Andreae Caesalpini ... Peripateticarum quaestionum libri quinque. ..

발행: 1571년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

INDEX

remis est,ut ouum imperfectum . Visionem non fieri per extra missionem , qVmbilici vasa cur non desinunt in cor. Vnam tantum GP intelligentiam diuinam Vnitatem prius cognoscimus quam multitudinem Vmus generis a contrarietas quo pacto intelligenda I s. a . muca disserentia etiam si ultima fuerit non explicat ipsium Quid est. 14. a Vnurer satia quae omnibus conuemui prius cognoscimus quam quae quibusta. I in Vnsuersale modo ut totum modo νι pars consideratur ressem segularium.' .a .m uersale praedicabile nullum es Iubstantia. Vniuersium auimatum esse Visa iuxta Polum mundi. Zonet torrida inhabitabriis quo pacto a ciρ redaZtina torrida cet. Litur temperat simo Zoa re omnes mutabiles

. est

42쪽

ANDREAE CAESALPINI A RETINI

sTIONUM PERI PATETICARUM

LIBER PRIMUS.

uomodo intelligendum, ex uniuersalibus in fingularia procedendum esse. i. Thfrex. . Gaesio L

V M singularla sint nobis notIora, quonia propinquiora

sunt sensui,ab eodem vero remoris lima quς maxime sunt uniuersalia. l. Post. tex. s. propter quid iubet Aristoteles ad inuestiganda corporum naturalium principia procede dum elue ex uniuersalibus In singularia laquam ex notioribus nobis In ea quae natura sunt notiora Θ An ubique notius nobis est ipsum totum quam pars,& Ipsum confusum quam distinctum Z Patet autem inductione. Sive enim sensu appraehensio fiat, siue intellectu, Idem contin*ἰt. Nam in sensu tota alicuius facies prius nobis o currit indistincte, quam oculus aut nares,aut reliquae faciei partes. Et in intellectu plantam,aut arborem,aut animal, prius concipimus, qua oleam aut ficum aut canem: facilius enim est de quodam animali, animal enunciare indistincte,quam huiusmodi animal determinate . Et in iis, quorum definitiones quaerimus, Ipsa primum indistincte cognoscimus, ut homine aut canem: postea vero partes eorum substantiam costituentes, ut animal& bipedem intelligimus. Sed & si ex cognitione sensus ad intellectionem tendamus: idem modus est. Sens bilia enim, confusa quaedam sunt & indistincta. ut hoc album, non solum album est, sed & quantum, & motum, aut quiescens, quadratum, aut roludum,aut aliam habens figuram, ad haec C lapis, aura: aut aliud quippiam tale: quae omnia simul indistincte ventuto in sensum: intellectus autem singula seorsum cotemplans, distincte cognoscit. Sane horum causa est. quoniam unitatem prius cognoscimus quam multitudinem: unum enim mensura est multitudinis, ipsa autem mensura in unoquoque genere notis lima est. Cum igitur & totum & confusum unitatem significet quae multitudinem seu distinctionem de partes continet, prius illa quam haec cognoscere oportet. Iccirco optime instituit natura, ut ante omnia, inductione res uniuersales discamus ex singularibus . Consus a enim est singularium cognitio, uniuersalium autem distincta: Naalbum simplicius est quam hoc album. Hinc autem ex conceptibus maxi-mὰ uniuersalibus,& inde terminationem multam habentibus, secundo loco per diuisonem ad species indiuiduas accedimus. Universalium enim ea

A prius

43쪽

QVAEST. PERIPATET.

prIus mente concipimus, quae omnibus conueniunt, quam quς quibusila: DVt ens dc unum prius, quam corpus,aut animal. id quod patet excplo puerorum, qui conceptum matris putant cile coceptum mulierum omnium,& conceptum patris esse omniu virorum ; donec intellectus perspicacior per aetatem redditus distinctionem inuenerit.Vltimb tandem species ipsis indiuiduas iterum exactius contemplantes in partes ex quibus earum substan tia componi tu r,dissecamus.atque hoc definitione praesta tu r: q ua habita, demon strationis principium primum, secundum se quidem notissimia, nobis autem antea ignotum, habemus,unde omnis scientia pendet. Triplici ergo progressu,ut in alijs pleri'; natura solet, persectione attingimus: inductione scilicet, diuisione,definitione. Inductione quidem similitudinem &conuenientiam intuemur: Diuisione,dissimilitudinem de differentiam: Definitione,propriam uniusculusq; substant am. Inductio ex singularibus uuiuersalia facit,&materiam omnem intelligibilem menti offert: Diuisio differentiam uniuersalium inuenit tendens in ea quae specie sunt Πindiuid ua: Definitio aut species in sua principia resoluit usq; ad elementa, incipiens a singularibus. Facilius enim est singulare definire quam uniuersale, ut hominem quam animat: ideo a singularibus ad uniuersalia ascende 'dum esse praecIpit Aristoteles a. st. tex. 11. Sed dubitatur.Si diuisio ab uniuersalibus tendit in singularia, Definitio autem e contra e singularibus ἰn uniuersalia: resbluuntur enim species in genera & differentias, quς uniuersaliter praedicantum quomodo viriq; ij processus,a toto ad partes Sce lusi

aut a notis nobis ad notiora natura Responsum est Aristotelis. s. Metaph. tex.ῖo. ubi de parte quot modis accipiatur, loquens,inquit: uno modo species esse generis partes, quia in eas genus diuiditur: sic autem accepit l. Phy. tex. . ubi inquit: multa enim comerehendit ut partes uniuersale.alio modo genus speciei partem esse, quia. s. in eius ratione inest tanquam pars.qd I. Pny tex. S. confirmat,cum inquit definitionem totum aliquod diuidere in singulas partes. Cum igitur uniuersale respectu singularium, aliqua lototius aliquando partis rationem sit beat; fit, ut modo notius nobis,modo Fnotius natura dicatur. Iccirco aliqua lo ex uniuersalibus in singularia procedimus,scilicet in diuisone: aliquando e contra e singularibus in uniuersalia,in definitione scilicet de inductione. ubiq; tamen a toto seu consiso ad partes & ad distincta procedimus, tanquam a notioribus nobis ad natura manifestiora. Similiter cum quaeritur utrum uniuersalia veluti genera Irius cognoscamus, an particularia idest species; eadem distinctione respoendum est. Si enim animal tanqu in commune quid consideremus, ipsum prius cognoscimus: Si autem tanquam speciei partem; posterius. Noest autem Cadem animalis ratio, quatenus commune quid pluribus inest,& quatenus pars est substantiae. Substantiam enim non est necesse pluribus inesse.Quemadmodum enim in hoc sole integra inest Solis natura, sic in

44쪽

LIBER P R I M V s.

Α In hoc animest, natura animalis. nam, etiam si aliud nullum In natura esset animal praeter hoc, nihilo minus suam haberet perse chionem. commune autem nullum substantia est . Metaph. tex. 8. Iccirco animal viuuersale, aut nihil est aut aliquid posterius i. de anima tex .8. Cum igitur communis cuiusque minimae partes sint species ultimae. indiui sibiles enim sunt in alias species Specierum autem partes minimae sint ipsa sit prema genera, noenim componuntur ex alijs genetibus aut differentijs: hinc fit, ut suprema genera quatenus sunt in subiectorum generum ac specierum ratione, indiuisibilia sint, & postremo cognita: quatenus autem communIa quaedam, diuisionem multiplicem sortiantur, & primo cognita existant. Sed propter quid ad principiorum naturalium inuentionem praecipit Aristoteles ab uniuersalinus in singularia procedendum esse, non autem e conuerso, eum tamen etiam uniuersalia partes sint singulariu 3 An Principia esse supponitur 3 inductione enim & sensu iam prius id inuenisse oportet: quot

B autem & quae sint, neque inductione, neq; definitione haberi potest. Definitio enim supponit notu id esse quod definitur; sed quae sint principIa,

adhuc incertum est Inductio autem nec numerum nee distinctione ostendit, sed unitatem solum in multis colligit. Relinquitur isitur, ut diuisione conceptuum uniuersalium in singulares, haberi possit id quod quaerimus. Methodo igitur diuisiua utendum esse innuit Arist. cum ex uniuersalibus in singularia procedendum esse dicit: prius en Im singulares conceptus inuenire oportet, quam eosdem definire. Quod autem Methodo divisiva id praestet, manifestum statim facit in principio suae indagationis, ubi inquit tex.6.Necesse est autem aut unum esse principiRaut multa,& quae sequuntur. Duo autem illi processus, qui definitionem antecedunt,inducti osciliacet,& diuisio, aliquando nobis minime animaduertentibus fiunt, paul tim increscente intellectu. Iccirco in multis cepe non egemus huiusmodi inquisitione conceptuum singularium, ut hominis aut leonis: sed solum Ipsum, quid est, relinquitur indagandum. In quibus autem ea mInime pretia stiterimus, impollibile est definitionem aggredi priusquamea inuenerimus,quae praecessisse oportet. Omnem definitionem absolum ad demo Hirasonem reduci. IL

N eorum definitionibus quq alteri insunt, manifestum est hoeqd proponimus . St. n. lipsis definiatur, aut Ira,aut aliquid huiusmodi cu necessie sit addere & subicinum,& causiam propter quam subiecto insit; statim in huiusmodi definitionibus aliquid est, quod est tanquam demonstrationis concluso, &aliquid quod eiusdem est principium. unde tota definitio est veluti dem stratio, rositione differens a demonstratione, ut explicatum esL LPoster.

45쪽

QVAEs T. PERIPATET.

rex. io. Idem autem contingere dc in desinitionibus substantiarum, nune II manifestum fiet. Cum enim quaestionum aliς limplices sint, ut An est, de

Quid est aliae c5positae,ut, Qubd aliquid alicui insit, dc propter quid: Vult

Aristoteles.7. Metaph. to.s9. Omnem quaestionem aliquid de aliquo quς- rere,etiam in iis quae simpliciter videntur quaeri, ut an est homo, dc quid homo est,aut domus. quamuis enim in hisiateat aliquid de aliquo quaeri, semper tamen quaestionem copositam esse: nam ubique deal;qua materia aliquid quaerimus. quod si id no suerit nihil quaeri. Idcirco ergo de simplicibus nullam esse quaestionem neque doctrinam. Si igitur omnis quaestio simplex ad compositam red uci tur ergo etiam Omnis definitio completa substantiae ad demonstrationem reducetur. idem enim est quid dc propter quid: dcelle compolitarum substantiarum est aliquid alicui inelle :quod prius habere oportet, quam ipsum quid est,aut propter quid quaeramus. Idem significauit Aristoteles. 2. de Ani. text. n. ubi animae completa definitionem quaerens, inquit:oportere diffinitivam rationem ostendere in

non si tum ipsum esse, sed etiam propter quid: ut non soli im tanquam 'conclusio videatur, sed etiam eius causam explicet. Iccirco naturam deta nitionis explicans. 2.Poster. tex. Io. inquit:definitionem este orationem ipsum propter quid est, explicantem. Sed haec in oppositum videntur facere. Nam si substantiae definitio est demonstratio, substantiae erit demonstratio. quod negat Aristot 6. Metaph. tex. l. dc. 2. Potar. tex. Praeter a cum substantia tribus modis dicatur, ut materia, ut so Adc ut compositum ex his meque ut materia, neque ut compositum demonstrari potest: demonstratur enim semper alterum de altero:at substantia ut materia, de compositum, alteri inelle nequeunt: b c enim caeteris omnibus subiiciuntur. Forma vero siue materiae dicatur inesse siue composito; omnino in lemostrabilis est, nam sine medio utrisque inest. Iniit igitur per aliquod medium sorma ipsi materiae, illud medium longe magis species esset de substantia ,

de qua iterum quaerendu esset utrum per aliud insit medium, an immedia te insit: aut igit media infinita essent aut species deforma sine medio inest P. materiae . Significauit autem hoc Aristoteles. 8.Metaph. tex. II. ubi nullam aliam causam quaerendam elle putat, cur materia dc forma unumdint, hoc enim est eorum elle, non vinculum aliquod aut copula aut quid tale. Merito igitur indemonstrabilia haec fuerint,de demonstrationum principia . Similiter vero putandum est formam composito immedia te inesse cum enim illi tanquam pars inexistat, si inter totum de partes non est tertia quaedam natura, neque medium ullum inter ipsa suerit. Quamuis autem partium quaedam propinquiores subiecto suerint, quaedam distantiores,vigenera superiora de inferiora se habent; neque tamen inferiora genera pro medio in demonstratione accipi possunt,ut per ipsi demon strentur ea quet superiora sunt: neque superiora ad demon strationem inferiorum: in iis .

46쪽

LIBER PRIMVs. 3

Α enim quae subalternatim praedicantur, medium neque causa est praedaeas,

neque reciprocum:Non quidem causa, quia e contra superiora causae sunt inferiorum, insunt enim superiora in ratione inferiorum, non e conuerso.

Quod si superiora pro medio sumantur, non fiet syllogismus: contingeret

enim in secunda figura affirmative concludere. Nullum autem eorum est reci Procum, quia superiora semper uniuersalia sunt magis: at demonstratio si ex primis & immediatis est, ex reciprocis constat de causis conclusi

nis. Amplius si in omni demonstratione subiectum aliquod esse oportet actu existens, nulla definitio substantiae,demonstratio erit. Substatia enim composita non potest elle eius subieetiam, quia eius partes definitione explicantur: quod autem demonstratur,no est subiecti pars, sed affectio. Multo autem minus ipsa serina subiectum esse possit: inest enim in eius rati ne materia, ut natus in definitione simi,& corpus in definitione animae. at in demonstratione subiectum inest in ratione praedicati, non e conuerB. B Si igitur forma insit materiae, non erit serma demonstrationis subiectum; sed materia. At vero neque materia huiusinodi subiectum videatur . non enim est actu per se,sed potentia seliinu in demon stratione autem subiectu actu esse oportet, & per se existens. Hae igitur difficultates circa hanc sent tiam contingunt. Non fuerit autem dissicile luere, si supponamus, materiam omnem dupliciter considerari: uno scilicet modo,ut subiectu actu existens,quod praeexistere oportet in omni generatione, Vt aeris actus quate-tius qs: alio autem modo ut potentia ad alios actus, Vt aes non quatenus actu aliquid est, sed quatenus potentia ad statuam: non enim idem est aeris esse,& potentia ad statuam .3. Play. tex.9. Consideratio igἰtur materiς quatenus potentia est, nullius praedicationis subiectum existit, nisi serte priua- . tionis: imo neque priuationis est subiectum: esset enim actuale quid, ut alterum contrariorum: at secundum se neutrum habet actu neque sermam neque priuationem. quatenus autem actu aliquid est, subiicitur ipsis sor- nais, quemadmodum reliquae substantiae affectionibus. patebit enim id ma C gis,cum de materia loco proprio agemus. Quoniam autem eorum quae in materia sunt tanquam in subiecto, quaedam alteram habent causam, quaedam minime,ut in lapidibus serma domus alteram habet causam,scilicet si nem cuius gratia instituta est, ut conseruationem sit pellectilis: huius auteserte non est altera causa. iccirco haec substantiae ratio est indemonstrabilis,demonstrationis principium existens: in ipsum enim vitiirui retauun-: tur caeterae rationes quae in materia existunt. Cum igitur definitio omnis re luat ipsum totum in partes secundum substan tiam, partium aute quς-dam in sint ut rationis materia, quaedam ut perfectio omnis definitio veluti demonstratio erit, in qua non quidem persectio neque de toto ueq; de parte demonstretur: inest enim sine medio: se i partes siecundum materiam de materia totius per alteram partem, quae est ut forma. Explicauit autem

A iij id

47쪽

QVAEST. PERIPATET.

ld Aristot. etaph. tex. ,o.ubi inquit: In huiusmodi quaestionibus sub- D stantiae pos uam nabemus ipsum esse, quaeri materiam propter quid sit, ut haec sunt domus,propter quid λ quia haec existut, quod erat domui esse:& homo hoc,aut corpus hoc tale habens. Quare λ causi materiae quaeritur,

haec autem est species qua aliquid est & substantia. Ex quibus facile dubitationes soluuntur. Nam prima ratio ostendens substantiae non este demonstrationem, conceditur. non enim demonstratio est substantiae, quatenus

substantia est: quoniam substantia non inest alteri. Quamuis enim sorma sit In materia, non tamen illi inest ut actu existenti, sed potentia. Quatenus igitur ex Potentia & actu unum fiunt;eatenus substantia est composita,cuius est detinitio,demonstratio autem nequaquam: quatenus vero materia subiectum quoddam est,cui actu existenti In sunt cςterae formae ,eatenus earum demonstratio est, non definitio. Dubitabit autem quis de primis rationibus materiae inexistentibus, utrum Sc ipsis demonstrabiles sint: si enim quo minus detur processus in infinitum, in demonstrabiles ponantur, nul Ala methodo sciri videbuntur. non enim desinitione, quoniam non unum per se sunt plures actus,oportet autem unum per se esse quae in desinitione sunt. Dicimus omnem actum materiale quamuis ut indemonstrabilis supponatur a singulis artificibus, resolui tamen in actum quendam priorem a superiori scientia, aut ea quae omnibus communis est: Achus autem immaterialis in nullum alium resoluitur. hic enim solus primus est a quo caetera pendent: actus autem materiae primae quamuis ab altero pedeat principio, non tamen demonstrabilis est. non enim alteri materiae inest ipsum primu omnium subiectum. Quomodo autem primi actus,& quicunq; alteri non inexistunt, sciantur,alibi explicabitur commodius. Ad alteram dubitati nem patet solutio ex dictis: non enim in infinitum tendunt media . Nam quemadmodum substantia primum est principium eorum quae insunt: sic prima aliqua substantia est in quam caeterae sus stantiae resoluuntur. Quod autem dicitur actum & potentiam sine aliquo medio unum esse, conceditur. at non concedimus demonstrari actum de eo quod potentia est, sed de Maliquo subiecto quatenus actu est. Neque superiora de inferioribus nec e

conuerso demonstrantur : sed rationes stiperiorum generum insunt unicuique materiae per inferiorum rationes: primae enim substatic causae sunt caeterorum. Aperuit hoc Aristoteles. 2. Post . tex. i8. ubi ea quae propria sunt generum, speculandum esse inquit, per Vltimarum specierum rationes: noenim per propria generum intellexit affectiones generibus contingentes: e contra enim hae prius insunt generibus, per ipsa aute subiectis speciebus, ut explicatum est.2. Poster. tex.22. sed rationes ipsas generitas ex rationibus specierum ultimarum demonstrari: quia specierum rationes priores sunt ac simpliciores. harum enim persectio indemonstrabilis est principium existens caeterarum conditionum,quae cx additione materiae contingunt. Hoc

autem

48쪽

LIBER PRIMUS. A

A autem modo de termini demon stratἰonis conuertibiles redduntur,eu si s

genera uniuersaliora sint quam species. Nam differentiae omnes, quarum ratio est diffinitio,ad propriam aliquam materiam contractae consideratur in demon stratione: ut curvitas, quamuis lineς sit affectio,ad nasum tamen contracta simitas appellatur: nihil autem refert simitatem dicere &nasi curvitatem. Idem & de caeteris differentijs est dicendum, inter quas & g nera ponuntur, sunt en ἰm & genera differentiae quaedam. Patet autem id magis in sermarum definitionibus: nam in his manifestum est subiectum quod additur,cuius ratione contrahuntur differentiae: 'anima enim actus ruidem est, sed non quicunque,at talis corporis : proprium igitur quodam est anima alicuius corporis,aliis nullis competes: iccirco illud in eius ratione inest, quia includitur ut pars eius: nugatio enim esset si animae corpus adderemus, & simitati nasum : non enim anima alicuius corporis est anima, sed actus: & smitas no est nasi simitas, sed nasi curuitas. communis B Igitur differentia, ut curvitas,commune habet subiectum, ut serte lineam rcontracta autem contractum,ut simitas nasum . de resoluuntur semper propria ἰn communem differentiam & proprium subiectum non commune. Sed in definitionibus compositarum substantiarum hoc minus patet: quia senus materiam i ludit, quod differentijs contrahitur. Quamuis autem hic substantiae partes alio modo dividantur, quam in sermarum definitionibus: re tamen minime differunt ut alibi a nobis ostenditur. iccirco modica quadam verborum conuersione animalis definitio in animae definitionem transit. quod si h cmanifestam habet reductionem ad demonstrationem,omnis definitio substantiae ad demonstrationem reducetur. Ad ultimam dubitationem, concedimus neque ipsum compositum neq; formam subiectum esse demonstrationis, cum substantiaru definitiones ad demonstrationem reducuntur: sed ipsam mater ana, non tamen quatenus poteti

ita est, sed quatenus actio. Quod si quis instet: ea quae in demonstratione

sunt, per se inesse oportcre: at materie quatenus adtia ost, non per se inesse V sermas, sed secudum accidens,ut significauit Aristoteles 2. de Part. ani. cap. 3. cum enim caliditas sanguini per se insit, in cius enim ratione inest: materiae tamen sanguinis neqti aquam per se inest, sed est ac si aquam calida uno nomine signincemus,cuius pars est caliditas, aquς tamen per accides inest: similiter de de caeteris sermis dicendum videtur,onanes enim copositi sunt

partes,mMeriae autem nequaquam. An materia pars est earum , iccirco in

secundo modo dicendi pcr se fuerint 3 per accidens autem inesse ab Aristotele serte dicuntur, quia non sunt in primo modo At quaecunque per se

sunt, eadem Sc ex necellitate insunt, rimae autem non ex necclIitate videntur huic: materiae inesse, caliditas enim non ex necellitate ina teris sanguinis inest: si enim haec auseratur ex ratione, adhuc ratio caliditatis remanet.

t in igne. Dicendum est igitur materiam non unamquamq; esse species

A iiij partem,

49쪽

QVAEs T. PERIPATET.

partesdivbIque tamen formam In separabilem esse I proprἰa materia, Iccir-Dco inesse huic In secundo modo dicendi per se, reliquis autem per accides :vt sanguinis, qua sanguis est, caliditas, ratio quςdam est huius materiae, verbi gratia humoris,a quo separari nequit: simpliciter autem caliditas, ab hoc separabilis est. non enim humor est proprium caliditatis subiectum. propter hoc igitur dictum est caliditatem simpliciter acceptam per accides materiae sanguinis ineste. At in demonstratione non huiusmodi subiectum accipimus, sed proprium,& tandem id cui primo inest. iccirco ex reciprocissem per est demonstratio, ut ostensum est superius. Patet igitur omnem definitionem completam veluti demonstrationem esse: disterre autem verborum positione,quq non solum penes eorum ordinem c5sideratur, sed multo magis penes modum. Nam in definitione resblutio fit in partes, quaru Vna alteri nequaquam inest, sed unum sunt ut potentia & actus: Demonstratio autem in easdem resoluit, quatenus actu sunt, Iccirco semper alterualteri inesse dicit. Neque ob id sequitur demonstrationem esse ipsius quid sest: aut definitionem dicere elle vel non esse: alio enim modo accepti termini demonstrationem constituunt,alio modo definit onem.

Primam Philosophiam, neque demonstratione neque definitione uti. QuaR. III.': l VM duo tantum videantur sciendi modi apud Aristotelem,Vl-nus per demonstrationem, quae causam tradit eorum quae alteri insun propter quam & in sint& omnino sint: alter perta τ' definitionem,qua substantiam ipsam & quid unumquodquest perspicimus. Vt enim ea qtue sunt, vel simpliciter sunt,ueluti sit bstanti rvel alteri insunt, ut substantiarum astectiones: sic duo videntur susticere instrumenta ad eorum re lutionem: definitio scilicet, quae in partes secundum substantiam resoluit ea quae sunt: Demonstratio autem quae in principia,ea quae insunt, redigit:Mirum prosectb fuerit primam Philosophiam neutro istorum uti. Quomodo enim sciet princeps scientiarum,unde om nis fides c terarum pendet Z Num ignobilius aliquod argumentationis genus, quali Dialecticus aut similis ad fidem incertam, quam tamen pollunt astruendam, uti solent, usurpabit 3 At incertiora multo essent reliqua inde ortum ducentia: nec tandem scientia ulla esset, sed opinio tantum, aut similis qiuedam existimatio. Demonstrationem situr non esse eorum, quae λprimo Philosopho tractantur, hinc fiet manifestum. Cu enim de ente quatenus ens est pertractet, huiusmodi autem sit quod simpliciter est & primum, idest substantia r. Metaph. tex.s. si substantiae non est demostratio, nec igitur primus Philosophus demonstrabit. Non esse autem substantiae demonstrationem, sed alium quendam manifestatio uis modum aperte scribit Aristoteles 6.Metaph. tex. I.& 2. Poster. tex. 2. nec enim alteri inest sub-ι stantia, Diqitia sy C

50쪽

A stantia demonstratur autem semper alterum de altero. Quatenus Igitur primus Philosophus de substantia agit, non demonstrat. At vero si adeunde pert net de substantia agere, & de illis quae ipsi per se insunt. . Metaph.

tex. s. sunt autem quaedam assectiones propriae entis quatenus ens est, ut

idem, diuersum,Vnum 5 multa,& alia huiusmodi ι dem5stratio saltem ad huiusmodi necessaria suerit. An istorum quoque non est medium iccἰrco indemonstrabilia S dignitates illas constituentia, quas omnes scientiae accipiunt 3 Non esse autem aliquod medium distinctum a subiecto, patet. Si enim subiectum est ipsum ens quatenus ens, insunt euim omnibus entibus quatenus entia sunt: hoc autem substantia est & quid, non est inuenire alteram rationem priorem illa, ut accidit in affectionibus entium particularium: cum enim in his alterum sit unumquodq; dc quid eoru est semper altera ratio prior, scilicet ipsum quid est. In primo autem cum idem stipsum ens & quid, non potest distingui medium a subiecto. Nec igitur de-B monstratio constitui potest. Idcirco ArIstoteles 4.Metaph. tex. 9. dignitates omnibus notissimas inesse quidem enti prout ens, demonstrari autem no posse testatur, nisi aliqua demonstratione ducente ad impossibile. Demonstratio igitur ostensiva ex prioribus nullo modo a Philosopho primo assiimitur. Causa enim accidentium est substantia,& primorum prima: prima autem eadem est cum subiecto. Quod si altera fuerit, non ergo prima erit substantia: aut duae primae non una: nec tamen prosecerit quippiam si duet primae ponantur substantiae: una enim alteri quid proderit, siue sit si nosti' nec igitur demonstratio constitui poterit: necesse est enim terminos in uicum praedicari. At vero neque definitione sciri ea quae a primo Philosepho tractantur,ex his patefiet.Cum enim omnis definitio partes habear, est enim oratio, erunt similiter partes ipsius notionis & ipsius quid est. 7.

Metaph. tex. Rationis autem partes esse hanc quidem ut materiam, hanc vero ut actum, habetur 8 Metaph. tex. II. Non tamen quamlibet materiam

esse partem rationis, sed aliquam ubique, & quo pacto distinguatur, expli-C catur 7. Metaph. tex.*4.& 37. Quae igitur nullam habent materiam neque sensibilem neque intelligibilem, indivisibilia omnino,& statim unum este

manifestum est.8.Metaph. tex. υς. horum ergo nec ratio erit, nec distinitio.

liaberent enim partes. Huiusmodi autem esse, ea quae primus Philosophus specu latu r, patet. Ens enim simpliciter dictum ac primum, te quo ille agit, incompositum quid esse manifestum est. si enim materiam aliquam habei rei,& tandem compositionem,aliquid eo prius esset quo existete illud eΩset. Cum autem prima substantia sola simpliciter si, quia non dicitur eo quod aliud in alio sit, ut in materia 7. Metaph. i.& ob id in huiusmodi idetit esse & quid est: simplex omnino esse oportet ipsum ens primu , & ideo non definibile sed omnia finiens. Primus igitur Philosophus in speculatione substantiet definitione non v titur. At vero neque in speculatione eorum quae

SEARCH

MENU NAVIGATION