Andreae Caesalpini ... Peripateticarum quaestionum libri quinque. ..

발행: 1571년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Q V AE S T. PERIPATET.

tem contingit, quam hic quaerimus, quo pacto contingat. Non enim vξ nhaec consistere in speculatione rerum materialium, neq; earum, quae per abstractionem dictitur, ut Mathematica: nam h c pertinere ad coniuncta ex superioribus patet, ideo non sine labore parantur: Praeterea viliora sunt omnia ipso intelligente, si anima praestantius est nihil. Adeo ut dubitare quis pol sit, etiam deterioris conditionis esse huiusmodi scientias ipso intellectu sactivo seu activo: hi enim conserunt multum ad bene beateque

vivendum, cum nobis multa commoda ex arte,& prudentia comparent .

Eorum autem speculatio, quae inseparabilia sunt, quam utilitate homini praestet praeter vitae occupationem, non est videre: Speculativi enim intellectus finis non est praeter ipsam speculationem. Vnde iure optimo videt Socrates hoc genere contemplandi contempto, ad ea animum appulisse, quae in actione secundum virtutem consistunt. Relinquitur igitur si est aliqua contemplativa s licitas, eam versari non circa coniunctum, neq; circa inseparabilia a materia, sed circa substantias abstractas. Sed utrum ad earum cotemplationem peruenire homini liceat, maxime dubitatur inter philosophos: putatur enim Arist. hoc problema considerandum tiri pro- Eposuisseq.de Ani. tex. 36. nunquam autem explicalle. Ex ijs aute quae si perius dicta sunt, non disticile est soluere. Cum . n. eiusdem rationis sit intellecturi & quod intelligitur: na intellectus in actu nihil aliud est quam id quod icitur, & in sensu similiter sensus in actu res ipsa est' quae sentit,

species. n. sine materia sunt tum sensus tum intellectus: Idcirco insepara bilium intellectus seu per abstractionem dicantur, ut Mathematica, seu materiam sens bilem includant, ut Naturalia, pertinent ad eam parte animae quae inseparabilis est a magnitudine: huiusmodi autem diximus esse non intellectum participatum, sed eius participationem, quem possibiluintellectum vocat: idcirco de eo pertinet ad philosophum naturalem pertractare, est enim alicuius ratio. Vtrum autem per nunc intellectum non

existentem separatum a magnitudine, aliquid iubilatiarum separatarum Fattingamus, quaesiuit Aristoteles: quas separatas ipsas substantias intelligere hoc intellectu impollibile sit: Cum enim omnino intellectus in acta res ipsa sit intellecta, inseparabilium intellectus inseparabilis existit, separatorum autem separatus: Quemadmodum enim res separabiles sunt a materia, sic & quae circa intellectum.3. de Ani. text. H.: Vtrum autem aliquid separatorum attingere possit,hoc nondum est manifestum. Put tur autem aliquo modo admittere Aristoteles.9.Metaphysic. texta ultimo: ubi inquit: circa sinplicia non esse deceptionem, sed ignorantiam non qualis caecitas est: citas euim esset, si quis omnino non haberet intelligendi potentiam. Esse autem dissicultatem intelligendi significauit idem

Aristoteles. 2. Metaphys. tex. i. ubi ex parte intellectus nostri non ex parta

intelligibilis dissicultatem elle ostendit: Allimilat enim intellectum ani

122쪽

A mar nostrae oculis vespertilionu ni ad lucem diei. Notandum Igitur est, cum alia sint simpliciter seu secundum se nota, quae & natura nota dictitur, alia

autem nobis: res autem quanto simpliciores sunt, tan to etiam secudum se notiores i. Meta. cap. 2. Quae enim umpliciter dicuntur, certiores sunt qui quae ex additione,ut Ar thmetica quam Geometria: & Matthematicae scientiae quam Naturales: Contra autem nobis notiora sint composita magis Msingularia, quia innata est nobis haec uia, ut ex compostis in sim plicia tendamus:Factum est ut dissicillimum sit ea quae manifestissima in natura lun i, attingere,longo enim discursu egemus, ut quae maxime inuoluta sunt, quuque primo nobis sunt manifesta, usque ad prima princi Pia euoluamus. Quod si omnino id esset impollibile, impol sibile etia ellet aliquid scire: principiis enim ignoratis,& reliqua ignorari est necesse: sed opinio tantum esset. Quod igitur dixit Aristoteles difficultate esse ex parte in tellectus nostri, significauit modum difficilem: oportet enim ex phalasmatibus & sen-B sibilibus ueritatem abstrusam eruere: Non autem imbecill talem seu diminutionem potentiae.Na si hoc esset, diminute apprςhenderet ipsa principia:

desectus autem circa principia maximos pareret in caeteris errores. Praeterea

oportet principia longe magis scire & credere qua coclusiones. primo Possit .senon igitur diminute appr hendere oportet. Appraehensionem autem

huiusmodi principiorum intellectu possibili esse, inde manifestum fit: al

quando enim ea scimus aliquando nomSimiliter scientia diuinorum pdisciplinam comparatur ut reliquae scientiae: potentia igitur prius habebatur quam actu,hoc autem est esse in tellectus possibilis. Si autem ingenitam h beremus & nobis innatam huiusmodi scientiam, non lateret nos,& natura essemus sapientes non perdisciplinam, aut adeptio scientiae esset reminiscentia quaeda: quam sententia refellit Aristoteles primo Metaph. tex. 0.&2.Poste.tex. 27. Quaecum hoc modo habeant,& principiorum quibus utuntur omnes scientiae, notitiam comparemus: ac scientiam de Diuinis abstractisque addiscamus, necesse est ut intellectus non separatus a in gnitudine

C aliquid substantiarum abstractatum intelligat. Cum igitur iste intellectus non res sed rerum species recipiat:species autem simulachra quaedam & similitudines rerum sint, quae similiter uiliora sunt ipsa anima: accidetia enim sunt, & posteriora ipsis rebus: quae talicitas in huiusmodi contemplatione fueritὶNam & haec laboriosa similiter ut reliquarum scientiarum appraeheso, imo magis,cum longiori abstractione egeat. At circa ea quae modo dixiam lis,dubitabit quis:Non uideri eiusdem rationis esse intellectum & intelligibile Intellectus enim materialis,coniuncti est, quod aute intelligitur est abstractum:& ille ad naturalem philosophum pertinet, quod autem intelligitur,ad diuinum. An intellectus in actu & res similiter hic ad diuinu pertinetὶ idem enim est:at quatenus potentIa est, non similiter. Cum enim alicuius materis potentia sit,ut animae, ad naturalem pertinet, siue receptiuar ut na-

123쪽

sit naturalium, siue eorum quq a Mathematicis tractatur, siue Diuinorum. DIntelligibilia enim naturalia, Mathematica & Diuina, quatenus ex simul chris seu phantasmatibus de potentia in actum seruntur, non differula quatenus autem modo cosiderandi haec quidem non sine materia sensibili,h cucro non sine continuo, quae materia est intelligibilis, haec autem sine omni materia appraehendunturioriae sunt diuersae scientiae, quae eadem quideanimae facultate sed aliter se habente discernuntur.3.de an. tex. I. Amplius dubitabit quis circa diuinorum intellectionemmon uideri per species recipi:species enim fiunt per abstractionem a materia: Quae au te abstracta sunt de nullam habent materiam, non egent abstractione:ipsa igiturmet no e rum species recipientur.Quo admisso sequetur intellectum corruptibilem feri aeternum, si intelligens fit res intellecta. Dicimus huiusmodi substantias in materia esse, licet non pendeant ex materia. Nam in sensibilibus se mae sunt intelligibiles,& in formis materialibus abstractae:oportet igitur ex phantasmatibus elicere tum sermas materiales tum abstractas, hoc aute no Efit nisi per simulachra.Cum igitur tres sint scientiae speculativae: Naturalis, Mathematica, & Diuinaeomnes autem appraehensiones sint non rerum sed specierit, in nullis erit felicitas contemplativa.Relinquitur igitur si aliquando uera felicitate & non fictilia finitur homo,eam consistere non in intellectu potentiae sed In altero,cuius esse actus est: Hoc enim sine ulla defatigatione se Ipsum intelligens non speciem sue similitudinem sui ipsius, sed substantiam ipsam de optimum recipiendo,actione frui iucundissima par est. Sed cu haec diuina sit faelicitas, non uideretur homini conuenire: Conuenire tamen homini conceditur. Io. Aethic. cap.7. Vitam enim hanc praestantissimam non esse hominis composit sed quatenus Diuinum quid in ipse est

monetque studendum esse, ut cum simus mortales, immortalcs nos reddamus, omnia essciedo,ut ex praestantissimo quod in nobis est, uitam tradu

camus. At qui fieri potest,ut quod mortale est, immortale fiat, nisi fiat transtus deoperatione compositi in operationem propriam intellectus ὶ Nam Foperationem coniuncti immortalem esse impossibile est altera eius parte

corrupta. Cum autem transire non liceat de uno extremo in alterum sine

medio: extrema autem sint Sesus & intellectus separatus: idcirco opus fuit altero Intellectu partim separabili partim inseparabili: Sensus enim instru

mento corporeo operatur: intellectus autem humanus ab hoc quidem se paratur, a phantasinatibus autem nequaquam. Divinus autem & a corpore & a phantasmatibus est separatus. Praeterea neq; transitus seri posset nisi unum quid omnia essent. Non enim albedo in nigredinem transit nec ullum contrarium in alterum, nec Vnum subiectum in alterum subiectu

sed aliquod idem subiectum post unu alterum suscipit. Similiter u Itur anima ex una cognitione non transiret in alteram, nisi unum quid esset no tactu, neque colligatione, neque alia coniunctione, sed secundum se unum.

Forma

124쪽

LIBER TERTIUS. 42

A Forma autem separata cum formis materialibus nulla alIa ratione unum ense possunt, nisi eo modo ut diximus, scilicet quia dicuntur secundum additationem & ablationem, ut participatio ad participatum . Intellectus autem humanus cum sensu unum sunt, ut forma cum materia, quia sunt ambo peiusdem participationem persectius & imperfectius. Nihil igitur obitat, ' quominus ea dem anima ex sensu in intellectum transeat, & ambo iudicet sensibilia scilicet & intelligibilia non quidem altero, sed eodem aliter se habente, ut circunflexa se habet ad seipsam,cum extensia fuerit. 3.de an. tex. Id. Quae enim per additionem dicuntur, lineae curuae assimiIantur,quae autem P ablatione, rectae. Similiter autem ex intellectione per Phantasmata transitus dabitur in intellectionem simplicem, quae alterius non est, sed sui ipsius

solum,quia per ablationem caeterorum omnium dicitur: unde pendet omnium scientiarum certἰtudo.Quoniam uero non est in nostra potest. ite intelligere sine phantasmatibus: haec enim operatio principium est omnium B quae in nobis sunt secundum naturam: principia autem non in nostra sunt potestate: idcirco transitus huiusmodi sponte naturae fit, non autem quando uolumus.Cum autem non liceat simul omnes antinae operationes persecte edere, qua liu enim uiget altricis animet actio,sensus imperfectius agur, ut in pueris & dormientibus contingit:& dum circa sensibilia multum occupatur animus, uniuersalia speculari minus possumus: hinc fit, ut persecta non liceat in intellech onem separatamas edere, nisi derelictis operationibus coniuncti: Hoc autem non nis post mortem contingit: Cum . n. in vita animus ad uarios motus actiones'; , quibus inseruire oportet, diltrahatur, propria intellectus operatione frui nequit:prccipue ubi dominatur sensuit illecebrae ac caeteri animi affectus. Idcirco uirtutes morales excedentes animi motus compescendo,ad felicitatem hanc plurimum faciunt, quia remouent impedimenta. Habitus praeterea contemplandi necessarius est, hoc enim assuescimus ad intelligentiam propriam peruenire. Idcirco faelicitatis pars magna est ipsa contemplatio scientiarum, praecipue diuinarum: na haec ad separatam intelligentiam propius accedunt. Ad illam autem non est necesse per omnium intelligibilium receptionem peruenire. Si enim ea quae sunt omnia haberent ordinem inter se ut unum post aliud esset, donec ad primum & unum ueniretur, necesse esset prius omnia intelligere, qua primum esset inuentum: Cum autem non eo modo ordo sit in rebus ut inulcem dispositae sint,sed omnia ad unum quippiam. I 2. Metaph. tex. 2. quorsidam contemplatio sufficit ad primi inuentionem. Similiter autem dc in intellectione sine Phantasmatibus non datur ordo intelligetiarum eo modo, ut una alteram intelligat successive donec ad surremam perueniatur: Elset enim ac si oculus audiret,aut pes manus officio sungeretur. Sed singularum intellectio ad primam se habet ut lineae ex centro ad ipsum centrum, quo exemplo usus est Aristoteles insensu.a. de An. tex. i 9. Quemadmodii igi-

F ij rur

125쪽

tur homini datur transitus ex operatione coniuncti In operatisnem pro- Dpriam, sic omnibus intelligetijs dari necesse est transitum in primana, instaparabiles enim sunt omnes a prima. Ad isticitatem ergo consequendam Don est necesse omnia contemplari,&omnia intelligere:imo potius multorum inuestigatio uidetur efficere:quia animus longo tempore in illis occupatus ab iplius optimi contemplatione retardatur: adeo ut etiam transitus

ille qui in sui ipsius intellectionem tendit, omnino impediri possit. non . n. contingit ad illam peruenire sine medio. Media autem sunt,ut ex sensibilibus in intelligibilia , & ex his in primi principii cognitione perueniamus, primo quidem per species de simulachra, ultimo autem secundum substaniatiam. Sed uidetur iis quae dicta sunt obstare locus Aristotelis . 3. deant. tex. 8. ubi de intellectu potentiet loquens, inquit. Cum singula factus est,ut scies secundum actum dicitur, quod tunc accidit, quando per se ipsam operari potest, est qui lem & tunc potentia quodammodo, sed non similiter ut e rat antequam didicisset, aut inuenisset: &ipse autem seipsum tunc potest Eintelligere. Quasi ad sui ipsius intellectionem peruenire non possit, nisi habitum omnium scientiarum acquisierit: hoc enim uidetur significare uerbum illud: Singula. In hac autem intellectione quae est sui ipsius, transitus continetur in intellectionem aeternam, quae est isticitas: In intellectione enim sui ipsius includitur intellectio in tellectus agentis, cuius ipse est participatio. an uox illa: singula: non idem significat quod omniaὶ sed uniuersitatem divisim non collectim. Dixit igitur cum intellectus potentiae singula factus fuerit.I. uel haec scibilia uel illa, tunc actu primum habet circa illa, ut

speculari per se ipsum illa possit, & tandem seipsum intelligere.Concludi-

is igitur ultimam se licitatem non in multitudine seientiarum contin ri, sed in eius contemplatione quod In nobis est praestantissimum : hanc autetna impedire tum motum prauitatem tum caeteras animi occupationes.

Idcirco non nisi anima corpus deserente persecte haberi secundum naturam . Quod si anticipet, ut plurimum adortum quendam esse, ut accidit Fsanaticis & serentibus.

LIBER TERTIVS .l ,

Natreram principium esse patiendi non agendi. Quaesto prima.em natura pluribus mod7s dicatur. s. Metaph. tex. s. hoc loco accipimus in ea significatione, qua accipἰt Aristoteles. r. Phy. tex. 3. ubi naturam definiens inquit: esse principium & causam mouendi de quiescendi ei in quo inest primum, per se, Mnon secundum accidens. Nam si materla eorum quae huius. modi principium habent, ac eorundem substantia seu forma,& tandem generatio naturae dicantur, prima tamen eius ratio est ipsam principium mo-

126쪽

A tus: Alterum autem est esse materiae &huiusmodἰ pKnesplunon enim relerri est subiectum aegrotabile,& potentia ad aegritudinem: & aeris cme ac potentia mobile. 3.Phy. tex. 9. Similiter autem & ipse serma se habet. Forma enim cum sit actus piimus, potentia est quodammodo ad actus secundos ut operationes de motus : alterum tamen est esse ipsinas actus de potentiae ad motus.Cum urtur natura sit huiusmodi potentia seu principium, maxime propri) dlestiit de Arma haec enim actu huiusmodi principium obtinet, a quo fluunt actus secundi. Materia autem ideo natura est,quia susceptiua est hulias naturae: Generatio autem quia in eam tenclitaex quibus patet aliam ellerationem naturae,allam ipsius sermae matericiac generationis de qUibus natura dr. Hoc igἰtur modo aecepta natura dicimus ipsam principiti cile patiudinbn agendi . Est. n. agendi potentia principiti motus aut transmutationis In altero uel prout alterum est. s. Metaph. tex.i .ut ςdificativa potentia quae' dam est quae no inest in eo quod aedificatur, in altero igitur. Ars autem mei; dendi inesse quidem potest in eo qui sanatur, sed non quatenus sanam idcirco prout alterum. Si isἰtur natura principium motus est ei in quo inest rimum, per se & non secundum accidens:non suerit natura potentia agei:repugnat enim In ipso esse & in altero, & per se inesse ac prout alterum. Caim autem omnis potentia sit uel agendi uel patiendi, idque aut simpliciter aut bene aut sacile M secundum reIiquas conditiones. . Meta. tex. IT. Natura si non fiterit potentia agendi,ex necessitate erit patiendi potentia: haec enim in patiente inest, ut agendi potentia in ipso agente. 9. Metap. tex. 2. Expresse autem Aristoteles enunciauit naturam potentiam elle patiedi. 9. Metaph. tex. 13. ubi inquit:actum priorem esse potentia non selum illa quae dicitur principium transii nutatorium in alio prout aliud est, sed prorsus omni motivo & statorio principio, etenim natura in eodem fit, in eodem enim genere cum ipsa potentia, principium enim motivum non tamen in alio, sed in Ipse prout ipsum est.Colligitur praeterea ex 2. Phy. tex.73. ubi inquit. Duplicia esse petincipia mouentia phylice, quoru alterum non physicum est, C non enim habet motus principium in seipse.Tale autem est, si aliquid mouet,quod non mouetur, ut id quod penitus est immobile dc quod o iu

primu est. Si igitur primum mouens mot uum cluidem est, non tamen naturale,quia non habet principium motus palside:potentiam passiuam n cesse est naturam esse. Omnino autem fieri non posse ut activa potetia per se insit in eo quod molietur, hinc fiet manifestum. Actiuum enim & mo-tiuum unumquodque est quatenus mali habet specie, ut calefacti mi quod actu calidum estmallivum autem quod speciem rion habet, quam tamen recipere potest ab altero actu eristente. Cum lamir oppositiam alteri opposito per se inesse nequeat, nec activum in eo quod patitur per se incile possibile est. Colligitur haec rati s ex. 8. Phy.tex. o. ubi ostenditur nihil s eipsum Perso mouere, sed necet Iarium esse in unoquoque diuisum esse mouens ab

a P 3 eo quod

127쪽

eo quoa morietur. Neque sussicit ratione tantum alterum esse, ut quIdam L putauerunt, credentes compositum ex materia & forma partem quidem mouentem habere formam ipsam, partem autem motam ipsam materiam runum enim per se sunt materia & forma.8.Meta. tex.II. Omne autem tanquacon naturale factum impallibile est a seipso, unu in enim & non aliud est. 9. Metaph. tex.2. Idem colligitur.8.Phy.tex. o. Ibi inquit: nullum concituu&conlitum seipsum mouere: quatenus enim unum & continuum non

tactu,eatenus impassibile est sea quatenus separatum est, eatenus hoc quiadem aptum natura est facere, illud Verb pati,& quae sequunIur. Praeterea ex natura contrariorum licet idem colligere.Si enim contraria simul eidem inesse nequeuntinec activum & passivum eiusdem alicuius inerunt alicui simul.Cum igitur materia & forma eidem Iasint,& unii per se sint, no sunt contrariarim passibilia ergo a se inuicem: nam inter activum M passivum contrarietatem inesse oportet. primo degen. & cor.tex. so.& si. non susticiturgo ratione tantum distingui moves ab eo quod mouetur, sed & subiecto sseparari oportet: nam alioqui contraria si ut eidem subiecto inessent. Iure igitur optimo concludimus naturam principium esse patiendi non agendi inest euim primo es quod mouetur per se dc nou secundum accides, quod de activo principio allerere non possumus, nisi multa ab Aristotele dicta, Sccmnibus confesta destruamus. Quamuis autem hiaec adeo sint manifesta, ut uenire in controuersiam haud consentaneum esset: Veruntamen quoniam

nostrates Peripatetici fermὰ omnes aliter sentiunt, necesse est hanc sententiam dubita ii modo exactius perpendere,ut dissicultatibus resecatis, liceat s ne hesitatione ueritatem contemplari .Ex his autem speculantibus uidebitur natura principium agendi esse. Nam cum maximEdicatur de forma se

Metaph. rex. S.&2.Phy. tex.I2.magis enim natura haec est quam materia: a

forma aute habeatur actio, agit enim quod actu estri materia autem pallio , patitur enim quod potentia est:& tandem matella secundum quod materia Passiua est. primo de Fen.&cor. rex. n.&maxime igitur natura principium

activum sucrit.Nam forma principium motus est eorum qiiaena a constant insita quodammodo aut potentia aut actu.s.Meta. rex s. ut igitur ipsa Principium est, sic natura dicenda erit.Praeterea M patet in animalium motu, mouentur enim animalia a seipsis secundum naturam S. Phy. ccx. 17.si igitur anima motiva est corpori in eodem autem per se inest, non uidebitur

repugnare activum aliquod per se inesse in eo quod move liuiusmodi autem natura cst secundum sermam. Ulterius idem accidere uidetur In mota grauium & leuitim,agrauitate enim & leuitate mouentur, quae uirtutes sunt secundum formam,idcirco activae dicendat. ArSumento quoque arii coniicere possiimus naturam essicientem causatri est..Camenim ad omnem motum peragendum requiratur agendi potentia & pallandi, est enim m tus actus mobilis a motivo 3.Phy. tex. 18.si in omnibus activa potentia extrinseca

128쪽

A seca est Sc passu a Intrinseca, Inter ea quae ab arte fiunt & ea quae a natura, non erit amplius differentia quam ponit Aristoteles 2. Phy. tex. 2. D 3. ubi Inquit:Naturalia a non naturalibus differre,quod ea quae natura constant omnia videntur habere principium motus & status in seipsis: Lectus autem &Indumentum & alia huiusmodi quae ab arte fiunt, quatenus ab arte, nullum Impetum mutationis innatum habent: Sed omnium huiusmodi principia est in aliis & extra. Si igitur huiusmodi principium in artibus activum est sed extrῖn secum, neceste est in natura quoq; activum esse sed intrinsecum. Quod si hic quoque extrinsecum esset, periret haec differentia, que eth iu-

ter artem & naturam. Naturatione potentiae passiuae non conuenit haec disserentia, requiritur enim in omnibus potentia patiendi quae in patiente est: nam alioquἰ ἰm R; Lile esset pati, non enim comburitur inc5bii stibile, nec secatur insecabile. In ligno igitur & marmore potentia cotineri oportet sormam artificialem, alias nunquam ab arte fieret nec lectus nec statua. Necellas rium ergo uidetur differentiam inter artem & naturam esse penes activam

potentiam. Quod si ita fuerit, natura erit principium agendi. Indicant aute& multa Aristotelis dicta, ut primo de Part. an. cap. primo, ubi semen inquit principium & essiciens esse rei quae gignitur. hanc autem naturam uocari: El. 2.ge Gen.ani.cap. primo. Ars frincipium formaque eius quod efficifest, sed in alio:Motus autem naturae in ipso est ab altera proscctus natura, quae

acui obtinet sormam. Appellat igitur naturam efficientem causam,altera. n. natura actu obtinens sermana,efficiens est. El. 1. Phy. tex. 86. Naturam simile

esse Medico, qui medetur sibi in s. Si igitur Medicus efficiens causa est sanitatis,& natura similiter fuerit efficiens eorum quae a natura fiunt. Pr terra sinatura agit alicuius gratIa. 1. Phy. tex. 7s.agentem sacultatem esse oportet, noenim materia ad finem pergit, si ne agente. Haec igitur & huiusmodi alia persuadere maxime possunt naturam principium elle agendi,ut summos philosophos in hanc sententiam duxerint. Quodsi haec uera sunt, quomodo sel-c uentur ea quae prius demonstrata sunti Nam siue effectricem causam intrinsecam ponamus,sive extrinsecam, sequuntur absurda & impossibilia: Ponere enim intrinsecam repugnat naturae essicientis:Quamuis autem in ide specie coincidat cum serma quae gignitur,no tamen eaῖem est numero. 2. Phy. tex. o.Si autem ponamus extrinsecaminon conuenῖt definitioni naturae, intrinsecum enim est principium.Solum autem in iis motibus qui sequuntursornaam,videri posui Ipsa forma intrinsecum essiciens eorum esse, ut a grauitate & leuitate motus sursum &deorsum,& ab anima operationes eIus. At in generatione & corruptione non co. a tingite sciens intrinsecum esse:homo enim numero differens hominem gignit,& quod corrumpitur, a cotrario corrumpitur. Quomodo igitur naturalis erit generatIo S corruptio, cueius principium fuerit extrai Num natura principium tantum motus est,no autem mutationis cuiusqueZAt si dantur generationes & corruptiones uio

F iiij lentae

129쪽

lentae & naturales. .Phy. tex.s7. necesse est principium quoque ipsarum esse Dnaturam quidem naturalium,reliquarum autem alias causas.Si igitur comceis rimus naturam esse causam efficientem, non omnium erit principium intrinsecum. Dicere autem in quibusdam causam esse essicientem,in aliis autem principium patiendi,absurdum uidetur, aequivoca enim estex naturae definitio. Verum cum rationes priores solui nequeant, posteriores autem

multum persuadeant: Videndum est quid bene de quid male in ipsis dictu

est. Circa primam igitur rationem uerum quidem est formam naturam esse magis quam materiam,eamque principium motus esse: quod autem putac agendi solum non autem patiendi principium esse,non est verum. Nam i ter primas qualitates formas clementorum constituentes,humidum dc siccum palsua dicuntur. rude gen.& cor.tex.8.eorum enim substantia in patie .

do consistit,& ideo talia dicuntur, quia pati quippiam possunt. Praeterea disserentiae corporum similarium praecipue pasti uis qualitatibus determinantur. q. Meteo. p. 8. ut durum dc molle,coagulabile,liquabile, flexile, de alia Ehuiusmodi. Amplius dissimilariu uirtutes, ut quae In sensuum organis sunt: virtus enim sentiendi passiua est.2.dean. tex. si.Similiter autem dc uirtus intelligendi. 3. de An. tex. 3. dc tandem areetitiua in patiendo consistit: dicitur

enim ab appetibili moueri,ut sensus a sensibili,& intellectus ab intelligibi-ILQuod si in huiusmodi passionibus perficiuntur potius quam detrimenetum aliquod patiantur, nihil reserimon enim omnis passio destructiva est, sed quaedam Latus est potius eius quod potentia est,ab eo quod actu est, 2. de An. tex. Π.Non autem sequitur , si forma actus est,ut non possit esse principium patiendi. Achus enim primus potentia est quodammodo ad actum

secundum.1.de An. ter. s.& 8. Phy. tex. 32. Vt igitur potentia est exeundi in actus secundos de operationes,sic materia quoque eorum fuerit. Rationabiliter autem hoc accidit.Accidentia enim non insunt materiae, sed substantiae

de ei quod actu est idcirco materia susceptiua est substantiae, substantia auteaccidentium.Quauis autem formam & actum primum quatenus Potentia Faest,concedamus principium patiendi esse: non tamen dicimus ipsam pau quippiam aut recipere sed compositum per ipsam . Operationes enim sunt apsius coniuneti siue palliones siue actiones fuerint . primo de an. tex. 6 Quam obrem demonstrantur non de materia,sed de substantia composita pyrincipi una unde fluunt,quae est ipsa serma dc natura. Ex dictis autem patet quidem non sequi naturam principium ac iuum esse, quia dicatur magis deforma: na de sorma principiu patiendi esse ostensum est.Vtru aut formae activae vel qua tenus activae sunt, naturae dice lς sint,consideremus: Verbigratia ignis per caliditate cobustiuus est:& semen generatiuu est sui smilis, quς sacultates in agendo consistunt. Si Ur has excludamus a natura,n5 crunt operationes naturales combustio de generatio & tandem actio. Dicimus autem esse quidem huiusmoc i actiones.naturale , non tamen ex necessitate ipsa naturalia

130쪽

Α turalia sunt, unde fixuint.Patet autem hoc. 1. Playstex. 73. Nam primu mouens naturaliter quidem mouet recipitur enim motus secundum naturam

corporis mobilis: non tamen ipsum naturale est. Agentia autem naturalia non ideo naturalia dicuntur,quia aganr, sed potius quia dum agunt, pati iἰ- tur quippiam. Pallio autem haec duplex est,ut puta in igne una quatenus in calefaciendo restigeraturi est enim potentiastigidum,cuius tactu necesse est tale fieri: haec autem passio inest propter materiam non propter formam: si enim caliditas aliqua esset sine materia, calefaceret tantum & no pateretur . primo de gen. &cor. t .ss. Altera autem passio agetibus naturalibus inest, quatenus agere seu mouere non possunt, nisi & ipsa ab alio moueantur:Vt caelum non aseret in haec inferiora, nisi circulo moueretur ab alio: Hoc modo ignis calefacere non posset, nisi a generante huiusinodi sacultatem obtinuiuet. Exire igitur in acuim comburendi in ipso quidem igne passio qu da est persectiva insequens eius sermam,quam a generante habuit e prohiberi B tamen ab aliquo impediente potuit: ideo tunc quod remouet impedimen-rum,quodammodo mouet. Idem etiam de semine dicendum est: non enim ageret, nisi moueretur ab eo,unde prodiit,aut aliquo modo ab eo quod impedientia remouet.Patet igitur formas activas non quia activae sint naturas

dici, sed quia dum agunt patiuntur hoc secundo modo, idest persective. Ad alteram dubitationem de animalium modii dicimus non bene diuidi animal

in animam &corpus,cum partem mouetem & partem motam quaerimus. Nam quod in ipso naturaliter mouetur eo motu,non est corpus, sed totum com positum. 3. Phy. rex. 27. corpus enim contingit & natura & praeter nataram moueri,prout graue uel leue sucrit praedominans. Praeterea quomodo diuisum esset mouens ab eo quod moueturi ut ostensum est.8. Phy. tex. 28.&3o. anima enim huiusmodi inseparabilis est. Idcirco alio modo diuidi oportuit corpus animalium,ut posset a se ipso moueri: mouens enim particula &quae mouetur, neque constar sunt ut materia & forma, neque contἰnuar,

c ut similares, sed tangunt solum ut dissimilares: idcirco & articulos inesse oportuit,ut in ipsis flecti & dirigi possct una pars supra alteram quiescente:& neruos, qui tractu aut impulsu haec praestarent: ut abude In libello de comuni animalium motu,&.3.de An. tex. II. explicatu est.Si igitur anima, qua lis est appetii tua principium est, quo una pars mouere altera moueripuisit: verbi gratia spiritu dilatato nerui intenduntur,liis autem tensis necesie est moueri membra, quibus applicanturiipsa quidem natura est per se existens in eo quod mouetur: non tamen ob hanc causam a se ipso mouetur animal, sed quia una particula organi mouet,altera mouetur seiuncta existens loco. Non est igitur putandum propter animalium motum aliquod emesens in eo cile quod mouetur. Licet enim anima una sit actus existens totius: altera tamen est facultas nerui, altera ossis & reliquarum partium ad motum facientium: ut enim dis uncta sunt & loco separata,virtutes quoque singula

SEARCH

MENU NAVIGATION