Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

61 DE INQUISITIONE

plicis , hoc est , corporis quod sese propriis viribus moveat: ergo Coelum est corpus simplex a quatuor elementis quae secundum lineas rectas moventur distinctum. In toto lis e ratiocinio nihil nisi falsas de absurdas propositiones contineri satis patet. Alia ipsius videamus a gumenta , multis enim, iisque pessimis utitur ad probandam rem inutilem & falsam. Secunda ratio qua probare contendit Coelum esse corpus simplex aquatuor elementis distinctum , supponit esse motus duplicis generis , alterum naturalem, alterum Vero violentum , seu contra naturam. V

tum iis omnibus qui de rebus per ideas claras judicant clarε satis liquet , nullum esse motum violentum , seu contra naturam , siquidem corpora nullam habent per se naturam , aut principium motus sui, prout censet Aristoteles. Omnibus corporibus indisserens est , sive moveantur , & in quancunque partem moveantur, sive nullomodo moveantur. Aristoteles vero de omnibus per sensuum impressiones judicans , corpora quae legibus communitationis motuum in certo quodam si tu , respectu aliorum corporum , semper collocantur , existimat ea sese in illo situ propria vi constituere; quia situs ille ipsis comm dior & naturae magis consormis est. Illud igitur est Aristotelis ratiocinium Μotus circulam Coeli est vel naturalis vel contra naturam , si naturalis est, ut jam dictum est , Coelum est corpus simplex distinctuma quatuor elementis, cum elementa non moveantur circulariter motu

suo naturali. Si motus circularis est contra naturam Coeli, aut Coelum est unum ex elementis, ut ignis , aut aliud quid. Coelum non potest esse ullum ex elementis, nam, exempli gratia , si Coelum esset igneum, cum motus naturalis ignis tendat sursum, Coelum haberet duos motus contrarios , motum circularem & motum illum sursum tendentem ; quod fieri nequit, cum corpus unum non possit hahere duos motus contrarios. Si Coelum sit aliud aliquod corpus quod non moveatur circulariter natur1 sua, aliquem alium habebit motum naturalem , quod fieri nequit, namque si motu suo sursum stratur , erit vel ignis, vel aer ; Si deorsum erit aqua , vel terra r Ergo, &c. Omnes horum ratiociniorum absurditato hic speciatim indicare superitaeo. In Senere tantum asseram quaecunque hic loquitur Aristoteles, nihil distincti significare, & in iis nihil veri, immo nullam legitimam contineri conclusionem. Tertia ipsius ratio haec est. Primus & persectissimus omnium motuum simplicium , debet esse motus corporis simplicis , immo primi & persectissimi inter corpora simplicia. Sed motus circularis est primus de persectissimus motuum simplicium ; quia omnis linea circularis est perseicta , nulla vero linea recta tilis est. Nam si finita est, ipsi aliquid addi potest: Si infinita, nondum persecta est, quia fine caret, & res perse, non sunt,

nisi ubi finitae sunt. Ergo motus circularis est primus & persectissimus

motuum

72쪽

motuum. Ergo Coelum quod circulariter movetur est simplex , est primum M persectissimum corporum simpliciunt. Haec est quaris ipsius

ratio.

Omnis motus est naturalis vel non, & om his motus qui non est naturalis quibusdam corporibus, naturalis est quibusdam aliis. Videmus motus deorsum & sursum tendentes quibusdam corporibus esse natur lus , quibusdam vero non. Nam ignis natur1 uia non descendit, sed terra natura sua descendit. Iam autem motus cistularis non est naturalis quatuor elementis: oportet igitur esse aliquod corpus simplex cui motus ille sit naturalis. Ergo Coelum quod circulariter movetur , est corpus simplex a quatuor Elementis distinctum. Denique motus circularis vel naturalis est vel violentus alicui co

rL Si naturalis, corpus illud simplex & persectissimum esse debere evidens est; si non naturalis, mirum est quod ille motus semper duret ; cum experientia testetur omnes motus non naturales diu non du-xare. Eκ has igitur rationibus concludendum est esse aliquod aliud corpus separatum ab iis omnibus quae nos ambiunt, quod eo persectioris naturae est, quo a nobis magis dissitum est. Sic ratiocinatur Aristoteles. Verum cum illius Interpretum peritissimo ausim contendere, ipsum nullas unquam esse alligaturum ideas distinctas vocibus quibus utitur; nec ostensurum Aristotelem incipere a rebus simplicissimis, antequam ad maximh complexas procedat. Quod ad recte ratiocinandum iplane necelle est, ut jam probatum fuit.

Nisi Lectoribus iastidium parere metuerem aliquot adhuc Aristo telis capita transcriberem; sed praeterquam quM ipsius placita , quum

vocibus claris & sermone vulgari exprimuntur inepta omnibus viden tur , ex supra dictis satis liquet ipsius rationem philosophandi esse prorsiis inutilem ad veritatem inquirendam. Denim , cum ipse fateatur. quinto Capite istius Libri, eos qui ab initio aliqua in re hallucinantur , mulio immo infinith magis hallucinatunos esse si plura proferant, hinc manifestum est neminem sine maximo erroris periculo posis ipsius , authoritati sine examine cedere , clim duo prima Capita Libri ipsi . sint absurda. Verum ut res extra omne dubium constituatur, in hoc primo Libro nullum esse caput in quo aliqua non includatur absurdis

tas ostendam.

Tertio Capite dicit Coelos esse incorruptibiles & omnis alterationis expertes; istius propositionis multa profert argumenta perquam inepta, quia, exeir pli gratia, ibi est habitatio Deorum immortalium , de quia . in illis nulla unquam observata fuit , immutatio. Postrema ista ratio possit adn illi , 11 Aristoteles testaretur aliquem inde rediisse , vel ad

corpora coelestia proxiine satis accessisse. ad eorum mutationes accura th observandas.. Immo nescio an quisquam ipsius autoritati nunc cinderet , quia te lese pia contrarium testantur.

Quarto Capite motui circulari nullum esse motum contrarium pro

73쪽

6 DE INQUISITIONE

hare conatur, cum tamen motus ab Oriente ad Occidentem manifesto contrarius sit motui ab Occidente vcrsus Orientcm. Quinto Capite corpora non esse infinita perperam probat, quia argumentum suum deducit eκ motibus corporum simplicium; quid enim

obstat quoivinus supra primum mobile ab ipse fictum sit adhuc alia em

tensio sine motu.

Sexto Capi: e probando clementa non esse infini:a tempus frustra consumit. Quis enim id in dubium vocet , s cum ipso supponat elementa includi in Coelo quod illa circumdat. Verum dum id probat per illorum gravitatem & levitatem , certe ludibrium debet. Si, inquit, elementa essent infinita , daretur gravitas & levitas infinita, id fieri nequit ; Ergo , &c. Qui ipsius argumentum sustiis explicatum videre optaverint , illud in ipsius Libris legant. His immorari me piget. Septimo pergit probando corpora non esse infinita; & primum ipsius argumentum supponit, necesse esse omne corpus esse in motu; quod non probat, nec probari potest. Oetavo multos non esse mundos ejusdem speciei hac egregia ratione defendit , quod si alia esset terra ab ea quam habitamus, clim terra si gravis natura sua ; terra illa in nostram delaberetur quia nostra est centrum quo decidere debent omnia corpora gravia. Unde hoc accepit nisi a sensibus 'Nono multos mundos existere nequidem posse; quia si esset aliquod corpus supra coelum , esset simplex vel compositum; in statu naturali , . aut violento, quod esse nequit tribus rationibus quas haurit eκ tribus speciebus motus, de quibus jam dictum est. , Decimo mundum aeternum esse asserit, quia fieri nequit ut inceperit exissere de semper duret; cum videamus quicquid incipit esse tem- poris successu corrumpi. Id accepit quidem a sensibus. Sed unde accepit mundum esse semper duraturum lTotum undecimum Caput insumit explicando quid intelligatur per incorruptibile, quasi aequivocatio hic eslat periculosa , & magnum eκ-plicationis suae esset admissurus usum. Attamen vox illa incorruptibi- ω adeo clara est per se, ut Aristoteles negligat explicare quid per eam

sit intelligendum, & quid ipse intelligat. Prudentius secisset si innumeras explicasibi voces quibus utitur, quae nihil praeter ideas sensibiles excitant: namque hoc pacto ex ipsius operum lectione aliqua forsan rediisset utilitas.

Denique ultimo Capite primi istius Libia de Coelo mundum esse incorruptibilem ostendere conatur , quia fieri nequit illum incepisse& tamen semper durare. Omnia , inquit , subsistunt per tempus finitum vel infinitum. Sed quod infinitum est duntaxat uno sensu , nec est infinitum nec finitum. Ergo nihil potest subsistere hoc

74쪽

Atque sic ratiocinatur Princeps Phil phorum, O genius naturae; qui

Cum deberet veram effectuum naturalium causam patefacere scr ideas

claras & distinctas , Philosophiam Ethnicam statuit , sequendo fessas

Se confusas sensuum ideas, vel ideas generaliores quam ut veritati i servire possint. Hic.Aristotelem non carpo , quod ignoraverit mundum a Deo in tempore creatum fuisse , ad manifestandam ipsius potentiam Se summum in res creatas imperium , illum mundum nunquam a Deo destructum iri , ut pateat ipsum , utpote immutabilem , consiliorum suorum nunquam poenitere. Sed Aristoteli ignoscere nequeo, dum invalidis probat rationibus mundum extitisse ab aeterno. Si in sententiis quas defendit videatur aliquando excusabilis , saltem in rationibus quas profert, dum de rebus paulo difficilioribus agit , excusari nunquam potest. Ex supra dictis id jam satis constat; Licet omnes errores in illis ipsius libris mihi obvios hic non recensuerim, & ipsius sententias cla mus exposuerim quam illas exponere solet. Verum ut luce meridiana clarius pateat genium nasura ipsius arcana nunquam esse revelaturum, operae pretium est ostendere, placita quil iis utitur Philosophus ille ad explicandos naturae effectus omni soliditate

carere.

In Physica nil quicquam posse retegi manifestum est , nisi inhium

fiat a corporibus simplicissimis , hoc est , ab elementis: namque elementa sunt corpora in quae caetera resolvuntur , quia in ipsis continentur,

aut actu , aut potentia; Aristoteles sic definit elementa. Verum in il- ω-lius operibus non reperias ipsum per ideam distinctam explicuis Ie haec si :

corpora simplicia in quae caetera resolvi exit limat : cum itaque elemzn eorum seu

ta ipsus clare non cognoscantur , naturam corporum quae CX iis con- tenti.im

stant cognosci non posse hinc sequitur. cap. I. L.3. Quatuor esse elementa, ignem , acrem , aquam , & terram , dicit' ri Q quidem Philosophus. Sed eorum naturam clare non explicat; nullam eorum ideam distin Ram tradit; nequidem existimat illa quae statuit elementa esse ignem , aerem , aquam & terram quae videmus , si enim id sic se haberet, saltem aliquam haberemus illorum cognitionem per sensus nostros. Conatur quidem in multis operum suorum locis elementa explicare per qualitates caloris & frigoris, humiditatis de siccitatis, pravitatis & levitatis. Verum haec r tio illa explicandi ita insulsa & nepta est, ut stupendum sit tot viros eruditos in illa acquievisse. Atque illud jam sum ostensurus. Aristoteles in Libro suo de Caelo , existimat terram esse in centro mundi, de omnia corpora quae simplicia appellare amat moveri debere motibus simplicibus, quia supponit ea per se natura sua moveri. Praeter motum circularem , quem simplicem esse defendit , & quo probat coelum esse corpus si lex, quia supponit illud moveri circulariter , asiserit duos duntaxat esse simplices ; alterum deorsum tendentem , seu a Malebraricii de Inp i t. Verit. Tom. II. I circum.

75쪽

circumferenti1 ad centrum, alterum sursum, seu a Centro versus circumferentiam. Asserit praeterea istos motus simplices corporibus simplicibus competere , ac ideo terram & ignem esse corpora simpliciat, quorum alterum omnino grave est, alterum vero omnino leve. Quia vero gravitas & levitas corpori pos Iuni competere vel adaequale vel imadaequate , concludit esse adhuc duo elementa, seu duo corpora simplicia , quorum alterum leve est inaci equate duntaxat, alterum vero grave inadaequate , nempe aquam & aerem. Atque sic probat essequatuor elementa, nec esse plura. Iis qui hominum opiniones propria ratione examinant manifestum est, hasce omnes propositiones esse falsas, vel saltem liaberi non ponse ut axiomata clara & indubitata , quorum suppetant ideae clarae dedistinistae, quaeque Physicae sundamentum esse possint. Numerum et mentorum per qualitates imaginarias gravitatis & levitatis statuere velle , dicendo duntaxat & sine argumento, esse quaedam corpora gravia , alia vero levia natura sua , cerie omnem absurditatem superat. Etenim , si res nullo argumento innixas deblaterare unusquisque velit, facile erit dicere omnia corpora esse gravia natura sua , & eo tendere ut accedant ad centrum mundi, hoc est, ad locum quietis suae; alius vero contra poterit defendere omnia corpora esse levia natura sua,

α eo tendere ut versus Coelum extollantur , tanquam Versus locum

persectionis suae. Namque si quis ei objiciat qui dixerit omnia corpora elIe gravia natura sua , in em tamen & ignem esse leves , statim respondebit, ignem & actem non esse leves, sed esse quidem minus graves quam aquam & terram , & hanc ob causam videri leves: De his elementis non secus se habere ac de ligno quod leve videtur in aqua , non quod per se leve sit, cum in terram decidat quando est

in aere , sed quia aqua gravior ligno se submittens illud sustinet &extollit.

Si contra ei objiciatur qui omnia corpora esse levia natura sua di,

xerit , terram & aquam ei te tamen graves, pariter respondebit, haec corpora videri gravia , quia aeque levia non tiunt ac cetera quibus a

Liuntur. Lignum, exempli gratia, videri grave ubi est in aere , non quod sit grave per se , cum ascendat ubi est in aqua , sed quia aere

minus leve est. Ridiculum ergo est supponere ut axiomata indubitata , corpora esse levia aut gravia natura sua. Immo nullum corpus in se habere vim sese movendi evidens est ; ac perinde esse si moveatur sursum aut d orsum , ab oriente versus occidentem , vel ab Occidente ad Orientem , a Pol O Meridionali ad Septentrionalem , aut alio quovis

modo.

Sed concedamus Aristoteli esse quatuor elementa qualia illa statuit, quorum duo gravia sint , duo vero levia natura sua, nempe, ignem, acrem, aquam ec terram. Quid inde consequetur ad Naturae cognitionem l.

76쪽

sonem Z Quatuor haec Elementa non sunt ignis , ara , aqua & terra quae videmus; aliud prorsus est. Illa sensibus non cognoscitnus , mult6 minus ratione , cum illorum nullam habeamus ideam. Equidem concedam omnia corpora naturalia ex istis elementis esse composita ; etenim id dixit Aristoteles. Sed natura istorum corporum compositorum nobis nota non est; & illa cognoscere non possvn us , nisi prius cognoscam usquatuor elementa, seu corpora simplicia ex quibus constant , compositum enim cognosci nequit nisi per simplex. Ignis, inquit Aristoteles , est levis natura sua. Motus sursum tendens est motus simplex , ergo ignis est corpus simplex , cum motus debeat proportione aequari cum mobili. Corpora naturalia constant ex co poribus simplicibus ; ergo est ignis in omnibus corporibus naturalibus, sed igni illi quem videmus nequaquam similis ; namque saepe est inpotentia duntaxat in corporibus 'uat ex illo componuntur. Quid , quae- se , ex Peripateticis illis ratiociniis addiscimus t Ignem , scilicet , este in

omnibus corporibus sive actualem , sive potentialem; hoc est, omnia corpora constare ex re quae conspicua non est & cujus natura non cognos.citur. Atque hoc egregium eκ Aristotelis lectione emolumentum lAt si Aristoteles nos non doceat naturam ignis de aliorum elementorum ex quibus omnia corpora constant, sorsan quis postet existimare illorum qualitatus de praecipuas proprietates ab ii se saltem explicari; hoc est quod jam examinandum venit. Allerit esse quatuor praecipuas qualitates ad tactum pertinentes , ca-L 1. e. r.&lorem , frigus , humiditatem & siccitatem, ex quibus caetarae omnes con- 3. de Gen. stant ; atque hoc ordine quatuor clementis hasce primas qualitates distri- α Corrupti huit. Igni calorem & sccitatem , Eieti calorem dc humiditatem, aquae frigus de humiditatem , terrae frigus & siccitatem tribuit. Assierit ca- Cap. z. lorum & frigus esse qualitates activas , ut siccitas de humiditas sunt qualitates passivae. Calorem definit, ta congregat res homogm e. u ,

frigus , id quod congregat omnia sis homogenea , set e hetero nea; hureidum , id quod non continetur facile propriis termirus', sed facile alienis ;& siccum, id quod continetur facile propriis terminis, 1:ec facile accom

modiaIur terminis corporum ambientium.

Itaque, secundum Aristotelem, ignis est elementum calidum & Ω- cum : Ergo est clementum quod congregat res liciari teneas, Se facile continetur propriis terminist, difficulur vero sic nis. Aer est elementum calidum & humidum; ergo est clem entum quod congregat res homogeneas, nec facile continetur propriis terminis, iacile vero alienis. Aqua est elementum frigidum Sc hun idum; Ergo est elementum quod congregat res homogeneas & helcrogeneas , nec sacile continctur propriis terminis , sed alienis. Denique I crra est sigida de sicca; ergo est elementum quod congregat Ics honino geneas δέ lictercgeneas, quod facile continetur propriis terminis , d niculter vero accore rivo datur alienis.

77쪽

68 DE INQUISITIONE

Hie sunt Elementa explicata juxta sententiam Aristotelis, vel juκ-ta definitiones quas tradicit de illorum praecipuis qualitatibus : Quia vero, si ipsi credimus , Elementa sunt corpora simplicia , ex quibus caetera constant, & illorum qualitates sunt qualitates simplices , ex

quibus caeterae componuntur; cognitio horum elementorum & ill rum qualitatum debet esse admodum clara Sc distineta, cum tota Physica, hoc est, cognitio corporum sensibilium, quae ex iis constant, inde Undeat.

ideamus igitur quid in illis principiis desideretur. Primo , Aristoteles nullam ideam distinctam alligat voci qualitatis. Dubium

est an per qualitatem intelligat ens quoddam reale distinctum a materia , an veris duntaxat modificationem materiae. Vocem illam aliquando uno sensit, aliquando vero alio intelligere videtur. Octavo quidem Capite de Cathegoriis qualitatem definit, id quod efficit ut res dicantur tales, verum id non est proprie quod quaeritur. Secundo , definitiones quas dat quatuor primarum qualitatum , caloris , frigoris, humiditatis & siccitatis omnes sunt salsae, aut inutiles. Sic desinit calorem. Calor est id quod congregat honogenea. Primo , hac definitione caloris natura adaequale non explicatur, licet verum esset calorem semper congregare homogenea. Secundo, salsum est calorem congregare homogenea. Calor partes aquae non congregat, illas potius in vapores dissipat. Non congregat

partes vini, nec partes cujuslibet alius liquoris, seu corporis fluidi; immo nec partes argenti vivi. Contrii omnia corpora solida & fluida homogenea & heterogenea resolvit & disgregat. Ac si quaedam sint quorum partes ignis non possit dissipare, id non fit quod sint ejusdem naturae, sed quia sunt crassiores de selidiores quam ut possint abripi

motu partium ignis. Tertio, ut dicam quod res est, calor non potest congregare nec disjungere paries ullius corporis , sive homogenei, sive heterogenei. Ut enim congregentur, dissipentur, separentur partes alicujus corporis, necesse in movere illas. Iam autem calor nihil potest movere; et saltem calorem posse movere corpora evidens non est ; Etenim, ad caloris naturam quantumvis attendam , deprehendere nequeo illum cum corpore communicare motum quem ipse non habet, videmus quidem ignem movere de separare panes corporum sibi obvi rum , sed id forsan non fit ipsius calore , immo ignem calore praeditum esse evidens non est. Id potius fit perpetua illius partium aditone, quas in perpetuo motu esse manifestum est. Evidens est paries ignis, si in aliquod corpus incidant, cum ipso communicare debere ali quam partem motus sui; sive sit calor in igne , sive non. Si partes istius corporis sunt parum solidae, ignis illas dissipare debet, si , sint admodum solidae & crassae , ignis eas tantum movebit , de efficiet ut mutuo sese confricent; Denique si corpus illud ex panibussu,

78쪽

fubtilibus & erasis simul missis constet, ignis eas tantum dissipabit quassatis impellet ut ab aliis separentur. Itaque ignis duntaxat potest separare ; ac, si congreget, id fit duntaxat per accidens. Verum Aristoteles contrarium planε sentit. Diuungere, inquit, quod nonnulli igni De Gen. &tribuunt, nihil aliud est quam congregare homogenea; namque per accidens

uaxat ignis essera res heterogeneas. A.

Si Aristoteles ab initio distinxissA sensum caloris a motu particula- rum, ex quibus constant corpora calida dicta, ac postea definivisset calorem acceptum pro motu partium , dicendo calorem esse id quod agitat & separat paries invisibiles ex quibus constant corpora visbilia, definitionem caloris tradidisset non rejiciendam. Illa penitus satis non fieret; quia praecisε non explicaret naturam motuum corporum cali

dorum

Aristoteles frigus definit, id quod congregat corpora homogenea est heterogenea. Iterum haec definitio non est legitima , falsum enim est H-gus congregare corpora. Ut corpora congregentur , necesse est illa movere, jam si ratio auscultetur, frigus non posse movere evidens erit.

Revera per frigus intelligimus vel id quod sentimus dum frigemus, vel io quod gignit sensum frigoris. Iam autem clarum est sensum frigoris nihil posse movere , cum nihil possit pellere. Quod vero gignit frigoris sensum , evidens est, si res aequa judicii lance perpendatur, illud nihil aliud esse quam quietem aut cestatonem motus. Itaquectim frigus in corporibus nihil aliud sit quam cessatio illius motus qui

calorem gignit , evidens est, si calor separet, frigus non separare. Itaque stigus nec res homogeneas nec heterogeneas congregat, quod enim nihil potest pellere , nillil etiam potest congregare , uno Verbo , cum nihil agat, nihil congregat. Aristoteles de rebus per sensus judicans , frigus aeque positivum esse ac calorem arbitratur , quia sensationes caloris & meo is sunt ambae reales di positivae; atque etiam duas illas qualitates alii vas esse existimat. Reipsa si impressiones sensuum sequamur , frigus esse qualitatem activam merito credimus; cum aqua stigida congelet, congreget &obduret uuico momento aurum & plumbum liquefacta, postquam e fornace super modicam aquae portionem infusa fuere , quamvis calor istorum Μetallorum satis adhuc vehemens sit ad separandas paries corporum quae tangunt.

Ex iis quae a nobis de erroribus sensuum Primo Libro dicta via. I.Uta

sunt , patet eum qui sensibus duntaxat utitur ad examinandas qua- a Cap. II. litates corporum sensibilium , nullam unquam posse retegere veri- ad s. talem certam , qua uti possit veluti axiomate ad cognoscendam naturam. Hac enim via nequidem deprehendere possumus quaenam

sint calida, quaenam ver4 sngida. Εκ multis hominibus qui manus admovent aqvie tepidae , alii illam calidam , alii vero stigidam

sentiunt. Qui calent illam reperiunt frigidam , qui Digent illam 1 3 lentiunt Disitiroo by Cooste

79쪽

o DE INQUISITIONE

sentiunt calidam. Ac si pisces sensus capaces esse sapponantur, verisimile est aquam ipsis calidam videri, dum hominibus fit odissima videtur. De adre, res non secus se habet, juxta varias corporis dispostiones, calidus aut frigidus videtur. Aristoteles illum elle calidum existimat, vertim haud putem Septentrionis incolas cum ipso hac in re sentire , clim etiam complures docti, quorum regio non est min is ca- . lida regione Graeciae asseruerint aerem esse frigidum. Verum haec quaestio , quae in Schola magni momenti semper visa suit , nunquam decidetur , quin prius idea distincta voci caloris alligetur. Definitiones caloris & frigoris ab Aristotele traditae neutrius ideam possunt determinare. Acr , exempli gratia , & aqua ipsa quantumvis calida de servida , congregant partes plumbi liquefacti, cum partibus cujuslibet alius Metalli. Aer congregat omnes adipes junctas resinis,& quibuslibet aliis corporibus solidas. Ac certo is tenax Peripateticus esset qui lithocollam aeri exponeret ad separandum cinerem a pice, aut quaedam alia corpora composta ad ea decomponenda , si fas sit ita loqui. Aer igitur non est calidus juκta definitionem caloris ab Aristotele traditam. Aer separat liquores a corporibus iis imbutis , indurat lutum , lintea e X panca exsiccat, quamvis Aristoteles illum dicat humidum ; ergo aer est calidus secundum eandem definitionem. Hac igitur definitione non potest determinari an aer sit calidus , necne. Tossirinus quidem asserere aerem esse calidum respectu luti , clim separet aquam a terra cui conjuncta est. At vero an erunt explorandi omnes aeris effectus in omnia corpora , ut sciamus an si calor in. aere quem respiramus. Si sic procedatur res nunquam certa evadet.

Itaque multo tutius est non philosophari de aere quem respiramus; Sed de quodam aere puro & clementari, qui in hac sublunari regione non reperitur; & asserendum est positive , ut Aristoteles asserit, illum esse calidum ; nec ad id probandum opus est argumentis , immo quid per illum aerem illiusque calorem intelligatur perinde esse debet. Namque hoc pacto tradentur dogmata , quae dissicile erit evertere ; non propter ipsisrum evidentiam de seliditatem , sed quia obscura sunt, & spectris similia , quae lardi nequeunt, quia corpore sunt

destituta.

Desinitionibus ab Aristotele traditis de humiditate & siccitate hἔc

non immoror, quia illarum qualitatum naturam hisce definitionibus non explicari evidenter fatis patet. Namque secundum hasce definitioncs ignis non est siccus, cum propriis terminis facile non contine tur ; glacies non est humida , quippe quae propriis terminis facile contineatur , & alienis non nisi dissiculter acco nodetur. Glacies quidem non est liunaida, si per humidum intelligatur j,idum erum si res se intelligatur , dicendum est flammam esse admodum humidam aeque ac aurum & plumbum liquefacta. Verum quoque est glaciem

non esse humidam , si per humidum intelligatur id quod rebus quas

tangit

80쪽

VERITATIS. Lib. VI. 7 i

tangit facile adhaeret e sed hoc sensu , pix , adeps , & oleum aqua

multo humidiora sunt, clim corporibus quae attingunt tenacius adhaereant quam aqua. Eo sensu argentum vivum est humidum , namque metallis adhaeret ; & ipsa aqua non est perfecte humida , nam plerisque metallis non adhaerescit. Itaque ad defendendas Aristotelis opiniones nequidem ad sensuum testimonium confugiendum est. Vertim a longiori egregiarum istius Philosophi definitionum circa

quatuor qualitates elementares examine supersedeamus : de supponamus etiam quaecunque a sensibus circa hasce qualitates accipimus vera esse. Fidem nostram denuo excitemus , de halce definitiones esse perquam legitimas credamus. Videamus duntaxat an revera omnes qualitates

corporum sensibilium constent ex hisce qualitatibus elementaribus. Id censet Aristoteles , meritis quidem , cum quatuor hasce primas qualitates habeat tanquam principia rerum , quas in Libris Physicos nobis est

explicatur .

Nos igitur docet colores generari ex commissione quatuor qualitatum clementarium. Album fieri , ubi humiditas superat calorem , ut in senibus qui canescunt; nigrum , ubi humiditas exsiccatur , ut in m ris cisternarum ; & sic de ceteris coloribus ; odores de sapores etiam fieri per variam seri & hionidi commissionem calore & frigore factam: immo gravitatem & levitatem ab iis pendere. Uno verbo juxta Aristotelem , necesse est omnes qualitates sensibiles produci a duabus qualitatibus activis calore & frigore , & constare ex duabus passivis humiditate & siccitate; ut inter ipsius principia & consequentias quas ex iis deducit, quaedam sit verisimilis connexio.

Haec omnia tamen caeteris a nobis hactenus ex Aristotele allatis creditu dissiciliora videntur. Vix credibile est terram & alia elementa non re colorata aut visibilia , s essent in puris naturalibus , sine ulla a mistione qualitatum elementarium . licet docti Interpretes istius Philosophi id nobis asserant. Quid sibi velit Aristoteles non salis rnihi notum est , dum canitiem capillorum ex humiditate oriri dicit , quia humiditas senum ipsorum calorem superat ; licet, ut illius mentem melitis possim assequi , definitionem Dosuerim loco definiti. Quis propositionem adeo absurdam posset intelligere ; capillos , scilicet, canesicere in senibus , quia id quod non factia continetur propriis terminis sed alienis superat id quod congreeat homogenea ' Haud putem saporem ab ipso aptius explicari , ubi dicit illum cons stere in conjunctione siccitatis , humiditatis & caloris , praecipuὲ quum hisce vocibus adaptantur& substituuntur definitiones ab Aristotele traditae , ut id scri oporteret , si essent honae. Immo forsan risum vi κ ille possiet tenere, qui loco definitionum semis & sitis quas tradit Aristoteles dicendo samem esse appetitum calidi & fieri, sita vero appetitum figidi Sc humidi, Iub. a. e. r. substituercet definitiones harum vocum appellando famem , desiderimn δ nimi. i ius quod congregat homogena , ct issius quod facile continetur protriis Ν

SEARCH

MENU NAVIGATION