Andreae Caesalpini ... Peripateticarum quaestionum libri quinque. ..

발행: 1571년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

. IBER TERTIUS. Vs rs

A restri, sue sphaeram sue circulum dixerit: loquitur autem suo more de iis

quae exacte non sunt examinata,secundum vulgatam opinionem .Quod autem hoc modo dicetibus nihil otandatur eorum quς apparent circa e lum, S longe breuiori corporum numero omnibus satisfiat, hinc patebit. Nam 'primum circa motus planetarii omnes es sphaerae superfluae sunt, quae inaequalis spissitudinis singulis binae ascribuntur, ut mediam inter ipsas conte ' tam *haeram excentricam attollunt ac deprimant, unde fiat astri accessiis ac recessus a centro mundi. In quibus enim earu motus deprehenditur aequalis esse cum motu octauae sphaerae, quod in caeteris omnibus ponitur excepta Luna de Mercurio: satisfacit ipsum octauae sphaerae corpus, in quo circuli deserentes astrum aut epicyclum, siti sunt.Si igitur circulos hos excet uicos in profunditate octauae sphaerae ponamus, ut ponunt Astrologi inter duas sphaeras inaequalis spissitudinis, eadem omnia con tingent. Eoru enim Auges quas vocant, idest puncta a centro mundi remotillima, motu oct B uae sphaerae tantum movebuntur, in eadem semper eius parte manentes . Verum quoniam posteriores Astrologi omnium Planetarii Auges viderunt dimotas esse ex eo loco, in quo erant Pto mei temporibus: idcirco alia ratione sine circulis excentricis omnia haec tueri posse animaduertimus. Nam Epicycli compositio & situs ea praestare possit, quae circulus excentricus. Praeterea illud quoque est absurdum: circulum aliquem circa propclum centrum motu proprio difformiter moueri, uniformiter autem circa aliud signum: quemadmodum ipsi serentur de excentricis deseretibus epicyclos:

Lunae enim excentricum difformiter moueri ponunt circa proprium cen- trum, uniformiter autem circa centrum mundi e reliquorum autem Plan tarum excentricos difformiter circa utrunque centrum moueri, uniformῖ-

C ter autem circa signum imaginatum, quod centrum aequantis appellant. At simplicem motum in coelestibus uniformem esse, multis demonstrat Aristoteles. 2. . tex.3s. Dicimus igitur singulis Planetis singulos circulos mundo cocentricos datos esse, qui motu uniformi ab occasu in ortum per medium Zodiacum secundum lineam Eclypticam appellatam hi quidem vel eius hi verb tardius serantur: in circulo autem eo Epicyclum positum esse , qui omnis inaequalitatis sit causa. Duplex enim est in unoquom Epicyclus , quippe qui ex duobus circulis constet, quorum unus secundum sphaerae longitudinem idest in ortum de occasum spectans situs est: alter secundum latitudinem modo in septetrionem modo in Austrum stellam ferens. Incli ditur autem alter in altero sic, ut alterius centrum cum toto circulo tanquaalter Epicyclus in alterius circuli prosunditate contineatur. In Sole igitur circulus longitudinis iuxta lineam Eesypticam mouetur secundum sup riorem quidem partem in occasum, secundum Inseriorem verd in ortum eodem ferme tempore suam absoluens circunserentiam quo circulus illum deserens totum Zodiacum pertransit, idest unius anni spacio: Quod si nulla orn

152쪽

la omnino esset temporis disserenisa, punctus In eo circulo altissimus semp Daltrunt reciperet in eodem Zodiaci loco: Quoniam autem locum hunc alti it imum, quem Solis Augem vocant, post multa tempora ex eodem signo dioressiim uile est repertum versus ortum, necesse est paulo tardiorem epi, cycli motum esse motu deferentis. Ob huiusmodi etiam motumi fit, Sol in Auge tardius mouer videatur, sertur ent ni tunc motii epicycli ino casum, velocius autem in opposita epicycli parte,quia per illam fertur in orarum, neque tamen interim retrocedit unquam Sol in Zodiaco licet retrocmdat in Epicyclo. vincitur eniim epicycli motus a motu deserentis ipsum in otium, quemadmodum etiam accidit Lunae.Circulus autem latitudinis in il

lo inclusiis ab Eesypt cain duas parte a quales diuiditur , sed minimus cst.

vel illime agitatus tremulum umbrarum motum esticiens. Iii Luna eodemodo habent epicyesi circuli , licet alia sit motus ratio Qui enim secundum longitudinem mouetur, sertur per superiorem quidem partem in ortum 'ν inferiorem autem In occasum, duas complens reuolutiones, dum eiusdem Ecirculus desereni semel Zodiacu pertran ut, ut bis in Auge sit,idque in qu libet Lune coniunctione oppositioneq; cum Sole,& bis in opposito Augis, quod in duobus quadratis aspectibus cotingit. Ob hunc autem motum M. vi Luna velocior sit in Auge, tardior autem in oposito contra quam in Sole, ob contrariam epicycli motionem. Circulus autem latitudinis similiter intersecatur ab Eclyptica in duas partes aequales, secundum angulos rectos Vt in Sole, sed longe maiorem adeptus est latitudinem quam Solis circulus.Est autem eius motus tardior altero qui secundum logitudinem fit: eode. n set me tempore absoluitur, quo deserens epicydium Zodiacum perficit, scilicet spacio dierum propὰ viginti & septem. Quoniam autem inter unam Sol sct Lime coniunctionem de alteram, in qua bis cireulus longitudinis absolii itur, intercedit spacium dierit viginti & nouem & amplius,fit ut non semper Lunae Aiax in eadem circuli latitudinis parte fiat, sed modo in una mo- pHo i in altera: si enim in eadem semper Id contingeret, aut omni mense fierent Uclypses, aut nunquam: fiunt enim eae solum sub Eclyptica, scilicet Luna existente. in altero sectionis loco, quorum unum Caput, alterura Cauda draconis appellatur.Cum igitur paulo velocior sit una circuli latitudinis ci ininuolutio, quam duae logitudἰnis, fit ut modo in una eius paris modo in altera contingat Lunam in Alige esse& opponi aut coniungi cum Sole. Quoniam vero p.iulisper anticipat, videntur intersectiones illa: in Meri in occasum: cuius gratia Astrologi addiderunt circulum serentem Chput & caudam draconis. Quoniam prςteret latitudinis circulus per motum alterius, qui secundum longitudinem fit, reuoluit ut, adeo ut aliquando esus semicirculus unus superior sit, aliquando alter, aliquando viriq. ui- distent a centro mundi, videtur Luna saepἰus ascendere ac saepius deicend rem triredi, iterumque incitatius moueri, cuius gratia antiqui praeter Eccentricum

153쪽

A centricum deserentem addiderunt quoque E playclum. At duo circuli quos

posuimus in Epicyclo omnia haec piaritandi una. n.circunuolutio circuli latitudinis respondet motui epicycli, quem mutaueriit Astrologi. In tribus autem Planetis qui supra Solem sunt, scilicetSaturno, Ioue,& Marte, circulus lonstitudinis minime fert latitudinis circulum ut in Sole & Luna, sed e contra ab Illo sertur in eo contentus. Prior igitur est in his ac maior latitudinis circulus, qui in suo deserente eo modo situs est, ut ab Eclyptica intersecetur in duas partes inaequales, qnarum maior ad Septentrionem, minor ad Austrum vergat: & Aiax semper si in Septentrione, vel in puncto maximae latitudinis , ut in Marte: vel prope Eclypticam, ut in Ioue: vel propc maxima latitudinem, ut in Saturno: Eodem au tem serme tempore hi circuli suas absolutant circunferentias, quo eorum deserentes Zodiacum transeunt: scilicet in Saturno annis triginta: in Ioue annis duodecim e in Marte annis duobus: Ob id enim eorum Auges modicum quid dimouentur. Cum praetereas holum circulorum situs obliquus esticiat, ut pars modice ortum spectet, Pars occasum: eorum motus luperius quidem in occasum tendit, in serius i autem in ortum: unde fit ut in Auge tardius moueri videantur, in opposiato autem velocius. Circulus autem logitudinis in circulo latitudinis eo modo situs est, ut ipsum ad angulos rectos Intersecet, moueturq; modo in ortum modo in occasum propter Ipsius conuersionem quς fit a circulo latitudinis. Cum cniin suerit in maxima latitudine conuertitur pars superior in inseriorem,& econtra finde paulatim Inclinado usque ad alterum latitudinis punetiam, iterum conuertitur ut prius. Ea autem est huius circuli vel citas in omnibus, ut pari gressu cum Sole incedant: & ubi eorum Astra c5- iunguntur cum Sole, semper in ea circuli parte sint, quae velocius in Zodiaco mouetur. Ob hunc quoque circulum hunc retrocedere videtur astra, nunc stare, nunc incitatius progredi r longe renim velocior est eius motus C motu deserentis in radiaco. Veneris autem & Mercurii cursus nullo pacto licet per sph ras ab Astrologis politas tueri, neque etiam si aliae multae adderentur : Nam deserentis M Epicycli deci nationes ac reflectiones spli aeris eo modo positis aptare minime licet, nisi plures motus per se viai corpori. tribuantur. α ii non omnes secundu circulum. Dicimus igis: Cum eorum -Epicycli nunquam recedant a Sole scorum enim centra semper liliat in eadeZodiacἰ parte, in qua est centrum Epicycli Solis, unde si, ut eorum astra . nunquam ultra epicycli semidiametrum a Sole recedant, tum ad ortum tum: ad occasum iitre Optimo hi in circulo Solis erunt infixi: non enim multiplicanda sunt corpora sine necessitate. Solis igitur circulus tanquam alterum firmamentum fuerit ad haec duo astrat errant enim haec circa Solem, ut omnes Planetae circa firmamentum. Praeterea Sol inter caeteros planetas

solus fert similitudinem stellarum fixarum, sbius enim scintillat, & motum habet minime vagantem: Magnitudine quoq; astri & circuli serentis crasti- H tudine

154쪽

tudine cieteros omnes multum superat. Quoniam autem venus semper veisius Aquilonem vagatur accedens tantum ad Eclypticam, nunqua tran- Usiens: & Mercurius semper eodem modo versus meridiem: videntur eoru

Epicycli unus ad Aquilonem alter ad Austrum, veluti bine plaustr: rotae in medio solem complexae circa illum tanquam circa Axim circvuolui. Maior autem est Veneris epicyclus quam Mercurij, longius enim discedit Venus a Sole quam Mercurius. Eadem ratione & Mercurij epicyclus amplior est quam Solis,cum ab ipsbin V tranque partem discedat: adeo ut tres orbes sint GInuicem amplectentes, quorum intimus est Solis epicyclus, extimus VenerIs, medius Mercurij omnes in eodem deserente. Hinc fit ut de ordine horum astrorum multum dubitetur apud Astrologos. Aliquando enim Sol est supra utrunque. aliquando infra: Similiter Venus aut Mercurius, prout unusquisque fuerit In Auge aut opposito. Morietur autem longitudinis circulus secundum lineam aequid istantem Eclypticae supra quidem in ortum , infra autem in occasum in Venere spacio mensum decem de nouem,in Mercurio mensium quatuor.latitudinis verb circulus in eo situs est hoc mod , ut in uno latere desinat ad Eclypticam in altero ad locu maximae latitudinis, Equae In Venere quidem est ad Aquilonem, in Mercurio autem ad Austrum tmaior autem est latitudo Mercurij quam Veneris. Pars pCeterea circuli quet est in maxima latitudine, etiam maximam habet altitudinem, ut in Marterquς autem tangit Eclypticam propinquior est centro epi cli. Circunducitur autem ea velocitate, ut in una Solis circunuolutione bis reuoluatur tam In Venere quam In Mercurio. Cum igitur huius circuli centrii m seratur a circulo longitudinis, contingit per huiusmodi motum partem superlorem circuli latitudinis conuerti in Inseriorem dc econtra, ut in Luna:& punctum maxlinae latitudinis modo distantissimum a terra esse, modo propinquillimum: quod in Venere quidem bis contingit in trienn Io: in Mercurio autem ter in anno: nam ob triplicem conuersionem circuli latitudinis, ter erit in Auge, & ter in opposito, semel tamen erit in maxima distantia Iterra, & semel in maxima propinquitate, quia bis in anno accedit ad ma- pximam latitudinem. Quod autem ex huiusmodi politione circulorum ac

motuum, eadem consurgant, quae alia via ab Astrologis animaduersa sunt, nequaquam In praesentia demonstrabἰmus, egreditur enim id fines instia tuti nostri. Neq; tamen ob id fatemur Astrologos mentiri. Physica enim co pora non ut Physica sunt sed modo Mathematico considerant, L. Phy. tex. 2o. Idcirco sitis est ipsis circa motuum numeros & supputationes non metiri: ad naturalem autem pertinet modum naturalem inuestigare: Est aute modus naturalis ut similiter fiat in omnibus, ta perpauciora magis quam perplura. primo Phy. rex. r. Vtruque autem in nostra suppositione patetmam& pauclara corpora & idem numerus in omnibus satisiaci ut ad omnes planetarum inaequalitates ad qualitatem reducendas. Relinquitur ut motum ostiuae

155쪽

LIBER TERTIUS. s 8

A octatiae sphaerar appellain, idest cςli stellati sine aliarum sphaerarum additione tueamur.Cum igitur viderent Astrologi maximas Solis declinationes ab A equatore no semper easdem esse: & a Ptolaenaeo obseruatum esset stellam quandam fixam, quae illica virginis appellatur, declinasse ab AEquatore aliquando ad Austrum aliquando ad Aquilonem : iudicauerunt altu motum octauae sphaerae inesse; quam qui ab ortu in occasum: cuius gratia nonam sphaeram primus addidit Ptolae meus: iuxta quam octava moueretur ab occasu in ortum supra Pol is Zodiaci in spacio annorum quadraginta & notae milia. Alij autem videntes octauae sphaerς positionem non uniformiter variari, quod ex eiusdem stellae spicae virginis declinatione post tenipora Pto-Iae mel cognouerunt: alium quendam motum octauae sphaerae tribuerunt, quem trepidationis motum appellarunt, per quem capita Arietis & librae circunducantur circa capita eorundem signorum non ς si irae: instar pilae, qua digito modice circunducto supra tabulam volvas, ut duo parui dc scrἰ-B bantur circuli unus in tabulae, alter in digiti contactu : quo motu huc illuc trepidare videatur. Quidam igitur hunc motum sussicere putauerunt: alij autem utrunque inesse voluerunt: idcirco decimam sphaeram addiderunt.

iuxta quam nona motu ab occasu in ortum moucretur: circa nona autem

octaua motu trepidationis. Verum hoc modo consideranti nullus esset finis multiplicationis sphaerarum: nam nullus istorum motuum adhuc uniformis repertus est: ideo sunt quἰ undecimam addant: idem etiam post nostra

tempora euenturum esse censendum est, ad unisbrmi tatem enim reducere hanc inaequalitatem non poterunt, quantuncunque sphaeras multiplicent. Nam causa istius inaequalitatis non in coelo est sed in terra. Cum igitur terra Immobilis statuatur, ut ostenditur. 2. cplex. . putauerunt ipsam omni motu carere, quo posto necesse suit diuersam Octauae sphaerae positionem ex ipsius motu in uestigare. At oportuisset no solum stellas quae iuxta Aequa- C torem sunt considerasse, sed longe magis eas quae iuxta Polos mundi sunt. Si enim motus ille est in octaua sphaera, oportet aliquas stellas iuxta Polum

aliquando maiorem circulum describere per motum diurnum, aliquando minorem: aliquando nullium. Quae animaduersi a non reperitur facta, imo oppositum videtur esse. Posuerunt enim antiquissimi scriptore, Polum n stro orbi conspicuum in ea cςli figura quae Ursa appellatur, a q ua cognometrahens graece Arcticus appellatur: in eadem figura nunc quoq; reperitur. Stella enim in extremo caudae vrs existens tanquam Polo propinquillima

hodie obseruatur a nauigantibus. Quod si spica v Irginis hodie digressa est

ab AEquatore ad meridiem vi tra gradus octo, ut nostri animaduerterunt, quae antea suit animaduersa ab eo scm aequatore ad aquilonem ultra unum gradum declinasse: necesse est & stellam ursae a Polo ultra nouem gradus ab eo tempore nunc digressam esse. Quod s hoc minime verum est, necesse est declinationes, quas Astrologi obseruarunt, extitisse non respcctu aequato-

H ij ris, sed

156쪽

V. AEST. PERIPATET.

ris, tu i liorigontis , hoc enim mutato Sc ccli facie videtur mutata esse: mutari autem hori Zontem accidit, mutata terra. Dubitabit vero quis itispiciqs V ad Tquinoct a, quς mutata elle deprehensa sunt ab Astrologis: non enim amplius in primo puncto Arietis de librae esti heme Sole, aequinoctium est, ut quodam tuit animaduerstim i ruod ii id verum sit, ne in aquam ex motu terre contingere id pollit. Non enim horizontrivi quaelibet pars aequino malis diuideret in duas partes aequales. Nam pili ius punctus Arietis S librae cum occidunt & oriuntur hodie non diuidunt horizontem in duas partes aequalea. Egrella igitur si in t ea signa ex ςquinoctiali. At hol fieri nequit, nisi supra octaua alia sphaera sit, ex cuius aequinoctiali stellae inferioris s phς-ra egrediantur. Dicimus puncta aequinoctii nunquam variata cile, si rite

mens irentur: videntur autem illis mutata elle, quia id colligunt ex eo tu suppositis. At quae nunc pro aequinoctijs silinunt, non respondent mensu re hortaeontis: nec a polis aequi distanti Indicio est Magnetis conuersior volunt enim ut modice declinet a polo: nam posito in ea parte Polo, quam exaoespectat Magnes, puncta aequinoctij, quae hodie putantur recedunt amensura . Dubitatum etiam quondam fuit Romae ob eam causam : Cum, Eenim in Campo Martio esset obeliscus, cui Diuus Augustiis addidit in Irabilem usum ad deprehendendas Solis umbilis G dierum ac noctium magnitudines: non multa post tempora coepit ea dierum obseruatio minus congruere: siue id ipsius Solis, aut coeli eursu aliqua ratione mutato contigerit: siue uniuersa tellure aliquid centro suo dimota, ut aliis in locis deprchen iasum et se scribitur. Eile autem quendam motum in terra , ex coconiectari pollii mus. Cum enim totum coelum circa terram seratur, terram sua immobilitate coeli circumuolutioni reniti necesse est, ut superius renitentia est ostensum . Quoniam autem maxime renititur, quod superficiem habet asperam : huiusmodi autem est terra: su perficies, q ua super aquas eminex, ubi montium altitudines extolluntur: nisi natura corpus medium inter posuissent, quod instar olei superficiem laevigasset , coeli motus maxima difficultate perageretur: nam aut terra coeli motum tardallet, aut ipsa mo- Flum coeli insequeretur : Huius Igitur gratia natura aerem interpoluit, qui sua mollitie dum ad motum coeli circunducitiir, terrae partes non offende ret: Hoc igitur modo quantum seri potuit immobilitati terrae,simul dc clati velocillimo cursui consultum videtur : omnino autem immobilem permanere terram, ut nullus motus ex coelpcircii lacloite ad ipsam perueniaI,nouidetur rationi consentaneum. Si enim ex partiti aeris motu moles magnae corporum mori oratur, ut ira tutum pondera usis in eum bente aura: cur ex

totius undique aeris raptu, luci est motum c li sertair, terrae globias in i docentro aequilibris tantoruli monitur&fistigiis in iis, ni reeipiens, circa suum centrum non salter antitet ZEx centro eritimis moueri impossibile ustne minimum quidem iton enim uer huius: nodi impiit stim praebet. Sed in

. suo

157쪽

LIBER TERTIUS. s

A suo loco circumuoluῖ,ut igni Sc aeri contingit,non est ἰmpossibile. Meri ci autem tardissimus huiusmodi motus atque in qualis, & oblῖquus: Nam

ob maximam distantiam ac lo minimum rec pit de motu eius : ob insequalitatem uero superficiei, non similiter undique impellitur, nec semper codemodo, nec in eandem partem: ob positionem enim montium recipientium aetis impulsum,fit ut aliquando in obliquum inclinet, auernadmodum accidit nauibus non a puppi, sed a latere uentis impellentibus. Montes autem non semper ijdem sent, scit mutantur omnia, quae circa terram sunt primo Meteo. cap. I . Propterea ob Paruitatem quidem motus, per multa tempora non animaduersus suit alius motus in octaua sph ra quam diurnus uocatus: cum autem coepit animaduerti: iudicata est octaua sphira ab occasu in ortum moueri hoc tardill imo motu: cum enim terra in occa um seratur, uidetur octaua siphqra in ortum mutari rob inequalitatem autem velocitatis,& obliquationem, uisa est octauasphqra quas hac illac trepidare: unde v alii maximo studio huiusmodi motum illi coartare enixi sunt. Qinatiuis autem terra una cum continente seratur in occasum, non tamen animaduerti

eius motus potest, nisi quatenus obliquus est, non enim mutatur c li aspectus nisi eo modo. Solum autem uelocitatis inaequalitas efiiciat dierum in .

aequalitatem. Signum praeterea est moueri terram cum aere: nam si aeris cursum non consequeretur,altissimorum montium cacumina continua a ris rotatione attererentur: Ferunt tamen in Olympo cineres ex sacrificiis derelictos intactos seruari.γImmobilitatem uero praestat coelo, quatenus in motu sit Edeficit, minimum quidem ignis,magis autem aer, maxime autem terra: ut haec feratur non quidem in aere, sed cum aere, ut nau Is ad motum

flum In Is. Rationes autem quibus utitur Aristoteles ad terrae immobilitatε probandam, non repugnant huic motui quem posuimus. Nam probat ArIc stoteles alium motum per se in terra non esse praeter motum ad medium: alius enim si ponatur, praeter naturam erit, ideo non sempiternus, ut sempiternus est mundi ordo. Si igitur terra per se moucretur motu circulari, haec I sequerentur absurda. At non concedimus in terra huiusmodi motum esse, ut quidam putabant credentes ipsam unam esse ex astrῖsr oporteret enim duos motus ipsisnesse secundum naturam, quod fieri nequit. Sed dic mus

per accidens moueri, ideo enim mouetur, quia est in eo quod mouetur, qui motus per accἰdens appellatur ab Aristotele. . Physic. text. a1. Quomodo &sphoeram ignis in proprἰo loco,& aerem moueri concedimus: nec enim secundum naturam nec praeter naturam huiusmodἰ motus est, qhil secundum accidens est: est enim motus continentis non Ipsorum : ideo de continente quaerendum : similiter autem te habent inferiora culi corpora ad motum totius. Quod autem dicitur. a. cod. text. 0 . Si terra moueretur,duobus saltem motibus moueretur, ut reliqua astra ἰnfra primam lationem: inest enim omnibus prς ter motum proprium motus quoque continent f astruit id quod

158쪽

Q V AE S T. PERIPATET.

dicimus: non enim negatudinotus continentis, sed proprἰus. Quod prae- riterca subiungit fieri mutationes, & conuersiones fixorum astrorum ex terre motione: intelligitur similiter si proprium haberet motum, per quem subdescere ut inquit de astris errantibus. Si autem concedatur moneri cuc lo in occasum, per hunc motum non faciet aliquam mutationem in stetulis fixis. sed lbium tardior uidebitur motus coeli ob terrae ConmmItantiam. Sed obliquatio quam diximus inesse motui terrae,aspectam quidem astrorum immutauit, at in longiissimo tempore, ideo Astrologis, qui tempore Aristotelis vigebant, non fuit animaduersum. Cum autem nihil temere a natura fiat,iudicandum est hmo i motu terrae eius gratia institutum esse, ut coetu, unde omnis uirtus descendit, secundum alios atq; alios aspectus respiciat: sic enim vicissitudines terrarum,iuuentutes ac senectutes, quae primo Meteo.cap. i . significantur, fieri possunt. Accidere enim inquit propter frigus &caliditatem: haec autem propter Solem & circulationem. Oportet ergo Solem non ferri semper super easdem partes terret: ideo non sempersunt eaedein terrae Zonς: sed quς nunc torrida est,aliquando erit frigida, de e conuerso. Haec autem qui fieri possitnt, nisi aut terra cἰrcumuoluatur,aut Eoistaua sphqra alium motum habeat λ Si igitur putauit Aristoteles non alia esse sphqram supra octauam, per haec significauit In terra fore huiusmodi

motum, per quem iuuentutes ac senectutes terrarum secundum longi sisIma tempora fierent. Quod igitur unicum sit coelum continuum ab extremo usque ad ignis contactum, & quod alias sphqras addere non est necesse, neque componi ex sphqris: & quo pacto eius partes in eo situm,& num rum & motum proprium adeptae sin explicatum est. Maris fluxum, recturam ex motu terrae non Luna fieri. Quaesiis. V. Agnam admirationem praebet hominibus Marla aestuatῖο stalla

quibusdam temporibus accedentis, ac reciprocantis. Quoniam autem animaduersum est insequi Lunae cursum: Nam orientem

sydere intumescere incipit, perseueratque donec ad medium c li fastigium

peruenerit: Unde inclinante versus occasum, residet: occidente autem iterum remea iterumque recedit, cum alterum Hemisperij fastigium tetia gerit: atque hoc modo iterum oriente reuertitur perenni quodam cursu Mrecursu perseverans: putatum est affinitatem quandam Lunae cum humore huius causam esse,praecipue cum in Plenilunijs maiores fiant aestus, noua Luna minores: medio autem modo in temporibus medijst ut ex antiquorum monumentis notatum esse comperimus. At vero aissicile est via dere, si desiderio syderis orientis assuunt aquae: cur occidente non restia ut sed similiter ut in ortu efferues uni. Nam aut perpetub debui sient insequi Lunae curiam , ut secundum eundem circulum continue affluerent, nunquams

159쪽

A quam retrocederent: aut saltem ea accedente assi uxus fieret, recedente refluxus. Praeterea cum at is, atque aliis terrae locis continue oriatur, atque occiciat cum toto coelo luna: assiuxus quoque continuus erit simi liter , ac refluxus. Nam existentibus quatuor angulis coeli, quibus continue luna terram respicit, in duobus oppositis continua erit aquarum exundatio, in alteris duobus continua diminutio: At hic non est fluxus, & refluxus, qui in mari apparet: accedunt enim, & retrocedunt vicissim aquae: in continuo autem illo motu ex luna, retrocessus fieri nequit, ut patet in undarum motu ex Vento: quavis enim inter unam & alteram undarum molem veluti vallis quaedam conspiciatur,continuus tamen est assiuxus, no refluxus. Amplius quomodo luna aqua mouere possit, non moto intermedio, ut aere & igne nam se ipsa mouere non potest, quia non tangit. Num virtus quaedam occulta permeat a luna usque ad aquam, ut a Magnete in ferrum: adeo ut non moto medio communicetur motus extremo ὶ Sufficit enim in quibus lain

B tactus secundum aspectum, ut commodius alibi ostendetur. An potius suo lumine aquam calefaciens,& veluti subserueficiens, in tumorem extollat, unde fiat exundatio:aestu autem desinente resideat in seipsam, unde aquarii retrocessus appareat,ut doctis viris placere videoὶ At si huiusinodi aliqua esset Sympathia in aqua, non solum ingentia maria eo motu moverentur, sed& lacus & stagna, imo etiam magisρ quod enim minus est ab eadem virtute facilius mouetur: Nunc autem id non videtur. Ob has igitur causas, atque alias huiusnodi non possumus maris fluxum & refluxum lunae ascribere. Affert autem Aristoteles. Σ.Meteo.cap. r. luplicem causam fluxus maris:Vnatae fluuioru multitudinem in ipsum magnam aquarum vim intromittentium: qua rarione fluxus est solum in unam partem, scilicet magis declἰuem, ut accidit mari Mediterraneo: nam in Tyrrhenum fluunt mare Aegeum, Mc Pontus,& M otis non In oppositum. Alteram autem esse modicam quandam totius maris librationem . huc enim atque illuc libratur saepe: quod in ipsius quidem vastitate modice apparet,in angustiis autem magnum facit fluxum & refluxum. Quod igitur stateris accidit aequilibris, mari vult contingere Aristoteles: accepto enim principio motus inclinant modo in una partem modo in alteram saepe, propter aequalitatem ponderis: nam si in altera parte pondus superaret, in eam totum vergeret, nec in alteram resurgeret. A t vero si totius aquae moles ita supra terram sta est, ut externa eius superficies undique a centro uniuersi aequid istet. 2. cce. tex. 3i. propter quid modo in unam modo in alteram partem inclinat ὶ Cum enim propensionem hucusque habeat, quiescere ibi deberet: Violentia autem ex hoc loco perpetue dimoueri non est dicendum,cu nullum uiolentum sit perpetuum. r. .

tex. I s. Non est ergo quaerenda aliqua Virtus mouens totius aquae molem extrinsecus, nam praeter naturam moueret,& praeter aquae inclinationem.

Nec igitur luna, nec venti, nec aliquid huiusinodi aquani dimouere tali mo

id iiij in

160쪽

tu queant. Rclinquitur autem unus modus tantum, ut scilicet moueatur ad motum ouatinentis, quem per accidens esse diximus. Si enim per se moueretur, necesse esset aut iecundum naturam, aut praeter naturam moueri. 3 l. tex. 18.&I. q. tex. Io. at neutrum dicere possiimus : Si enim secundum naturam, non unus esset unius corporis motus secundum nuutam, sed plures: Si praeter naturam, aliquod violentum esset perpetuum et per accidens

Igitur moueri est necesse: quemadmodum de sphaera ignis est dictum. Cum

autem aqua exterius quidem ab aere contineatur, interius autem a terra,a ris autem pars, quae aqua tangit, stagnans appelletur ab Aristotele. i. Meteo. Cap. . non enim fluit ut is qui supra noctes terrae est: sed solum a ventis varie turbatur, non potest maris illa liberatio continua ex aere contingere: reli quitur igitur ut ex motu terrae fiat: ad motum enim eius necesse est moueri totum quod intra clus cauitates continetur. Recta aute ratione fit,ut aqua non inlequatur omnino terrae motum, sed partim retrocedat, partim viterius praeterlabatur: Cum enim humida st eius natura, dum terra impellitur a circunfuso aere, aqua posterius aliquantisper derelinquitur: ut videre licet in paruo vase,cuius amplior sit latitudo quam profunditas: si enim dimoueatur, resilit aqua a tergo priusquam in oppositam partem,& saepe huc atque illuc libratur quaerens aequilibrium . Cum igitur terra modice praetergressa suerit,aqua autem posterius derelicta, extra suum aequilibrium existens,in alteram partem ruit, sed ultra aequilibrium ob acceptu motus principium. Inde iterum ob eandem causam in oppositam partem vergit, & pe id facit, quaerens aequilibrium,in quo naturaliter quiescat. Quod si terra quiesceret a motu suo,& aqua aliquando des neret hue atque illuc librari. Quoniam autem perpetua est huiusmodi terrae circumuolutio, perpetua quoque redditur maris libratio . Quatenus igitur motus iste est conturientis, per accidens in aqua est, nec secundum eius naturam, neque praeter naturam: quatenus vero aliquo modo in ipso continente mouetur, est secundum naturam, quaerit enim semper locum magis decliuem: quia non pari passii insequitur terrae motum.Quod autem in maxima aquarum congregatione hic motus contingat, non autem in paruis ut lacubus, & flumἰ-nibus, Iustissitne euenit. Cum enim terrae motus minimus sit, non potestriis in magna aquarum mole apparere. Sit enim a. a. superficies aquae sura perpendiculum c. L is

. b. autem altera super- ' - α δ ς

ficies dimota super alte- ιrum perpendiculum C.Dquanto magis protrahu-

tur a. a. & b. b. tanto ma

sis apparet seiunctio a seinuicem: ideo & motus manifestior, quanto autem Drcuiores lucrint,tato minus apparet seiunctio, ut aliquando insensibilis omnino

SEARCH

MENU NAVIGATION