Andreae Caesalpini ... Peripateticarum quaestionum libri quinque. ..

발행: 1571년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

UVAEST. PERIPATET.

se In aliquo genere contineri,aliud ex aliquo genere fluere & or inem du Dcere. Nam omnia quidem praedicamenta ex aliquo genere substatiae fluuivi longitudines & cςte quantitates ex genere corporis: lidum frigidii, graue leue,ex genere corporis corruptibilis, dc sic de reliquis: eadem verbin diuersis generibus continentur secundum figuras praedicamentorum. Que igitur per se sunt, ex eodem genere esse necelle est: vel enim iii sunt in

ratione subiectorum,uel ipsa subiecta In ratione eorum. Quae vero pera cidens,non ex eodem sunt genere.s enim fluerent ex eo genere, cui accid dete dicuntum,determinatam haberent causam perquam demonstraretur aut definirentur: at neutro modo,quae accidunt, rationem constituuntiessent enim per se in primo modo aut in secundo: iccirco eorum non est scie-tia. Optime igitur dixit Aristoteles ex eodem genere debere esse medium de extrema quia per se sunt: non tamen ob id in eodem genere collocari.Sunt autem eiusdem scientiae etiam si diuersorum sint generum : qu a ad unum dicuntur, ut superius est ostensum. Quapropter non suit necesse scientlas Edistinguere secundum genera praedicamentorum. Diuisis enim secundum tenera substantiae dicta, dc reliqua in caeteris praedicamentis contenta diuilonem recipiunt, prout ex diuersis generibus substantiae prodeur, aut propria illorum existentia, aut secundum analogiam pluribus conuenietia,aut aliqua alia ratione 4

Substantiarum disserentias ex alijs generibus praedicamentorum colligi. Vuaestio. V. ON selum affectiones propriae substantiarum in alijs generiabus p dicamentorum contineri vIdentur, sed etiam ipsie substantiarum differentiae quid est explicantes. Nam de affectio- nibus propriis superius est probatum: de differentiis autem tincti et manifestum. Primo igitur non contineri in genere substantiae, patet: nulla enim substantia contraria est alteri substantiae i. Physi. text. 13. dc is.Physi. tex.Io.Differentiae autem genus quodcunque diuidentes contrariae sunt: persecta enim differentia contrarietas est. IO.Metaph. tex.i3. quias persecta non fuerit, non Omnes species in diuisione cadent. Nulla igitur differentia substantia est: continebuntiir ergo in alijs generibus. Praeterea substantia sermam praedicandi habet in quid: differentia autem In quale. Si igitur genera praedicamentorum distincta sunt secundum figuras praedicandi.6. Metaph.tex. . disserentia non erit in genere substantiat. Sumi autem differentias substantiarum ex omni genere praedicamentorum ostedit Aristoteles. 8.Metaph. tex.F.ubi Democritum reprehendit insufficientiae, samebat enim ex tribus tantum substantiarum differentias, ex figura scilicet situ,& ordine: addenda autem vul t multa allia genera, & tandem tot esse quot

62쪽

LIBER PRIMVs. II

A quot modis Ipsum est dicitur. Patet etiam exemplo eorum quae de anImalibus traduntur ab Aristotele. r. de pardanim. p. 3.&-I.de Hist. p. I. differunt enim vel quia habeant aliquid vel non habeant, vel loco in qui bus degant, vel figuris,vel potentiis de impotentiis,& caeteris huiusmodi. Idem comprobant elementorum disserentiς, calidum scilicet, frigidum, humidum de siccum,quae cum materia prima principia sunt ut actus & forma primorum corporum tangibilium L. te Gen.& cor. tex. I.& 7. Sed haec dubitationes maximi momenti patiuntur, adeo ut graui is mos philosephos diu torserint, & in errores multos duxerint. Nam primum si haec admittantur: quantum, quale, ad aliquid, dc reliqua genera erunt priora Ipsa substantia. Quatenus enim formam significant substantiarum

compositarum, priora sunt materia dc compsito: materia quidem, quia actus prior est potentia.9. Metaph. text. 13. composito autem, quia in eius ratione inest. ideo substan tia, ut compositum, posterior esse traditur. 7.Me B taph. te t. 9. quatenus Vero ipsum, quid est, ratio est differen tiarum: re- soluitur enim ratio in rationes eorum ex quibus componitur.I. PhysteX.

ι .componitur autem ex differentijs, differentiς priores erunt ipso quid est. At ipsum quid & tandem omnis substantia prςcedit reliqua entia omnibus modis T. Metaph. tex.4. Pr terea cum cςtera prςdicamenta prςter substantiam alteri accidant, no enim sunt separabilia,crgo dc ipsum quid est exi illis conflatum, de tandem substan tia alteri accidet. Ratio aute haec colligitur ex. LPhys. tex. 29. si enim animal & bipes alii accidunt.& homo utique erit accidentium alteri: at substantia nulli accidit. Differetiet igitur non fuerint in prςdicamentis accidentium. Amplius praecipit Aristoteles a. Poster. rex. 27. ad venandum ea quae in quod quid est praedicantur, assum toportere quae de omni quidem praedicentur: dc de aliis quoque, at non extra genus: huiusmodi autem si tot assumantur, ut totum conuertibile sit

cum definito, esse quod quid est. Si igitur huiusmodi sunt differenti , noin alio genere reperientur.estent enim extra genus. Hae rationes, aut huius

C modi adeo persuaserunt aliquos in Peripatetica disciplina principes, ut ecsentiales disterentias incognitas esse dicerent, circumscribi autem per eas,quq inter accidentia quidem sunt, repraesentant autem ipsas substantiae constitutivas. Idcirco negauerunt primas qualitates tangibiles,differentias esse elementorum essentiales: dc tandem videtes quidem contrarietatem In accidentibus, in substan tia autem nequaquam; prima entium principia negauerunt esse Vere contraria. Promouerunt quoque eos iu huiusmodi sententias,quaedam ab Aristotele dicta: ut illud 8. Metaph. tex. 6. ubi post quam explicauit exempla multa disserentiarum ex uno quoque genere praedicamentorum, inquit:Substantia itaque nihil horum est, neque si simul sumantur,attamen proportionale in unoquoque.Interpretati Vitur

sunt,differentias illas in diuersisseneribus praedicamentorum collocatas

'. B iij nullas

63쪽

ii QSAEST . PERIPATET.nullas esse substantias: sed aliquid aliud quod per illas circunseribItur set D

maria esse substantialem, huiusmodi autem latere. Item quod scribitur. s. Physi. t t. io. in substantia non esse motum, quia in substantia non est cotrarietas: quasi differentiae substantiam diuidentes non sint contrariar, ne cogantur cx aliis generibus colligere. El. s.Phystex.7. generationem & corruptionem mu tationes clle in contradictione, motum autem In contrariis aut mediis .Ex quibus collegerunt principia generabilium & corruptibilium non es le vere contraria, sed opposita secundum habitum & priuationem uiuiusmodi enim oppositio contradictio est in determinato genere. IO Netaph. tex. IS. Sed haec quatu recedant a mente summi plillosophi, facile est videre. Nam si differentve substantiam constituentes laterent, quomodo doceret venari ipsum Quid est,amu mendo ea quae non extra genus suntὶ nam haec latere dicu n hiccirco assum i ex aliis generibus. Praeterea si liceat ex accidentibus costituere definitione,quomodo disteret a deseriptioner Amplius quae insunt in definitione alicuius, illud non inest in delini- Εtione eorum. i. Phystex. 29. substantia autem inest in definitione accidentium. T. . letaph. tex. . non ergo accidentia allium i pollunt in definitione substantiarum. Neque etiam si repraesentent differentias substantiales, ob id definitionem astruent: non enim definitio est si oratio idem significet quod nomen, nam omnis oratio definitio estet.7.Metaph. text. IJ.quocunque enim nomine repraesentare possumus orationem quamcunque, similiter etiam & rem quamcunque: imponuntur enim nomina secundum placitum. Nomen igitur accidentis significatiuum significare pollit substantialem differen tiam,at hoc modo non erit ignota, ut ipsi statuunt: no enim scientia consistit in impositione nominum: rem autem ignotam quom do repraelon tabunt,aut quomodo stientiam parient Sed secundum m gnam quidem partem conserunt ad cognoscendum quid est. I.de An. text. H. quia postquam habuerimus notitiam aliquam accidentium, facilius possumus ipsum quid est inuenire: ipsa autem tradere rei substantiam impos.s bile est. De primIs autem tangibilibus contrarietatibus inserius specula- Edum erit ex propriis rationibus, utrum substantiam elementorum constituant an non, idcirco nunc praetermittatur earum speculatio. Quod auteprima generabilium principia negauerunt esse vcre contraria, similiter repugnat sententiae Aristotclis .io. Metaph. Is.cum inquit. Si itaque gener aiones ipsi materiae ex contrariis fiunt autem aut ex specie & habitu sp ciet, aut ex aliqua priuatione speciei & serniaeὶ patet quod omnis quidem contrarietas priuatio est, priuatio vero non omnis fortasse contrarietas est. Causa vero cst, quia multi illiciter priuari contingit quod priuatum est: cquibus autem vitium trans nutationes, haec contraria sunt,& quae sequuntur. In postremis igitur his verbis manifestat veram contrarietatem principiorum non cile secundum habitum & priuationem simpliciter, sed alibquam

64쪽

Aquam priuationem esse, quia omnis contrarietas priuatio em, non E conuerso. Amplius si differentiae genus diu identes constituti ve sunt specierum, priuatio autem ut priuatio est nullam speciem constituit:nulla igit uriimpliciter priuatio disterentia erit.Qubd is in omni genere una cointrari tas erit in subflantia vera contrarietas non autem oppositio secundum priuationem. Relinquitur igitur, ut ad Obiccta respondeannis. Principium autem istorum cst: genera praedicamentorum non esse Senera considerata instientiis. sed apud logicos, qui diuersam praedicandi formam perquirunt: idcirco iii b una scientia continentur, quae in diuersis sunt praedicamentis et nam ex eodem genere dicuntur esse medium & extrema, quia per se sunt

ut superius est explicatum. Q uae igitur sunt secundia accidens, ex aliis sunt generibus, quamuis sorte eandem figuram praedicandi habeant. Verbi gratia animalibus omnibus inest esse graue,at secundum accidens, non enim

secundum quod animaIgtaueest,sed serie secundum quod terreum quippiam: huiusmodi igitur corpori grauitas per te inerit, alijs autem secunduaccidens: quapropter extra genus animalis est ipsa grauitas, sed non extrassenus terrestrium corporum . quamuis eandem praedicandi figuram habeat in omnibus. Accidentia igitur, id est quae non per se insunt, non pos sunt constituere ipsam substantiam, imo neque omnῖa quae per se sunt, sed ea tantum quae sunt in primo modo dicendi per se: ista enim quid est subiectorum explicant. i. Poster. tex. 9. Ex quibus sacile sbluuntur dubitati nes. Non enim sequitur accidentia priora esse ipsa substantia. quae enim in primo modo sunt dicendi per se, non accidentia sunt, quamuis figura praedicationis habeat ut accidentia. Quod autem dicitur ipsum quid est praecedere reliquas praedicationes: quantum enim, quale, ad aliquid, & reliqua praedicamenta non sunt separabilia ab ipta quid est: similitercliam verum est, non selum de iis quae accidunt, sed etiam de Ipsi disserentiis: posteriores enim sunt ipso quid est, quemadmodum omnia uniuersalia. Alio tamem O eae priores sunt,quatenus stilicet partes ipsius quid est, ut enim pars est prior toto, sic disterentiae ipsa specie. sed haec constiteratio alia est ab illa, qua conlideratur forma praedicandi: nam secundum hanc allimitantur ipsi toti, uniuersale eitim totum quoddam est. s. Metaph .cap.rs. Circa alteram vero dubitationem, qua videtur substantia alteri accidere:siquidem ea quς sunt in praedicat nentis accidentium, sui nerentur in definitione alicuius accidentia alteri ,etiam illud alteri acciderct, ut concludit ratio Aristotelis. Sed non accipiuntur, ut accidentia quae In definitione astiumuitur, quamuis accidere alteri pollini. Non tamen omnia unicuique acciderc pollunt

quae per se insunt alicui, ut sensitiuum nequaquam inesse pollit ei quodino est animal, lapidi enim neque per se, neque per accidens iuelle contingit. Figura autem & color, & grauitas,& leuita . multis .insunt secundum, accidens, cum tamen eorum singula alicui per seinsint. Ratio autem cst.

v iiij quoniam i

65쪽

QVAEST. PERIPATET.

quoniam quaecunque per se insunt prἰoribus generibus, insunt etiam po- D sterioribus, verbi gratia si figura disterentia per se est superficiei, erit etiam

corporum omnium superficie contentorum, ut terrae, lapidis, animalium:

sed non secundum quod ipsa: per accidens igitur, idest secundu aliud.Qui

autem posterioribus insunt, n5 ex necessitate itisint superioribus,ut quod inest homini quatenus homo, ut ratione uti, non ex necessitate inest animali, multo minus corpori: per accidens in inesse pollit,quia homo animal est& corpus: illi autem qui homo non est, neque per se, neque per accides ineste pollit. Quando autem contingat, ut quae per se insunt superioribus generibus per se etiam in sint inserioribus,alibi ostendemus. multa enim huiusmodi in definitione eorum sunt tanquam rationis materia. Adhuc verbinstabit quis: qqui uoce dici, si aliquid uni si substantia alteri accidens. An

hoc quidem verum esset si accidentis aliqua natura esset per se esset enim eius altera distinitio. At si hoc esset, haberetur eius scientia, contra ea quae determinata sunt. 6. Metaph. tex. q. Verum cum sit quasi non ens, nomine Eenim solum videtur esse ipsum accidens, si quid est, non est extra id quod

per se est: non igitur qui uoce dicitur calor in igne& in aliis corporibus, sanatiuum quod inest Medico & Fabro. Tertia dubitatio, qua ostenditur, ea quae assumuntur ad explicandum quid est, non esse extra genus illius quod definitur, significat ea no conuenire alijs generibus, nisi fuerint subalternatim posita, utinante praedicarneutis statuit cum dixit: uerserugenerum,& non subalternatim positorum diuersae sunt specie differenti . Non enim disserentiς unius generis aptari pollunt alteri generi, si per se snt: per accidens autem nihil prohibet,ut si bipes au t multi pes accommo- detur,non quidem pedes habenti, cuius per se differentiae sunt, sed plumoso aut implumi,aut aliis huiusmodi, quorum per accidens disterentiae sunt

I.de Part.anim. cap. 2. In subal ternis autem contingit. ut aquatile & terre-

stre, non solum differentia per se est autum; sed etiam animalium: nec animalium solum; sed etiam viventium corporum, ut plantarum. Obiter autehic explicandum videtur,cur diuersorum generum diuersae specie sint dif- serentiae, non autem senere. Viderentur enim si in eodem genere sunt cutis quorum sunt disterentie, si quidem illa diuersa sunt genere,& ipse quoque esse. An hoc quidem necessarium esset, si differentiae in eodem prςdicamento essent cum genere cuius sunt differentiaeὶ Quoniam autem ex aliis generibus pr dicamentorum sumuntur;ex eodem aliq uo genere, verbi gratia ex qualitate sumi possunt diuersorum generum disserentiς, quq tamen inter se specie solum disserant, ut rectum & curuum differentiae magnitudinis, par autem & impar numeri. Quomodo autem dicantur disterentis esse ex eodem genere cum eo cuius sunt differentiae, superius est explicatu, id est non secundum sermam praedicandi, sed quatenus per se insunt.Ad lo cum autem in 8. Metaph. t . 6. ubi videtur negare disterentias exprςdic

mentia.

66쪽

LIBER PRIMUS. is

A mentis accidentium sumptas, substantias esse, sed accipi loco substatiarum, quia latent; licimus, male expositum elle ab iis, qui in ea sententiam interpretati sun t. non enim hoc dicunt verba eius. Sed,quoniam exempla multa tradita sunt in iis quae ab arte fiunt,&aliis quae non sunt substantiae, similitudinem tamen habent & proportionalem rationem cum substantiis; iccirco dixit, si quidem subitati a causa est cur unumquodq; sit, huiusmodi autem est,quae secundum speciem dicitur: similiter intelligendum in unoquoque quod substantia quidem non est, sed proportionem habet chi substantia: in omnibus enim species & achiis causa est ipsi materiae, ut secunduvnamquamque praedicationem sit. Quod autem per verbum illud, proportionale, hoc significauerit; ostendunt verba illa, quae statim sequuntur: &quemadmodum in substantiis quod de materia pr dicatur, ipse actus est,& in alijs definitionibus maxime,ut si lime distiniatur, dicetur lignum aut lapis sic positus,& quς sequuntur. Actus enim per quem limen est, positio est, materia autem lignum aut lapis, eodem modo se habet in substantiis. Achus autem Omnes cuiusq; materiae sumuntur ex generibus quς paulo superius enumerauit:idcirco ex iis etiam causae cur singula sint, & tandem ea quae speciem,& ipsum quid est,explicent, petentur. Significauit hoc Idem Aristoteles. I. Physi. tex. ,3.ubi modos generationis substantiae enumerauit, qui proportionem habent cum iis quae ab arte fiunt. Sed locus supra cit tus . .Pny. teX. Io. maxime agit, ubi motus negatur in substantia, quia su stantiae nihil est contrarium. Non enim satisfacere videtur responsio illa: intelligere scilicet Aristotelem de substantia composita, non autem de partibus substanti , idest de differentiis, quae contrariae essecoceduntur. Nam hoc admisso ut contrarietas insit ipsis substantiis secundum formas, reddi tur vana argumentatio Aristotelis. Non enim quia contrarietas non adsit secundum subiectum,aut secundum quod compositum est, ob id negadus videtur motus .est enim motus cum ex homine albo fit homo n iger, non tamen contrarietas adest neqxie secundum subiectum hominem, neq; secun. dum compositum scilicet album hominem , sed solum secundum alteram partem scilicet albedinem. Necessse igitur est, si argumentatio Aristotelis bene conci udit,ut negetur a substantia contrarietas secundum formas. An similiter quoque dubitauit Aristoteles. I. Phys. tex. fr.&.33 ὶ ubi concluditur ratione lubstantiae principia non esse contraria: primit quia contraria nullius eorum quae sun si subitantiae videntur: dicuntur enim omn a contraria de subiecto: si autem principia de subiecto dicerentur, esset principiorum principium, scilicet subiectum, quod prius est praedicato. Deinde cum fiat transmutatio in substantia, siquidem in contraria fieret huiusnodi traiarum utatio, aut una substantia contraria esset alteri 1 ubstantici aut ex non substantia fieret substantia: utrunque autem impollibile est. Solui autem has rationes testatur supposita materia:quam solutionem explicat. I. Phys text. 67.

67쪽

QVAEST. PERIPATET.

67. inquiens: principia quodammodo esse contraria, quodammodo nouo contraria: Contraria quidem, quia rationes eorum contrarἰς sunt, species scilicet&priuationismon contraria autem, quia aliud est si ibiectum quod non est contrarium, inseparabile tamen a contrariis: Hoc igitur cum priuatione unum numero exiitens minime contrarium est eidem cum specie existenti, quamuis rationes utriusque sint contrariae. Num igitur & nobis e dem pacto Eluere licebit dubitationem propositam λ Vt igitur clarior fiat lutio,d icamus, Transmutationem in substantia cum reliquis transii tationibus in eo differre apud Arist. . Phyctext. 7. quod illa quidem ex non sit biecto in subiectiim est, vel e conuersb: reliquae autem mutationes omnes sunt ex subiecto in subiectum. Quod ideo clictum est, no quia transmutatio secundum substantiam non fiat ex subiecto aliquo : ostenditur enimi.Physi. 62. Onanem simplicem transmutatione fieri ex subiecto aliquo nominus quam alterationem dc caeteros motus. Sed quia consideratio subie- isti in transmutatione secundum lubstantiam, non est tanquam actu exista ptis, sed tanquam potentia, quo modo, nequit amrmatione monstrari, sed negatione tantum significatur; idcirco secundum contradictionem dicitur huiusimodi mutatio, non secundum contrarietatem: contrarietas enim omnis in subiecto est, substantia autem nequaquam. praecedit enim l ubstantia omnem praedicationem. Quoniam autem in omni transmutatione sub stantiς ratione includitur contrarietas, necesse est & subiectum aliquod a-etu existens includi, cuius ratione mutatio fiat, non simplieiter secundum contradictionem, sed secundum contrarietate: & omnia aflirmatione moristrari, ut induxit Aristoteles. i. Physi. text.63. sed de his magis erit manifestu, cuna de generatione loquemur. Patet igitur propter quia dixit Aristoteles in subitantia no elle motum,sed mutationem secundum contradictionem: contrarietas enim quae est in substantia, ratione tantum incluttitur, cum re luimus compositum in subiectum δc contrarietatem: non autem quatenus substantia est .haec enim componitur non ex subiecto & contrarietate sed ex materia & forma, idest potentia & actu, quatenus haec unum per se Psunt, non secundum accidens. Hinc etiam patet distentias non esse substantias:contrariae enim sitiat at dicuntur substantiς quatenus accipiuntur ut substantiarum partes, scilicet ut achiis materiae. Quibus explicatis nihil amplius videtur obstare, quo minus differentiae culti l que generis sint co uariae, i ob id sumantur ex caeteris praedicamentis, non tamen ut accidentia sunt, sed ut per se In primo modo. idcirco partim quidem dici possunt

substan tiae, partim non: ut etiam ibi et appellare Arist. in praedicamentis. Vt enim partes substantiae, substantiae sunt ilicendae: ut aut alteram forma praedicandi habent, licendae sunt qualitates. utrunque autem coniungetibus, qualitates circa substantiam appellantur, S praedicatur in quale quid . Nec mirari quis de alicur Potius qualitares appellentur, cum in caeteris pratalicamentis

68쪽

LIBER PRIMVs.

A camentis reperiantur. Nam hoc accἰdit, aut quia plurimae In eo sunt pra dicamento:aut quia undecunque sumantur, repraesentant qualitatem circa genus, ut bipes quale quodaam animal. . Metaph. cap. I . Eodem modo& genus dicitur significare qualitatem circa substantiam iii praedicamentisin tandem omnia uniuersalia qualia dicuntur.7. Metaph. 48. Nam &genera differentiς quaedam sunt circa aliquam materiam,& omnia uniuert lia differentiae quaedam sunt circa singularia.

VHicum disserentiam etiamsi ultima fuerit, non Isi cere ad ipsum quid en

explicatanm. Quaestio. VI. E CEPT VM quidem est vulgo, uniuscuiusqtieret unam esse

differentiam ultimam,in qua reliquae antecedentes virtute co- tineantur idcirco illam solam costituere ipsam speciem, de peth in illam solam delanitiones dari pollia. Quoniam vero in diuersarum rerum examine huiusmodi ultimam non inueniunt, inqui ut ultimas differentias ignotas esse, idcirco cogi per accidentia definire. Afferunt quo ue in hanc sententiam Aristotelis testimonium. 7.Metaph. text. 3. ubi inefinitionibus secundum diuisionem datis, si non se perflua sutura sit, crebro iisdem repetitis, neque diuisio secundum accidens fiat, inquit: Manifest una est quod ultima differentia rei substantia erit & dissinitio. Putauerulenim illud Aristotelem concludere tanquam verum ex veris, iasi tanquam absurdum ex prauo definiendi modo secundum diuisionem, ut Plato faciebat. Res autem tota explicatur. 1 de Part. an. p. 2.& 3. Nam prae ter alia absurda& impossibilia quae sequuntur ex bipartita diuisione, qua utebatur in foecierum ultimarum inuentione,& earundem definitione, differentiarum differentias continue facientes, duo potissimum contingebant.Vnum quod saepe cogebantur ast timere differentias secundum accides, ex quibus non fit unum per se,quemadmodum unum est ipsum quid est. A ssumebat C autem differentias secudum accidens,cu ad hominis delanitionem, animal bipes diuidebant in habens alas & earum expers. non enim habere alas bipedis differentia est ut bipes, inest enim utrunque etiam non bipedi, ut Muscis & formicis: quemadmodum si diuiderent in album dc nigrum, quae nec etiam animalis disterentiae sunt: insunt enim & non animali. Alterum autem absurdum contingebat,cum omnes differentias per se assumebant. Nam aut superflua reddebatur desinitio, repetitis siem iisdem: aut unica tatum disserentia, vitinia scilicet ierat rei distinitio. Fiebat autem huiusmodi

repetitio cum antecedentes differentias usque ad ultimam ponerent. cum enim in ultima includantur antecedentes, frustra ponuntur antecedentes

posita ultima. exempli gratia haberc pedes a isteren ria est animal is,duo autem pedes habere. illius disterentiae disterentia per se est: quatenus enim pedes

69쪽

QVAEs T. PERIPATET.

des habe dicitur bipes aut multipestin bipede Igitur Includitur habere pe Ddes: nam si transponantur differentiae manifestius fiet,cum scilicet dixerimus, animal bipes habens pedes: frustra enim ponitur habens pedes dicta bipedemon deberet autem ordo alterare desinitione, quoniam in substantia non est ordo. Rubd si ausugere velint repetitionem, unica tantum disserentia scilicet ultima,integra erit rei definitio,& tot numero erut species

sub aliquo genere, quot sunt illius diuisonis differentiae indivisibiles In alias dinerentias, ut sub genere habentium pedes, siquidem bipes in diuisibilis sit in alias differentias,cum sit ultima,unica erit bipedum animalium species ultima. Multipedum autem siquidem alia fissos habent pedes, alia non sillos ut quae solidam habent vugulam: habentia autem si sis, aut in duas partes,Vt Disulca,aut in plures,Vt quorum pedes desinunt in digitos, secundum numerum scissionis pedum,erit numerus speclerum ultimarii: ut enim ad indivisibiles differentias peruenitur, sic ad species indivisibiles in alias species. Sed haec omnia quam sint absurda, manifestum est. Na ali- Πquando plures sunt species, quam ultimae differentiae,ut habentium pedes μ' non scistos reperitur equus,asinus, camelus, quorum non est amplius dis. serentia secundum pedes: Et bisiilcorum similiter multae species reperiuntur: ncc non eorum quorum pedes in quinque digitos sunt scilli differentiae tamen illς indivisibiles sunt in alias disterentias per se existentes. Aliquando autem pauciores sunt species quam disterentis non enim differentia quae secundum priuationem dicitur, speciem aliquam constituit sola. necesse autem est illis bipartito diuidentibiis priuationes assumere pro disserentiis ultimis. nam priuatio ut priuatio non ponit aliquam naturam. Amulto minus priuationis erunt aliae differentiae. differentiς enim sunt eius

quod est, non eius quod non est. Si igitur non sunt aequales species ipsis disserentiis ultimis,sed omnis differentia uniuersalis existit de proicabilis est de pluribus specibus; fieri non potest, ut unica differentia sit alicuius speciei definitio. Oinnia autem haec contingunt ex modo definiendi per diui- ssonem bipartitam, quem modum etiam Porphyrius exempli gratia tradi- dit inconstitutione arboris substanti , unde torte orta est occasio erradi in PerIpatetica doctrina. Aristoteles igitur ut huiusmodi errores euitaret,praecepit genus statim diuidendum elle pluribus diuisionibus, non unica tantum,ut altera ratio faciebat. uniuscuiusque autem diuisionis ultimas tantum differentias colligendas esse ad ultimarum specierum definitionem,ne superflua redderetur. cum igitur singulae ampliores essent, idcirco tot assiI-mebat donec omnes coniunctim ςquales essent cum specie: sic enim propriam fieri uniuscuiusque definitionem: atque hoc modo neque assumentur differetiae secundum accidens,cum nullae ex iis stat extra genus primur neque superfluum quid aderiticum solum ultimς differentiae assumantur: neque diminutum, cum non praetermittatur aliquid eorum, quae in quid

70쪽

A est presicantur,quemadmodum praetermittitur ab iis quI vnIcam tantum disterentiam assiimunt in definitione. Quae tres conditiones ab Aristotele

notantur. 2.Poster. tex. . Ex quibus etiam patet non esse ordinem in substantia.T. Metaph. text. 3. nihil enim refert siue una praecedat, siue altera, cum altera non sit alterius disserentia, sed omnes unius. Non videtur autem Aristoteles.7.Metaph. text. 3. in serre tanquam absurdum ultimam differentiam esse rei definitionem: quoniam non erat eius intentio In illo

loco methodum illam redarguere,cum alibi abunde secisset. sed volebat ostendere quomodo ea quae in definitione ponuntur, unum quid sunt. ostediturq; hoc primum in definitionibus secundum diuisione traditis , unum esse, quia una talum disserentIa ultima definitio est, si rite fiat. Quoniam autem hoc no contingebat in aliis definitionibus, idcirco alia ratione oportuit ostendere unitate partium definitionis, quod post multas dubitationes tandem ostendit. 8.Metaph. tex.Is.&r6. Sed ut ii cclariora fiant, bonum suerit aliquantum dubitare aduersus ea quae dicta sunt. Primum Φλ Igitur si genetis unius una est contrarietas i.Physi. tex. o. contraria autem in unam speciem componi nequeunt,esset enim mixtio: neque igitur plures differentiae ultimae coniungi poterunt ad aliquam speciem constituendam: nam illas inter se rationem contrarietatis habere necesse est, cum ex eadem oriantur diuisione. una igitur erit ultima uniuscuiusque disseretia. Qudd si plures disserentiae ultimae ex diuersa contrarietate assumanturta species igitur una sub diuersis generibus collocabitur: aut unius generis plures erunt contrarietates,non una.Pr terea ex duobus in actu non potest fieri unum 7.Metaph. tex. 9.disserentiae autem huiusmodi ex diuersa contrarietate sumptae actus plures sunt: non enim una est alterius actus licet sint ambae ipsius materiae: non ergo unam specie & unum quid est, constituent. Ad primam dubitationem dicimus: Genera quidem simplicia unicam contrarietatem habere: simplex enim non nisi unico modo diuisibile est, ut linea secundum unum, superficies secundum duo: Genera autem composi- C tionem multam habentia multis modis diuidi polle rationi est consentaneum. Sunt autem simplicissima genera summa, non enim componuntur ex aliis: inter quae est sunstantia,cuius contrarietas summa, ad quam cael Ne reducuntur tum in eo pr dicamento, tum in reliquis, est habitus & priuatio. Maxime autem generis simplicitas apparet in sensibilibus qualitatibus, ut in coloribus album & nigrum, in saporibus dulce & amarum, & in

teris eodem modo: unica enim contrarietate diuiduntur non pluribus,

quia genus in his simplicem differentiam significat: at in substantijs com- ositis hoc minime contingit. genera enim in his non unam significant diserentiam simplicem,sed multarum complexἰonem. Si Igitur singulae dic. serentiae diuisionem recipiant, necesse est huiusmodi genera multiplici diuisione diuidi, non unica. Quod autem dixit Aristoteles in omni genere

SEARCH

MENU NAVIGATION