장음표시 사용
101쪽
to praecise Radix 8. niajor sit qai,n a. quia non possum accuratὲ cognoscere veram n agnitu linein Ridicis 8. Denique evidens est, at solvendas quaestiones quarti generis, & agnoscendas relationes vagas de indeterminatas sufficere res cognoscere quantum opus est ut illae inter se conserantis ad detegendas relationes quaesitas. Adeo ut necelse semper non si , ad solvendax quastibet quaestiones, habere ideas maxime distinctas Vocum quibus exprimuntur , hoc est persecte coetnoscere res quae illis vocibus significantur. Sed eo accuratius cognolci debent, quo relationes deprehendendae sunt accuratiores de numero plures. Namque, ut modo dictum est, in quaestionibus imperfectis, sitfficit habere ideas imperfectas rerum quas consideramus; ut illae quaestiones, juκta id quod continent perseeth solvantur. Immo optime possent solvi quaestiones, quamvis non habeatur idea distincta vocum quibus exprimuntur. Namque, ubi quaeritur an ignis possit liquesicere sit, obdurare lutum, & innumera alia similia, illae quaestiones omnino intelliguntur, de possunt optimε solvi, licet nulla ha beatur idea distincta ignis, salis, luti &c. Quoniam qui has movent
quaestiones, eas ideo tantum movent ut sciant an aliquo experimento
sensbili constet ignem hos effectus edidisse : Quapropter juxta cognitiones a sensibus ortas ipsis potest satis fieri.
Applicatio caeterarum regularum ad quaesiones specialis.
inaestiones sunt duplicis generis, aliae simplices, aliae compositae;
. priorum solutio pendet a sola mentis attentione ad ideas claras ocum quibus exprimuntur. Aliae non possunt solvi nisi per collationem cum tertia aut pluribus aliis ideis ; non possunt cognosci relationes in cognitae, quae vocibus quaestionis exprimuntur, comparando immediate ideas vocum illarum; non possunt enim conjungi aut comparari. Ha bendae sunt igitur una aut plures ideae mediae ad instituendas collationes necessarias , ut deprehendantur illae relationes; & accurate attendendum est ut ideae illae mediae sint clarae & distinetie, prout relationes quaesitae
sunt vel accuratiores Vel numero plures. Haec regula est consediarium quoddam primae, nec minoris momenti. Namque, si necesse sit, ad rerum quae inter se comparantur relationes accurate cognoscendas, earum habere ideas claras & distinctas, eadem ratione necesse est accurate cognoscere ideas medias , secundum quas
institui debent illae comparatiqnes; cum distincte cognoscenda sit relatio
102쪽
mensurae ad unam quamque rem quam metimur, ut singularum rerum possint deprehendi relationes. Adsunt exempla. Ubi vasculum quoddam admodum leve, in quo sit lapis magneticus , Explicamelibenter aquae supernatare sino , si Polo Septentrionali illius magnetis proprietas objiciatur idem Polus alios magnetis quem prae manibus habeo; illico prior magnes veluti vento quodam vehementi impulsus recedere cernitur. Et quaeritur causa istius effectus. Ad reddendam rationem motus istius magnetis, satis patet satis non
esse cognoscere relationes quas habet cum alio ; etsi enim omnes accurate cognoscerentur, tamen Acilius non conciperetur quo modo haec duo corpora polsint sese mutuo pellere , cum tamen sese mutuo non
Examinandum est igitur quaenam distincte cognoscamus posse juxta
ordinem naturae aliquod corpus movere, quaestio enim est de causa naturali motus magnetis qui sane est corpus. Itaque ad nullam confugiendum cst qualitatem, formam aut entitatem, quam clare non concipimus posse movere corpora, immo nec ad intelligentiam; certo enim non constat intelligentias esse caulas ordinarias motuum naturalium corporum , immo certum non est an pollini producere quempiam motum. Evidens est eam esse legem naturae , ut corpora sese moveant dumsbi invicem occurrunt. In id igitur incumbendum est ut Magnetis motum explicemus ope alicujus corporis quod ipsi occurrat. Potest quidem fieri ut quid aliud a corpore distinctum moveat magnetem; sed quia nullam habemus ideam distinetam illius alterius rei, illa uti non debemus ut modo apto ad deprehendendum & aliis explicandum id quod quaerimus. Ille enim es lectus rationem non reddit qui illum explicat per causam quam nemo clare asIequitur. Igitur sellicite quaerendum non est, an sit nec ne quaedam alia causa naturalis motus corporum, diversa ab ill Tum mutuo occursu, supponendum potius nullam aliam esse ejusinodi causam, & attente considerandum quodnam corpus possit occurrere Magneti, illumque moUere.
Liquet primo illud corpus non esse Magnetem quem prae manibus habeo, quippe qui non attingat Μagnetem motum. Quia vero hic
non movetur nisi accedente illo quem manu teneo, nec per se move tur; concludendum est, quamvis magnes quem teneo non moveat alium magnetem , hunc motum procedere debere ab aliquot corpusculis exeuntibus e meo Magnete, & ab eo etiam impulsis versus alium mag
Ut haec corpuscula deprehendantur non aperiendi sunt oculi, nec ad Magnetem accedendum; sensus enim rationi sorte sucum facerent, & ad id sorte impellerent ut nihil revera e magncte exire judicaretur, quia oculi nihil deprehenderent. Forih etiam non recordaremur oculis non cerni ventos etiam vehemenuissimos, neque subtilem materiam quae pri-
103쪽
initive omnes effectus naturales producit. Strenue igitur acquiescendum in conclusione modo deducta, & ae- curate sunt inspiciendi omnes effectus magnetis, ut possimus assequi quomodo sine 1 ubstantiae suae imminutione possit indesinenter ex se pellere haec corpuscula. Nam experimenta quae fient ostendent haec corpuscula dum ex uno latere exeunt, eodem tempore per alterum regredi.
Et hoc pacto omnes dissicultates quae adversus hanc solvendae quaestionis rationem formari possunt eκplicabuntur. Sed observandum ab hac explicandi ratione non esse desistendum propter quasdam dissicultates eκ sola in qua versamur multorum ignorantia natas. Si non lubeat examinare cur Magnetes sese repellant, ubi iidem poli ipsis invicem objiciuntur : sed potius cur ad se invicem accedant de sese mutuo conjungant, ubi polus Sententrionalis unius objicitur Polo Meridionali alterius , quavito erit dissicilior, & unica idea media non
suffciet ad illam selvendam. Non sussicit accurate cognoscere relatio nes quae sunt inter polos amborum Masnetum, neque coniugere ad idem adhibitam in quaestione praecedenti, namque haec ratio videtur potius obstare effectui cujus quaeritur causa. Non est etiam recurrendum ad ullam ex iis rebus quas clare non cognoscimus causas esse naturales & ordinarias motuum corporeorum , nec declinanda est dissicultas quaesionis per ideam vagam & indeterminatam qualitatis ceci ha in magnetibus quὲ sese mutuo attrahant; mens enim capere nequit unum corpus posse aliud attrahere. Impenetrabilitate corporum admissa, facile est concipere motum posse communicari per impulsionem , de ex experientia liquido constat
motum revera hoc pacto communicari: sed nulla ratio nullumve experimentum clare domonstrat. motum attractionis et Namque in experimentis quae aptissima videntur ad probandam hanc speciem motus, ubi vera & certa deprehenditur causa essectus qui motum attractionis innuere videbatur, evidenter patet id quod per attractionem fieri cred batur , fieri revera per impulsionem. Itaque alia non quaerenda est communicatio motus ab ilia quae fit per impulsionem; cum haec ratio sit certa & indubitata; aliae vero quae excogitari possent obscuritate ad minimum laborent. Immo vero licet demonstrari posset in rebus mere corporeis alia esse principia motus diversa a concursu corporum; hoc merito rejici non posset. Immo caeteris quibuslibet praeponi debet, cum sit omnium clarissimum & evidentissimum, ac adeo indubitatum videatur, ut asiarere hic non dubitemus illud omni tempore ab omnibus gentibus suis Ie admissum. Εκ experientia liquet magnetem in aqua libere natantem accedere ad alium magnetem quem quis prae manibus haberet si ipsi certum quoddam latus objiciatur : concludendum est igitur magnetem accedentem
ab alio impelli. Quia vero Magnes quem quis tenere supponitur non . pellit
104쪽
pellit magnetem natantem , nec tamen Magnes natans accederet nisi alter ipsi objiceretur : evidens est ad minimum recurrendum esse ad duas rationes ut haec quaestio explicetur : si illam per principium admisi sum communicationis motuum solvere velimus. Magnes c accedit ad Magnetem C. Ergo aer quo circundatur illum pellit , cum nullum aliud sit corpus a quo pelli possit, & haec est prima ratio. Magnes c non accedit nisi praesente magnete C. Ergo necesse est ut magnes C determinet aerem ad pellendum magnetem c; de haec est smunda ratio. Hasce duas rationes plane necess aias esse evidens est. Adeo ut difficultas nunc in eo consistat, ut hae duae rationes simul jungantur, quod bifariam fieri potest , vel incipiendo ab aliqua re cognita in aere quae circumdet magnetem c , vel incipiendo ab aliqua re nota in magnete C. Si notum si paries aeris, ut caeterorum corporum fluidorum in perpetu1 versari agitatione, dubium non erit quin indesinenter agantur in magnetem c quem ambiunt; & quia illum undique aequaliter seriunt, illum ab una parte non magis pellunt quam ab alia, quandiu ubique aequalis est aeris portio. Cum naec ita sint, facile est judicare magnetem C impedire quominus tantumdem sit hujus aeris de quo loquimur, versus a, quantum versus h. Sed id fieri nequit quin dispergantur quaedam alia corpora in spatio quod intercedit inter C & c : ergo debent exire corpuscula ex magnetibus ad occupandum illud spatium; atque id etiam docet experientia , quum magneti circumfunditur serti ' limatura ; visibilem enim reddit haec limatura cursum horum invisibilium, corpusculorum. Itaque clim corpuscula illa pellant aerem qui est prope a, magnes c minus pellitur ab hac parte quam ab altera; & proinde accedere debet ad magnetem C, cum omne corpus debeat m veri vers is partem vinde minus pellitur. Sed nisi magnes e in polo suo a multos haberet poros aptos ad recipienda corpuscula quae exeunt e Polo B alterius magnetis, & minora qu1m ut possint recipere partes aeris; evidens est haec corpuscula , clim sint magis agitata quam aer, si Didem illum pellunt e spatio quod intercedit inter duos magnetes, esse impulsura magnetem c de illum a magnete C remotura. Clim itaque magnes c accedat ad magnetem C aut ab illo recedat, ubi diversi ipsi objiciuntur Poli, necessario concludendum est Polos a Se b magnetis e resertos esse poris diversis; alioqui corpuscula quae exeunt e magnete C non transirent libere & non pulse magnete e ad latus a, illumque non repellerent ad latus b. Quod
de uno magnete dictum est de altero pariter intelligi tibet.
105쪽
Hoc modci secundum ideas claras & axiomata indubitata ratiocinandi aliquid semper innotescere manifestum est. Hoc paelo enim patuit aerem qui circumdat magnetem c pelli e spatio quod intercipitura corporibus quae indesinenter exeunt ex illorum Polis; quaeque ab
una parte transitum liberum habent, ab altera vero clausum. Si autem vellemus aliquatenus saltem cognoscere quaenam sit magnitudo &sigura pororum magnetis per quos haec corpuscula transeunt, alia cDsent facienda experimenta; Verum haec nos ab instituto nostro longitis
abducerent. Circa litisce quaestiones consuli possunt placita Cartcsii, non ad ea caece sequenda , sed ut ejus philosophandi methodo assuescatur. Addam modo , ut ad id respondeam quod objici posse videtur, cur
h. aec corpuscula non possint regredi per eosdem poros ex quibus exiere, addo, inquam , praeter certam quandam figuram , aut determinatam magnitudinem quae in poris idonea supponi potest ad eum essectum producendum ; inflexionem ramusculorum ex quibus constant illi porti ossi, ab una parte seu uno sensu cedere corpusculis quae per illos transmeant, ab altera vero parte veluti surrigi, ipsisque transitum pracludere. Continuus subtilis materiae fluxus ex uno in altorum polum suseficit ad impediendum quominus per poros unde egressa est regrediatur; hujus enim materiae pars hunc fluxum ita vincere non potest ut sbi viam aperiat per poros unde effluxit, aut per poros Poli ejusdem nominis qui fluxum habent contrarium. Itaque non est quod quis tantopcre miretur discrimen quod cst inter duos Polos Magnetis, illud enim discrimen multifariam potest explicari , ac in eo duntaxat versatur dissicultas ut nempe inter diversas illas causas vera dignoscatur. Si quis quaestionem modo examinatani solvere conatus suis Iet incipiendo a corpusculis quae e magnete exire supponuntur , idem comperisses, & deprehendisIet etiam aerem sue crassum , sive subtiliorem constare ex innumeris partibus perpetuo agitatis, nisi enim res sic se
haberet, magnes c nunquam pollet accedere ad magnetem C. His exisplicandis non immoror, quippe quae dissicilia non sint. Sed alia est quaesito magis complexa quam praecedentes, & in qua plurimae regulae sunt adhibendae. Quaeritur quaenam possit esse causa
naturalis & mechanica motus membrorum nostrorum.
Idca causae naturalis est clara & distincta, s eodem modo intelligatur quo illam exsili cui in quasione praecedente. Sed vox motus membrorum nostrorum est aequivoca & confusa, multiplices enim sunt ejusmodi
motus. Sunt voluntarii, naturales , & convulsivi. Varia etiam sunt Incmbra in corpore humano. Itaque iuxta primam regulam rogare de-heo , cujusnam ex illis molibus hic quaeratur causit. Si vero quaestio maneat indeterminata ita ut illam pro arbitrio possim solvere, quaestionem ad hunc modum explico. Horum motuum proprietates attente consdero. Quia vero prima fronte aniae adverto motus voluntarios ut plurimian celerius fieri quam
106쪽
convuli vos , hinc concludo illorum causam esse diversam. Itaque quae stionem per partes examinare possum & debeo; Longi enim exan inis esse mihi videtur. Piimo igitur motus voluntarii considerationi insisto. Et quia multas habemus partes hisce motibus inservientes brachium solum eligo. Attendo igitur , brachium constare ex multis musculis quibus omnibus eadem proph est actio , ubi aliquod corpus e terra attollitur , vel diverse movetur. Sed uni tantum ex his musculis insisto, supponens
caeteros eodem ferme modo esse conformatos. Illius compositionem assidisco ex aliquo libro Anatomico, vel potius visu sensibili ipsius fibrarum & tendinum , quae ab aliquo perito Anatomista dissecari curo.
quem de omnibus interrogo quae ad quaestionem utilia mihi sutura judico. Omnibus iptur attenth consideratis dubitare nequeo quin principium motus brachii mei pendeat a contractione musculorum eX quibus constat. Ac si, ne nimia complectar, supponere velim, juxta vulgarem opinionem, hanc contractionem fieri ope spirituum animalium, qui implent ventrem illorum musculorum, & hoc pacto eorum extrema ad te invicem accedere, tota quaestio circa voluntarium motum eo reducetur, quomodo, scilicet , pauci spiritus qui in brachio continentur, possint subito inflaret illius musculos pro ast o voluntatis , & cum vi
sufficienti ad tollendum e terra centumpondium. Dum haec attente expenduntur , pruna ratio quae sese imaginationi offert ad selvendam quaestionem est sermentatio aliqua prompta & vi
lenta , similis sermentationi pulveris pyrii , aut liquorum quorundam plenorum salibus alcatinis, ubi admiscentur liquoribus rigidis & plenis tale acido. Paululum pulveris pyrii ubi inflammatur , non modo cem
ripondium, verum etiam turrim , imo montem subruere potest. Terrae motus quibus urbes integeae subveriuntur de Provinciae succutiuntur,
oriuntur etiam eκ spiritibus qui sub terra inflammantur , eodem prophmodo ac pulvis pyrius. Itaque supponendo in brachio causam aliquam fermentationis te dilatationis spirituum , poterit hoc pacto explicari principium istius roboris quo homines ad motus tam promptos & violentos sunt idonei. Quia vero hisce explicandi rationibus quae mentem non nisi per semsus subeunt, & quorum nullam claram & evidentem habemus cognitionem , dissidere debemus, hac adeo secure uti par non est ; etenim non sufficit reddere rationem violentiae & celeritatis motuum nostrorum per similitudinem. Haec ratio non modo confusa est, sed etiam impersum. Namque explicandus est motus voluntarius, jam autem sermentatio non est voluntaria. Sanguis in febribus extra modum sementatur , nec potest cohiberi haec sermentatio. Spiritus inflammantur ci gitantur in cerebro , nec illorum agitatio minuitur pro desideriis nostris. Ubi quis multifariam movet brachium , juxta hanc explicatio-Malebrocii de Inquisit. Iinit. Tom. II. N nem,
107쪽
nem , innumerae fieri deberent sementationes magnae Se parvae, promptae & lentae , quae inciperent, & , quod juxta hanc stippositionem explicatu adhuc difficilius est , quae detinerent pro istius hominis arbitrio.
Hasce sermentationes oporteret totam suam non dissipare materiam ,&. hanc materiam ad inflammationem semper esse paratam. Ubi h mo decem leucarum iter emensus est, quoties, rogo, musculi qui ad incedendum inserviunt , is pleri & evacuari debuerunt Z Certe res in
infinitum procederet; & quot opus esset spiritibus si singulis quibusque
grellibus, sermentatio illos dissiparet & extingueret ' Haec igitur ratio est imperfecta ad explicandos motus corporis nostri, qui omnino pem
Hancce praesentem qui aestionem in hoc Mechanicae problemate eonta re evidens cst. Nempe ; Machinis pneumasicis invenire rationem superandi hane vel illam vim , ut vim centumpondii, per aliam et im qua=rtum libet parvam , ut per .vim ponderis unius uncia; incere ut applicatio parvi istius ponderis ad producendum essectum Dum pendeat a vo-Iuntate. Iam autem istud problema solatu iacile est , & illius demoriss ratio est clara Potest solvi ope vasis cui duo sint oriscia , cujus alterum altero sit majus paulo plus quam Is M. Se in quibus inserantur tubi duorum sollium aequalium ; & applicetur vis I 6 e . duntaxat major altera solli majoris orificii, tunc enim vis I 6 M. minor superabit majorem,& illius problematis demonstratio clara est ex mechanicis disciplinis, quoniam vires non sunt accurate in proportione reciproca ad orificia , Serelatio parvi ponderis , seu debilioris vis ad angustum orificium sit major quam relatio magnae vis ad magnum orificium. versim ut istud problema solvatur per machinam quae melius repraesentet essectum musculorum , parumper sufflandum est in sollem lusorium, & deinde huic solli vento ad dimidiam Priem inflato applicandum est saxum ingentis molis , vel collocandus est sollis super mensa, assere tegendus & asseri ingens saxum imponendum ; vel faciendum ut homo quispiam ponderosissimus huic asseri insideat, ipsi permittendo aliquo fulcro uti ut solli intumescenti possit resistere. Si quis enim d nuo ore duntaxat in sollem insufflet, sublevabit lapidem quo comprimebatur , vel hominem qui ei insidebat. Dummodo canalis per quem ventus subit sollem habeat valvulam quae vento exitum praecludat, ubi respirandum eis. Hujusce rei haec est ratio; nempe orificium sollis adeo exiguum est, vel adeo exiguum supponi debet , relate ad totam ejusdem sollis capacitatem, qui resistit pondere saxi, ut hoc modo
vis minima possit vincere maximam.
Si attendatur pariter , solum halitum vel satum , vel sumationem posse violenter pellere glandem plumbeam , ope tubulorum pneumaticorum Gallice Serbaeianes, vel Sarbatanes, quia vis flatus non dissipatur , & indesinenter renovatur: Manisecto patebit, proportioue necessiria
108쪽
saria inter orificium & eminatem talis semel supposita maximas vires selo flatu iacile vinci pOue. Si igitur concipiamus musculis integris , vel singulis fibris eκ quibus
constant, este ut selli capacitatem aptam ad recipiendos spiritus animales , poros per quos spiritus in eos insinuantur esse adhuc minores proponione servata quam vesicae collum, aut Lillis foramen; spiritus cohiberi & pelli in nervos serε tanquam flatum in tubulos pneumaticos suprὶ dictos; & spiritus magis esse agitatos quam aerem In pulmoni bus , 5e impulsos majori impetu in musculos, 'quam aerem in selles: Hinc patebit motum spirituum qui in musculos diffunduntur posse superare vim gravissimorum ponderum quae possint portari: Quod si his
graviora non possint portari, desectus virium non tam est a parte spirituum , quam a parte fibrarum & pellicularum ex quibus constant musculi , quae disrumperentur nimia conatus violentia. Praeterea, si attendamus per leges conjunctionis mentis cum corpore , motus horum spirituum , quoad illorum determinationem, pendere a voluntate hominum , iaceε patebit motus brachiorum esse voluntarios. Brachium quidem tanta velocitate movemus , ut prima fronte incredibile videatur effusionem spirituum in musculos ex quibus constat brachium, satis habere velocitatis ad producendum illum motum. Sed animadvertere debemus h6sce spiritus esse perquam agitatos , ad id semper paratos ut e musculo in alium possint intrare, & paucos duntaxatilissicere ad illos musculos inflandos, quantum necesse est ut soli moveantur , vel ubi aliquid levissimum e terra tollere volumus.
Ubi enim aliquid grave nobis est tollendum , id celeriter inicere non possiamus. Ubi enim aliquid prave nobis est tollendum , id
celeriter efficere non possumus. Ubi pondera sunt gravia, musculi sunt valde inflandi & intendendi. Ut hoc modo insentur , aliis adhuc opus est spiritibus praeter eos qui sunt in musculis vicinis aut antagonillis vel oppositis. Ut igitur spiritus illi aliunde accersantur, S: illorum sufficiens infundatur copia ad resistendum gravitati, tempore opus est. Unde fit ut ii qui sunt onerati non possint currere , de quie terra aliquid grave tollunt, id eadem velocitate non efficiant ac si
Iterum si attendamus eos quibus est temperamentum calidius, vel qui vinum paulo largius potarunt caeteris esse promptiores: inter animalia ea quibus spiritus sunt magis agitati, ut aves , velocius moveri, quam ea quibus sanguis est frigidus , quales sunt ranae; ac etiam quaedam esse ut Camelaeonem , Testudinem, & nonnulla insecta , quorum spiritus adeo lenti sunt , ut ipsorum musculi citius non impleantur quam solliculus in quem insufflaretur. Si haec omnia , inquam , sedulo animadvertantur , forsan explicatio nostra digna videbitur quae ad
Sed quamvis huic parti quaestionis propositae, quae versatur circa m N a tus
109쪽
tus voluntarios , satisfecisse nobis videamur, asserendum tamen non est
illam plene suisse solutam , & nihil amplius esse in corpore nostro
quod ad hos motus producendos conserat. Etenim verisimile est in musculis nostris esse innumera organa quae hos motus reddunt ficili Ies, quaeque aeternum latebunt eos etiam qui in operibus Dei explicandis felicius conjiciunt. Secunda pars quaestionis quae examinanda venit versatur circa motus
turales, vel illos motus in quibus nihil est extraordinarii ; ut esse Q-let in motibus convulsivis : sed qui planh necessarii sunt ad machinae
conservationem , quique ideo a voluntate nostra non dependent.
Priino igitur qu1m attentissime possum considero quinam sint ejuscemodi motus, de an sint inter se penitus similes: Quia vero primo intuitu agnos o pene omnes a se invicem disserre, ne aequo majorem rerum numerum amplectar , soli cordis motui immoror. Haec pars est omnium maxime nota , de ipsius motus omnium maxime sensbiles.
Ipsus igitur structuram examino , de duo imprimis observo. Primo, cor ut caeteros musculos ex fibris constare. Secundo in eo esse duas cavitates nor, exiguas. Iudico igitur ipsius motum fieri posse spirituum animalium ope, quandoquidem est musculus, de sanguinem in eo sermentari & dilatari , ciun in eo sint cavitates. Prius judicium iis quae modo dixi fretum est, & secundum eκ eo petitur quod cor multo calidius si caeteris corporis partibus; quod calorem cum sanguine omnibus membris distribuat; quod duae illae cavitates non potuerint formari de conservari nis dilatatione sanguinis, ac proinde eidem cauta inserviant quae illas produxit. Possum igitur sussicientem reddere rationem
motiis cordis per spiritus qui illud agitant & Ier sanguinem qui illud
dilatat dum sermentatur: Quamvis enim causa quam assero istius motus forsan non sit vera illius causa, certum tamen mihi videtur illam susscere ad producendum illum motum. Principium quidem fermentationis aut dilatationis liquorum forsan non satis innotescet iis omnibus qui haec legent, ut existimem me penitus explicuisse effectum , ostendendo duntaxat in genere ipsius causam esse sermentationem: sed omnes quaestiones speciales non debent solvi ascendendo ad primas causas. Possiimus quidem ad eas ascendere, & hoe paesto verum s 'stema Patefacere , ex quo omnes enectus speciales dependent , dummodo solis immoremur ideis claris : sed haec philosopha di ratio nec accuratissima nec brevissima est. Ut rem clarius explanom, sciendum est quaestiones esse duplicis generis. In prioribus , detegendae veniunt natura & proprietates alicujus rei. In aliis, quaeritur an haec vel illa res habeat hanc profrietatem necne, aut si notum si illam hanc habere proiprietatem , quaeritur duntaxat quaenam sit illius proprietatis causa. Ut quaestiones Primi generis Llvantur, res ab ortu sunt eaeam inan-
110쪽
dae, & concipiendum est illas semper gigni per vias simplicissimas Mmaxime naturales. Ut aliae quaestiones solvantur , diversis procedendum est modo ; solvendae sunt per seppositiones , & examinandum an haesuppositiones ad aliquod absurdum, vel ad aliquam veritatem clare cognitam ducant.
Exempli gratia quaeritur quaenam sint proprietates cycloidis vel alicujus ex sectimissus conicis. Considerandae sunt illae lineae in ipsarum generatione , & sormandae juxta vias simplicissimas & omnium min, me intricatas ; Haec est enim optima de brevissima ratio detegendi illarum naturam de proprietates. Nullo negotio patet subtensam cycloidis esse aequalem circulo cujus ope ducta fuit ; Sed si hae via facile
non detegantur multae eκ illius proprietatibus , id orietur eκ eo quollinea circularis quae ad illam formandam inservit satis cognita non sit. Ad lineas vero mere Mathematicas quod spectat , quarum relationes facilius cognosci possunt , quales sunt sectiones conicae , ut illarum quamplurimae delegantur Proprietates , sufficit illas lineas considerare in ipsarum generatione. Duntaxat attendendum est , cum lineae illae possint generari ex motibus diversimode ordinatis , quamlibet generationem non esse aeque idoneam ad erudiendam mentem ; simplicissimas esse omnium optimas, de tamen contingere ut quaedam rationes , seu modi speciales aliis situ aptiores ad demonstrandas quasdam proprietates speciales. Sed si non quaerantur in genere proprietates alicujus rei, sed du taxat an res aliqua hanc vel illam habeat proprietatem. Tum supponendum est rem illam revera hanc habere proprietatem , dc attenthexaminandum quid ex hac suppositione sequi debeat, an ad manifestum ducat absurdum, an ad vcritatem indubitatam , qua ad veritatem quae disquiritur inveniendam via sternatur. Atque hac ratione utuntur Geometrae ad solvenda sua problemata. Quod quaerunt supponunt , de examinant quid inde consequi possit. Relationes quae ex ipsorum stippositionibus resultant attente coiisderant. Hasce omnes relationes quae includunt conditiones problematis per quationes repraes 'ntant, de pomea hasce aquationes juxta regulas quas circa id habent, reducunt; ha ut quod ignotum est, uni aut pluribus rebus plane cognitis aequale
Si igitur quaeratur in genere natura ignis de diversarum sement tionum , quae sunt caulae maxime universales effectuum naturalium. Dico viam brevit simam de notissimam esse id examinare in principio suo. Consideranda est formatio corporum maximh agitatorum de quorum motus diis dii ur in ea quae fermentantur. Per ideas claras de vias simplicissimas examinandum est , quid motus possit producere in materia, de quia ignis 5c variae fermentationes sunt res maxime generales , quaque proinde a paucis pendent causis; opus non erit longo examinc ad conliderandum quid materia enicere possit , ubi motu