Examinis Concilij Tridentini, per domin. D. Martinum Chemnicium scripti, opus integrum quatuor partes, in quibus praecipuorum capitum totius doctrinae papisticae, firma & solida refutatio, tum ex sacrae scripturae fontibus, tum ex orthodoxorum Patrum

발행: 1615년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Pon; sciorude peculi tris rivilegio Petri.

ut illa

Flerant

scitum. Indulgentia

sia gusta fuerunt. de claue Absolutionis: tantum abest, talia sententia probentur, autua biliantur. Quod vero excipiunt, soli Petro peculiare priuilegium sola dilpeccata, supra & praeter reliquos Apostolos hoc est, praeter communem ab lutionem An illa sententia a Christo datum esse: Aia inquit: Tibit dabo claues,&c. rectet solide ex collatione locorum Scirepturae explica tur. Quas enim claues Christus atth. I 6. pro inittit, illa praebet&exhi bet quando post resurrectionem dat&confert potestatem remittendidi retinendi peccata, Ioan. 2 c. Sed illam potestatem confert non uni aut soli Petro sed omnibus incommune Apostolis Ioan 2 o. Et ante illan collationem dicit Christus Sicut misit me pater ita di ego mitto vos i λChrillus vero, quando tempore ministeri sui remisit peccata debitum remi 1it,oc debitore liberum dimisit Mati. IS. Haec enim sunt verba abii, lutionis eius. Confide remit tutur tibi peccata Vade in pace &nolia in-plius peccare Matth. 9. Luc. 7. Ioan . S.Imo u In adulterae I an. s. non e

set ciuilis poena imposita, nec ipse ei, post remissionem seu solutionen

peccatorum, poenam aliquam imponere voluit. Inquit enim: Nec ego te condemnabo, Vade & noli amplius peccare. Quod autem Chritius tales unquam vel docuerit vel dederit indulgetias icut ex Ponti rciorumpi citis supra descripsimus, nulla Oratione, nulla dictione . nulla syllaba nulla literae Scriptura probari poteti. Et sicut me misit Pater, ita&ego mitto vos. inquit Christus. Eadem ratio etia est de retro cui traditae suerunt clavcs regni coelorum. Qus modo enim illas usurparint; ex Script ra constat. De indulλentiis vero ipsis nihil. Imo Simonil ago Petrus respondit Pecunia tua tecum iit in perditione ii quoniam donum Dei e 1 limasti pecuni j comparari. Et ouod Matth. I 6. Christus Petro dicit hoci; dem verbis, cap. is expresse Ecclesiae dicit: Quicquid solueritis, uicquid ligaueritis.&c. Ecclesia vero, imo ipsius Romanu Ecclesie Epticos i, claues illas ab initio chabuerunt &,furparunt,&ta me per annos ni ille id amplius indulgentias istas ignorarunt. Ligare enim seu retriae re peccata , inon est poenitentiam agentibus & credentibus, post absolutionem seu remiuionem peccatorum partem aliquam ligatam res ruase, et ad proprias satisfactiones, et ad rc demptiones per Politicias indulgentias, sed imi cenitentibus,4 incredulis peccata sunt liganda, denuntiata piis hac Dei sententia, quod peccata ipsorum mancant Ioan. 9.&ira Dei dianeat super ipsis, Ioan .s. quodque perituri sint nisi poenitentiam egerint. Quod vero indocti quidam asini dicular: Reliquis Apostolis data me te potestatem remittendi peccata,Petro autem soluendi, falsum est. Nam Matth. ia Ecclesia dicit: Quicquid solueritis, c. Quod vero interpre tantur, talem solutionem, quae fit numerato pretio ciuidem elegantiae

est, cuius illud, quod de asina Hierosolymitana postillator quid aiulci ibit: Soduite,id est, numerate pecuniam pro ea, tunc adducite.

Antoninus refert, olim pro indulgenti js confirmandis quibus μι ductum fui si elocum a. Cor. r. Nam&ego, quod donaui, si quid dona pro uter vos in persona Christi. Et Lindanus nunc illam sentem iam palmpis i ii is ii δnquam triumpho circumducit persuasurus honunibus, Paulun lauctore me se indulgentiarum i 'ontiliciarum Fingit enim, Corinthi0 illi, qui incestum commilcrat, post acceptam culpae renuisionem ad solutionem, impositas fuisse a Paulo in ultorum annorum rigidi iii a pcunas seu arflictiones, quibus se excruciaici, ut pro iii cestu tuo ita Deo satisfaceret. Cui ero illa rumicenarum partem aliquam iam exoluiuet,

122쪽

D E INDULGENTIIS.

ac nimis aspera se tantum non excruciaret poenitentia Paulum ad com mi Ierationem commotum non. aliter, quam sicut nunc Romanus Pon

tifex facit residuam poenaria partein qua adhuc ipsi ad plenam pro incestu satisfactionem luenda fuisset, remisi me ac relaxasse hoc est, indulgentias ipsi conccn me, idque non gratis, scd propter Corinthiorum interce. iton es hoc est Paulum ex Operib Mnaetitis superero lationis Corinthiorum sumpsisse pretium acipersoluendum incesti illius residuum debitum sicut Bonaventu a de indulgenti js loquitur &ior fati per Bullam aliquam indulgentias dispcnsasse excommunicato illi Corinthiaco. Quod ita factum oPortuitis indulgentia Pontificias locus ille probare debet quod Corinthius ille data certa aliqua summa pecuniae seu suscepta aliqua peregri fiatione ad loca sancta , indulgentias illas paulo rede merit. Quae omnia, si ex Pauli illo loco liquido ostendi possunt non in feliciter sane, pro labiliendis Romanens cun indulgent ijs adducuntur Sed consideratis paulisper circumstati j inani se tum euadet, Paulum Refutatio nihil horum vel seniisse vel secisse di illum ipsum locu pauli Pontificias Ahismatu indulgentias fortiter oppugnare. Quia vero, qualis fuerit disciplina Ec P uti ci ex clesia lica tempore Apoliolorum Iocus ille pulchre olteriit singulas cir j γ Matio-cumstantias diligentius expendemus. Quidam igitur apud Corinthios ine loci, z. Co- cum nouerca sua incestum c d miserat, de quo peccato nec ipse lugebat. Mith. r. nec Ecclesia Corinthiaca dolebat tolerabant enim illim licet no ageret Suraima poenitentiam. in sua comi Punione tanquam verum membrum Ecclesiae status causa, Hoc Pauliis acriter reprehendit , inculans non tantum ipsum sed osten de quaa dens, ipsam etia in Ecclesiam hoc modo comunicare peccatis alienis. Et rura. Cor. 2. docet, sicut gaudium est coram An 'elis in coelo super no peccat area iiij V'tins gente poenitentiam, ita, quando talia agitia in Ecclesia continittuntur Ecclesiasticati rei non agunt poenitentiam, tunc debere Ecclesiam cpracipue mini tempore , stros verbi, se coram Deo humilia rei lugere illa scandala, ne participes pq aorum.

iliant alienorum peccatorum. Digni enim morte sunt non tantum qui a Lxcommuciunt, verum etiam qui πωo Jἰκ Μ M. qui comprobant vel certe non in '

probant talia sicut Ezech. s. scriptum est, qui non gemunt oc dolent su-l percunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius. Ideo Paulus dicit

i. Cor. s. Vos inflati estis,&non potius luxillis. Et r. Cor. Ir Metuo, ne sorte contentiΘnes, aemulationes irae concertatione detrectationes, siti surritiones in lati nes, seditiones, inter vos sint,ne iterum, cum venero,

humiliet me Deus apud vos o lugea multos ex iis . qui ante peccauerunt, non egerunt poenit etiam super immunditia, &fornicatione Mimpii dicitia, quam patrarunt. Vt igitur Ecesesia ottenderet, se talia non comprobare, nec illis delectari sed gemitum , dolorem ae luctum suum ipse facto declararet dicit Paulus eum, qui facinus hoc perpetrauerit de medio Ecclesiae tollendum, primo ideo, ut coram Deo & hominibus Ostenderent, lenon esse π α κέντα . . Secundo. ne modicum fermpti totam

Ecclesiae massam corruperet, sed ut caeteri timorem habcient 'deo talia hoc modo coram omnibus vult argui, I. Timoth. Tertio, 't cor securum ecim poenitens hoc modo ad veram peccati agnitionem, detes alionem ad seriam offensaevi irae diuinae considerationem, atq; ita ad veram pinnitentiam adduceretur, ut ardentici de ex animo peterete quaerere iremiuionem e recociliationem. Et sicut tunc reliquae docti ina ccxle iii partes in iraculis contirmabatitur, ita Deus etiam Apostolorum tempori miraculis ostendebat, talem disciplinam sibi probari. Excommunicati nim in corpore alii, pcbantur a filana ut carneat ficti poenitentiam g

ren Hoc Cia in Paulus, Ocat satanae tradere ad interitum carnis, ut spiritus s. luit f. at. I. Cor. s. i. Tim. I. a 3 tradi li Satanae hoc est, deui: n-Hau i ii iis, quod non fuit Chri ui sed Satanae cita heta, ut discant non bla in

123쪽

mouo erga

seruandin.

gee si ou phemare .Ecclesia vero, sicut Paulus ostendit, 2. Cor. 7.in tali excommunicatione. magno studio ostendebat , 3λο, in hoc est, purgationem seu excusationem, quod purid incontaminati essent, quod ad comissum illud flagitium.ostendebat poco se timere Deum, ne rea feret participatione peccati alieni, ostedebat magno zelo αγανακτησr se non tantum penacre, dolere de admissis 'agiti, sed iusta indignatione so illud publice detestari, ostendebat οἶκ ν, se non impunita relinquere talia, sed externa milicta notare in impoenitentibus, ostendebat ἐπ τα ησι , se nihil aliud quaereret desiderare, quam ut lapsus resipisceret,&Deoli reconciliaretur. Finem enim hunc debere esse. Paulli ostedit, ut&lapsi, & qui alienis peccati , communicarunt, contristi tur secundum Deum,&dolor secundum Deum pariat poenitentia in ad salutem non poenitenda, let. Cor. 7. Et quia hic finis est discip: inae Ecclesii allica . ut fratres lucretiati Processi in ad poenitetiantadeo Christus instituit talem processum Matth. a 3. ut vellexcomm ' priuatina, vel in praesentia testium, vel in facie Ecclesiae. i. I lin. s. lapsa lguantur. Et si correptionem acceperint ad resipis entiam, Christus non vult aliquid aliud imponi, sed diciti Lucratus es fratre iri tuum. Atque ita 2. Tim. 2. Paulus dicit Seruum Dontini oportet placidum esse erga o- , mnes, paratu ad docendum,tolerantem malos, cum mansuetudine cor Σώripientem eos, qui obsistunt veritati, si quando det ipsis Deus poeniten-liij, kresipiscant Diaboli laqueis, a quo captiui tenentur, ad ipsus vo luntatem . si vero talcs corruptiones lapsi non audierint, dic, inquit,Ecclesiae, quaeri publiceri publico nomine alc lapsos prauiter: acriter

increpabat reprehendebat , corripiebat redarguebat Sexcommunica-Evcommu- lat. Hoc enim Paulus vocat επιτ αι Me iis Quando Veronicatorum lio Ite ipso facto animaduertebant, tales excommunicato, iccundum receptio in licum contri ita tos,peccati magnitudinem agnoscere, iram Dei expaue iscere,ac serinpetcre remi ilionem&reconcili:itionem cum Deo. Occum Ecclesia ut rursus in Ecclesiae communionem reciperetur: tunc Ecclesia ovidens, se finem,quem disciplina sua quaesierat,assecutam, talem adhibebat moderationcm, ne is, qui iam secundum Deum c Ciatrii tatus erat, nimia seueritate vel in desperationem, vel in dedolentiam, aut in scillam reprobum coni j ceretur, hoc est,sicut Paulus loquitur . ne immodica tristiata absorberetur, vela satana circumueniretur, 1. Cor. 2. Quia enim fili is disciplinae Ecclesiasticae hic est, ut cor durum: im poenitens e Xaggeratione peccati: irae diuina terreatur, ut in seria peccati agnitione displicentia detestatione, dea tuscon ilione vera a cardenti fide petat a Deo remistionem: Seueritas igitur ibi adlii bdda est, ubi cor securum, im- roenitens,&duriim est,& ideo adhibenda est , t humilietur: coteratui ad poenitentiam, ne in poenitentiai securitas foueatur: augeatur, et, ne audaciari petulantia peccandi lenitate excitetur: confirmetur. V dixero pinnulentia adest, vel quando cor durum adductum eit ad res pisce tiam, ibi opus est consolatione, quae prominione Euangeli j. annuntiante ex gratia Dei remissionem peccator urn propter Christum credentibus offertur,&applicatur Calamus enim quassatus non est coάὶ te redus, nec linum fumigans extinguendum, Esa. r. sed contriti corde sanandi, captiuis praedicanda dimi so, vinclis solutio id quod fit, quando Pauperibus annuntiatii Euangelium, Esa. 6 I. Luc. q.

Quia igitur Eccletia Corinthiae orba incestum illum, eo. quod cor ipsius fuerat securum &impii nitens seueritate discit lina rufa fuerat. videbat operatione Spiritus sancti illud, quod perdit cis linam quaeritur, apud ipsum et rectum eise, quo i scilicet peccati sui magnitudine intelligebat,agnitionei sensu ira Dei contri status erat ac ardenti rice humiliter

communio-

124쪽

literviserio quaerebat, petebat gratiam Dei,ut per ministerium verbia peccatis solueretur: Cogitabat igitur Ecclesia lapsum illum rursus esse recipiendum, annuntianda in ipsi esse exEuangeli Oremulionem, & peresaues Regni coeloruin inpertiendam ipsi solutionem peccatorum. Quia vero enorme erat cornmissum flagitium, antea ab Apoliolo,ob c tisim nimiam lenitatem erga lapsum illumincriter fuerunt reprehenii causam id re u retulerunt ad Apostolum: Qujd in tali causaesiet faciendum. Et circum emt ad Pausianti j ita ,sicut exposuimus se habentibus Paulus approbans consilium&sententiam Corinthiorum,respondet:Liqui huiuinaudierit sussicit in se boum crepatio illa,quae facta est pluribus hoc cit a tota Ecclesia, adeo ut sicut Pauli de re antea cum securus Mim poenitens esset, ipsum accus allis, redarguistis, Wiendo eae retentione peccatorum ligastis cita nun cum ad resipiscentiam adductus ommunia sit e diuerso multo magis ipsum consolari,i eccatum ei condonaret atoseu remiticae debeatis,ne immodica tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est. Et postea addit aliam rationem mec circumueniamur a Satana, non enim i noramus ipsius machinationes L pro ratii ficatione sententiae Corintniorum addit Paulus haec verba : Cui condonaris aliquid . ego condono in suum exeri plum de recipiendis lapsis adducit, subiiciens. Nam &ego, si quid condonaui eui coodonaui propter vos condoliavi in persona Chri lii. quia scilicetis promisit matthaei 18. Vbi duo aut tres congregati sunt in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Quicquid ergo solueritis in terra erit solutum in coelo. Monet igitur Paulus, ut sicut antea publico Ecclesiae iudicio fuerat excommunicatus incestus ille in

traditus Satanae, hoc est, communibus Ecclesiae suffragijs declaratum fuerat,ipsum non esse Christi, sed Satanae membrum, ut ita nune vici sim receptione in&reconciliationem eius publica Ecclesiae auctoritate,&communibus suffragils ratam habeant. Hoc enim voltuat verba Pauli; quapropter obsecro vos κυρωσα εἰs υτπ άγαπί ut charitatem, quare lapiscentes complecti debetis,erga ipsum publicis suffragiis declaretis icconfirmetis Significat enim κυρῆ , communibus quasi suffragiis republica auctoritate aliquid comprobare, sonfirmare, ratum facere M habere. Hanc esse sententiam illius loci Paulini, circumstantiae contextus, Sedes is T

ipsa historia manifeste ostendunt, quam ideo hoc loco fusius aliquant nae de disii trecensere volui. Est enim sedes in ateriae sicut vulgo loquimur de disci 15his Eo plina Ecclesialtica, hoc cit,de excommunicatione, de publica poeniten clesiae. tia, publica absolutioneri receptione lapsorum, qu alis fuerit tempores Apollolorum, quo consilio qua ratione, quo fine, inua moderatione illa instituta,obseruata& usurpata fuerit. Et debuisset Concilium Tridentinum operam dare, vitalis Apostolica disciplina quae Ecclesiae utilis ac salutaris,& hisce temporib omnino nece staria esset, reuit ueretur. Nunc vero omissa disciplina ac necessaria co latione, quae illo loco traditur. de nundinationibus suarum indulgentiarum fallulatur. de quibus Paulus cum illa scriberet ue per somnium quidem cogitauit, quod non dissicile nec obscurum eri tollendere. Reuocetur itaq; in memoriam descriptio indulgentiarum rapalium,&inter has atque inter Paulinam sententiam instituatur collatio.&res planactit. Primo enim Pontifici dicunt, poenitentiam agentibusi credentibus culpam remitti in absolutione, post eius vero reniissione imponenda SpCenas lactis factorias quas

t ratiam

125쪽

tcntiam adduceretur. Neque enim paulus ipsum Satana tradidisset sis poenitens& credens a peccatis absolutus fuisset secundo, Paulus non imposivit Corinthio mulctam publicam,ut suis illis poenis: at fictioni bu Deo pro peccato incestus satisfacerct mulla syllaba hoc ex Paulo pro bari potest imo tota Pauli doctrina clamitat , Christum sua obedientia

pali One,& morte pro peccatis nostris satisfecisse, Sc factum eme nostram redemptionem. Causam vero ec finem illius contritiationis Paulus ipLescribit, hanc fuisse ut ea operaretur poenitentiam δε siet κι',an seria div cra esset poenitentia. Tertio condonatio,de qua Paulus, 2. Cor. 2.loquitur fuit ipsa absolutio seu remissio peccatorii in a culpae poena .Dicit cium scio qui de tali condonation quae conscientiis alter firma incon solationem, vim op absorbeant ut tristitia sed pacem habeant erga Dei n. quod fit. iii ado fide tintificamur accepta rem illione peccatorum. Ro. .d s. Et verbum signiticat gratuitam: donariam remissilonem

dc biti Lucae . Cum debitores non essent soluendo . condonauit utrisq; Ephes . . . Condonate vobis, scuti Deus in Christo vobis condonauit. Coloss. 3. Sicut Christus condonauit vobis, ita desvos Colos. 2. Cum essetis mortu i in delictis, conuiuificavit vos cum Christo, condonans vobis omnia delicta ,deleto, quod aduersus nos erat, chirographo. Nequaquam ergo de Politificiis indulget iis loquitur. Roffensis argutatur. Corinthium illum ante hanc condonationem de quas aulus loquitur. habuita remit sionern culpae, atqtie ideo aliam csse condonationem. 2. Corinth. r. Idqi inde probare conatur, quia charitatem habuerit Paulum enim dicere, Contirmate in illo charitatem. Sed Paulus loquitur de charitate Corint l. iosum erga resipiscentes, quam vult erga ipsiim declarari non. n. dicit,

et υτ siti' erga ipsum. Quarto, salsum est, quod Paulus pretium pro soluendo debito incesti ex operibus supererogationis Ecclesiae Corinthia caesumpserit. Clamitat enim, sanctam Chri lii passionem essere .s res pro peccatis nostiis. Et magna vehementia inquit Nunquid Paulus pro vobis passus&crucifixus elici Quinto. neque hoc verum est, certum numerum,uel dierum , vel annorum publica eius poenitentiae

futile a Paulo praescriptum desii post acceptam absolutionem, ante peraciam ii ne indulgentiis canonicam satisfactionem mortuus fuisset iniurgatorio ipsi ardendum fui me. Nullam enim dictionem de huiusmodi figmentis Paulus habet: sed terminus ac meta illius castigationis fuit vera ac seria poenitentia. Cum igitur videret Paulus lapsum contristatum esse adipoenitentiam, non dicit: Supere it post Absol titionem alia poena sed inquit . καιον suis citet, qui huiusmodi est, talis corteptio Postremo monnisi impudentillime fingi potest, Corinthium illum dedisse pecuniam ad redimendas indulgentias. Μanifestissimum igitur est, locum illum Pauli, qa. Corinth. r. nullo modo confirmare Pontilicias indulgentias: sed fundat menta carum prorsus subuerti ex illo loco. Atque hης fuit causa, quod Antoninus M alii noluerunt causam indulgentiarum huic loco Pauli co-- Tlittere. Et tamen Lindanus sperat,te hominibus in hac Euangeli Iucea

sectata sua eloquentia hoc persuadere posse. Quod tamen ii ipsi quidem Rotnano pontifici posset gratum accidere. Si enim hule loco inni-teron tur indulgentia tunc sc qiteretur, in concelsione indulgentiaru noni plus osse Paulum vel Papam, quam reliqua membra Ecclesiae. Paulus e-him dicit Cui condonatis aliquid.&ego condono. Atqui aerarit Ecese fa Romana nunquam conce ae t. in conterendis indulgentiis Papaan noni plus es qua alios inferiores sacerdotes. Ita enim tota cgotiatio indulgentiarum Romanentium concideret. Huius loci pauli tu circumstantias ideo diligent uis aliquanto expendere votui: Postea enim, ubi de cimoni

126쪽

DE INDULGENT II S.

ibus poenitentialibus dicendum erit huius explicationis usus erit, tre icte diiudicari possit quatenus 'uando Canonica illa poenitentra consentanea fuerit vers Dei, quomodo vero , quando a norma oc regula scripturae coeperit deflectere.

Ex locis scripturae. ubi reconciliatis postremissionem peccatorum cri huntur poenae ei amictiones a Deo impositae, contexere conantur Pon- tincti .ad stabiliendam doctrinam de indulgentiis, ut a. Reg. Ia cum Deus is,

abstulisset peccatum adulteriit homicidii Dauidis,tamen addituri Q.Vj hst a

inimicos blasphemare fecisti Dominum, ideo infans morte morietur talu ii , , Item: Suscitabo super te malum de domo tua, tollam uxores,&dabo cti, mim proximo. Ita 2. Reg. 2 . cum David orasset pro remissione peccati nume M. rati populi, Meam sine dubio impetrasset, tamen immittitur pestis super totum popuIum. Et EXO. 32. Cum Moyses pro noxa populi deprecatus fuisset, Deus respondet: in die visitationis visit tabo dc hoc peccatum eDirum. Num I . Dimili peccatum populo attamen ne ino eorum videbiti terram pro militonis. Num tr. Miriam lepra percutitur, licet Moyses oret pro di inlisione. Et primi lapsus poenas etiam post remissionem Adam instituit Gen. . Ac peccati originalis , licet in Baptismo limitii, poenas

*i temporales etiam credentes per totam hanc vitani sustinere coguntur, Rom. s. Ex illis autem rimi lib. scripturae locis primo concludunt Pontificii, reconciliatos post remissionem culpa 3cpoenae aeternae manere Obligatos ad poenam aliquam temporalem pro peccatis, vel in hac vita, vel in purgatorio luendam, ut sit pars aliqua satisfactionis vel expiationis peccatorum Iultitiam illam Dei nullum peccatum dimittere impunitum siue inultum, sed sicut scriptum est De uises iuxta mensuram delicti debere esse etiam plagarum modum. Et Cluistum quidem sua obedientia de pallione soluisse pro culpa, dc pro poena aeterna pro poena fero temporaria, siue in hac vita, siue in purgatorio luenda, nobis ipsis esse ca-tisfaciendum. Quia veso scripturae exempla testantur poenas teporarias liquando vel mitigari, vel condonari, seu tolli agentibus poenitentiam, sicut de Niniuitis scriptum est. Ion 3 oc sicut Daniel Re i consuluit, ut peccata redimat eleemosynis seu iustitia. Et Num i 6. saeuiente iam incendio diuino, cum Aarono serret thymiama tartans inter vivos cmor tuos deprecaretur Dominum plaga cessauit. Ita a. Reg.r . David humilians e M orans obtinuit ut tempus pestis abbreuiaretur Inde Pontificii alteram faciunt conclusionem, obligationem scit illam ad poenas temporarias posse vel nostris propriis, vel aliorum sanctorum indebitis fatisfactio nulla operibus, tanquam precio ad soluendum debitum sui scienti, sicut Bona uentura loquitur, compensari expiari, &tolli,aut Pontificiis indulgentiis posse redimi relaxari. aut dimitti.

Largae prosecto ac valde liberales sunt istae conclusiones. Sed videndum est .an allegata scripturae dicta hoc. quod ipsi volunt, sentiant Nem

ciant. Tota autem haec doctrina in secunda parte, cum de Satisfactione ageremus,explicata est deo hoc loco breuiores erimus. Certum igitur, atq; extra controuersiam est, reconciliatos in hac vita vel communibus calamitatibus subiici velin iosdam aliquando certis ' tot poenis adornari. Sed quaestio, quae in controuersia est polita Graec est; ro- qpter quas causas, quo consilio, Scin que finem Deus reconciliatis postre- millionem calligationes imponata erissimum sane est Deum nullum peccatum remittere sine aequi ualenteac suis ciente pretio, quo legi suae

plenilii meae perfectillime satisfiat. Sed illud pretium obedientia α pansione filii Dei Mediatoris plene perrecte, sufficienter pro nobis persolutum est. Et propter illud Deus credentes ita ingratiam recipit. ut totum Oitum,

num enui

127쪽

EXAM. DE CR COM C. R ID PARS IV.

debitum ipsis remittat, cedebitores solutos pronuntiet, ut peccata ipsis non velit imputare, imo iniquitatum non velit amplius recordari. Si ua que cum Pontificiis diceremus, in reconciliatis potiremissionem peccatorum remancre reatum, seu obligationem ad partem aliquam poenae pro peccatis, Vel tanquam vindictam Dei, vel tanquam satisfactionem nostram tunc se ueretur inde vel redemptionem, satisfactionem, persolutionem Chritii pro peccatis nostris praestitam esse dimidiata semiplenam, mutilam, mancam, ita ut nostrae actiones topassiones una amChristi obedientia,&passione ingrediantur articulum redemptionis ex piationis, oc satisfactionis pro peccatis,ac nostra etiam opera partem aliquam redemptionis, expiationis, satisfactionis sibi vendicent, quasi Christus non maledictum, sed tantum pars quaedam maledicti pro nobis

factus sit,i tantum a parte quadam maledictionis legis nos liberarit. cuius reliqua pars vel ipsis credentibus sit exoluenda vel aliunde redimenda vel equeretur, Deum non omnia cccata credentibus propter Chiilium condonare, nec totum debitum remittere sed fallere quando cre dentibus promittit se iniquitatum ipsorum non velle amplius recordari, nec peccata ipsis i. nputare vel sequeretur, falsum esse, quod Chri itus juramento interposito anirmat Quicquid in terra soluitur, in coelis solutum e se si partem vindictae Deus ligatam retineret:vel sequeretur ministros Ecclesiae fraudulenter, o non ex voliintate Jomini administrare claues Rediti coelorum, si Domino dimittente totum debitum, mini iter soluet do partem aliquam retineret. Sed manifeste patet , d supra demonstratum est, haec pugnare contra praecipuos ac luculentos fidei no-

Ru ndo igitur reconciliatis postremissionem peccatorum imponuntur a Deo vel communes calamitates, vel peculiares castigationes non

sunt pars aliqua ot ense , indictae diuinae ob peccata quae remis sunt.

Neque enim tali modo Peus vult fratribus nos dimittere peccata,Vt pas-tem aliquam otifens ac viridictae nobis reseruemus cum tamen iubcamur ita nobis mutuo condonare, sicut Deus nobis condonat. Et eXanti-

si thetineu collatione res planius intelligi poterit. Quando enim reprobis si s Teo in hae vita immittuntur calamitates, in illis sunt signa dotestimonia, ' λ η ς secuturae aeternae damnationis, pars quaedam maledictionis aeternae, lane certe rationem castigationes in reconciliatis non habent. Deinde, quando securisvi impoenitentibus immittuntur a Deo clamitates, tunc

lunt conciones oriens aediuinae,i excitationes ad poenitentiam, cum poenae amitent personam illam esse sub ira Dei, ta perituram, nisi agat poenitentiam, dc Deo propter Christum reconcilietur. In illis vero, qui guini poenitentiam, . fide propter Christum Deo reconciliati sunt, ac rein is sionem peccatorum acceperunx, calamitates, quae postea a Deo immit tu iri ur, nequaquam sunt latissa tiones pro mentur delicti Dictum eiu in DeuteIOn 2I. loquitur de iudicio forensi, α demulctis politicis. Et tales castigationes non omnibus reconciliatis nec semper, nec aequaliter a Deo imponuntur sicut exempla Publicani, Μagdalenae, Paralytici,&c. ouendunt, comnium temporum experientia docet. Nec sunt castigatione

illae signa, Deum adhuc reconciliatis ii ensum esse, ta ipsos adhuc effetu bira Dei, si non in totum , saltem ex parte aliqui. Haec enim pugnant cum gratia, misericordia . creconciliatione diuina. Sed castigationς illae babent alias causa sodalios fines, vis ilicet Primo, caro peecati crucifigatur Zc mortiriectur ut remissio peccato, etiam infirmitas in carne reliqua sanari in Q piat PsaIm Ioa radices Feecatorum euellantur, petu lantia carnis reprimatur ne denuo in alia flagitia praecipitentur reconci

II. obliuis .a-

128쪽

DAE INDULGENTOS.

9 obliviscamur purgationis peccatorum 2 Pet. I. sed semper redigatur in memoriam quam immensum Dei beneficium sit rem imo peccatorum seu reconciliatio, ut ita fides solicite curet gratiam retinere, dein bonitate Dei permanere, Roman. Ir ne illam vel securitate amittamus, vel petulantia excutiamus. crtio, ne peccata ipsa per se, ideo quia personae

crecte tui jam remis a sunt, nec imputantur,eae tenuentur, e Xcusentur, aut

defendantur sedit conspiciatur quanta ut abominatio&atrocitas peccati per se, licet credenti ex gratia reluissum sit,in delibus non imputetur. Recte enim Augustinus dixit: Nullum scelus coram Deo tam abominabile esse,quam de praeteritis peccatis quae dimissa sunt, reminiscendo gaudere&inde exultare. Sunt igitur calamitates illae piorum,&ipsis re- concestatis domesticae commonefactiones, ta sunt publica spectacula aliis etiam proposita ne ideo, quia peccata credentibus ex gratiarcinissa sunt, vel ipsi vel alii eadem, vel similia peccata secure admitto. , comminationes diu in s spernant, cjudicium Dei contemnant, sicut sect-ptum est, I. Petr . . Si iudicium a domo Dei incipit, quis rinis eorum erit, qui non credunt Euange a 3 Quarto, ut reconciliati semper circumferant testimonium de peccato, ii arne habitante, de poenitentiae, fidei, ocemendationis, squalida imperfectione, ac de multiplicibus infirmitati-lbus ut subinde excitetur accendatur, crescat augeatur poenitentia,fides&charitas: ireuiter, ut castigationes sint materia exercitiorum spiritualium patientiae, humilitatis,lpei, consolationis, perseueratiae,&c. Ita Deus dicit, Ieremiae o. In omnibus gentibus faciam consummationem te autem non faciam in consummationem , sed castigabo te in iudi scio, ut non vitae aris tibi innoxius. Quae sententia reperitur, cap. 6 c. 9 inquit Quibu non erat iudicium, ut biberent calicem, bibendo bi-iberunt,d tu Quasi innocens relinqueris. Qu3nto, imponuntur reconciliatis tales castigationes, ut praebeant ipsis materiam exercitiorum spirituali uin, videlicet patientiae, humilitati sipei, consolationis, perseuerantiae,&c. Postremo quia corpius propter peccatum mortuume:t, Roman. s. ut aboleatu Roman. 6.&in cinerem redigatur, Gene. 3. Vt conbor me

reddatur Christo.& resuscitetur ad vitam aeternam, Phili p. 3. Ideo calamitates huius vitae piis sunt commonefactiones de carnis resurrectione M vita aetcrna, quo aspirare de capita eleuare per calamitates docentur.Et quScunq; tandem causae calamitatum, quae reconciliatis post acceptam remi ilionem peccatorum in hac vita a Deo imponuntur,ex Scriptura afferantur non efficietur id, quod Pontificii contendunt, quod scilicet pol reconciliationem seu remi ilionem pars aliqua poenae pro peccatis restet ipsis credentibus, vel satisfactionibus exoluenda, vel indulgentiis redi menda. Atq; ita unus neruus indulgentiarum Pontiliciarum gladio spiritus incisus est.

Alterum neruum indulgentiis suis inde confici ut Pontificii, quod supra quibusdam Scripturae exemplis ostensain cith teporales poenas agen- tibus poenitentiam, credentibus Morantibus aliquado auferri, aliquan- domitigari. Sed haec nihil prorsus facere ad indulgentia Pontificias,luce clarius ostendi potest, si adhibeatur Lutheri diitributio de iis, quae posacceptam remimionem peccatorum reconciliatis imponuntur. Scripturenim docet Deum reconciliatis, post remistionem peccatorum,imponere seu iniungere irimo, ut faciant fructus dignos poenitentia, atth. φ V de desiam a inplius noli peccare, Ioan s. Declina malo &fac bonuin ysalm 3 . Deponite veterem hominem, &induite nouum,rphei . . Abiicite opera tenebrarum, Minduite a mna lucis, Romano. 3. Gratia enim Dei erudit nos, ut abnegata impietate pie vivamus in hoc seculo, Tit. 2. Sod haec quia a Deo mandata sunt,in exiguntur tanquam necessarii fru- rangia

Secundum ndulgentia ti fundam

tum ex mit

ratrone, pornarum.

tributio. Primo reconciliatu,

129쪽

Mortifica

Tertio, impo

Ne afflictis

,, EXAM DE CR CONC. TRID PARS IV.

ctus verae poenitentiae, nec debent nec possunt per ullas indulgentias, ne praestentur, condonari aut relaxari Esset enim veres quod dicitur' priuilegium turpitudiri is, si quis tingeret,se per indulgentia posse concedere ut credentes liberet impune jam post reconciliationem possint esse, non tantum sterilis otiosa, sed mala arbor siue, sicut apud paulum loquuntur, Roma. 3. 6. Manebimus in peccato, ut gratia abundet. Peccabimus quoniam sumus sub gratia Faciamus mala, ut bonae ueniant. II lorum enim damnatio justa est. Secundo Scriptura iniungit reconciliatis postaeceptam remissionern ionem car Vt carnem cruca gant cum affectibus reconcupiscentiis, Galat. q. ut facta u. ponti carnis spiritu mortificent Roma. 8 ne radix amaritudinis suppullulet,lcin quin et multos Ebr. 12. Sicut in secunda parte de satisfactionibus multas tales veterum sententias annotauimus, quomodo in vera poenitentia post reconciliationem, radici fomiti reliquiis, seu causis peccatorum, praesertim quiando per diuturnam consuetudinem, quasi radices egerunt. opponenda sint contraria ad sanandas infir initates remedia juxta dictum Pauli Roman 6. Sicut exhibuistis membra estia ad iniquitatem: ita nunc praebete membra vestra serua justitiae ad sanctificationeii. Sed&haec quia sunt a Deo mandata tanquam fructus verae poenitentiae, Ponti sex suis indulgentiis nec debet, nec potest remittere seu relaXare. Neq; enim concedere reconciliatis, vel debet, vel potest, ut concupiscentiis carnis libere fraena laxon secundum carnem vivant,&radicem amaritudinis nouos lapsus pullulare sinant. Tertio. Scriptura ostendit Deum reconciliatis aliquando post acceptam rem iii onem , in hac vita imponere amictiones, seu castigationeste inporarias Qv aestio jam est a Pontifex suis indulgentiis poenas illas potit vel plenarie relaxare, vel earum partem aliquam tollere seu mitigare. Et quam beatus fuisset Adam qiiamq; feliciter uniueri suae posteritati prosi exiiset, si post impositas poenas Genes a redemisset indulgentias pro se re pro poneris suis, sex aut octo millium annorum. Ita enim nullus homi tu in hac vita graue illud jugum, sub quo omnes gemimus, serre opus habuisset. Et stulte, ne dicam impie, egisset Adam intermittendo talem indulgentiarum redemptionem, si tunc venales fuissent: facile enim eum totum orbem terrarum solus tunc possideret amplisit mas potuisset redimere. Vel si hodie post Baptismi possent redimi tales

indulgentiae, ut nec mares nec sto inellae quicquam eorum, quae Genes . . imponuntur per totair hanc vitam ferre cogerentur; Diuites certe semper possent redimere plenarias multorum illium annorum indulgentias ut in tota hac vita nihil aduersi, vel in valetudine, vel in fortuna experiri cogerentur. Quae omnia falsa esse, totius mundi historia intuer- Prenitentia salis experientia tantum non clamitat. Hoc quidem verum est, poeniten- mitigantur tibias tales poenas pro Dei beneplacito, aliquando a Deo, vel relaxari, Vel mitigari iuxta dictum Ier. 18. Sigens egerit poenitentiam &me quoque poenitebit maliquod cogitaram, ut sacere ei. Et I. Cor. II. Sinosipsos iudicare nius non iudicaremur a Domino: Luc. I 3. Nisi poenitentia egeritis, omnes peribitis. Et l. Reg. s. alia exempla multa recensentur. Sicut etiate statur exemplum Nini uitarum, Ionae 3. Ioelis et Intelligitur autem

poenitentia, non vel de indebitis supererogationum operibus . vel de Pontificiis iii lulgentiis hec enim monil ra ignota sunt Scripturae sed intelligitur poenitentia, quae conita vera de te; iatione peccati, cseria agni Lotioncirae Dei, fide in Christum petente .apprehendente remissionem

peccatorum , quam poenitentiam sequuntur veri fructus poenitentiae,in mortiti catione carnis emendatione vitae. Et tamen, quod diligenter nο-

Tissensati iandum est, quia castigationes illas Deus paterno iudicio ita imoderatur

130쪽

d dispensat, vel tollendo seu mitigando vel relinquendo seu exasperando, proiit cuique fidelium medicinam illam utile ini salutarem esse ipse omnium optime nouit, e tamen fidelis Deus est, qui tentationi talein date lae .ltum, et pollimus susterre Ideo Sancti subcruce. in vera poenitential credentes corantes non praescribunt Deo, quantum de impositis poenis lauserre debeat sed vera animi humilitate, sub potenti Dei manu volunitati otios totos se subiiciunt sicut David inquit Si voluerit, poterit me te tituere in Regia ulmi dixerit notri laces faciat quod bonum est in osculis suis. In illis enim orationibus, quibus petimus, ut poenae vel aufer strantur. vel mitigentur semper id es addit hanc petitionem Fiat voluntas tira Non quod ego volo, sed quod tu vis. Sicut vetus quaedam oratiuncula eleganter orat ut Deus talibus poenis vel liberet, vel eas mitiget, vel 1i paternae ipsius bonitati aliud nobis utile de salutare videbitur, idolia et Datientiam, conserueti dem &tandem clementer saluet. sicut etiam Fertillardi olatio inquit Hicure, hic seca, ut in aeternum parcas. In hancile intentia in Ioci dicit cap. a. Ionae 3. Quis scit, si tonuertatur poenia steat. 5 aueritis a furore reddat benedictionem ne pereamus Ita Paullis a. Corin. 2 ter rogauit Dominum ut stimulum in carne, Angelum colaphizantem auferret sed Dominus respondit Sullicit tibi gratia mea. ibi Nam virtus mea in infirmitate perficitur. Et a Reg. I 2 cum Deus per-

cuiust et infantem Dauidis ex adulterio natum , ipse per septem dies ie- tu nans, de pernoctans in terrae, deprecatus edi Dominum pro paruulo, qui

tamen septimo die Ortuus est. .

Cum itaq; haec ita se habeant manifestum est dispensationes talium temporalium poenarum non eme subiectas clauibus Ecclesiaeci manifestumi hoc eli Pontificem indulgentiis suis non posse pro sua voluntate&anchoritate relaxare siue plenarie siue ex certa aliqua parte, vel inc in inire item, famem, bellum vel in singulis morbum , paupertatem &l alias aduersitates: Filios enim quosDeus diligit,castigat, quas castigationes ii Pontifex vellet sua auctoritate auferre, faceret, ut non amplius ens lenius si iij, sed spuri j. Ebr. I 2. Ex tribus itaque illis,quae Deus iuxta Scripturae traditionem solet postre militonem reconciliatis imponere, Pontifex uniuersis suis indulgenitiis sicut ostedimus nihil pote ii remittere. Et perspicitiam Lector, qua- lis iit argumentatio Pontificiorum meus reconciliatis aliquando lotet castigationes quasdam imponere, quas poei utentibus morantibus ali

quando te vel tollere vel miti are. Ergo Romanus Pontifex suis indulgentiis potest de temporariis illis poenis plenitudine suae potestatis,

vel plenarie quantam partem voluerit, relaxare&remittete . Nam praeter Scripturae documenta res ipsa clamitat hoc alsum esse. Sed xt persequanturLutheri diitributionem interea, quae poenitentibus post reconciliationem imponuntur, quartu est de poenis quibusdam canonicis quae olim disciplinae gratia a viris Ecclesiasticis sunt inlli tutae, cpoenitentibus impositae, de quibus postea dicemus sed illarum usus ljam dudum exoleuit,ut in praxi poenitentiae prorsus ignotae iam sint. Illa rumicro loco , quod quintum distributionis Lutheri membrum est, Pontilicii commenti sunt illas poenas,sue opera satisfactionis poenalia, quae sine Scriptura fingunt vel in hae vita persoluenda, vel in purgatorio. poenis luenda de quibus in sequentibus dicemus. Illarum itaq; postre- marum poena nim, quae ad quartum equitatu distributionis membrum pertinent, Pontificiae indulgentiae relaxationem seu rem iiiione pollice- ri possunt. Cu vero poenae illae non ex Scripturae auctoritate,sed ex homi-imum traditionibus originem suam habcat, Malterae iamdudum sint apudi psos etiam Pontificio obsoletae alterae vero in Scriptura sint&fictitiae

tatis Fonti, clarum a Canon ea

opera satis- furitonus titia.

SEARCH

MENU NAVIGATION