Andreae Caesalpini ... Peripateticarum quaestionum libri quinque. ..

발행: 1571년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

quae illi per se Insunt: nam similiter simplicia esse necesIe est & prIma: car- Dtera enim ad illa reducuntur . Metaph. text. 6. Neque ideo dici quia alia sint priora praeter substantiam ipsam, quam addi necesse est iu eorum d finitionibus. Non igitur aliqua ratio constitui potest, quemadmodum in caeteris posterioribus sit: in priora enim semper resoluuntur, ut simitas incuruitatem, cur uitas in aliquid aliud,donec tandem ad primam contrarietatem deueniatur, quae unum Sc multa continet. Si igitur magnitudo prima esset substantia, rectum δc curuum prima clIet contrarietas, necdcuniri posset. Qubd si sabstantia quae in affectionum ratione adiungitur, ipsa

per se definitionem compleret, quomodo non idem estet subiecto este, dc assectioni, ut nato & curvitati elle enim nasi esset curvitati este, neque solum subiecto unum essent, sed & ratione . At affectio omnis aliquid aliud est praeter additum siue subiectum. Si igitur primaeentis affectiones,rationes prἰores non habent praeter ipsam substantiam, neque ergo earum definitio suerit. Primus igitur Philosophus neque demonstratione utetur,ne- Πque definitione. Oppositum tamen videtur significare Aristoteles. Nam.6. Ethic. cap. 6. inquit Sapientis esse de nonnullis habere demon stration em: qua ratione distori ab intellectu, qui circa principia tantii versatur. Sapientiam autem este primam philosophiam testatur inserius cap. 7. exactillima enim scientiarum este, nec solum circa principia versari, sed & circa ea quae ex principijs colliguntur, iccirco compositionem elle intellectus & scientiae, rerum tamen praestantissimarum. Et N. Metaph. cap. i. Demonstrativa sapientiam vocat, quae circa accidentia versatur. Definitionem aute ad eundem pertinere innuit 6. Metaph. tex. i. imo Glius primi philosophi est e rationem facere ipsius quid est: inquit enim reliquas scientias circa genus aliquod emis verseri, non circa ens quatenus ens est, neque ipsius quid est ullam rationem sacere, scit illud aut sensit manifestantes, aut suppositione accipientes, ea quae generi per se insunt demonstrare. Idem II. Metaph. cap.

6. Quod & rationem videtur habere: si edim proprie scire est demonstrationem habere: substantiae autem & ipsius quid est non est demonstratio, Fnec igitur scientia aliqua proprie dicta erit ipsus quid est. Merito igis sup-Ponendum ab unoquoque demonstratore. Esle autem aliquam scientiam superiorem, quae sapientia dicitur, cui negotium delegetur ipsius substantiae, necessarium videtur . cupa eniin In cuiusque ratione insit substantiet ratio 6. Metaph. text. . Ignorata substantiae ratione, & reliqua ignorari

necesIe est. bi ergo scientiae sunt demonstrariuς &aliud genus sciedi prius& nobilius & persectius nectile est elle, quo substantia cognoscamus. Nobilissma autem scientiarum est Sap entia & prima philosophia. Si igitur substantiae ratio distinitio est, illa lota Ipsius quid est rationem saciet, & sic definitione utetur. Propterea crediderunt quidam ad primum philos phum pertinere de omnibus entibus ipsum quid est cognoscere usque ad species

52쪽

LIBER. PRIMVs. σ

Asp ecies ultimas. quod de videtur significasse Aristoteles ψ.Metaph. text. Lubi inquit, Quemadmodum Grammatica una existens omnes voces spe culatur, sic entis quoque quot species sunt, & specierum species contem plari unius scientiae genere est. Quς tamen si hoc modo accipiantur, maximas patiuntur dissicultates,&manifestas habent contradictiones. Nam primum expresse negat Aristoteles. H. Metaph. cap. 3. ubi inquit: philos phi primi scientia cile entis quatenus ens est uniuersaliter, non secundum partem: qua rarione differt a Mathematicis & a Naturali, qui secundum partem considerant assumentes genus proprium uniuscuiusque, de quo quaerunt principia & accidentIa, ut talia, non utentia. Praeterea, si primus philosophus specularetur substantias naturales,& Mathematica, demonstraret quoque eadem eorum accidentia. eiusdem enim scientiae est de substantia de affectionibus ipsius speculari, quarto Metaph. text. z superfluae igitur essent reliquae scientiae . Amplius pertinere propriorum suoiecto-B rum definitiones ad scientias particulares non autem ad superiorem aliquam seientiam, lectarat Aristoteles. 7.Metaph. tex. 2.& II. Metaph. capit.6.

de primo de Ani. text. i6. quibus in locis ostendit quomodo Physico sit definiendum,&quomodo Mathematico. Primo igitur philosopho relinquentur ea quae nullam habent materiam . haec autem definiri non posse osteu-

sum est. Quae cum hoc modo habeant,non possumus dicere subiectorum quide scientiam, quae definitione habetur, primi philosophi esse, propriarum vero affectionum,quς demon stratione sciunt,alterius este: eade enim scientia circa subtemim proprῖum quaerit principia & affectiones quae ex principiis. Iccirco primus Philosephus,entis, ut ens est principia quaerit,dceiusdem assectiones proprias: sic Mathematicus circa numeros & magnitudinem:& naturalis circa mobilem substantiam & eiusdem affectiones versatur. Quid ergo dicendum ad au thoritates Aristotelis in oppositum adductasὶ Dicimus ig tur in eo differre scientias particulares a sapientia, quod illae quidem circa genus proprium, postquam subiectum in propriam illius

rationem, atque affectiones in princIpia propria resoluerint,quiescunt. Sapientia autem omnium rationes quas caeterae scientiae supponunt, in priorem resoluit rationem: quoniam vero illa non est altera prior, in eam d sinit omnis resolutio, nec in infinitum datur causarum procellus. At verbVtrum rationu resolutio in alias superiores rationes, demonstratio sit, aut

definitio, hoc modo considerandum est. Nam quamdiu ratio ipsius quid est, diuisibilis fuerit, ut eius aliquid sit tanquam materia, dc aliquid tanquaachus: lefinitio dicenda est ac demon stratio sola verborum positione disterens, ut alibi a nobis est expliciatum. Ubi vero ad indivisibile peruentu suerit, erit quidem illa ratio ipsius quid est ultima, definitio autem nequaqua omne cnim definitione partes habere oportet eo modo distinctas. Quod si ea definitio no suerit, nec etia demonstratio.ois enim demonstratio ex definitione

53쪽

QVAEST. PERIPATET.

finitione colligitur.Si igitur primus Philosophus in huiusniodi quid entia Dresoluat , rationem quidem afferet caeterorum omnium,at neque ob id definiet aut demo strabit. His autem explicatis iam dubitationes soluamus. Ouod igitur scribit Aristoteles Sapientis esse de nonnullis habere demonstrationem,& sapientiam quandam demonstrativam esse,dictum est quo

niam non solum de substantia agit sapiens, sed etiam de iis quae illi per se

insunt, quorum et si demostratio ostensiva non sit, ut in scientijs particularibus, est tamen quaedam ,ea scilicet quae duc it ad impossibile , ut patuit superius de communi omnium scientiarum dignitate. At forte instet quis: communes entis affectiones de singulis entibus demonstrari posse per ra- tionem ipsius primi entis. An haec demonstratio minime est oportet enim ex eodem genere esse medium & extrema, hic autem medium & aitectio primi philosophi e caetera vero entia cum secundum partem conlideretur,ad caeteras scientias pertinent. Praeterea cisii eiusdem scientiae concedantur esse omnia entia, scilicet quatenus entia sunt, cum tame non lit Vm Euersalis demonstratio, nec etiam particulares erunt: ideo enim problema est demonstrativum, si verbi gratia de vite cur sella fluant quaeramus, quia continetur sub uniuersali, scilicet lati lio, cuius primi est demonstratio. 2. Poster. tex. 24. At de ipso ente quatenus ens est, uniuers .iliter demonstrari proprias affectiones demonstratione ostensua noti polle, sed solum ducente ad impol sibile ostensum est. Ad alteram dubitationem quae ostendebat omnium definitionem ad primu philosophum pertinere, cum c terae scie- tiae nullam rationem faciant ipsius quid est: concedimus, resolui quidem' omnium rationes in supremam rationem: non tamen hanc delinitionem esse, neque demonstrationem: singulorum autem definitiones spectare in eum qui circa illud genus Versatur,& ab unoquoque supponi, quia no est substantiae demonstratio. Dubitabit aut in quispiam, si ips um quid est in scientijs supponitur: nam de subiecto praecognoscere oportet esto dc quid est. I.Poster. tex. 2. quomodo ergo 'uaeruntur in scien tiis definitiones f Annuaeruntur quidem antequam affect ones quaeramus: cum autem qu mus ea quae per se substantiae inexistunt, necesse est praenoscere s ubiectum esse,& quid est. Quaerunt igitur illa quoque in scientiis, non tamen demostratione manifestantur, sed alia ratione. Supponunt autem cum accidentia quaerimus, quorum est demonstratio. Restat ut inplicemus quomodo una scientia existens,omnes species entis & specierum species contemplatur,non tamen in messem aliarum scientiarum descendat. Non enim intelligere possumus, ens genus esse omnium de quibus praedicatur,ut vox genus est omnium vocum. Differeutiae enim diuidentes ipsumens noellententia .cum genus non sit particeps differentiarum, nec e contra ii. Metaph. cap. I. Nec etiam accipiendum Videtur pro Uno entis genere, ut pro subitalia nam in eandem dissicultatem incideremus,si una esset scietia omnium

54쪽

LIBER PRIMVs. T

A substantiarum secundum partem: non enim reliqueretur locus naturali&Mathematico. desubitantiis en ina quibusdam considerant singulae, de tot sunt philosephiae partes quot sunt substantiae. .Metaph. rex. . Non et

o prima philosophia de omni substantia agit, nec species specierum subantiae quaerit An per species entis ut ens est, intellexit affectiones eius te, ut unum de multa, idem Sc diuersum,& eorum species, ut differentia, contrarietatem dc alia huiusmodi, qiue entis ut ens est naturam insequuntur' Haec enim entis & unius medici appellauit 4.Metaph. tex. 3. affectiones autem per se eorundem esse dixit q. Metaph. tex.I. Cum enim genera entium

ad unum primum idest substantiam reductionem habeant, reliqua eiusdeaffectiones merito appellantur. Non igitur ob id primus philosophus in

mellem caeterarum scientiarum descenciet: neque propter tuec definitione aut demon stratione uti cogetur. uniuersaliter enim dc quod primu in unoquoque genere cst,considerat, reliquae autem secundum partem. Ruq cuig hoc modo habeatar, qua methodo utetur sapietia r An in s inplicibus de iis,

quorum non est altera causa, neque relblutio, neque compositio locum habent neque enim quaestio aliqua de iis formari potest, neque eorum ulla est doctrina .Metaph. tex.6o. in omni enim doctrina de q ucstione,aliquid

praeexistere notum oportet, de quo aliquid aliud quaeritur: alioqui nihil contingit quaerere. In iis aut quae vere simplicia sunt, quo aliud erit quod rit ab eo q, prae existἰt dico aute vere simplicia , quia alis uando quaestiot eorum quae simpliciter dicuntur, ut compositarum substantiarum, veluti hominis ain sit, e quid sit: in quibus latet aliud de alio quaerissi per i men causa altera quaeritur,& aliquid alterum supponitur. Ob id bene dictum esta. Poster. text. I.omnem quaestionem esse causae quaestionem seu medij. In ijs autem quae omnino simplicia sunt, si quaestio aliqua formetur,erit eiusdem de eodem, iccirco nihil in ijs contingit quaerere,quod profecto in ipso en te ut ens est, patet: in omnibus enim ipsum ens supponitur non quaeritur. Hoc igitur est quod intellectus ex sensibilibus inductione C colligens primum omnium cognoscit, quo supposito de manifesto reliqua perquirit. Quae autem enti per se in exiit unt, iciunt quidem, quia caulam

habent, non tamen per demonstrationem, quia causa non est altera a subiecto, altera tamen ab eo cuius est causa: medium autem demonstrationis non solum alicuius causam elle oportet, sed dc alicui 2. Post tex. 2s. nec etiadesinitione, quia unaquaeq; completa definitio demon sitrationem cotinet potestate, ut alibi explicauimus. Iccirco resolutionem quidem aliquam Ip- .iorum & compositionem concedimus, sed simpliciorem, qui alius modus sciendi est nobilior de persectior, quam per demon strationem, aut definitionem.omnium autem persectillimus est, quo ipsum quid est simplicii sim una apprehendimus, primum omnium scientiarum inicium. Quoialam autem dissicile est nobis ea quae in natura manifestissima sunt,eo modo uti sunt,

55쪽

QVAEST. PERIPATET.

sunt, concIpere, iccirco similitudine quadam ratiotiis cum iis quae nobIs D

notiora sunt, ea comparantes, compositiones quasdam comminiscimur, unde & definitiones ac demonstrationes eorundem secundum analogiam astruimu4.

Scientias disingui siecundum genera substantis. Q Hio. IIII.

iV A M VIS entia multis modis dividantur, de genera diuersa

constituant,vno quidem modo quatenus diuersam praedicandi figuram sortita sunt, unde praedicamentorum genera a logi cis considerata orta sunt: alio modo quatenus ipsum esse diuerso modo participarit,ab uno quodam quς substantia est descendentia,quomodo ὶ primo pnilosopho accipiuntur : distinctio tamen scientiarum n que penes genera praedicamentorum, neque secundum diuersam entium reductionem ad substantiam allignatur ab Aristotele, sed secundum par- Etes Ipsius substantiae. inquit enim Metaph. text. 4. tot esse philosophiae partes. quot sunt substantiae. Quod & ratione illa comprobari potest . cum enim in omni scientia affectiones de aliquo subiecto quaerantur, sola autem substantia subiectum sit omnium aliorum entium, non enim est accidentis accidens,merito de aliqua subiecta substantia omnes scientiae considerant. Vbim autem proprie primi & ex quo caetera pendent propter quod dicuntur,stientia est. .Metaph.tex. LSi ighur huiusmodi substantia est, penes ipsam omnis scientia allignanda videtur. Sed hoc tamen multas patitur dissicultates. Nam primum, si substantia unum genus es I .Phy. tex.

O.Omnis autem generis Unius Una scientia est 4.Metaph. tex. 2.ergo omniusubstantiarum una erit scientia: neque igitur prima philosephia distinguetur a Mathematicis & naturali,genus enim non distinguitur a suis speci

bus. Quod si primus philosophus de aliqua tantum substantia agat, nside

omni, quomodo uniuersalis erit scientia λ & quomodo de ente quatenus ens est uniuersaliter agat, non quemadmoda reliquς scientiς genus quod- Fdam circumscribentes secundum partem ut tradit Arist. 6. Metaph. tex. I.& H.Metaph. cap. 3. Praeterea circa Mathematicas scientias ali oritur dubitatio.Cum enim partem entis sibi assumant Metaph text. i.& sit pars philosophiae speculatiuae. 6. Metaeh. tex. 2. dc H. Metaph.cap. .numeri igitur occontinuum substantiet erunt, si omnis scientia de subiecta est substantia. At ipsum quantum non esse substantiam dc ex diuisone praedicamentorum patet,& ex I2.Metaph. tex. 4 .ubi inquit, solum Astrologum de substantia.

agere, reliquas Matnematicas, citiae circa numeros & circa Geometriam de nulla substantia tractare. Amplius quomodo ex eodem genere fuerint omula quae In scientia traduntur Z ut voluit Aristoteles i. Poster. tex. 1o.ubi Ii quit. Ex eodem genere esse Oportere extrema & medium demostrationis.

56쪽

Asi enim subiectum In omni scientia suerst substinita; quicunque In alἰjs generibus entis continentur, ut in quanto quali,& reliquis, non erunt scibilia:aut scientiae distinguendae fuerint secundum genera entium, ut quaedasit ipsus substantiae,quaedam ipsius quanti,Vt Mathematicae, quaedam reliquorum generum .Pro solutione igitur eorum,primo notandum est: substantiam no esse unum genus uni uocii. Cum . n. ipsum quid est uniuscuiusque,& partes eius substantiae dicantur, item materia, sorma, de compositu T. Metaph. text. . non solum penes haec significata diuerso modo substaniariae dicuntur, sed etiam si singula eorum accipiamus. nam ipsum quid tot modis dicitur, ut ipsum cns. 7. Metaph.text. I . similiter materia forma, &compositum: singula enim eorum non unum quid sunt in aeternis &g nerabilibus, nam genere disserunt corruptibile& incorruptibile. io. M

taph. tex. 26. Quae cum hoc modo habeant,diuisae quidem sunt scientiet nosecundum significata illa substantis,quae dii ha sunt,ut scilicet quaedam agen rei de quid est,alia de materi Malia de composito: nam haec quamuis non secundum unum dicantur,ad unum tamen omnia sunt, scilicet ad eam substantiam, quae ut forma dicituriipsius enim est ipsum quid est, & materia ideo substantia est, quia potentia est hoc, compositum autem quia actu id

habet: iccirco sub eadem scientia omnia ista cadunt, quemadmodum una scientia est entis ut ens est, quia ad unum caetera habet reductionem. Sed alio modo genera substantiarum scientias distinguentia sumuntur ab Aristotele. n. Metaph. tex. 29.& s.eiusdem, tres scilicet esse substatias, duas quidem naturales, unam autem immobilem, duas aeternas, unam generabilem

dc corruptibilem: idcirco tres quoque partes Philosophiet constituit. 6.Metaph. tex. 2.& L. Phy. tex.7I. Mathematicam, Physicam,Theologiam,quo autem pacto, in serius patebit. Secundo notandum tria ista genera substatiarum esse inter se proportionabilia. omnia enim affectionibus quibusdam subijciuntur,& ubique substantia prior est dc caeterorum causa. Ideo conueniunt in genere quodam analogo. quod δc de principiis eorundem te- status est Aristoteles Ἀ.Metaph. tex. I9.& m. quodammodo enim alia aliorum principia,Vt aeternorum aeterna, corruptibilium corruptibilia, quodammodo vero eadem scilicet secundum proportionem. Quoniam autem eorum quae sub eadem proportione continentur, quaedarii ordine habent inter se, ut unum sit primum,alterum secundum. dc de reliquis eodem modo, ut habent animae partes, dc figurae, & numeri: alia autem nullum habent inter se ordinem,ut natantia cum volatilibus, autos cum spina de serio: quaecunque quidem conueniunt diuersis generibus secundum similitudinem proportionis quomodocunque, unius scientiae esse innuitur ab Aristotele 2. Poster. tex. 23.& Σs. ubi in demonstratione medium aliquando

analogum sumi oportere scribit. Quod si ex illis sint,quae dicuntur secundum prius de posterius,rationabilius est, lemonstrationem primi esse, reliquorum

57쪽

quor m autem per prImum,quam E contra. In aliis autem nihil refert, O Dnullum eorum ut Primum.Communis autem aliculus non potest fieri demonstratio aut dennitio. quoniam non est aliqua natura eadem In omnibus que analoga sunt.1. Poster.tex. 23. Quibus hoc modo se habentibus soluuntur dubitationes circa primam Philosophiam. Agit enim liqc de primo genere substantiae,& de asiectionibus primis: reliquet scientiae de reliquis generibus eorumq; affectionibus,& distincta sunt inter se,ut genera Lubstantis distincta sunt. Quod autem dicitur,substantiam unum genus esse, intelligendum est secundum analogiam, habent enim genera ipsa proportionem cum primo genere. Eodem autem modo quaecunque per se accidunt posterioribus generibus, ut motus quies,calidum frigidum, rectum curuum, par & impar, proportionum habent cum prima contrarietate primo generi allignata, scilicet unum & multa, quo pacto reductionem fieri docet Arist. .Metaph. tex. , . Ex quibus patet aliud esse ad unum,& anal gum. Accidentia enim ad unum dicuntur, idest substantiam, S mater Ia ad Asormam: nullam tamen proportionem habent ad illa ad quae dicuntur, & Munius scientIae sunt,quia non sunt separabilia. Analoga autem proporti nem habent inter se,ut substantia ad substantiam, contrarietas ad contrarietatem: , principia unius ad principia alterius ,& de reliquis eode modo, ac sub dii tersiis scientiis cadunt quatenus scilicet non sunt eiusdem generis: separabilia enim sunt, non solum ratione sed & subiecto. Patet etiam quo pacto prima philosophia uniuersalis sit scientia, etiam si de uno tantusen cre agat. Cum enim quaeda in sint omnibus generibus substantiae quatenus analogiam habeat, ut ipsum ςsse,& iplum unum,& quς consequuntur Hec: nulla autem sit natura communis ipsorum analogorum, cui priamo ineri ilant affectiones, sed per primum inexi stant reliquis: merito vnIiiersalis est scientia, quia est primi Rcneris.Si igitur non est et aliqua substatia prior substantia naturali, scien tia de natura prima esset philosophia, dc

ipsa ageret de ente utens esst S caeteri, consequentibus . cum aurem quae-

dam alia sit substantia immobilis & i rior ad illius sinentiam pertinet age vre de iis quae omnibus generibus insunt secundum analogiam,vt indicauit Aristoteles .6. Metaph. tex.3.Circa Mathematicas aute sesentias videtur suisse Aristotelis sententia, non omnes esse inter partes philosophiae recipiendas, sed solam Astrologiam. Explicauit aute hoc manifestὶn. Metaph. text. q. ubi Astrologiam vocat peculiaris limam philosophiam mathematicaruscientiarum: quia haec de substantia quidem sensibili sed sempiterna speculatur, caeterae vero de nulla substantia agunt, ut quae circa numeros Aquae circa geometriam. colligi etiam potest ex enumeratione substantiarii. Iz.Metaph. tex. s.& 29. Cum enim tres sint substantiae, duc sensibile; Sc mobiles,altera intelligibilis de immobilis, sensibilium autem una generabilis&corruptibilis,altera aeterna: degenerabili quidem & corruptibili naturalis

58쪽

LIBER PRIMVs.

Α rat Is est scIentia, de aeterna autem & sensibili Astrologia inter Mathematicas, de immobili autem Theologia. Idcirco tres philosophiς partes, quot etiam substatiς statuit 6. Metaph. tex. 2. Physicam, Mathematica, idest A strologiam,Theologiam. Videtur autem seiunxisse caeteras Mathematicas a Philosophiae partibus, propter Platonis S Pythagoreorum sententiam, qui cu omnem substantiam in superficies, lineas,& puncta, & tadem in numeros resolucrent, quorum sesentiae Mathematicis assignatae sunt; ideo prima philosophiae partem Mathematicis tribuebant,Vt habetur. l. Metaph. cap. 3. Aristoteles autem cum ostendisset nulla ex iis separabilia esse H. Metaph. cap. a. nec inter substantias numeranda 7. Metaph. tex.&merItb eorum scientias non esse Inter philosophiae partes reponendas, 'tanto minus inter primas. Verum enImuero dura haec videatur sententia, excludi scilicet omnino sesetiam numerorum & magnitudinum, prςcipuas Mathematicarum scien Casa Philosephia. Nam alibi videtur admittere Aristoteles 6.Metaph. tex.Lubi B tres partes philosophiae distinxit, quatenus una versatur circa inseparabilia quidem sed non immobilia,ut est naturalis:alia aut circa immobilia quid non tamen separabilia fortasse,sed ut in materia,ut Mathematicarum qu dam: in quibus verbis manifeste significat Geometriam de Arithmeticam, Astrologiam autem nequaquam:est enim circa mobilia: Primam vero phialosophiam circa Immobilia & separabilia.ex quibus collegit tres partes philosophiae. Idem significauitu.Metaph. cap.3. postquam enim ostendit circa

quae versetur Mathematicus, ut circa lineas,angulos, numeros, rumi aD

sectiones,& cῖrca quae Physicus,& tandem primus philosophus, concludit Physicam & Mathematicam scientiam sapientiae partes esse ponendas. Praeterea alio pacto dubitare licet. Si enim substantia sensibilis de aeterna ait rum genus est a generabili & corruptibili,& ad alteram scientiam pertinet scilicet ad Astrologiam: Naturalis igitur sola erit de generabilibus & co

ruptibilibus: nam alioqui diuersorum generum una esset scientia. Pertinere autem ad scientiam de natura agere de coelestibus corporibus, quae sola aeterna sunt & mobilia. ostenditur ex libris de coelo ab Aristotele conscriptis, qui inter naturales reponuntur. Cum enim natura sit principium motus in ipsis,ut ex uniuersali demonstratione colligitur I. coeli. tex. s. non e cluduntur a naturali contemplatione. Dicimus igitur, quemadmodii substantia non unum genus est uni cum,sed secundum analogiam tribus generibus conuenit, ut ostensum est: sic ellam corpus putandum est secunduanalogiam praedicari de corporibus corruptibilibus &aeternis. Cum igitur sub una scientia cadant quae analoga fiant, quatenus habent rationis similitudinem: atq; huiusmodi ascribatur Primogeneri, quando secundu prius.& posterius dicantur: merito consideratio de corpore ut corpus est & de eius affectionibus. illi scientiae tributa est,quae de incorruptibili corpore agit. Prius enim est aeternum corruptibili. Huiusmodi aut . scientia M II thematica

59쪽

Q VAEST. PERIPATET

thematica aspellatur. Quoniam autem corpus ut corpus quatenus quiden diuisibile est, includit rationem numeri, nam ex diuisione numerus consurgit 3. Phy. text. 68. quatenus autem secundum tria diuisibile, includit rationem superficiei, quae secundum duo diuisibilis est; dc lineae, quae secunduvnum: idcirco Mathematica non una suit scientia, sed in plures partes distributa. Sunt enim diuersa genera ordinem inter se habentia, ut et scientiae. Quςdam igitur Astrologia est,quq de corpore sensibili dc aeterno agiti

ruemadmodum prima philosophia de primo iubstan tiae genere. Aliae autee iis agunt, quae primum quidem insunt corpori aeterno,analogice autem

caeteris corporibus corruptibilibus:perinde ac prima philosophia, quae de ente utens est& eius affectionibus agit, quς analogice insunt c teris su stanti j s. Diui se autem istς sunt prςcipue in duas partes, scilicet in eam quet de magnitudinibus de continuo agi Geometriam de scientiam solidorum continens,& eam quq denumeris est Arithmeticam appellatam. Istς igitur philosephiς quidem partes non erunt per se sumptς, ira de nulla sunt sub- nstantia. Si autem sumantur adnexς Astrologiae,particulae qu dam erut phi 'Iolophili & de substantia hoc modo agent.quatenus illius substantiς qua tractat Astrologus partes quςdam sunt: in sunt enim primo in eius ratione Quapropter bene dictum es Astrologiam esse peculiarissimam Mathematicarum philosophiam, quasi & reliquς aliquo modo philosophiet nomine

sint censendς, non tamen simpliciter,sed ut dictum est. De naturali autem

philosophia quid dicendumὶ quomodo ingreditur in Astrologis iam

cium t An & natura similiter analoga est, ut corpus &substantia 3 diueo sis enim generibus inest,corruptibili scilicet Sc incorruptibili vita tamen eorum est scientia, quatenus principium motus in se habent, quae natura est: quamq; Mathematicus omnis a suis considerationibus seiungit. Num& hoc ambiguum de Astrologia 3 videtur enim tanquam mobile corpus considerare,cum syderum cursus velocitates Sc tempora perquirat. An de ijs agit ut quanta sunt continuum enim primo quidem inest magnitudiani, posterius autem motui dc tempori. 3. Phys. ttac. 7αdc 6. Phys tex.39. latio . Unum igi ur coelestium comesurationes dc tempora perquirit Astrologus, quatenus quanta quaedam sunt: nec ob id de motu ut motus est,nec decorpore mobili ut mobile est, considerat. Illud solum dubitationem facit. Si natura non unum quiddam est nisi secundum analogiam: inest autem coelo& generabilibus: propter quid eius consideratio non delegata est illi qui de coelo agit i ut Astrologo 3 sed ei qui de altero genere tractat, idest de generabili de corruptibili lubstantia: cum coelum prius sit corpore generabili,& suuiliter eius motus cςteros omnes praecedat ξ Quae enim secundum analogiam dicuntur dc secundum prius de posterius, priori generi ascribe da videntur. An de si coelum sit prius dc circularis latio, natura tamen de

iis potasius dicit Zaccedunt enim magis ad immobilitatem dc id quod su

60쪽

A pra naturam est,cum Vnus tantum insit motus, isq; non secundum totum, sed secundum partes. q. Phyctex. 43. Recte igitur natura generabilibus primo ascribitur, posterius autem & secundum analogiam corporibus aeternis. Opposito autem modo habuit natura corporis ut corpus est: ingenerabile enim S incorruptibile existes 3. ccxl. tex.29. recte prius quidem inest coelo, posterius autem generabilibus & corruptibilibus: nam haec de si generentur corrumpanturq;, non tamen ut corpora sunt, sed ut calida, igida,grauia leuia, magna parua, dc alia huiusmodi haec patiuntur. Meri id igitur Mathematim scien the sunt de incorruptibili substantia:naturalis autede corruptibili. Iterum vero dubitatur. Si contraria e usdem scietiae sunt, quomodo corruptibile & incorruptibile diuersorum sunt generumὶ Praeterea naturalis utrunque probat de substantijs, ut dec o ingenitum essedi incorruptibile; te grauibus autem dc leuibus oppositum . Ait subiecta diuersorum sunt generum 3 esse aute corruptibile de incorruptibilem ius B generis suntipotentiam enim de impotentiam significant: sic autem habet

mobilitas ct immobili ras, motus de quies,& tadem contraria omnia dc priuationes. Agit autem naturalis de utrisque quonia corruptibile. ad ipsum pertinet: hoc autem tanouam habitus est respectu incorruptibilitatis: scie-tia enim per se est ipsius habitus , priuationis autem secundum accidens. Relinquitur vltima dubitatio, quomodo scilicet ex eodem genere sint, quet cunque in eadem scien tia considerantur extrema, videlicet de medium. Naad unum dici ea, quae substanti:e insunt,de propter hoc eiusdem scien tiae esse de aliquo substantiae genere dc iis ouς per se illi insunt,considerare, superius est explicatum: hoc enim modo diuersorum generum unam scientiam esse polle testatus est Arist. ii. Metaph .cap.3. Quo autem modo eiusdem generis sint accidentia dc substantia, nulla ratio est. neque enim univocum genus est, neque analogum. Praeterea neque ideo in eodem genere esse dic re possumus, quia ad unum dicuntur: non enim exclusistet Aristoteles accidentia quae per se non insunt:omnia enimentia ad vitam substantiam dicu. tur, non tamen in eodem genere sunt omnia cum subiecta substantia . Innuit autem sola ea quς per se sunt in eodem genere esse, cum inquit,s enim non per se, accidentia erun t: quasi haec non in eodem genere sn t. Propter haec putauerunt quidam,in pr dicamentis accidentium no contineri proprias sit bstantiarum astiationes, sed eas a genere substantiae seiungi no posse. dixerim tq; in eo esse,quia substantiam ipsam concomitentur. Non videtur autem hoc esse ex mente Aristotelis. nam. F. Metaph. cap 7.ens persedictum distinguit secundum genera praedicamentorum : deente autem preaccidens nullam esse scientiam Ostendit. 6 Iletaph. text. . Affectiones igitur propriae,de quibus est scien tia, siquidem non distribuerentur secundugenera praedicamentorum, non esset aliud ens per se praeter substantiae genus:reliqua enim essent secundum accidens. Dicendum est igitur aliud es.

B ij se in

SEARCH

MENU NAVIGATION