibus contineatur, aut si implicite tantum , contineri declaretur ab Ecclesia: atqui propositio: quae negat, Angelos ante visibilem hune mundum creatos fuisse, expresse non continetur aut in Scriptura aut in traditione,nec

Eeelesia desiniit iis, saltem implicite, contineri: ergo, &c. Minor in qua difficultas est posita, patebit ex iis quae mox in objectionum solutionibus dicentur. Probatur 2. Ea propositio non pertinet ad fidem Catholicam, quam nulli Patres dixerunt ad eam Pertinere, quam econtra ad eam pertinere negarunt plurimi, sive ante, sive post Concilium Lateranense IV. atqui nulli Patres dixerunt, Propositionem de qua agitur , ad fidem pertineres nullisis enim textus proferri potest; plures e con tra negarunt, eam ad fidem pertinere . NEt quidem pri , ante Concilium Lateranense N. S. Augustinus libro unico de Genesi ad Literam, cap. 3. ubi in utramque partem movit quaestionem, utrum Angeli ante mundum creati fuerint, docet, unum tantum ad fidem pertinere,

scilicet Angele s a Deo exeatos esse: Sed ait, quoquo modo hoc se habeat s res enim fieretis ma G, in humanis conjecturis Mpenetrabilis: Π- cerae accipiendum est in me , etiamsi modo

425쪽

ςra Institi Theolog. Pars III.

nostrae eo rationis exeedit , omnem ereaturam h bere initium , tempusque ipsum esse ereaturam .

Quamvis Theodoretus Ic ut superius dictum est

expresse neget, Angelos ante mundum visibilemereatos suisse, fatetur tamen,eum qui contrarium dixerit, nihil contra fidem proserre. Magister Sententiarum lib.2. Sent. dist. h. Hugo VIctorinus cap. s. Annotat, in Genesim, eadem ferme ratione loquuntur. Secundo, post Concilium Lateranense IV. s. Τhomas haec habet I. p. q. 6 I. art. 3. in Corp.rion est igitur probab3le , quod Deus creaturam

angelieam seorsim ante alias omnes ereaturas crea verit . uuamvis eontrarium non sit reputandum edi

Objicies. Scriptura docet I. Deum In principio creasse coelum & terram; et . ipsum intra sex dies fecisse omnia quae eaelis & terra conti nentur; 3. Concilium Lateranense IV. definite Deum simul initis temporis utramque de nihilo condidisse ereaturam , angelieam v deliset O mu damamr Atqui ea loea probant, Angelos non suisse creatos ante visibilem hunc mundum: ergo s

Resp. dist. min. Ea loea probant argumento quod non faciat certitudinem fidei , conc. min. quod faciat certitudinem fidei, neg. min. Hoc est, licet ut superius ostensum est) ex iis locis colligi pomt,Anselos ante hoe universum visibile creatos non fuisse, id tamen non eolligitur tam Iam fide Catholica certum. Ratio est, quia alii

iter explicant textus qui in argumento recensentur

Et sane nonnulli contendunt, voces istas, Inpuine pis,sigmificare, Ab initio aliquo temporis, ita ut sensus sit mundum non semper suisie, Deumque estecisse, ut mundum qui nullus in aeternitate fuerat, de novo, quando ei libuit, primum est e inciperet. Ex qua quidem explicatione duo colliguntur 1 alterum , mundum non esse aeternums

426쪽

Dissen. I. De Angeias es 4r 3

sed aliquando incoepisse: alterum, cognosci anti quitatem mundi , ita ut praecise statui possit, quinam ab orbe condito ad hoc usque tempus flux rit annorum numerus. In utroque ethnici aberrarunt: quidam enim censuerunt, mundum esse

ab aeterno ; alii coepisse quidem illum aliquando putaverunt, sed innumera fere retrolapsa saecula numerarunt. Vide Pererium lib. I. in Genesim,

cap. I. vers I. t

Nonnulli alii scriptores contendunt, verba de quibus agitur, In principio, idem esse ac, In Filio; per eum enim omnia lacta sumu, & sine ipso sa- tum est nihil. Utramque illam expositionem

tanquam probabilem refert S. Thomas I. P. 6I .art. 3. ad 3. ubi sic loquitur: Si vero contrariam xeneatur sangelos ante mundum creatos suiste quod dieitur Genesis I. In principis Deus creavit caelum se terram, exponendum est , in priseipio , id est, in Filio; vel in principio temporis, non autem in

principio, id est, antequam nihil fieret.

2. Haec verba: Exodi 2o. Sex diebus seest Deus eaelum o terram, O omnia quae in eissunt, ab aliquibus exponuntur de rebus .tantum visibilibus,ita ut sensius sit, nullam ex creaturis corporeis coelo ac terra contentis esse , quae intra sex dierum spatium a Deo producta non fuerit. 3. Concilii Lateranensis locus quo decernitur Angelos simul ab initio temporis cum mundo vi

s bili creatos esse, duobus modis explicari potest. Dici potest primo, particuIam, Simul, non intelliagi de simultate physica quae instans indivisibile significet, sed de simultate morsi quae quandam

habeat latitudinem; ea ferine ratione, Per quam ea quae eodem die,imo & eodem anno facta sunt,

Plerumque dicuntur esse simul facta. Diei potest fecundo, particulam, Simul, a Patribus Later nensibus intellectam quidem fuisse de simultate physica, ita ut significare volue int, A ngelos physice simul ab initio temporis cum mundo vi

b,li fuisse conditos ; verum inquit Estius9 Ia dati

427쪽

4i Instit. Theolog. Pars III.

dati Patres idnon proposuerunt tanquam fidei articulum, sed tantum tanquam probabiliorem

opinionem. i . . l. Il

Nec obstat, quod Patres Concilii Lateranensis damnare voluerint Origenem qui docuit, substantias seirituales ante mundum visibilem conditas fuisse. Nam eum sinquit Cajetanus) dmplieiter teneatuin, Angelos productos esse ante eorpora , scilicet vel secundum errorem jam dictum s de Origene loquitur, cui visum est, substantias spirituales per se productas fuisse a Deo, corporales vero lohgopost, tempore, & quidem per accidens, nimirum ut spirituales propter deme-

vita in corporibus tanquam in carceribus comcluderentur ) vel simpliciter se absolute , quod ex Dei voluntate angeli praecesserint mundum visibilem , Decretalis illa , quamvis secundum urebantramque positionem destruat, contra primam tamen tanquam contra haeresim interpretanda est; ad fecundam vero tanquam ad minus probabilem applLeari potest . Et ratio hujusgisse est, quia determ nationes Hae non nisi contra aliquos errores feri com

sueverunt.

CONCLUSIO 3. Incertum est, quo in loco creati sint Angeli: probabile tamen est,eos in coelo empyreo creatos fuisse. Probatur prior pars. Id incertum est, de quo tum Scriptura tum Patres silent: atqui revera silent de loco,in quo creati fuerunt Angeli: Et quidem I . in Scripturis ne apex quidem est ejusmodi loci. 2. In Patribus nonnulla quidem reperire est, sed quae per modum dubii prolata sint. Probatur altera pars. I. Conveniens fuit,ut in loco nobiliori crearentur nobiliores universi partes : atqui Angeli sunt ejusmodi: ergo, &c. 2. In eo loco Angeli creati fuerunt,ex quo Angeli praevaricatores dejecti sunt: sed dejecti sunt ex coelocmpyreo ; dc illo nimirum coelo 'nonnulli exponunt haec verba Lucae Io. ridebam satanam sum fulsar de cati cademem , nec non haec alia 4 . apud

428쪽

Differt I. De Angelis I

apud Isaiam cap. I . suomodo de coelo eeeid Rὶ Lutaber Addunt, favere Augustinum illi explicationi,cum lib.x I. de Civit. Dei, cap. 33. haec scribit: Illam hoc est, sanctorum Angelorum societatem θ in eoelis esturum habitantem e sam εdiaboli cam, inde , e coelis coelorum, dejectam. Objicies I. In eo loco creati non fuerunt An geli , ad quem mali Angeli ambierunt ascendere: atqui mali Angeli ambierunt ascendere ad coelum empyreum ; sic enim apud Isajam cap. 14.

loquuntur: In coelum conficendam , super astra Dei exaltabo solium meumr ergo, &c. Resp. ad I .neg. min. Ad 2. neg. ant. Nemphverba quae ex Isaia laudata sunt, non sunt Angelorum , sed Babyloniorum regis, cui propter ingentem superbiam hyperbolicus ille loquendi

modus tribuitur. Resp. iterum dist. min. Mali Angeli ambierunt ad cadum empyreum meta phorice sumptum ascendere, conc. min. proprie& ad literam sumptum , neg. min. hoc est, coeli nomine ed loci intelligitur aequalitas cum Deo quam Angeli praevaricatores ambierunt: Ad te tiam dicendum cinquit S.Thomas I .P. . art. q. quod loquitur ibi non de eoelo aliquo eorpoveo , sed de coelo n. Trinitatis , in quod Angelus peteans ascendere voluit , dum voluit aliquo modo Deo aequi pse

Obiicies a. Bli creati non fuerunt in coelo e Pyreo, qui in eo nihil externum operati sunt; substantiarenim spirituales non sunt in loco, nisi Per suam operationem ad extra: sed Angeli nihil

externum operati sunt in coelo empyreo: ergo,&c. . 'Resp. conc. maj. neg. min. scilicet Angeli in primo suae creationis instanti concurrerunt adornatum coeli empyrei: quid vero ad eum coni ierint, incognitum est nobis: nec mirum, cum incognita sit nobis ipsa coeli empyrei natura Nonnulli contendunt, concurrisse eos ad lucem qua emPyreum fulget , eoque trahunt haec S.Tho

429쪽

416 Instit. Theolon Pars III.

S. rhomae verba in I. Sent.dist.37. quaest. 3. art. I. Angelus est in loco, in quantum operatur creea ali quod corpus locatum, vel motum, vel lumen, vel aliud

hujusmo . Sed de illo argumento redibit sermo ubi de Angelorum loco inferius dicetur.

De statu in quo Angeli creati fuerunt.

2 ρMa. inatus in quo creati fuerunt Angeli,bea-o titudinem, S gratiam complectitur; ac proinde quaerendum est I. utrum Angeli in primo suae creationis instanti fuerint beati; nautrum gratiam habuerint. Pist. 2. Beatitudo duplex est, naturalis & sse pernaturalis. Prior Posita est in ea perfectione quae omnem o minδ miseriam excludat; altera addit intuitivam Dei visionem. Gratia est quo que duplex , sanctificans& actualis. Illa se habet Per modum rei permanentis, & reddit si1bjectum Deo gratum; illae contra se habet per modum transeuntis, & movet subjectum ad actum supe naturalem eliciendum. CoN Lus Io I. Angeli , ereati sunt beati beatitudine naturali, non autem beatitudine su

pernaturali. .. .

. Probatur prior pars. Beatitudo naturalis , ex observatis , posita est in persectione quae omn em omnino miseriam excludat: atqui Angeli, creati

sunt in illa persectione, tum quod miseria sit posna peccat nempe sub Deo justo nemo potest esse miser, nisi mereatur: tum quod Patres id expres, se docuerint: Diabolus O angeli ejus inquit Augustinus lib. de correpti & gratia, cap. Io. ) beati

stant,antequam caderent.

Objicies. Illi creati non sunt beati, etiam beatitudine naturali,qui certi non erant se nunquam futuros esse miseros: . illa nimir4m incertitudo, cum animum excruciet, non levis est miseria r

430쪽

Differt. L De Angelis I

atqui Angeli , certi non suerunt e nunquam suisturos esse mi seros: non enim sciebant, an essent perseveraturi in statu in quo conditi fuerant:ergo Angeli non fuerunt creati in beatitudine, etiam naturali. Resp. dist. maj. Illi creati non fuerunt beati , etiam beatitudine naturali, qui certi non erant se nunquam futuros esse miseros, si non certo sciverint se habuiste media,quibus in statu in quo conditi fuerant, perseverare possent, conc. maj.s id certo sciverint, neg. .mai. Angeli certo coingnoverunt,se per liberum arbitrium adjutum gratia quam experiebantur praesentem , quamquestiebant sibi non defuturam, posse, si vellent, in statu in quo conditi fuerant, Perseverare: Si a stem inquit Augustinus lib. de Correp. & Gratia, cap. I I. hoc adjutorium πel Angelo , vel homini, cismprimum factisunt,defuisset. ... non utique sua culpaeeeidissent. Probatur altera conclusionis pars . Illi non fuerunt creati, beati beatitudine supernaturali, qui creati sunt, ut per merita beatitudinem supe naturalem tanquam praemium consequerentur: atqui sic creati sunt omnes Angeli: Diabolus vero

O Angeli ejus sinquit Augustin. lib. de Correpta& Gratia, cap. x. et si beati erant, antequam caderent , O se in miseriam easuros.ese nesciebant rerat tamen adhuc quod eorum adderetur beat tu

disi , si per liberum arbitrium in veritate stitissent , donee istam summae beatitudinis plenis Anem , tanquam praemium .psius permansionis a eiperent: id est, De magna per Spiratum sanctum d ta abundantia charitatA Dei, cadere ulterius omnino

non possent, O hoc de se certissime nossent. CONCLUIIo 2. Angeli, creati sunt in statu

gratiae sanctificantiS.

Probatur. Illi creati sunt in statu gratiae se ictis cantis, qui creati sunt in bona voluntate , ita amore casto, Per quem beati in eoelis adhaerent Deo; quibus Deus, condendo naturam, simul

SEARCH

MENU NAVIGATION