장음표시 사용
201쪽
A tactum aut supra aut Insta aut medio modo ut alibi est ostensiim in hie qui dem grauia, tot vero leuia existunt. Sed amplius dubitatur: Cum omne
medium componatur ex extremis, virtutes extremorum in mixto inerunt. i .de gen. dc contex. 8 . ergo & Operationes Vtriusque: Unumquodque ui
tur mixtum ex calido & frigido simul calefaciet & sirigefacter, & mixtum ex graui & leui mouebitur sursum & deorsum. An in med ijs virtus extremorum inest ut modo uni modo alteri comparantur agunt enim semper ratione alterius extremi. simul autem in aliquod idem ratione utriusque agere impossibile est, non enim medium utrisque extremis simul opponitur, actio autem omnis est inter contraria & eo modo quo contraria sunt. At vero non videbitur esse differentia mediorum, si semper ratione unius agunt non ratione utriusque miscibilium. An disterentia spectatur ex diauersa proportione oppositarum qualitatum intensionem ac remissionem facientium 3 Cum igitur actio ubique dominantis sit qualitatis, oppositae B erit ad certum numerum actionis terminatio. Verbi gratia summus caliditatis gradus in summo calefacere poterit: nulla enim est admixta frigiditas quae eius actionem terminet. Inferior gradus calcfaciet minus ea quibus opponitur ut calidum, idque secundum rationem admixtae frigiditatis: optaponitur autem ut calidum Omoibus ijs quae illo minus calida sunt: calidioribus autem ut frigidum, idcirco calidiora frigefaciet secundum mensuram
superantis frigiditatis. Idem dicendum de graui & leui. Nam ubi d
minatur graue, motus quidem sit deorsum, leuitas autem admixta gratestatem terminat ad certum locum, ultra quem agit ut leue. Quomodo itur grauius & leuius propter mixtionem contrarij dicantur explicatum est: nam alio modo grauius & lcuius dicitur pro magnitudine & parilitate, maior enim terra grauior est quam parua, idcirco velocius deorsum tendit: Mde igne similiter de mixtis omnibus : sed secundum hunc modum non va- C riatur terminus motus, ad eundem enim locum sertur maior & minor te re gleba, & maior & minor ignis: & quo sertur una gutta olei sertur omne oleum: sic plumbum & cetera mixta ad propria loca: sed tantum velo-
citas & tarditas motus variantur, ut etiam in temperamentis accidit. Ad
ultimam dubitationem, per quam ostenditur mixtis ut mixta sunt motum aliquem allignari oportere cum sint & ipsa corpora quaedam naturalia: diacimus esse quidem necessarium omnibus corporibus naturalibus motum inesse secundum naturam, non tamen est necessc assignari secundum quascunque praed icationes: unius enim una est causa prima & immediata: sus.ficit igitur mixta moueri secundum naturam simplicis praedominantis, quἰ motus simplex est, non autem secundum quoci lignum, aut plum hum, aut lapis, aut aliud quid tale mixtum. Caula enim motus in omnibus una
est: ratio tamen mixtionis non una. At verb secundum formam mixti nulla videbitur esse operatio, si neque motus localis neque alteratio ab illa. 7. L fiunt
202쪽
fiunt, sed a simplici dominante semper: generatio enim & augmentatio & Doppositae mutationes sine alteratione non fiunt , alterationes autem omnes ad primas qualitates elementorum reseruntur. Dicendum est secundum formam mixti certum haberi numerum ac mensuram tum alterationis tum motus: quaecunque autem mensuram huiusmodi Sc terminum in
sequuntur, cum propria sint uniuscuiusque mῖxtionis, merito ipsi formae mixti & toti substantiae tribuuntur. Hinc igitur mirandi quidam rerum consensus ac dissensus ortum ducunt, quorum causae minus manifestae sunt, quia certus uniuscuiusque mῖxtionis numerus, ac numeri efficacia minus comperta est: vi in proposita materia mirum videatur Ouum in aqua simplici sun dum petere: multo autem sale in eadem iniecto ad superficiem emergere ac supernatare, grauior enim tunc ob salis mixtionem aqua factite', ideo in ea ouum leue est. Eodem modo se habet lignum in aqua & leo: in aqua enim leue est, in oleo autem graue, cum in eo quidem sub te seratur, in aqua autem supernatet . Mirum etiam videatur in Argento vi- luo supernatare grauissima quaeque, ut lapides, serrum dc reliqua metalla excepto auro, quod solum mergitur. Superat enim argenti viui grauitas greliquorum grauitatem , quae in eo leuia sunt: sic se habet liquati plumbi humiditas ad atris & argenti grauitatem, innatant enim haec olei modo. Sed circa haec dubitabit quis : Si terra est simpliciter grauis de omnibus substat, qox terrae magis sunt ut lapides non debuissent Argento vivo & α-
teris metallis liquatis supernatare', quae aquea magis sunt. An terrea in coagulatione includunt sern permultum aerisὶ cum enim a calido fiat eorum coagulatio, ad naturam exhalationis accedunt magis, quae leuitatem praestat. Metalla autem quanquam exhalationem multam contineant, thmen quia a stigore coagulata sunt, de multum addensata humore non a re poros r plente, grauiora sunt reddita: ob eandem ratisnem & inter m talia , quae plus terrie adepta sunt, ut serrum & ars, leuiora sunt, quam
plumbum re aurum, in quibus plus inest humiditatis. Sed quo pacto
mixtorum motus secundum pr dominans simplex fiat,a serma autem mix- sti certus habeatur actionis Se pallionis terminus, lichium est. Uera igitur est proposita sententia mixtis quatenus mixta sunt non datum esse motum n que simplicem neque mixtum.
In Generatione ct corruptione simplici non transnutari omnia, qua in materia sunt. Quaestio. VI. OLLI G IT VR haec sententia exi .Phy. rex. 6. ubi inquit: si ex
equo canis fiat, per accidens animal ex animali fieri, est enim latrahoc . Cum ergo idem utrique insit rei scilicet genitae & ei ex quo generatur primb, non oportet illud transmutari:nam si trasta
203쪽
A taretur, transmutatio esset per se ex ente quatenus ens est, quod est impossibile . Esse autem In omni generatione aliquid idem utrique in existens. patet: oportet enim in omni transmutatione praeexistere aliquid , quod
non transmutatur: nam si omnia transmutarentur, aut in infinitum procederent generationes . T. Metaph. tex. 26. quo modo ad finem nunquam
alicuius generatio pervcniret: aut tandem ex non ente simpliciter aliquid per se fieret, quod similiter fieri nequit. r. Phy. tex. s. Quoniam autem haec ratio materiam praeexistere ostendit, quae non fit rhaec aurem duplex est, una omnium communis, ex qua omnia fiunt: Altera uniuscuiusque propria: 8. Metaph. rex. II. Primam omnium materiam manifestum est ingenitam & incorruptibilem esse: I. Phy. tex. 81. reliquas autem fieri quidem & corrumpi quatenus earum est materia, ut reliquorum generabilium: permanere autem quatenus &Ipsae materiae quaedam sunt: non eis nim simul fit statua & aes, si aes materia est statuae: neque simul corrum in B puntur: in materiam enim reuertuntur, ut lutea statua in lutum, & Callias In carnem & Ossa. . Metaph. tex. 34. Bene igitur dictum est: ii canis ex equo fiat, non generari animal, quoniam praeexistit: Licet autem non detur In his transmutatio, ad rationem resert nihil, modum enim quaerimus non subiectum. Patet autem quod dicitur in generatione animalium,cum enim vegetatiuum veluti materia sit sensitivi, sensitiuum autem per quod animal ast, ipsius rationalis, & reliquarum differentiarum: oportet prius vegetatiuum fieri, quam animal,& animal priusquam hominem aut reliqua animalia.2. de gene. an I. cap. 3. ubi inquit: Sensualem etiam qua nimal est, tempore procedente recipi, & rationalem qua homo, certum, este non enim simul & animal fit & homo: nec animal & equus :&quae sequuntur . Cum igitur homo per se fiat aut equus praeexistere animal oportet & non fieri. In corruptione autem corrupto priori necesse est retia C qua Interire, ut corrupto vegetatiuo simul animal dc equus corrumpuntur, non enim separantur a vegetativo ut vegetatiuum ab illis. Si quid a tem per se corrumpatur, non quia aliquid aliud corrumpatur, permanere eius materiam oportet: ut corrupto Vegetativo, caro &ossa relinqui oportet, si haec eius materia sunt. Praeterea inductione patet in omni transm latione permanere aliquid, quod non transmutatur, quamuis & ipsumst transmutabile. Cum enim triplex si composito corporum naturalium. 2.de Part. an. cap. I. prima elementorum quae ra prima materia & primis contrarietatibus tangibilibus st: secunda similarium corporum , cx elementorum mixtione: tertIa dissimilarlum ex similaribus certo modo di spositIs Patet dissimilaria in similaria resolui, ut pedem in carnes, neruos, ossa & reliqua huiusmodi: haec autem in elementa: elementa autem
In mareriam omnibus communem.Quin Imo etiam in elementorum transmutatione non semper usque ad materiam primam fit resolutio: ut quandre
204쪽
s nitima elemetria transmutantur, remanet enim una communis quesItas Dquae non transmutatur, ut humiditas in transmutatione aeris Sc aquae in se in ilicem . Et in ijs quae opponuntur secundum ambas qualitates: quam- 'uis Vtraeque mutentur, perspicuitas tamen, quae omnibus inest,non sempertransmutatur: haec autem omnia quamuis ispe in transmutatione simplici eadem permaneat, transmutabilia tamen sunt.Sed & multa quoque insunt penitus intransmutabilia, ut natura corporis, S qu cunque corpori ut corpus est insunt. Corpus enim simpliciter in transmutabile esse demonstratur . . tex. 29.& I. legen.& cor. to. 27. Si enim corpus per se fieret, oporteret
ex aliquo fieri, quod non esset corpus actu, sed potentia: hoc autem modo vacuum separatum daretur. Quod si hoc intransmutabile est, etiam ipseni
continuum & reliqua consequentia intransmutabilia sunt. In transmutatione igitur primorum corporum haec remanent, quae minime transmutantur: In mixtione autem ex elementis ipsa elementa, si non omnino saltem aliqua ex parte permanent incorrupta, ut alibi ostensum est: dc similaria in dissimilaribus, quae neque fierI est nec elle cum illa fiunt, neque corrumpi, dum illa corrumpuntur. Sed huic sententiae videtur obstare, quod scribit EAristoteles. i. degen.&cor. rex. 23. ubi ponens differentia inter alterationem& generationem, inquit: alteratione quidem esse, quado manente se biecto sensibili transmutatur in eius affectionibus: Quando autem totum trasmutatur non mancte aliquo sensibili, ut subiecto eodem sed quasi extemine toto sanguis,& ex aqua aer, aut ex aere toto aqua, generationem hanc esse Laius, illius vero corruptionem. Significare igitur videtur in transmutatione secundum substantiam omnia transmutari, nihil autem permanere ide praeter materiam primam, quae secundum se non est sensibilis. Nam alioqui noesset disserentia inter generationem & alterationem. Praeterea si generatio mutatἰo est de non subiecto in subiectum: corruptio autem de subiecto in non subiectum. s. Phy. tex. 7. nihil manere oportet in his mutationibus,
quod assirmatione monstrari pollit idem in utrisque: subiectum enim dicitur quod aflirmatione monstratur. Adhaec si oportet aliquid manere in pomni transmutatione, illud aut substantia erit, aut accidens: Siquidem substantia: quod adueniet substantia non erit, esset enim in subiecto: Si
accidens, prior erit generatione accidens quam substantia: At omnibus modis substantiam priorem esse ipsis accidentibus, affirmat Aristoteles.' Metaph. t . . Animaduertendum igitur est, uniuscuiusque substantiam, Juamuis composita sit exactu & potestate, tame unam ciseno secundu acciens sed perse8. Metaph. rex. ii. actus. n. qui perficit .in unoquoq; Vnus est, scilicet finis,cuius gratia caetera sunt. .Meteo. p. vltimo. Accidens aute Scsubstantia non unu sunt nisi secundu accides.7. Metaph. tec. 3 .no. n. altera
alterius gratia est. Sed ipsa substatia finis est uniuscuius': : accidentia aut subitat et superueniunt no tanqui eius Psectiones, sed aut ex necessitate mat
205쪽
A riae, aut propter causam esticientem. Quod si accidentium sit s esset ali
quis,aut ipsa finis rationem haberent, substantiae essent, ut innuitur. 8. Me taph. tex. n. Quibus hoc modo constitutis facile soluuntur dubitationes. Cum en Im unum quatenus unum indivisibile iit: substantiae autem ratio una existat, substantiae generatio similiter&corruptio non supponit alteram substantiam actu existentem: esset enim alteratio, nec unum per se fieret in huiusmodi mutatione: diuideretur enim in duas rationes actu existentes: ex duobus autem in actu nequit unum per se fieri. 7. Metaph. rex. 49. Quod ergo dicitur. I. lesen.&cor. tex. 23. Generationem mutationem es.se totius in totum nullo sensibili remanente ut subiecto eodem, bene dicitur: cum enim forma & ratio sit ipsum totum, 1. Phy. tex. I. & tadem quod continet & ipsum persectum totum sit. s. Metaph. tex. 31. hoc corrupto non
remanet aliquid quod tanquam subiectum dici possit idem existens: licet Gnim praeparationes multae in materia remaneant, non tamen constituunt
B subiectum actu,& substantiam,s snem non habeant, cuius gratia sunt, ut alibi est ostensum . At dubitabit quis : si absente fine non est substantia,
conceditur autem remanere materia, & cum ipsa conditiones multae, videbitur dari materia separata a substantia. An non sequitur λ Si enim unius
generatio est alterius corruptio & e contra, I. se gen. & cor. tex. 2P. non potest materia unquam fine priuari, unius enim demptio est alterius acquisitio. In alteratione igitur permanet substantia eadem existens, ut homo cum mutatur secundum affectiones: in generatione autem nihil est quod hoc modo permaneat : quamuis enim multa sensibilia remaneant seu tanquam
dispositIones pro forma sutura, seu pro ea quae recessit, siue utroque modo:& accidentia multa dispositiones illas Insequentia, non tamen efiiciunt suis biectum idem: alterum enim est subiectum quod genitum est, ab eo ex cuius corruptione factum est: quia altera substantiae ratio. Non igitur cor- C pus subiectum est elementorum: nec elementa mixtorum. nec similaria dic similarium: nec tandem genus subiectum est specierum, ut animal hominis aut canis, sed omnia haec materia sunt: sola autem substantia, ut species vltima, & singularia caeterIs subij iuntur, haec enim sola totius habent rati nem. Quod vero dicitur. s. Phy. tex.7. Subiectiim esse quod astirmatione monstratur: generationem autem mutationem esse de non subiecto in subiectum, corruptione verb c contra, quas nihil permanere oporteat quod enim permanere concedimus, astirmatione monstratur in asserimus hoc dictum esse,quia id quod per se fit, non ex ente fita .Phy. tex.76.ex priuatione enim fieri oportet quae est per se non ens: idcirco subiectum ex non subiscto fir, ut homo ex non homine: homo astirmatione monstratur, non homo autem & omnino non ens nequit assirmatione monstrari. Quod si neque verum sit simpliciter ex non homine fieri non enim ex omni non homine fit homo, ex lapide enim non fit, qui tamen est non homo: nec tandem ex
206쪽
eo quod omnino non est, de quo verum est dicere non hominem. I. Peria herm. Nam nomen infinitum smiliter est In quolibet quod est &quod non est sed oportet aliquo modo ens esse id ex quo fit, praeexistere enim semper aliquid eius quod fit, ut materiam & eius praeparationes, superius
Ostensum est: non tamen ex eo per se fit quatenus est, sed quatenus non est: per accidens igitur tum ex ente ut ens est, tum ex non ente Ut non ens est,
fit: id est non per se aliquid fit neque ex subiecto quod per se ens est, neque ex priuatione quae est per se non ens: illud quidem quia id quod est non sit: hoc autem, quia id quod non est simpliciter, nequit fieri, cum praeeristere eius quod fit aliquid oporteatii. y. tex. . Quatenus igitur id quod
per se fit, ex non ente fit: nam & si ex ente fiat, non tamen quatenus ensest, sed quatenus non est: dictum est ex non subiecto subiectum fieri: qu modo non subiectum nequit assirmatione monstrari. Quatenus ver1 as. firmatione monstratur, id quod praeexistet, non per se fit ex eo, quia non quatenus est, fit. Hoc igitur modo accipiendum est ex non subiecto subisctum fieri & e contra: Substantia enim quae fit subiectum est, cui oppotata priuatio negatio est, ideo nequit assirmatione monstrari: quod in caete- Eris mutationibus non accidit: contrariorum enim priuationes assirmatione ostenduntur,ut stigidum, nigrum, nudum .F.Phy. tex. 9. Idcirco mutatio secundum substantiam in contradictione posta est: motus autem In c5trarijs: dicuntur enim omnia contraria de lubiecto : substantia autem de nullo . Ad ultimam dubitationem cum quaeritur, utrum substantia sit an accidens id quod permanet, concedimus dispositiones materiae cum ipsa materia substantias esse potentia ante quam finem adepta sint. Quoniam vero interim sub altera forma sunt, siquidem illius quoque partes fuerint, substantiae actu erunt, ut humiditas tum aquae tum aer x pars est: caliditas autem in aqua quidem accidens', in aere autem qui ex ea gignitur, substan- . tia. Neque sequitur substantiam in subiecto esse: Forma enim quae per generationem aduenit, non subiecto aduenit, sed materiae, id est non qu - tenus actu est, sed potentia: sic enim unum per se fiunt. Neque accidentia spriora sunt substantia, insunt enim alteri substantiae actu existenti ex cuius transmutatione generatur altera . Ex dictis etiam soluitur illa dissicultas, cum dubitatur: utrum accidentia migrent de uno subiecto In alterum subiectum e videntur enim multa quae in vivente animali erant, In cadauere inesse, ut fgura , cicatrix, & alia huiusmodi. Et motus unus veluti descensus videtur inesse duobus subiectis mobilibus, si an Imali ex praecipitio cadente, In itinere moriatur, non enim videtur idem subiectum corrupto anῖ- mali, motus tamen unus est,quia continuus, non interpoliatus quiete dum moritur: Ostenditur tamen. s. Phy. tex.3 s. unum motum unius esse mobilis. Quidam negauerunt eandem esse figuram mortui & viventis: similiter neque cicatricem neque alia ulla eorum quae eadem apparent: necesse enim est
207쪽
A hoe modo dicere ijs qui In transmutatione substantis omnia trasmutari plitant. At repugnat non solum sensui, sed & verbis Ar stotelis. . Meteo. cap. vltimo : cum inquit: Quare quando existun t dc quando non, non facile est perspicere, nisi valde deperditum fuerit, & figurae solae fuerint reliquae, veluti inueteratorum mortuorum corpora, quae subito cinis fiunt in sepulchris, &. quae sequuntur: Vult igitur relinqui multa eadem in
mortuis, quae sunt in causa, ut non videantur corrupta et Ie, nisi valde suerint deperdita, ut solae figum relinquantur. Dicimus igitur ea selii in mutati quae insequuntur formam: ut corrupto leui, desinit moueri sursum : corrupto oculo, desinit videre: quae autem insequuntur materiam, non est necesse corrumpi, remanet enim eadem materia, quae non corrumpitur, ut corrupto animali remanet grauitas p dominans in mixtione, secundum quam fit motus deorsum. Si igitur animal secundum quod animal deor-1um moueretur,eo corrupto non amplius tali motu moveretur: continuus B autem & unus motur est, quia id quod per se mouetur unum est, scilicet terreum corpus quod permanet in transmutatione: animal autem dc cadauer per accidens mouentur motu grauium: eodem modo de caeteris est dicendum, quae materiam insequuntur. Neque ob id fit in ratio accidentilade subiecto in subiectum, idem enim est subiectum eorum quae remanent, quamuis non simpliciter idem sit: cum transmutatio secundum substantiam fiat: in qua generatur aliquod subiectum non simpliciter subiectum neque ex non subiecto simpliciter sed ex ente, quatenus tamen non ens est. Sed amplius dubitabit quis: si haec admittantur, subiectiim accidentium , non erit actu substantia, sed potentia: materia enim quae remanet in gen ratione non est hoc aliquid secundum se. s. Phy. tex. 79. At accidentia omnia in subiecto sunt quod actu est hoc aliquid: Caetera nanque de substantia praedicantur, haec vero de materia. 7. Metaph. tex. 8. Dicimus accidentia V quaecunque materiam insequuntur, insequi illam non quatenus potentia est, sed quatenus actu: omnis enim materia usque ad primam quae omnino informis est, actum quendam habet priorem potentia, cuius esse alterum est ab eo quod potentia est: ut aeris elle alterum est, a potentia quam habet ad statuam: esse autem alterum ipsum subiecitam ab eiusdem potentia, ostendit Aristoteles. 3. Phy. tex. io. posse enim valere & posse qgrotare est rum est: nam si idem esset, idem quoque esset valere & aegrotare: Subi chum autem & id quod valet, & aegrotat, idem est & unum. Quod igitur alibi dicitur, eandem esse potentiam contrariorum, significat subiectum
idem esse tanquam genus, cuius esse alterum est a contrarietate:vnum enim numero est materia cum priuatione. i.Phy. tex.66. Sed alterum est esse. Materia igitur quatenus potentia est substantia, subijcitur formae: quatenus autem subiectum quoddam est actu subijcitur accidentibus . Cum ergo dicitur accidentia quaedam insequi materiam, non accipiendum est, quatenus L iiij materia
208쪽
materIa est, sed quatenus subiectum: huiusmodi autem subiectum non Diransimulatur in generatione Sc corruptione, sed permanet cum ijs quae illi accidunt. -
Materiam primam corpus esse quatenus corpus. lauaestio. VII. V AS RI solet de materia prima, utrum actum aliquem habeat in transmutabilem: Cum enim potestate sit substantia & ens,
I. Phy. tex. 69. nullum ainim videtur ex se habere. Videntes autem quidam tres dimensiones, quae in omnibus sunt corporibus, neque fieri neque corrumpi, quantumcunque transmutentur Inter se corpora : putauerunt hanc in materia prima sermam es.se coaeternam, per quam ipsa corpus estet: Alii autem animaduertentes tres dimensiones quantitates esse: Corpus autem ipsum substantiam,veriti sunt illas sermam corporis constituere: idcirco aliam sermam quam corporeitatis vocant,excogitarunt, quae esset in genere substantiae: dimensiones au- grem illi superuenire. Quoniam autem per haec videbatur prima materia actu substantia esse dc quanta: cum oppositum dicat Aristoteles. 7. Metaph. tex.8. vbἰ inquit . Materiam esse, quae per se ipsam non est neque quid, n que quantum, neque aliquid aliud quibus ens determinatur: putauerunt hanc dissicultatem declinare, si ponerent corpus & dimensiones quae in materia sunt, terminis carere, sic enim fieri, ut eius csse sit tantum potentia: interminatum enim dc informe secundum se, terminos quoscunque & sormas suscipere est aptum. Alij autem in prima materia compositionem aliquam excogitari posse negauerunt, cum ultimum sit in quod entia reselutiuntur. t .Phy. tex-82. idcirco neque formam aliquam neque affectionem illi inesse, cum per se informis sit& inaffecta. Nullum igitur alium actum materiae primae esse putauerunt, quam ipsam potentiam. Potentiam autem hanc recipiendi formas indeterminatὰ esset plana materiam: determinatam venim potentiam ad hanc vel illam formam corrumpi praesente forma, indeterminationem autem ipsius nequaquam. Sed dc haec sententia patitur dis ficultates: omnis enim potentia siue in determinatio siue habilitas de al, quo subiecto dicuntur, relationem enim habent ad actum, siue termInati nem, siue formas:omnis autem relatio subiectum requirit: magis igitur materia erit ipsum subiectum. Praeterea materia pars est compotat ut aes aenea statuae: 3. Phy.66. at potentia in actum transi non componitur cum actu, Vt visus In speciem quae videtur, de intellectus in id quod intelligitur: non cr-go duae essent naturae in compositis, materia scilicet δc sorma, seci sotina tan- tum, ut ij contingit quae sine materia sunt. Quod si dicatur materiam e se subiectum aliquod, cuius esse sit posse tantum, idem contingit, ipsum enim
209쪽
enim posse transit in esse, ut potentia in actum. Materia igitur transiret in sermam, non componeretur cum serma: oportet ergo alterum esse ipsum subiectum potens, & eiusdem potentiam . Quod si alterum: sequestretur ipsa potentia, non enim Inest in ratione subiecti : quid subiectum fueriti aut
enim ens aut non ens. Si concedatur non ens, generatio erit ex nihilo, quod impossibile est: de non ens permaneret cum ente, materia etiam PCr- manet : Si verb admittatur ens esse, iterum aut actu aut potentia: ii potentia, eadem reuertitur quaestio,virum scilicet potentiae subijciatur aliquid aliud an non : Aut igitur ratio procedet in infinitum: aut primum lubie- Etiam actu est : si enim potentia, non es Iet compositio ex materia de torma, sed materia transiret in serinam, ut potentia in actum . In cunilcm icopulum incidunt, qui sermam corporeitatis ponunt, fatentur enim similiter eam sermam indeterminationem quandam essedc flexibilitatem ut vocant ad omnes sermas: sed amplius in eo peccant, quod huic fornaae alterum su-B biectum seu materiam subijcere est necesse, non enim forma est abstracta: ante materiam igitur primam altera materia est, de qua radem quaeri pol- sunt, & eadem impollibilia admittunt. Nos igitur dicimus primam materiam ultimum elle stibiectum in quod re iuuntur transmutabilia quatenus transmutabilia sunt: neque componiam plius ex actu & potentia, ellet enim generabilis: esse autem partim actu partim potentia: adhu quidem quatenus subiectum quoddam est: potentia autem quatenus respicit persectiones ad quas ordinatum est: earum enim gratia est non per se ipsum. Cum igitur consideratur potentia, informis & inaffecta est: idcirco neque quid, nec quanta, nec aliquod caeterorum entium, imo neque corum negationes, ut vult Aristoteles. 7. Metaph. tex. 8. nam & negationes per acci- ciens sunt. Cum autem consideratur eius actus absolutum quiddam est &substantia sui generis, ideo subiectum potius quam materia. Consideratio enim materiae potentiam includit non actum: subiecti autem actum nosi potentiam. Est autem huiusmodi actus quidam persectior quidam imperlectior ut propinquior aut remotior est a fine: Corpus enim organicu pro--pinquius est per stioni quam similare, & similare quam Elementa: S haec quam ultimum s ubicctum. Quod autum ipsius materiae aliquis actus do beat cile prior potentia pater. 9. Metaph. tex .i . ubi ostenditur actum poten. tia priorem osse generatione dc tempore: quia eius quod fit aliquid factum
est, de eius quod aliquo modo mouetur, aliquid motum est: dc qui discix, siquid scientiae habet. Similiter ergo de quod ad substantiam tendit, aliquid substantiae habeat necesse est: huiusmodi autem est ipsa materia non
quatenus potentia est, sed quatenus actu. Esse autem primam materiam. hoc aliquid S Iubstantiam patet. 9. Metaph. tc . n. ubi praedicationem ma- teriae in composio obliquam de .lcnominatiuam elle scribit extra colu posi- . Ium autem primitivam dc rectam ut caeterarum substantiarum: ut arca lignea
210쪽
gnea non lunum: lignum autem terreum non terram. Quod si aliquid Dest primum quod non secundum aliquid dicitur illius modi, hoc prima materia r ut puta si terra aerea , aer vero non ignis sed igneus, ignis prima 'materia est tanquam hoc aliquid & substantia. Quemadmodum igitur prς- dicatio primitiua de recta prior est obliqua & denominatiua, sic actus primae materiar prior est eiusdem potentia. Et paulo mox: praedicationem ob-lῖquam indeterminationem significare testatur, idcirco materiae conuenire&assectionibus quatenus de substantia Praedicantur. ambo etenim indete minata sunt: Ipsum autem subiectum seu quatenus subijcitur affectioniabus, seu speciei de formae, leterminatum quippiam esse oportet: in determinatio enim accidentium ad subiecti terminationem reducitur, quae substantia est: Materiae autem ad subiectum formarum, quae substantia materialis est. Ex his igitur colligimus quamcunque materiam seu primam seup stremam in determinationem habere & potentiam ad substantiam aut reliqua praedicamenta: quaedam enim potentia est solum ad ubi, ut coelum:
quaedam simpliciter ad substantiam, dc quae ad illam substantiam sequun- Etur, ut generabilia & corruptibilia. Sed ante illam inde terminationem actum quendam habere, secundum quem praedicatio recta de ipsa fiat: ideo substantiam esse dc hoc aliquid : Non ede autem idem huiusmodi actum& eius potentiam seu indeterminationem: non enim est quemadmodum actus primus, qui idem quodammodo est potentia ad actum secundum: ni hoc modo non esset compositio ex materia & sorina, sed transitio materiae
in formam: actus enim secundus non componitur neque cum potentia neque cum actu primo: sed statua ex figura de aere componitur: sic autem dc ceterae substantiae generabiles Sc corruptibiles, non enim idem est aeris esse& potentia mobile. 3. Phy. tex. 9 nec idem caro dc potentia manus: nec aqua& potentia pupilla & de reliquis eodem modo. Sed in posterioribus generatione facile est videre quis actus est materiae: notum enim est quid ca- rro quid os, quid neruus: similiter & horum materia, ut quid aqua quid terra: sed quid horum materia, quae prima est, dissicile est videre,indeterminationem enim habet ad omnia opera naturae: caeterae autem materiae in i
terminationem tantum habent acl quaedam. Quis igitur actus Sc quae persectio primae materiae statuenda sit, hinc consideretur. Cum autem sit m nisestum permanere materiam in unaquaque transmutatione, si quid simpliciter permaneat in omni transmutatisne, quod praedicationem habeat rectam non obliquam, licendum est id esse primam materiam seu primum subiectum M substantiam materialem. Demonstratum autem est ab Ariastotele.3. . tex. 29. id esse corpus uniuersiim: hoc enim ex potentia corpore,actu autem nullam habente magnitudinem fieri nequiimam vacuum s paratum daretur. Significat autem per uniuersum, ipsum simpliciter corpus, id est quatenus corpus est: fieri enim porest quoddam corpus ex quodam