Andreae Caesalpini ... Peripateticarum quaestionum libri quinque. ..

발행: 1571년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

imitatur eam quae sine ullo tempore fit in intelligentia. Quia autem ext Drorum motuum aliquis sit finis, in quem tendunt, quo pra sente cellat in tus; cadestis autem circulationis nulla sit cessitio: no ob id loquitur se ultra, In coelo in elle huiusmodἰ motum,cum eius nullus sit finis. Nam irrcotra riis & in iis quorum sunt extrema, motus extrcmorii gratia est institutus est enim motus actus imperfectus, perfectio autem in fine.est. In circulo air rem cum nulla sit contrarietas, nec extremum,circularis lationis nullus est. sinis, sed ipse mei sinis est de persectio .est enim quasi vita. 8.Phy. tex.primo Quomodo igitur intelligentia immobilis existens coeliumnoueat, explicatum est.

Viraminatum esse intelligentiam n , quae Deus est. Quaest. VI.

est manifestum. Quoniam vero distieultates multae contingunt, iterum mptopriis,quae circa mentem apparet, agemus. Cum igitur intellectus suscoptiuus sit ipsius intelligibilis & substantiae. Ιχ. Metaph. text. H. intellectus diuinus aut seipsum sulci taut aliud. Si quidem aliud sesciperet, primo ipse non esset optima substantia Se dignissima,dignitas enim ipsius intellactus est ratione intelligibilis,lioe enim mouer. deinde eius substantia potentia esset non actus: amas enim ipsius intellectu; intelligibile est,quado, . receptum est:intelleini v autem receptiuus nihil actii est eorum quae sunt, antea uam intelligat. I. lean text s. qud is hoc modo existeret intellectu diuinus, laboriosa esset perseuerantix intelligendi. 12. Metaph. tex.iI. poten tia enim cum eadem sit oppositorum, in causa est laboris, ut agere non semper possit, neque semper non asere. i.cozl .cap II. se iplum ergo tu intelle ctus diuinus recipit,&, eius isti, stantia actus est. sem per enim Intes Iigit ae P. semper mouet coelum. His aute hoc modo habentibus, impostibile estptu res esseintelligentias. Nam data multitudine, si singulae sui ipsius tantum. snt, una alteri nihil proderit.siue sit, siue non sit:& multitudo erit principatus: hoc autem modo nec ordo nec bonam citet in rebus. n.Metaph. rex. vlt. Si autem una alterius sit receptiua non erit earum substantia actus, sed potentia. quod in diuinis absurdum esse ostensum est. Amplius,si una se ipsam intelligit & aliam, aut intelligentiarum multiplicatio et tin in sinitio aut unica tantum crit intelligentia. Sint enim duς, quarum una alteram intelligat, si altera est sui ipsius intestigentia,& quae alterius: quς alterius est; alia erit ab intelligentia intellecta illa enim & a se intelligitur & ab alterat di de hac intelligentia media itera quaerendumerit, utrum alia liuellirat.

102쪽

enim altera erit intelligentia sui ipsius,altera quae alterius. Qubd si eade. & ab initio igitur eadem est intelligentia quae ita ipsius, & quae alterius.

Amplius si omne receptiuum carere debet non solum eo quod recipitur, sed S quocunque alio elusilem generis, ut receptiuum albedinis non sola albedine priuatum et se oportet, sed Somnicolore: quod enim intus ex steret prohiberet aliorum receptionem : Quaecunque igitur intelligentia actu est seipsam intelligendo,alienam intelligetiam recipere nequit .Quods recipiat non erit eius aliquis praeter actum receptae intelligentiae: hoc autem est unicum actum facere,& unicam intellisentia. Si enim semper huc actum intelligit non habebit potentiam transeundi ad alios actus. Positis ergo pluribus intelligentiis aeternis unaalteram non intelliget, & multa erunt principia. Sed dubitatur.bi intelligentia diuina unica est, quomodo ab eadem multitudo motuum oritur in corporibus coelestibus i Vt enimm unus motus unius est corporis,& ab uno motore, sic plures a pluribus in-- telligentiis oriri necelle videtur. Praeterea etiam ratione caeterorum entium ultiplicari intellectiones oportet, si intellectus principium est omnium, quae natura constan t, ab hoc enim principio & coelum de natura depellet.

Si igitur unus tantum esset intelligendi actus & unum intelligibile, omnia Vnum essent: una enim esset omnium substatia & quid est, scilicet id quod intelligitur. Quod si multa intelligibilia & multa sunt entia, aut non pendebunt ab intelligentia diuina,aut intellectus diuinus alia intelliget, quae sunt extra si quod impollibile esse demonstrauimus. Non enim ab intellectu pendere pollit id quod sibi ignotum est: quemadmodum non dic utut ab artifice fieri quae prius in mente artificis non fuerint. Si igitur intelligentia diuina omnia in telligit, non unius erit actus, nec simplex: Nam tot Mi se continebit intelligentias, quot sunt entia. Huiusmodi igitur circa metem dubitationes contingunt. Videndum est autem, utrum a primo ente caetera pendeant, quia estari quia intelligitur: differt. n. multu. Na in Ma-

C thematicis es in quibus non est aliquid cuius gratia, ideo sint conclusiones, quia principia sunt:in quibus autem est ratio boni,& sunt quaeda alἰ- cuius gratia, ut materia:& id cuius gratia, ut finis Sc serma, videtur intellectus principium esse; principium enim ut finis a diffinitione & ratione petitur,ut in artibus. 2.Phy.lexl. 9i haec autem intellectio est, quae scilicet a n- ne incipit: altera autem incctio, quae a materia. 7. Metaph. rex 23. Si igitur natura agit propter finem, intellectus aliquis erit omnium rerum naturalium principium,&omnia intelligere oportebit, non enim quiescit intellectus donec ad ultimum deuenexit incipiens a fine. 7. Metaph. text. II. At vero si haec concedamus, quot sunt entia,tot erunt admittendae intelligentiς, tanquam illorum exemplarἰa,& tandem Ideae. Intelligentia enim suta

stantia est separata a sensibilibus: idcirco omnium sens bilium altera quaedam

103쪽

lana erit substantia ab aliis separata: quae omnia In Peripateuca discIplina D

maxime absurda censentur. An similitudo sumpta ex artibus non admitteda est in naturaeNon enim sic natura facit,ut ars. Haec enim ex domo quae . sine materia est, sed in mente tantum reperitur, domum facit in materiamatura autem hominem ex homine facit,Vtrisq; in materia existentibus. . Metaph.tex. 28. Forma igitur seu sinis, de ipsum quid est,reru naturalium principiti est similiter ut in Mathematicis quia est, non quia intelligitur. Quod rationi quoque consentaneum videtur. Quemadmodum enim non propter affirmationem aut negationem veram vel salsam, res est vel non est, sed e conuerse, quia res est vel non est ideo affirmatio vel negatio vera est vel falsa: Eodem modo non quia intelligatur quippiam aut non intelligatur, res est vel non est: sed quia res est ve) non est, intelligitur aut non inteli igitur: ens enim intelligibile, non ens autem non intelligitur. Prius igitur est intelligibile qua intellectus. Quinimo etiam in artibus in quibus principium videtur intellectias, similiter se habet: sis itas enim in mente nun-Equam faciet sanitatem in qgroto, nisi quippiam quod in materia suerit,eam Induxerit, ut caliditas, quae vel sit pars sanitatis, vel aliquo modo sanitatis rationem includat. 7. Metaph. tex. F. o agente sanitas fiet,etiam si in artificis intellectu non fuerit, sic enim aliquando a casu fit sanitas. 7.Metaph. tex. 29. quapropter etiam si darentur rerum naturalium Idear,ad generationes non prodestent. Non cnim caliditas quae in mete est,calefacit, scit quae In materia reperitur. Ex his igitur manifestum videtur non intelligentiam principiu esse, sed intelligibile quatenus est. Quod s hoc modo dicamus, frustra videbitur poni intellectus in principio. An intelligentia non horugratia est, sed sui tantum λ persectillimi enim entis persectillima est operatio & iucundissima. i2.Metaph. tex.39. huiusmodi autem intesiectio est speculatilia, non activa, nec factiva, hae enim gratia operis sunt. Quoniam vero huiusmodi intellectio substantia est, idem enim cuintelligibili, & est intellectionis intellectio. iχ. Metaph.tex. si. Idcirco intelligetia huiusmodi, quatenus actus quIdam optimus,caeterorum entium est principium, sui appe Ptentia omnia mouendo. Caeterae autem Intellectiones posteriores sunt ip-ss rebus, idcirco non habent rationem principii, non enim appetentiam gignunt in materia. Si igitur primum quid est, non sui siet intelligentia, nihil mouisset se I desiderio principium enim appetitus intellectio. Si autem Intellectus quidam fuisset, sed no substantia, quales in tellectiones humanae; nullam vim habui siet agendi. Merito igitur primum Omnium Principium substantia est, & sui ipsius intelligentia. Quatenus enim perfectissimum ens est, teris esse distribuit &perficit omnia: quatenus autem intellectio est persectionis desiderium rebus indit. Quo aulcm modo ab hoc uno multitudo descendat, hinc fiet manifestum. Scribit Aristotcles. 9. Metaph. cap. 1 potestates rationales in hoc disserre ab iis,quet sine ratione sunt, quod het

104쪽

A. unum tantum possunt: ut caliditas c lesecero tantum, frigiditas frigefacere& alia similiter. Rationales autem plura, de contraria:vt ars medendi & fanitatem esticit de morbum. Causa autem huius est, quoniam ratio cade habitum manifestat dc oppostam priuatἰonem: quaquam illius quidem per se scientia sit, priuationis vero secundum accides. Natura igitur intellectus

est, ut unus existens, simul sit multorum, per se tamen unius id est habitus, ut albedinis, nigredinis autem quatenus albedinis remotio. Quocirca non fuit necessarium animam constare ex omnibus elementis,Vt omnia cognosceret, quemadmodum antiqui putabant, sussiciens enim est altera pars cotrarietatis seipsam diiudicare & oppostam: recto enim rectum & odliquucognoscimus:obliquo autem nec obliquum nec rectum discernere pol sumus. I. se An. tex. 8 s. quemadmodum igitur accidit in tellectui qui potestate cotistat,&cotrariorum est receptiuus,qualis est humanus, unum enim ex contrariis illi In existens esticit intellectionem, & sui ipsius & oppositi: n sic existimandum est intellectum diuinum, cum actus persectissimus sit ab '' omni contrarietate seiunctus, se ipsum intelligendo, caeterorum actuum abi pso dissice lentium in tellectionem continere: dc quodamodo omnia intelligere: non quia species rerum omnium recipiat, nam ex potentia constaret,& vilior esset quam illa: nobilitas enim intellectus est propter intelligibile. I 2. Metaph. rex. si . praeterea idaeas poneremus in mente diuina, dc tandem activam factivamq; , negociosam ac laboriosam faceremus intelligentiam. Sed quia sui ipsus intellectio est omnium intellectio, ut albi omniucolorum hoc enim olum est per se intelligibile quia optimum, cuius est per se intellectio .l2. Metaph. t .s9. reliqua autem omnia ab optimo discedentia,ut ea quae materiam habent, non sunt pei se intelligibillia, sed optimi intellectione intelliguntur: Ob id post intellectionem eius quod maxime intelligibile est, facilius intelligimus reliqua. Patet igitur ex dictis quo pacto unica intelligentia omnium rerum intelligentias contineat,est enim . tanquam mensura omnium. Quemadmodum autem se habent intellectio C ties, sic etiam & res ipsas esse manifestum est : ab uno igitur multitudinem descendere non est impossibile. Patet etiam ex reductione entium ad unii, de ex modo quo substantiarum genera dicuntur secundum additionem de ablationem, de quibus abunde superius egimus. Quatenus igitur simpliciter est,& per ablationem omnis materiae dicitur, unica & simplex est substan tia. Quatenus autem reliqua enxia respicit, variatur secundum eorum multitudinem de persectionem. Nec tamen ob id diuisibile fit aut materiae alligatur, id quod nullam habet magnitudinem separatumq; est: habitudo enim ad ipsum non Ipsum haec patitur. Differentiis autem perfectionu ex materia oriuntur, quemadmodum & multitudo. Nec cogimur concedere substantias dari separatas rerum ex materia constantium, ut qui Idςas

ponebant: unica enim de simplex in telligentia sui ipsius existens susticiens

105쪽

est ad omnium intellectionem: nam reliqua eum per se non pomni Intelli Dgi, per illam intelliguntur.Et quemadmodum unicus finis rationem continet omnium quae sinis gratia habentur, sic unica substantia separata optimi rationem habens, ratio est omnium inseparabilium,& eoru nr quae secadum additionem materis dicuntur. Ob multitudinem Igῖtur formarii materialium non est necesse Intelligentias multiplicari. Ratione aute mouentium orbes cadestes, quemadmodum Aristoteles multitudinem substantiarum immobilium constituit, sic Intelligentiarum multitudo pone la vid

tur. Considerata enis quatenus mouet totum ocelum, una intelligetia est: unum enim est totum coelum:quatenus autem partes mouet, tot erunt intelligen tiae quot partes. Si mile igitur esset ac si animam sentientem multas habere partes censeremus, qui a multis instrumentis vim sentiendi tribuit: cum tamen per se una fit & ind uisibilis in corde sedens,ut voluit Aristoteles . Hoc autem modo intelligentias multas esse non repugnat unitati&smplicitati intelligentiae quam posuimus. Vt enim eadem anima sentien- Edi in oculo visus appellatur, in aure mitem auditus: sic eadem intelluentἰa quatenus quidem Lunam mouet, Lunae ascribitur quatenus aute Satu num Saturno:& de caeteris eodem modo. De quibus frustra quaeritur Vtrualias intelligant,cum re non sint aliae . Quatenus autem aliae concipiuntur cum sint veluti pes & manus: cuius de aurἰs:impollibile est seinuicem intelligere, fierent enim i dem inter se & cum toto. Sed quemadmodum anima vigente, omnia instrumenta agunt opus proprium non alienum:sic intelligentia seipsam intelligen te, singulae partes sit partes appellare fas est seipsas intelligunt solum. Huiusmodi autem intelligentiae in una includuntur quemadmodum partes in toto, aut numerus minor in maiori: aut vela quadrangulo triangulum: aut melius ut id quod est secundum quid imeo quod simpliciter dicitur: &vt lineatum fines cum centro. idem iniim omnium finia dilabentiam humaram multiplicari secundum hominum multitudinem. Quaestio.. V II. VM humana intes enisia In eo dῖsserat a diuina, quod diuinae quidem substantia actus est. ILMetaph. text. l. humanae alutem potentia. 3 de An. tex. s. qternitatem intelligendi consequis non potest nisi secundum speciem. Si enim una numero supponatur aeterna,cum eadem sit potentia contrariorum eadem poteritiam

per intelligere & non semper intelligere,quod impossibile esse ostendituo

I. coe. tex.ni.si ergo semper intes luit, non erit eius substantia polle intelligere, sed actus .ia. Metaph. tex. 3o. Si vero aliquando intelligat, aliquando non, ut manifeste tutatur Philosophus.3. de An. texlI. aeternitas intellige di nom

106쪽

LIBER SECUNDUS. 37

A di non erit nisi per succellionem, hoc aute est specie unu esse, numero autem ulla Non solurn aute ratio ostendit successione in actu secundo intelligendi, sed etiam in primo: Vbicunq; enim potentia actu prςcedit accidit

aute ubi potetita simul est pluriu, tempore enim actu pr cedit in uno. s. de an. tex. 27. no est pollibile semper in actu esse, neq; semper in potentia se- cuo tu idem. Si igitur intelligentia humana non solum antequa didicerit,

in potentia est. 3.de an . tex. S. sed etiam antequa addistere pollet, ut in iemine. 2.de Gen. Ani.Cap.3.omnes enim animae partes prius potentia habentur qua actu, etiam intellectitia: non enim simul animal est,& homo. nec simul sensualis anima, & rationalis habetur: Numero igitur multas elle intelli:getias hii manas ut multi sunt homines, necesse est. Sequitur autem hoc totum, quia eius subitantia potentia est no actus. Amplius ex iis quae intelliguntur idem colligere licet: Si enim intelligibilia aliquando intelligantur, aliquando non: cum aute intelligutur, desunt cum intellige te, actus enim utriusq; idem. 3. de an. tex.27. scientia enim est res quae scitur. Erso intelligentia humana non semper ea intelligit una numero existens. B essent enim &ipsa semper intellecta& una numero. At quae materia habent, potentia sunt intelligibilia 3. de Ani. tex. lG. ideo no semper intellecta, Sc multa numero unu aute specie. Esse aute eadem ronis similitudine in intellectu, i est in intelligibili, declarau t Arist. 3.de Ani. tex. 2. Vt enim res sun t separabiles a materia, sic de ea quae circa intellectum: Et primo de pari. Ani. cap. I. ad eundem pertinet, inquit,agere de in tellectu,& intelligibili: idcirco ad naturalem non pertinere agere de ol aia: nam rem a m teria abstracta nulla potest scientia naturalis contemplari. Si igitur intelligibilia naturalia Pp materiam multa numero sunt, specie aute una: &intellectus igitur humanus ea intelligens huiusmodi fuerit, de quo agit naturalis. Quoniam ver , hqc maximas patiuntur cotrouersias: idcirco iterudubita li modo agamus. Si intellectus aliquis materialis statuatur,& multiplicatus secundu numeru hominii, quo pacto quod intelligἰtur erit uni-C uersale,&sine materia, quando illud quod recipit est singulare,&no sine

materi, uniuersale enim si materiae iungatur, fit hoc, nec amplius uniue sale est. Pr terea quomodo erit immixtus si specie unus sit numero multi

ut reliqua intelligibiliaὶ oportet autem ipsum immixtu este ab Oibus quae sunt, ut oia pollit intelligere. 3. de Ani. tex. . Quod si aliquod esset ex intelligibilibus, non posset alia intelligibilia recipere. Idcirco ponitur intellectus potentia quaeda esse sine materiae3. de Ani. tex .i6. At vero hic maxima est ambiguitas. Sive enim unum numero dicamus esse in Oibus, suevnti specie ipsum intellectum omnium receptiuum, receptione aliorum impedimus, iam enim actum quenda ficiri us,au t abstractu aut materiale.

Si abstractu facimus, intellectionem quidem astruimus, quia sine materia est, sed non naturali uintelligibiliu, non enim intelliguntur sine materia,

107쪽

Q V AEST. PERIPAT FT.

ut simum sine naso. i. de Ani. tex .i6 &i . sed sui ipsus solum, aut superio- Dris mobilius enim est ipsum intelligibile. u. Metaph. tex. i. Si vero mat

rialem , similem quidem facimus reliquis intelligibilibus, sed quo pacto

aliorum receptiuus sit, non est videre. Separabilem ergo oportet esse ab omni actu, si ola debet intelligere. At huiusmodi videtur materia prima: Quo igitur disterret ab ea intellectus omnium fbrmaru receptiuus Z An exnrateria,& sorma fit tertiit,scilicet copositu:in intellectu aute no fit tertia sed alterum 3 idem enim est scientia & scibile. Potentia ergo solum est nos ubiectum aliquod potens: in illis enim alterii est subiecto elle& potetia esse, ut ςri esse,&potentia ad statua. , Pli'. tex. . I ii inici lectu aut oportet, idem esse potentiam & subiectum potens, nam alioquin non fieret ipsum intellig bile, sed tertiu quodda ex intellectu & intelligibili, ut ex materia, δ forma. At vero potentia eoru est quq de altero dicuntur,& inseparabilium,alicuius. n. semper potentia dr, ct alterum est posse, & id quod pol. Intellectus igit cuius alia natura non est, qua polle, aut unu erit ex impos- Esibilibus, aut in aliquo erit subiecto. Quomodo igitur solvemus has dissiacultates3 An colligi pol solutio ex verbis Aristo t. i. de Ani. text. 3.exemplo posito ipsius rectii Quemadmodum. n. recto, inquantu rectu multa competunt, ut tangere sphaera in puncto: nunqua in ipsum rectum separatu eam laget, quia inseparabile quodda est,ic semper cu quoda corpore. Sic

ala multa possitnt competere: inquantum ipsa est, cu in ipsa inseparabilis sit a corpore. Idcirco paulo superius dixit: si aliqua est is pria alae operatio,

quae non comunicet cum corporis actione continget ipsam separari: non

enim est necesse illam separari: ut rectum, inquatum rectum tangit sph Iam in puncto, no inquantum aeneum,aut huiusmodi tale: non in est necesse rectum separari, inseparabile. n. est: contingit tri, quia quaedam separabilia su nt. E contierso aute si comunicent chi actione corporis,impossibile est separati.Simile etia est id quod dr. i. te Gen. & cor. tex. S.Ignis enim

caliditate habet in materia, & p caliditate agit, p materia aute patic: si aut sesset caliditas sine materia, ageret tin & non pateretur: in actione igitur non communicat materia, non tamen separabilis est caliditas ab illa. Dicimus igitur intellectum quo intelligit anima, potentia esse olunia intelligibilia, ideo immixtus est ab ossius,& ab omni actu seiunctus: potentia in hanc inseparabilem esse a subiecto aliquo, ut anima: non enim idem estata,& intellectus,ut Democritus putabat. i. te Ani. tex. M.& . Metaphysi. tex. M. na idem esset verum & apparens: & omnia essent ad aliquid, Salia multa sequerens inconuenientia in dictis locis ab Aristotele posita. Nihil autem refieri si huius potentiae subiectu dicamus anima aut corpus, Utra', enim in corpore sunt. Quamuis igitur intellectus potentia quaedam sit sine materia, non in seiunctus a materia est: non enim inquantum in m

teria est agit, sed inquantum tale, ut rectum aeneam sphaeram, tangit, inquantum

108쪽

A quantum rectum, non inquantum aeneum. Ad dubitationem autem: quo immixtus fuerit. 5 nihil actu eorum quae sunt, cu unum quid specie ponatur numero multa: dicimus ratione quiaem subiecti unum specie,& numero multa,& actum quendam esse ipsum inrellectum,anima enimentelechia est, seu actus primus alicuius materiae, ideo numerabilis secundu multitudinem indiuiduorumci ratione aute potentiς per qua definitur intellectus,cuius esse non est lubiecto esse,manifestum est nihil actu esse, ante quam intelligat, si potentia est omnia intelligibilia. idcirco nec ipse intelligibilis est, antequam intellexerit, nam & materia non est intelligibilis secundum se, nullum enim habet actum,cuius est per se intellectus. Cum ergo dicimus intelligentiam humanam multiplicari secundu hominum multitudinem, intelligimus ratione subiecti cuius potentia est. de ipsa autem notentia ratione priuationis nec unum nec multa dici potest. hae enim affectiones sunt entis, non ipsus non entis nisi secundu accides. Cum autem impol sibilest potentia aliqua esse sine subiecto, impollibile etiam est intellectum huiusmodi seiunctum esse ab omni materia: uod B Igitur immixtus dicitur a corpore, non signiscat a corpore separatu esse, sed eius esse non esse in corpore esse, non enim corpore Utitur dii operati licet inseparabilis sit a corpore. Neq dicere possumus subiectu huius potentiae sunstantiam aliquam este sine materia: omnis enim potentia rone materia: dr: Actus enim a materia separatus no aliqua lo quidem agit,aliquando autem non, sed semper similiter se habet: quod autem potetia est praecedere oportet actum in uno, ideo non semper agit. Si igitur esse intellectus humani est potetia, necesse est in materia esse, haec enim causa est mutationis, ut aliquando in actu quippiam sit, aliqua lo non . Quomodo ergo potentia intellectus differet a potetia materiae 3 omnia enim similiter materia recipere potest,ut intellectus. An materiae rotetia respicit formas Ipsas & res, intellectus autem non res, sed rerum simulacra ὶ idcirco non lunt substantiae intellectiones humanae, licet sint substatiarum notae qda: C Subiecta quoq; harum potentiarum differre oportuit. Materia enim si cundum dimensiones receptiua est omnium sormarum,anima aute olum specierum sine materia. Suboritur hic dubitatio:Si intellectus aliquando in potent a est oia, scilicet antequam intellexerit quippiam : cur non et materia aliquando separata dari possit omni forma carens 3 Quod si id impossibile est in materia : etiam in intellectu suerit impollibile, at quando nihil int iligere. Ingenitum igitur de incorruptibilem intellectum esse,& semper intelligere,& unum numero esse, quemadmodum ipsam materiam quidam putauerunt. An non est eadem ratio 3 Primum enim subi ctum generabilium ingenitum esse oportuit, & inseparabile a contrariis, ut nunquam deficeret generatio. Subiectum autem intelligibilium generabile est, & corruptibile, & separabile ab omnibus intelligibilibus . non

E ij enim

109쪽

enim fuit necesse inseparabile esse ab intestigibilibus, ut nunquam desce- Dret intellectio, nam nihilominus desecisset lubiecto deficiente. Prieterea materia potentia est ad omnes formas suscipiendas non lina ui, sed silcces

sue: ad priuationem autem omnium formarum nequaquam est in potentia: intellectus autem aliquando omnia intelligit, non enim una intelleistio alteram detrudit; aliquando nihil intelligit, scilicet antequam didicerit. Ad alteram vero dubitationem : Quomodo id quod ab intellectu recipitur, uniuersale fuerit, cum recipiens intellectus sit multiplicatus secundum numerum,&singularis: dicimus, limite quid etiam in sensu accidere: Non enim inconueniens est, ut idem numero sensibile a pluribus sentiatur: nam eadem vox simul a pluribus auditur,& idem album a pluribus videtur, non tamen audi ziones cςdem sunt numero, nec visi nes: plura enim sunt numero organa in quibus fit eiusdem receptio. Similiter autem nullum fuerit absurdu, si idem numero in telligibile, quod est uniuersale,a pluribus intelligatur: intellectiones en tui plures numero Eerunt ob recipientium multitudinem, unum autem & idem quod ab omnibus intelligitur. Causa aute est, quia tum sensus tum intellectus species recipiunt sine materia: si enim cum materia seret receptio, impollibile eiaset simul idem a pluribus recipi. Si igitur sensibilia no ideo diit singularia,& multiplicata, quia in pluribus instrumentis recipiantur: nam & plura ab eodem & a pi uribus idem sentitur: sed quia eorum species conditiones habet materiae: Quid obstat quo minus intelligibilia uniuersalia sint, etias a singularibus intelligentijs recipiantur satis enim est sine ijs conditionibus recipi propter quas erant singularia & sensibilia. Sensus enim in eo differt ab intellectu, quod totuin & indistincte suscipit, hoc autet an est singulare : intellectus autem distinguens in partes secundum speciem ipsi uniuersalia concipit. Album enim & homo partes sunt secudum speciem Socratis albi, cuius est sensus. Non sequitur igitur intelligibile singulare esse, si intellectus multiplicatus suerit, quoniam uniuersalia, & singula- rria dicuntur non secundum suscipientis unitatem aut multitudinem, sed secundum conditiones materiales ipsarum speciermia. separatas aut non separatas. Nec absurdum est singulorum hominum scientias singulares eo modo dici, cum tamen singulae uniuersaliuni sint. Cum enim species sensibiles & intelligibiles in anima sint tanquam in materia, accidit multiplicari secundum earum multitudinem perinde ac in pluribus speculis, iciem aliquod simulacrum . Extra enim unum quoddam est, in pluribus autem speculis plura. Materia autem in qua est intellectus, ni qua multiplicatus est,& singularis non impedit receptionem uniuersasis, quod sine

materia est, non. n. quatenus in materia est recipit, sed quatenus potentia limoi. Et queadmoduae neu mercuri j simulacru, no quatenus aeneum,aut

multiplicatu, signu est unius,&veri mercurii repsentatiuu, sic intellectiO-

110쪽

,A nes humanae In corpore existentςs, non quatenus in corpore rerum Ipsitu sunt notae. Quatenus igitur simul acta quaedam sunt multiplicantur secundum hominum recipientium multitudinem: quatenus autem signa, unia uersalia sunt,& sine materia. Inspicientibus igitur ad ea quς intelliguntur, intellectus uniciis multorum dici potest, non multiplicatusma quod a multis intelligitur unum est,& sine materia. Iuspicientibus autem ad subiectu intelligentiarum intelligentiae enim humanae simulachra quaedam sunria anima, non substantiae multiplicari necesse est secundum homἰnu multia. tudinem .Quod si etiam concederemus substantias esse ipsas intellectiones

human*s; non tamen adhuc sequi tui una numero esse in omnibus hum

nam intelligentiam:intelligibilia enim multa sunt,& multaς igitur eorum intelligentias esse necesse est. non enim eadem est canis intellectio, Sc equi& reliquotum intelligibilium. Praeterea fateri oporteret inseparabiliu lubstantias esse alias separatas. Si igitur haec impossibilia sunt, & humanae in tellectiones no sunt substantiae, sed in anima vi subiecto; unam numero in omnibus hominibus intelligentiam esse impossibile est. non enim est idem numero subiectum.

Mortadium solas hominum rata, immortales esse. Quaest. VIII. i

I inter mortalia solis hominibus anima rationalis data est: haee

autem operationem habet propriam & separata, scillaet ipsum intelligere: immortalem ergo huiusnodi anima esse oportet. --Quodcunque enim operatur sine corpore, non interit eo cor ruptomam si simul deficeret, nec ergo sine corpore Dosset operari .Esse autenaentis operationem separatam testatus est Aristoteles multis in locis . Naio. Ethic.cap. 8. inquit: vitam quae est secudum reliquas virtutes esse ipsius compositi sie & s icitatem: mentis autem separatam esse. Et 2. degen .an cap. s. ubi inquit: restat igitur ut mens sola extrinsecus accedat, eam, sola di- uina sit, nihil enim cum eius actione communicat actio corporalis. & I. leΑ n. tex. 61. intellectus autem videtur innasci substatia quςdam existens de non corrumpi. & I. le An. tex. H. animam secundum quasilam partes nihil prohibet separari a corpore, propterea quod nullius corporis sunt actus.et rex. 2r. de intellectu autem dc speculativa potentia nihil adhuc manifestum

est, sed videtur genus aliud animae esse,& hoc solu polle separari sicut perpetuum a corruptibili. Ex quibus locis & aliis compluribus apertissima vIdetur Aristotelis sententia in hominibus hanc partem animae immortale contineri. Esse autem maxime hominem per hanc partem aperuit. io. Ethic. p. . ubi inquit: homini vitam praestantissimam de iucunctis limam esse ea, quae ex intellectu speculativo traducitur, siquidem maxime id homo est.

Sed haec aduersari videntur iis quae superius demon strata sunt de intellige-E iii t

SEARCH

MENU NAVIGATION