장음표시 사용
191쪽
A stlgida In calIda: Terra enim &aqua sola alterata sunt actu: unis autem &aer potestate solum: Medium autem omnia clementa continet alterata.
Mixta ex aquasi omnium elementorum Nirtute dari.
Quaestio. IIII.: VM Inter duo extrema multa sint media secundum diuersam
extremorum proportionem, inter mixta dari necesse est aliqua, in quibus sit aequalitas utriusque contrarietatis, scilicet calidi & stigidi, humidi & sicci . Cum enim omnis mutatio fiat de contrario in contrarium, de uno extremo ad alterum fieri non potest transitus nisi per media, ubi contraria sunt mediata. io. Metaph. tex. 22. Necesse igitur est aliquando ad aequalitatem peruenire. Item ex natura proportionum: ex dimidio enim non potest fisB ri duplum existente motu continuo, nisi prius fataequaler Existentibus igitur contrarijs secundum proportionem inaequalem compositis non pocsunt transire ad oppositam inaequalitatem, nis prius fiant aequalia. Datur ergo mixtio aequalis: Non solum autem in transitu dari eam necesse est, sed & secundum permanentiam. Si enim in caeteris proportionibus reperiuntur, multo magis in ea quae principalissima est. Proportio autem aequali rima est: praecedit enim aequalitas inaequalitatem. Indicant hoc colores: medii enim tres praecipui ex compositione luminis & opaci gignuntur a natura, qui in Arcu coelesti spectantur secundum numeros proportionatissimos compositi. 3. Meteo. cap. 4. Nam si medius color qui viridis est, non haberet proportionem aequalem, non impari numero m dij proportionatillimi reperirentur, sed pari: ict enim proportiones citra aequalitatem dantur quot ultra. Si igitur in coloribus mixtio aequalis C datur, cur non & in caeteris contrarijsὶ Maxime autem est rationi consonum, ut persectissimum inter caetera mixta illud sit, quod proportione aequalis lima constat: ut in sonis Diapason : maxime enim hoc unimum est
ex graui &acuto extremis utrisque aequaliter compositum : caeterae autem omnes proportiones inaequales sunt. Testatur autem Aristo es hominem inter caetera animalia temperatissimum esse: nam tactum habet exquistissimum. a.de An. tex. 9 . Tactus autem medium quoddam est, quo iudicantur extrema tangibilium. 2. de An. tex. ii 8. Propter hoc &prudendentillimus animalium est: solus enim habet intellectum , qui temperamentum huiusmodi sequitur. 2. legen. an. cap. 4. Recta autem rationestut solus homo praestet omnibus. AEqualis enim temperies una est, inaequales autem multae. Si igitur inaequalis suisset hominis temperies, non Iuisset homo optimus tactilium qualitatum iudex: contingeret enim idem
ac si obliquo non recto diiudicare & obliqua & recta vellemus : quemad-
192쪽
modum autem selum rectum Iudex est sui de obliqui, sic aequale sui δc Inaequalis . Sed in oppositum asterunt Aristotelis verba. Io. Metaph. tra. 23. &ἰ2.de Gen.&cor. tex. 8. ubi inquit: Media magis & minus de extremis participare: quasi aequaliter participare non polsint. Et i. de Gen. & cor. tex. 89. ubi inquit. Quando autem potentijs adaequantur quodammodo, tunc transmutatur utrunque in dominans ex sua ipuus natura. Dominari ergo
in mixtione aliquid oportet. Et i. . tex. 7. motum mixtorum esse secundum praedominans, quasi nullo existente dominante simplici, non fore motum ullum in mixto neque sursum neque deorsum. Si igitur omnia corpora naturalia quae hic sunt, mouentur aut sursum aut deorsum, necesse videtur in omni mixtione praedominari aut graue aut leue. Afferunt etiam huiusmodi rationem . Nam cum omne agens dominari oporteat ei quod patitur, contrariorum autem unum in alterum agat In mixtione: siquidem Vtraque aequalia essent, agere non possent inuicem, neutrum enim dominaretur, nec igitur misceri. Colligunt autem hanc rationem ex ε. Metein cap. I. ubi probatur, quae excedunt in stigiditate aut caliditate, non putrescere, quia caliditas ambientis minor est quam ut vincat . oportet enim ipsum mouens vincere, alioqui nullam permutationem facere. Si igitur aequalis potentia vincere nequit, miscibilia aequalia mixtionem non perficient. Huiusmodi sunt rationes quae summos philosophos persuaserunt, ut mixtionem in natura dari exaequali elementorum vἰrtute negarent: non animaduertentes interim tolli persectis lima naturae opera. Non autem dinficile est ex ijs quae alibi demonstrauimus soluere. Nam quod scribitur. IO. Metaph. tex. 2 3. non in eam sententiam tendit, in quam torquentur verba eius: cum inquit: Vtroque enim& magis & minus erit: Nam significauit
Unumquodque medium comparatum cum extremis, utroque magis & minus dici, quod & de aequali temperamento verum est: hoc enim calidum quidem magis est quam quae accedunt ad frigidum: minus aute quam quae ad calidum propius accedunt: Quod patet ex ijs quae paulo mox subiungit, cum inquit: Id enim quod uno minus, altero magis est, compositum ex illis qu odammodo est: significat enim unumquodque medium calidum dici & frigidum,sed magis aut minus quam ipsa extrema: extrema enim maxime talia dicuntur minime autem de oppositis participant: igitur media troque magis aut minus dicentur talia: ut viride magis habet dealbedine quam nigrum, minus autem quam album: & de nigredine minus habetiquam ipsum simpliciter nigrum, magis autem quam lipsum simpliciter album : de caeteris quoque medijs eadem ratio . Confirmat hanc sententiam, quod scribitur. s. Phylex.I9. cum inquit. In minus enim cum ierit, in contrarium dicetur mutari: in magis autem cum ex contrario in seipsum. A. summa enim caliditate in minorem tendere, est In frigiditatem tendere, a
minori autem ad maiorem est ex frigiditate ad caliditatem mutari. Patetig
193쪽
A tur quo pacto media magis & minus dicantur,& propter quid componan
tur ex contrarijs. Locus aruem qui citatur. 2.de Gen. dccor. tex. I. ubi in
quit : Quatenus verb est magis potentia calidum quam frigIdutra,vel e contra: secundum hanc rationem dupliciter erit potentia calidum quam frigi-, dum, aut tripliciter, aut secundum alium talem modum: & quae sequianatur. Quasi unumquodque medium de uno extremo magis, quam de ali ro participare debeat . Non bene hoc modo latine redditur: non enIm dictio M ιυχρον Vertenda est , quam frigidum, sed: vel frigidum. ut eius sententia in hunc modum habeat. Quatenus potentia calidum aut frigidum est magis au t oppositum id est minus: secvnaum hanc rationem dupl um est potentia calidum aut frigidum: aut triplum aut secundum alium huiusmodi modum : id est. Cum po stit esse magis aut minus calidum aut frigidum, secundum proportionem aliquam ut duplam aut triplam aut aliam huius modi excessum & desectum esse oportet. Comparatio igitur est non inter calidum & frigidum sed inter excessum ac desectum caliditatis aut frigidi v tatis. Nam alio modo verba nec inter se neque cum superioribus cohaeis
rent. Quod autem scribitur i. te Gen.&cor. tex. 89. tantum abest viasti met eorum propositum ut potius oppostum confirmet. Vult enim aequari quodammodo oportere virtutes miscibilium: ne altero superante fiat alterius generatio, ut accidit in augmentatione: adaequatis autem conuerti
inquit utrunque in dominans . Si igitur per dominans intellexisset alterum ex miscibilibus non utrunque sed alterum in id conuersum esset, idcirco sibi ipsi repugnasset. Vult igitur utrunque dominari usque ad aliquid e namusque ad medium utrunque miscibilium dominatur, eum eo iusque agant. Dixit autem quodammodo aequari oportere, non ut excluderet aequalem omnino mixtionem, sed ut ab ea ratione non excluderet ea quae modice ab aequalitare recedit. Ad illud veri, quod scribitur I. M. tex. 7. motum mixtorum a praedominante fieri: abunde satisfacit, quod scribi- C tur. . . tex. 29. Non omnia ubique grauitatem habere aut leuitatem:m
dia enim alicubi grauia sun t, alicubi leuia, ut aer & aqua. Idem patiunturdi mixta propter primorum compositionemr Lignum enim unius talenti in aere grauius est plumbo unius minae: in aqua autem leuius. Ex his igitur facile colligi potest solutio dubitationis. Si enim ponatur mixtum aequale in aere, dominabitur graue: duo enim grauia terra & aqua opponuntur uni leui scilicet igni: aer autem in sua regione aut nullum afferet mo mentum grauitatis aut leuitatis,aut non tantum quantum prςbet aqua extra suam regionem: deorsum igitur seretur. Quod si idem ponatur in a qua, leuitas praedominabitur: duo enim elementa leuia extra propriam re,
gionem Plus possimi, quam duo aequalia opposita In propria regione: nam
aqua in sua regione nullum esset et momentum, sed sola terra tua grauitate
obsistet duobus leuibus: feretur igitur sursum usque ad superficiem aquae illuc usque
194쪽
Hacusque enim propensionem habet: cum hic locus omnino sit medius In- Dier simpliciter sursum & deorsim . Sed dubitatur. Scribitentii Aristot
les. q. . tex. o. Si aliquid plus habet aeris quam terrae & aquae hunc eundem locum quaerere: in aqua enim leuius erit, in aere autem grauius: ad eundem ergo locum feretur aequale&inaequale. Respondemus eius loci differentias elle. Nam cum omne corpus dimensionem habeat secundum prosundum, non potest simul in superficie aeris esse dc aquae: nullum enim inter ea quae tangunt, cadit corpus mcdium : sed necesse cst corpus aut in aqua esse, aut in aere, aut eius partem in aere , alteram in aqua, ut a ris & aquae contactus corpus diuidat hoc modo :In quibus igitur praedominatur leue sed non adeo ut superemineat aeri: in aere quiescet ubi aquam con- tangit. Si autem prae dominetur grauitas non tamen adeo ut aquae subter
feratur: stabit in aqua ubi tangit aerem. Quod si fuerit aequalis grauitas de leuitas, pars eius erit in aqu), parsan aere magis & minus ut ab exacta aequalitate recedit: quod enim exacte suerit aequale,eius dimidium in aqua Eetit, dimidium in aere. Exemplum leuioris est oleum & sollis, de suberi grauioris lignum: aequalis vastemiplenuru , in quo aer tantus sit, quanta est ipsius grauitas, ut patet in nauibus semionustis: tanta enim virtus requiritur ad ipsiun extollendam in aerem , quanta ad mergendam intra aquam . Non oportet autem propter haec dubitare de hominis temperamento aequali, cum in aqua homines graues sint: non enim quaelibet pars organici corporis temperamentum idem habet: os enim terrae est magis ideo graue, similiter cartilago neruus: temperiem autem hanc Aristoteles in principe animalis parte statuere videtur, cum ibidem ponat tactus instrumentum:Wintellectum aflirmet cordis temperamentum insequi. Quaquam medicis in cute potius temperies aequalis ineste videatur: putantibus cutim esse tactus instrumentum. Sed de his alias commodius agetur. Non rigitur tollitur motus, qui a dominante simplici fit in mixtis posita mixtione aequati: in loco enim proprio nullum praedominatur cum sit exacte modius : extra illum autem modo graue modo leue est, quia simplicia haec patiuntur. Relinquitur vltima dubitatio,quae cum sup ponat omne agens dominari ei quod patitur, infert Inter aequalia nullam dari actionem, ideo neque mixtionem. Primum igitur non est omnino verum romne agens dominari ei quod patitur: Cum enim duplex si quod patitur, & materia dc
oppositum: considerato quidem opposito non semper verum est agentis virtutem oppositi virtutem superare. Nam cum omne agens participans. eandem materiam in agendo repatiatu Ide gen. dc cor. rex. 7. idem eodem esset maius & minus. Quatenus enim repatitur, vincitur quatenus agit,
superat & dominatur. Non igitur eo modo intelligendum est actionem esse ipsius dominantis:non enim id quod patitur, reageret. Considerata autem
195쪽
tem materῖa quae patitur, cum haec patiatur tantum, non agat: merito agens omne dominari materiae dicetur, idque aut simpliciter aut secundum partem,scilicet quatenus totam aut ei iis partem perficit. Idcirco in mixtione non alterum sed utrunque miscibilium dominari usque ad aliquid oportet: totam enim spateriam non alterum contrariorum sed utrunque secundum utriusque mensi iram perficit. Praeterea cum omnis contrarietas sit excessiis quidam ac desectus, quodcunque agit excedere oportet, quod au. rem patitur, deficere: verbi gratia quod simpliciter est calidum omnia alia calefacit, excedit enim omnem caliditatem : calefit autem a nullo,quia a nullo exceditur: minor enim caliditas in maiorem agere nequit, neque aequalis inaequalem: quia non excedit. Similiter & stigiditas summa se habet' ad reliquas frigiditates. Positis igitur contrarijs aequalibus non ob id toti litu ractio inter se: tam enim calidum caliditate superat ipsum stigidum: quam hoc frigiditate ipsum calidum. Ex quibus manifestum est, quam
uis omne agens dominetur ei quod patitur, non tamen sequi inter aequalia contraria non dati actionem: omnia enim contraria se inuicem expellere apta nata sunt: & utraque respectu alterius, excessiis cuiusdam & desectus rationem habent. Quod autem scribitur. Meteo. cap. I. id quod seruet, aut calidum est, non putrescere, quia aeris caliditas minor est ea, quae in roest, ideo non superat, neque mutationem ullam facit: Et in frigore mirarius putrescere corpora ob eandem causam, quia modica est in ambiente caialiditas, adeo ut superare innatam caliditatem nequeat : Haec omnia sententiam quam diximus astruunt. Caliditas enim minor in maiorem ag
re nequit. At quod ibidem scribitur: Quod coagulatum est non putrescere, quia magis est frigidum, quam aer calidus: de ob id non superari: Videtur ijs quae dicta sunt obstare. Nisi enim oppositum superet, non videtur polle agere: Ostendimus tamen etiam id quod minoris est virtutis agere in oppositum quaquam potentius, ut in reactione est manifestum . Sed animaduertendum est: Cum actio inter contraria duobus modis contingat, uno modo cum alterius' victoria , scilicet cum virum in alterum. conuertitur: alio modo cum ambo ad aliquod medium veniunt. Illoquiadem modo non contingit fieri mutationem, nisi alterum superet. Hoc autem est quod dixit: id quod concretum est , non putrescere : caliditas enim ambientis non est tanta , quae frigiditatem concretionis in silinaturam conuertat: permanente autem frigiditate non fit putredo, quia innata caliditas sub illa frigiditate coercetar , nec sinitur ab ambiente educi . Neque sufficit aliquam fieri ab ambiente alterationem , nisi enim succedat victoria , non succedit putredo. At in mixtis: nota oportet contraria adeo disparia esse, ut unum ab altero superetur ex toto: sed quodammodo aequari oportet, ut non altera m eorum fiat, sed medium aut exactum, ubi omnino aequales fuerint miscibilium virtutes ia
196쪽
aut non multum recedens ad alterum contrartarum secundum mensuram Dexuperantiae. Qtaoniam autem contraria alia actu sunt, alia autem potest te: etiam temperamenta ex ijs orta easdem differentias sortiuntur. Patetigitur non omnia temperamenta naturalia ad tactum iudicanda esse. Cum enim mixtio secundum formas elementorum fiat: hae au te potestates quaedam sint non energiae, ut ostensum est alibi: tactui minus patere pollunt: cum tactus non nisi ea quae actu sunt, sentiat. Quemadmodum igitur in aqua feruente calidi talem extraneam tactu sentimus, frigiditatem autem innatam & per se inexistentem nequaquam sedeam ex alijs operationibus iudicamus,Vt coagulatione plumbi, dccita refrigeratione&alijs huiusmodi, quae a stigiditate fieri . . Meteo. abunde explicatur. Sic temperamenta quae ex virtutibus elementorum constant, 'qua diu potestate fuerint, iudicare oportet. Huiusmodi sunt praecipue externae nostri corporis partes: redduntur enim adhin calidae tum a caliditate cordis, tum ab ea quae in ambiente esti Cordis autem solius energia est, est enim primum vivens, per ipsiim autem reliqua vivunt ipsi adnata, ut in libello cie communi animalium motu tra- Ediciar. Quatenus autem actu est, tactu iudicari potest. Patitur tamen &Ipsum alienas caliditates & frigiditates, ut in morbis contingit. Ideo tunc caliditas propria & innata potentia est, non actu, quatenus operationes lysius aliquae impediuntur ad extranea qualitate. Sed haec non sunt praesentis negocij. Quomodo igitur aequale temperamentum detur actu & potestate, & quomodo interim ab extrinsecis qualitatibus alteratum nou tollatur, explicatum est.
Mixta H mixta sunt non moueri nee simplici motu nec mixto. Quaestio. non possunt mista motu similIci moueri, quia simplex motus est ssimplicis corporis: & simplicis corporis simplex motus. i. m. tex.8. Si ergo mixta quatenus mixta sunt, motu simplici m
uerentur, non esset unus motus unius corporis secundum n
turam . Praeterea si mixta deorsum moueantur secundum naturam , terrae hic motus In erit praeter naturam : aut eadem erit natura sinplicis corporis dc mixtorum rvnus enim motus ab una natura prouenit. At uerb neque motu mixto moueri contingit. Cum enim mixtum similiumst partium, compositionem motus suscipere nequit, quatenus mixtum est.
Nam secundum eandem lineam in oppositum idem moueri impossibile est:
oporteret autem, cum omnia mixta componantur ex graui & leui, quorum
motus est ad opposita loca. Si autem mixti hoc quidem sursum, hoc uerbdeorsum ferretur , dissolutio essent mixtionis non compositio motuum. Omnino autem non posse componi motum sursum cum motu deorsum,
197쪽
A ut simul in eodem corpore sint, patet. Nam omnis motus mixtus secundum diametrum fit comeonentium, ut in Mechanicis ostenditur. Diameter autem inter cluas lineas secantes se inuicem cadit, ut si dum quippiam feratur deorsum, simul moueatur ad latus: motus enim resultat ab utraque linea d scedens, adeo ut diametrum constituat: quemadmodum videre licet in pluviae descensu impellente interim vento ad latera: dc in lapidis proiectione, simul enim grauitas lapidem paulatim inclinat a linea recta iecundum quam proiectus est. At contrarijs motibus super unam lineam existentibus, diameter constitui nequit, ergo neque compositio motuum . Praeterea contrarijs motibus idem simul moueri impossibile est. S. Phy. teri 61. ut simul calefieri & frigefieri, esset enim simul idem calidum de non calidum secundum idem: ergo neque simul idem moueri sursum'de deo
sum potest. Ex quibus patet motus non contrarios componi posse, contrarios autem nequaquam. At instabit quis: Mixtionem ex contrarijs se-B ri. a.degeia..& cor. teX. 8. Si ergo motus miscentur, contrarios esse oportet. Amplius misceri videntur motus secundum maturam Sc praeter naturam, vili quis lapidem deorsum trudat, simul enim ab extrinseco impellente Sc a grauitate mouetur. . . tex. 28. est autem contrarius motus nati
ratis violento . Respondemus motus vere misceri non poste: non enim quodcunque simul est in eodem, mixtum proprie dicitur, ut album cum musico. Nam forma mixti una est ratio ex contrarijs constans, illa autem unum tantum subiecto sunt, ratione diuersa. Fieri autem unum ratione non pollunt nisi contraria quae magis de minus dici possunt, haec enim δε- 'la medium habent in quo unum fiunt extrema. At motus quatenus motus sunt non suscipiunt magis de minus: licet enim illa in quibus motus sunt, magis & minus dicantur, ut calidum de calidius: calefactio tamen non masis dc minus dicitur, sed magna &parua, ut caetera quanta: At C non miscentur quanta secundum quod quanta, sed secundum contrarietatem. Ob hoc enim neque mixtio neque augmentatio secundum materiam fiunt, oporteret enim aut diuidi corpus omniquaque, Ut unaquaeque pars esset iuxta unam quamque miscibilium, aut in eodem plura esse cor pora dc quantitates: quae impossibilia sunt. Praeterea mixti ratio terminus est motus: alterari enim oportet & inuicem agere &pati miscibilia, antequam unum sant: At motus non est alterius mutationis terminus: non enim mutatio mutationis est neque motus. s. Phy. tex. Io. Motus ergo
proprie misceri nequeunt. Comprobat hoc quod scribit Aristoteles. r. cae. t x. 7 . ubi inquit: necesse est motus esse hos quidem simplices ,
hos autem mixtos quodammodo : addita enim est vocula r quodammodo: quoniam vere misceri motus non possunt. Quoniam autem impo lli bile est contraria actii simul eidem inesse, ob id motus contrarii in eo-dcm comitoni nequeunt. Quod autem aliquando in eodem simul sint mo-
198쪽
tus violentus & naturalis, contingit, quoniam non omnis motus naturalis nopportitur omni violento, unum enim uni contrarium, ut si sursum tuerit secundum naturam, deorsum praeter tiaturam crit contrarie oppositum. Motus autem deorsum a grauitate non opponitur eidem a pro ij ciente aut
ab alia potentia facto: idcirco simul eile pollunt: oppolitum enim impul- sionis est, eius remotio: haec autem . simul non sunt.' Alio quoquo modo
contrarii motus componi videntur : ut v mis secundum accidens iit, alter per se, ut accidit Planetis, qui simul motu proprio in ortum feruntur, motu autem continentis in occasum: per se autem utroque motu moveri impollibile esset. Similiter quies & motus aliquando componuntur, ut si pila sursum proiecta lapidi descendenti occurrat: videtur enim quibusdam ob id quietem non intercedere in ter duos motus contrarios scilicet inter pilae ascensum & eiusdem descensum, quia lapis continue deorsiri' mouetur; nequaquam in pilae occursu quiescens. At quies per se est pilae quadiu la-
pidem tangit: per accidens autem tunc mouetur scilicet ad motum lapidis . Componi ergo contraria hoc modo possunt, per se autem eidem ineste im- Epollibile est .i Non fit autem mixtio eo modo compositis contrariis: utra- ue enim miscibilia per se insunt in mixto virtute, non alterum tantum, I.
egen.&cor. t x. 8. . Mixta ergo ex graui& leui quatenus mixta nitar, moueri motu mixto nequeunt. Sed aduersus haec facere videntur verba Aristotelis. l. . tex. . cum inquit: motus simplices esse corporum simplicium, mixtos autem compositorum. Si enim omnia corpora composita ex quatuor elementis constant, quorum alia gravia, alia leuia, motus mixtus ii noin his suerit, in nullis erit: ex circulari enim corpore & recto non componuntur vlla, cum coelum inalterabile& incorruptibile supponatur: nam hoc modo nihil obstaret componi motus cum rectiis non contrarius si circulari. Apparet autem huiusmodi compositio motus in igne, simul enim sursum feruntur eius particulae,&circulariter ad motum coeli mouentur. FPraeterea si graue S leue dicuntur magis & minus, mixtio erit ex utrisque: dici autem magis dc minus patet. . cae. tex. 3. Eorum enim qine grauitatem habent dicimus aliud quidem leuius, aliud uero grauius esse, ut igno aes. Quod si potentiae inoliuae mixtionem patiuntur,ergb & motus earum misceri necessarium videtur. Amplius si omnia corpora naturalia mobilia sunt
secundum locula M. . tex. I. Mixta autem ut mixta sunt, naturalia sunt corpora, aliquem motum assignare illis oportet,quo secundum eorum natura moueantur. Aut ergbsimplici motu moveri dicendum est, aut mixto. Rationabilius autem videtur, ut mixro moueantur si simplex motus simplicis est corporis , mixtus autem mixtorum . Animaduertendum igitur est primum quidem, non conuenire motum mixtum seclidum naturam nisi compositis, simplicia enim simplici motu moventur secundum eorum natura: Non tamen omnibus compositis datum esse motum compositum secudum
199쪽
naturam: sola enim organica eaque non omnia, sed animalia gradientia huc motum habent. Plantis enim nullus alius motus datus est quam aeugmentationis alterationisque: nec animalibus omnibus: manliua enim quaedasunt more plantarum, quibus solum est sensus tactus, ideo nullis eorum orsana ad motum data sunt. Motiuum igitur secundum locum ijs inest so-um, quibus cieteri senius dati sunt. 3. de Aia. tex. 6 . His autem omnibus instrumenta quoque sunt tributa ad motum perficiendum, ut pcdes, alae,
aut alia huiusmodi, te quibus in libello degressu animalium agitur. Quς-cunque igitur similium sunt partium, ut mixta omnia motu mixto mouerit nequeunt secundum naturam: organa enim non habent. Propter hoc autem maximo artificio Aristoteles. I. cae. tex. 7. motum mixtum non corporii
mixtorum csse dixit, sed compositorum: proprie enim compositio diciturcorum quae dissimilium sunt partium. I. degen. & cor. tex. 86. Deinde illud quoque est manifestum omnia corpora tum simplicia, tum mixta, tum - organica motu simplici moueri, simplicia quidem secundum propriam eo - η rum naturam, reliqua autem secundum naturam simplicis praedominantis. Videmus enim omnia grauitatem habere aut leuitatem, secundum quas virtutes motus fit vel a medio vel ad medium, secundum rectum. . ca . tex. S. Quod si quid videatur motu mixto moueri, ut auium pennae, quae in aere descendentes simul vertiginem quandam patiuntur: calamo semper deorsum spectante: non est putandum secundum naturam mixtionis elemen. torum haec pati: quamuis enim pars eius grauior deorsum spectet, leuior sursum: non tamen motus aliquis sursum fit, scit omnes siue in toto, siue separatim deorsum feruntur dispari tamen velocitate , quae in causa est ut pars grauior deorsum spectet: motus autem vertiginis contingit propter partium dissimilitudinem & figuram. Cum enim aer ex earum motu non
similem plagam recipiat, dilli militer resist i, unde motus diis milis oritur.
. Patet etiam ex verbis Aristotelis simplicem esse motum qui in mixtis est ra- tione praedominantis: i .cae. tex.8. ubi inquit: simplicem motum esse simplicis corporis, etenim si compositi sit, secundu r.edominans erit: Supponit igitur simplicem motum etiam elle compoliti , at non ratione compositionis, sed ratione simplicis praetilominantis: unde inseri dari corpus simplex quod circulari motu moveatur secundum suam ipsius naturam, non quemadmodum compositum secundum naturam simplicis in eo pr dominantis: non valeret autem haec illatio, nisi motus secundum praedominans simplex esset. Prieterea motus mixtus qui secundum naturam inest compositis, ut animalibus, non est secundum elementum praedominans, ut pasciz3. Phy. tex. 27. motus enim animalis progressivus secundum naturam ipsi inest: corpus autem contingit dc natura & praeter naturam moueri: rcfert cnim Sc quali motu moveatur, de ex quali elemento constet. Si igitur motus progrei litius esset secundum clementum praedominans, non contingerct
200쪽
tingeret praeter naturam esse. Idcirco quod scribitur. I. cae. tex. 7. motus D mixtos esse compositorum, moueri autem secundum praedominans: non accipiendum est in eam sententiam, ut motus mixti sint secundum praedominans: sed omnia composita praeteranotum mixtum in quibus is datur, moueri etiam motu secundum praedominans, qui simplex est: omnia enim motu simplici mouentur, non omnia mixto. Ex quibus facile soluere posissimus ea quae dubitata sunt. Nam ad primam dubitationem concedimus
motum mixtum conuenire corporibus compositis ex quatitor elementis,
non tamen fatemur propter compositionem ex graui Sc leui huiusmodi motum inesse: si enim mixtus ob hanc rationem esse , misceri oportuisset motum lursum cum motu deorsum, non autem rectum cum circulari, aut plures circulares. Moueri autem motu circulari partes animalis patet, omnis enim motus in ipsis est secundum membrorum articulos, quibus tanquameentris ijsque immobilibus utitur natura: ex multis autem huiusmodi m tibus in diuersis articulis non secundum integros circulos, sed circulorum partes totius animalis motus resultat : ut in libello de communi animalium V motu ostenditur. Non igitur huiusmodi motus animalibus inest, quia in- si corpus limplex aptum natum circulari motu moveri: neque remis aliquis si sorte inest, quia elementum adsit graue aut leuer mouentur enim nopropter huiusmodi principia, sed tractu & impulsu. 3. de an. tex. ss. Ad alteram dubitationem concedimus sinit iter grauitatem & leuitatem intendi & remitti, ut calidum & frigidum, & eodem modo ad medium aliquod
venire, non tamen operationes earum mixtae dicuntur, fiunt enim omnes a
praedominante: Calefactio enim ex primo gradu caliditatis non est mῖxta frigefactioni: Nam in frigidum non agit quatenus aliquid in eo gradu frigiditatis continetur, sed solum quatenus calidum:achio enim omnis est inter contraria: In ampliorem au tem caliditatem non agit ut calidum, sed ut frigidum, sic enim opponitur. Eodem modo mixtum ex graui & leui,ope- Fratur alicubi quidem ut graue, alicubi vero ut leue: simul autem ut graue& leue Impossibile est: non unim ubique eadem dominantur. Supponatur enim leue dominari in aqua usque ad superficiem eius, supra hanc superficiem dominabitur graue: Et in calido & frigido su pponatur gradus
primus caliditatis temperamentum superare in caliditate per unam parte, aget in ipsum ut calidum: superetur autem ab eodem in stigiditate per ait ram partem, temperatum in illud aget ut frigidum, donec assimilatio fuerit facta. vltra quem terminum non aget amplius quia non superat. Ex mi tione igitur calidi & stigidi, dc grauis & leuis, non mixti motus oriuntur, sed motuum tetmini accedentes aut recedentes ab extremis secundum potentiam praedominantis. Quod iam enim graue est usque ad sundum aquς, non ulterius: ut urinarum hipostasis: quoddam usque ad aeris superficiems uperiorem leue, ut exhalationes quaedam. Alia usque ad aeris & aquae con-- tactum