장음표시 사용
81쪽
terminis , di ite vero adimiis , & definiendo sitim , desiderium illius
quod co)greg.ιt homogenea O heterogenea, quodque quamvis propriis terminis facile non contineatur, alienis tamen facile continetur. Certe leκ est utilissina ad cosnoscendum an voces fuerint bene definitae, de ad vitandum errorem in ratiociniis nostris , definitionem definito Qbstituere. Hac enim ratione deprehenditur an voces snt aequivocae, & mensurae relationum salsae dc imperfectae , an vero ratiocinia sint legitima. Hoc posito, quid sentiendum erit de ratiociniis Aristotelis, quae nihil sunt quam inanis & absurda verborum sarrago, ubi lucYta hanc regulam eXaminantur' Quid pariter dicendum erit de iis omnibus qui juxta ideas sensuum salsas de consuus duntaxat ratiocinantur , cum haec regula quae ratiociniis justis & solidis lucem &evidentiam conciliat , nihil praeter confusionem ipsorum dictis as
Totam ineptiam & absurditatem explicationum Aristotelis circa res quaslibet exponere nemo potest. Ubi quae tractat simplicia sunt &facilia , ipsius errores sunt simplices , nec magno negotio possunt deprehendi. Ubi vero quaestiones compositas & ex multis causis pendemtes explicare aggreditur , ipsius errores non minus , ne quid dicam amplius , compositi sunt, quam res quas tractat, nec possunt ipsi errores latis enucleari ut clare aliis exponantur. Sublime illud ingenium a quo ita eximie ad bene definiendum regulae traditae existimantur, nequidem novit quaenain sint definienda; clim enim nullam admittat distinctionem inter cognitionem claram ledistinctam , & cognitionem senstius haustam , res quarum nequidem habet ideam dii linctam cognoscere aut uinat, de aliis explicare satagit. Definitiones rorum naturam debent explicare, & voces ex quibus constant ideas distinctas & speciales in mente excitare debent. Verum qualitates sensibiles caloris , frigoris, coloris , saporis , &c. hoc pacto
explicari nequeunt, ubi effectus cum causa , motus corporum cum sensatione quae illum comitatur, confunduntur : cum enim sensationes sint modificationes mentis , quae non cognoscuntur per ideas claras, sed tantum per sensuin internum , seu conscientiam , ut tertio Libro exposui , ideas quas non habemus vocibus adaptare nequimus.
Clim ideas distinctas circuli, quadrati, trianguli, di eorum hoc pacto cognitionem distinctam habeamus , ea etiam accurate definire ponsumus; immo ex id eis quas habemus de illis figuris possumus deducere omnes illarum proprietates , & eas vocibus claris & distinctis alii, explicare : Sed calor & frigus, quatenus sunt qualitates sensibiles, explicari nequeunt , quippe non distincte & per ideam, sed tantum con-s cientia vel sensu interno cognoscuntur. Calor qui est eae tra nos non debet sua iter definiri per effectus quo Ddam, nam s illius loco substituatur definitio quae ipsa affingetur, satis patebit hanc definitionem menti in errorem inliciendae duntaxat inses- vire
82쪽
vire posse. Si, exempli gratia , calor definiatur id quod eongregat homogenea, nihil addendo praeterea , juxta hanc definitionem , pro calore accipi poterunt res illi prorsus absimiles. Μagnes dici poterit coacervare scobem seu ramentum serri , illudque ab argenti ramento separare, quia calidus est: Columbam semen cannabinum ab alio grano separare , quia columba est calida et Avarum nummos aureos ab argenteis secernere , quia ipse calet. Denique si quis eo stupiditatis deveniret ut hanc Queretur definitionem , nullo errore non implicaretur. Haec iptur definitio caloris naturam non explicat, nec illius ope possunt deduci caloris proprietates : quippe si ipsus vocibus praecise adhaereamus, definitionemque in definiti locum substituamus , in ab-
Si tamen calor ab ipsus causa accurate distinguatur ,- licet non possit definiri , quippe quae sit modificatio mentis cujus nullam habemus ideam, illius tamen causa potest definiri , quia motus ideam habemus distinctam. Sed observandum est calorem acceptum pro tali vel tali motu in nobis caloris sensationem non semper gignere. Nam aqua ,
exempli gratia , est calida, cum ipsius panes sint Midae de in motu , de verssimile si illam piscibus esse calidam , cumque saltem calidior si glacie cujus paries sunt in majori quiete ; sed frigida est respectu nostii , quia paries ipsius miniis moventur quam paries corporis nostri; quippe quod minorem habeat motum qu1m aliud , dici potest esse in quiete
respectu alterius. Itaque relate ad motum sibrarum corporis nostri non de ienda est causa caloris, aut motus qui eum excitat ; motus ille, si fieri possit , absolute & in se definiendus est. Tunc definitiones quae de ipsb tradentur ad patefaciendum Iuturam & Πoprietates caloris inservire poterunt. Longiori, ni filior, Aristotelicae Philosophiae examine abstinere posissim ; nee erroribus illius admodum confusis Se intricatis expedien dis diutius insistere operae pretium est. Philosophum illum quatuor elementa a se posita nec probare , nec bene definire; ipsius qualitates Hementares tales non esse quales illas existimat, earum naturam ab ipsis non cognosci; 8e omnes qualitates secundas ex iis non constare; ac denique , licet ipsi concederetur ex quatuor istis elementis omnia corpora esse composita , ut illorum qualitates secundas , totum ipsius systema re tamen inutile , ad inquirendam veritatem , quia ipsius ideae satis non sunt clarae ad evidentiam in ratiociniis nostris semper conservandam , clare satis dem strasse mihi videor. Si quis me veras Aristotelis opiniones non explicuisse suspicetur, potest rem comperire ex ipsius Libris de Octo , te de gener.itione de corruptione. Hinc enim exsermsi quaecunque supra a me dicta sunt. De octo
Libris Physices nihil asterre volui, quia non pauci docti existimant illos esse meram Logicam ; quod a verisimili non abhorret , cum ibi nihil
praeter voces vagas & indeterminatas reperiatur.
83쪽
Cum Aristoteles sibi sepe contradieat, & quaelibet opiniones ponsint defendi quibusdam locis ex ipso depromptis, mihi dubium non est quin ex ipso Aristotele possint probari quaedam sententiae iis contrariae
quae ipsi a me silerunt attributae. Vertim hanc rem meam non facio.
sussicit diista mea ex Libris Aristotelis modo citatis probari posse. Immo an Libri illi Aristotelis sint nunc parum sollicitus sum , illo qualis est , & qualis vulgo admittitur utor ; quippe eorum quae parvi facimus genealogiam anxie disquirere sutile foret; praeter quain quod hoc est factum quod nunquam bene elucidari poterit, ut videre est ex Peripareticis Patricii Discussionibus.
Praecepta, generalia necessaria ut ordine procedatur in inqui .
renda υeritate ct in deligendis scisntiis.
ME in hoc opere duntaxat destruere, nihil vero certi & indubi- ..tati statuere, ne quia objiciat; ordinem in Studiis erroris vitandi gratia observandum a me hic breviter exponi; immo nonnullas v ritates & scientias maxime necessarias, in quibus talis sit evidentia ut assensus cohiberi nequeat, sine internis rationis objurgationibus , a me indicari operae pretium est. Hasce veri ates & scientias suse non explicabo , res ab aliis jam peracta est , aliorum opera typis denuo mandare non est animus, sustici et mihi Lectorem ad illa amandare. Ordinem duntaxat ostendam observandum in studio illorum librorum , ut evidentia in perceptionibus semper conservetur. Cognitionum nostrarum prima est cognitio existentiae mentis nostrae; omnes nostrae cogitationes illam existentiam invicte demonstrant, namque evidentissimum est ut quod maxime , id quod actu cogitat esse actu quid , seu actu existere. Verum si mentis existentia facile cognoscatur , ipsiux essentia Ze natura aeque facile non cognoscitur. Si qualis
sit scire velimus , cavendum est ne illam confundamus cum rebus quibuscum colligata est. Si dubitemus , velimus, ratiocinemur, tantummodo credendum est mentem esse rem quae dubitat, vult , de rati .cinatur, nihil praeterea, quandiu alias in ea non deprehenderimus pro-prietates; mentem enim nostram non cognoscimus nisi sensia interno , quem de illa habemus. Mens accipienda non est pro corpore , pro ,
sanguine, pro spiritibus animalibus , pro igne , nec pro innumeris aliis rebus quas Philosephi pro anima acceperunt. De mente id duntaxat credendum est quod de illa non credere non possumus , cujus - que plane convincimur sensu interno quem de nobis habemus , nam
84쪽
alioqui falleremur. Itaque simplici visu seu sensu interno cognoscemus
quicquid de mente cognosc: potest, nec adigemur ad ratiocinia errori obnoxia.. Ubi enim ratiocinamur , memoria nostra ami ; jam autem
ubi agit memoria , potest esse error , supponendo esse di quem genisum a quo in cognitionibus no is pendeamus , quique nos decipiendo
Si, exempli gratia, supponerem Deum aliquem in eo delectari ut me decipiat, eum me tamen in eosnitionibus simplicis intuitus decipere non posse persuasus sum, veluta quum cognosco me esse, me cogitare , de bis duo esse quatuor. Etsi enim talem Deum , & quam eumvis potentem fingerem, percipio tamen , non stante absurda illa suppositione , me quin sim, & quin bis duo aequalia sint numero quatuor nequaquam dubitare posse, quoniam ista simplici intuitu & absque
usu memoriae cognosci . Quando autem ratiocinor clim ratiociniorum meorum axiomata clare& evidenter non videam , ia ea me evidenter vidisse tantum meminerim , si Deus ille memoriam istam salsa axiomatibus connecteret, ut id , si vellet, efficere posset , falsci tantum ratiocinarer. Eo sere modo quo ii qui longas instituunt computationes , se , quod alias cognoverint novies novem esse Ta, vel a I. esse numerum primum , vel alicujus similis erroris probe meminisse Lepe autumant. Sic igitur Deum , eumque nullomodo deceptorem agnoscere necesse est, si planh eonvinci & certiores esse velimus quod certissimae scientiae , ut Arithmetica te Geometria , verae sint scientiae. Absque eo enim certa non est evidentia , & cohiberi potest assensus. Et praeterea necesse est ut simplici intuitu agnoscamus Deum non esse deceptorem , quia ratiocinium potest semper esse falsum , si Deus suppon tur fallax. Omnia argumenta quae vulgo asserri selent ad probandam Dei existentiam & ipsius perfectiones , deprompta ex existentia & persecti nibus rerum creatarum , hoc vitio la rare mihi videntur, quid, nempe, mentem simplici visu non convincant , haec argumenta quibdem sunt ratiocinia quae per se convincunt ; sed cum sint ratiocinia , non convincunt , supposito malo genio qui nos siliat; Potentiam quandam esse nobis seperiorem satis quidem convincunt , id enim adstruit
haec ipsa ridicula silppositio; sed planε non convincunt esse Deum seu Ens infinite persectum. Itaque in hisce ratiociniis concluso evidenti otest praemista effato. Potentiam quandam existere nobis seperiorem evidentius est quam existere mundum ; cum nulla suppositio obstare pollit quo minus demonstretur sit perior illa potentia ; cum contr1 , supposito malo genio qui nos decipioiado delectetur , existentia mundi probari nequeat. Sonper enim possemira concipere malum illum geniunt in no bis excitare sensationea rerum quae non existerent. N que per semin
85쪽
Vid. 2. pri ma colt q. de Metaph.
num & per quosdam morbos rea quasdam videre nobis videmur quae nunquam extitere , immo quandoque actu sensitnus dolorem in membris tiraginariis , quae amplius non habemus, vel quae nunquam ha-
Sed argumenta existentiae de perse num Dei cledusta ex idea infiniti quam liabemus sunt argumenta lina plicis visus. Statim atque infiititum videmus, Deum existere pariter videmus. Quia existentia necessaria includitur in idea infiniti, vel, ut clarius loquar, quia infinitum non nisi in se ipso videri potest. Primum enim cognitionum nostrarum principium est nihilum non esse visibile, unde ' sequitur quod si de imfinito cogitemus, illud infinitum existere necesse est. Hinc etiam videmus Deum non esse fallacem, cum enim sciamus illum esse infinite pe sectum, & insinito nullam posse deesse persectionem , . clare videmus ipsum nolle nos decipere, immo non poste, clim nihil mssit praeter iaquod vult, vel id quod potest velle. . Existit itaque Deus,& quidem
Deus verax qui nos nunquam decipit, quamvis semper non illuminet de saepe ipsi nosinet decipiamus , dum nos non illuminat. Omnes illae veritates simplici visu ab ingeniis attentis percipiuntur, quamvis hic ratiocinia formare videamur, ut eas aliis eκponamux Veritates illas ponsumus supponere ut axiomata indubitata quibus in ratiociniis inniti posissimus: cii in enim agnoverimus Deum nos decipiendo non delectari , iam libenter possumus ratiocinari. . Hoc axiomate, Deum , scilicet, existere, ipsumque non esse fallaricem , fidem etiam statuminari manifestum est. N1mque exissentia Dei & authoritatis Divinae certitudo sunt potius cognitiones naturalex& notiones communes ingeniis ad rem attentis , quam articuli fidei. quamvis nemo sine speciali Dei dono capax evadere possit attentionia necessariae ad veritates illas bene percipiendas. . Ex hoc axiomate Deum vim se fallacem , possemus etiam conclu- de re nobis revera esse corpus quocum arcte colligati sumus , te nos multis aliis corporibus circumdari. Nam illorum existentiae sensationibus Perpetuis quas Deus in nobis excitat , quasque illaesa fide nen possumus ratione corrigere , intus convincimur ; quamvis ratione corrigere
possimus sensationes , quae illa nobis repraesentant cum qualitatibus de perseetionibus quibusdam quas non habent. Itaque credere non debem ua corpora talia esse qualia illa videmus aut imaginamur, sed illa duntaxat existere, de talia esse qualia illa ratione concipimus. Ut vero ordine ratiocinemur , nondum examinare par est an corpus habeamus, & an aliis circumdemur, an vero illorum duntaxat habeamus sensationes , licet actu non existant. Haec quaestio nimias includit disti cultates, nec forsan illius solutio ad perficiendas cognitiones nostras , nec etiam ad accuratam Physsicae, Ethicae, M aliarum quarundam scientiarum cognitionem assequendam , tam necessaria est quam vulgo putatur.
86쪽
Numerorum & extensionis, quorum exissentia extra omne dubium insita est & natura immutabilis , ideas habemus, 'uae cogitandi m teriam perpetuam nobis praeberent, si omnes relationes quas inter se habent cognoscere vellemus. Ac necesse est ut ab triste ideis ingenio nostro uti incipiamus, propter rationes quas hic recensere operae pretium est. Tres sunt praecipua .
I. Quia illae ideae omnium sunt clarissimae & evidentissimae. Si enim
ad vitanduia errorem, in ratiociniis semper si conservanda evidentia, manifestum est potius esse ratiocinandum juxta ideas numerorum & eκ- tensionis , quam juxta ideas confusas aut compositas Physicae, Ethicae, Chymicae, te aliarum scientiarum. i '' .a. Quia illae ideae omnium sunt distinetissimae Se accuratissimae. Adeo ut habitus qui in Arithmetica te in Geometria contrahitur, non acquiescendi nisi prius rerum relationes praecise cognitae fuerint, menti quandam impertiat accurationem qua non stuuntur qui verisimilitudinibus aliarum scientiarum contenti sunt. 3. Praecipue , quia illae ideae sunt regulae immutabiles & mensura communes omnium quae cognoscimus εc cognoscere possumus. Qui numerorum & figurarum relationes persecth cognoscunt, vel potius qui
comparationes necessarias instituere norunt ad cognoscendas numerorum de figurarum relationes, quandam scientiam universalem & rationem notissimam ad omnia quae limites mentis humanae non excedunt , certo de evidenter retegenda possident. Qui vero hac arte caret, Veritates paulo complexiores certo assequi nequeunt , quamvis habeant ideo clarissimas rerum , qVarum relationes compositas cognoscere
Hisce aut similibus rationibus duisti nonnulli iliter veteres Arithmeticam , Algebram , & Geometriam juvenes addiscere curarunt. Verisimile est ipsos compertum habuisse, Arithmetica Se Geometria me tem quandam adipisci sagacitatem quae aliis scientiis comparari nequit;& Geometri1 imaginationem ita regi, ut facile non turbetur. Nam que haec mentis facultas Geometriae usu tantam acquirit accurationem dein gradu adeo justo , ut illius ope mentis acies dissicultates .maximὶ intricatas assequatur & penetret. . . 'Qui igitur evidentiam in perceptionibus suis, & integiam in rati ciniis certi: udinem conservare volunt, primo Arithmeticae, Algebrae, Analysi, te Geometriae sive simplici, sive compositae studere debent. E libris qui mihi noti sunt optimi ad ediscendas Arithmeticam , ι AD'gebram de Airalysio, quae propriὲ ars in detegendae veritatis in me ius accuratis, sunt sciontia calculi magnitudinum in gi nere . de primum volumen aniabsis demonfratae a R. Patre Reyneau Oratorii: Presb3etero. Ad Geometriam vulgarem ediscendam legenda est Geometria illustrisi, mi Ducis Burgundiae. Ad ediscendam compositam Geometriam Ana-.lysi inendum est , . atque ideo ea legenda sunt opera in quibus ea tra- K 3 , ctatur .
87쪽
ctitur scientia per analysin. Si non aliud edoceri cupias quam praecipuas
sectionum conicarum propristites , earuinque usus, adi modo priorem
secundi voluminis partem A I seu demonstrarae. Sed si plerasque proprietates harum se monum cum ipsarum usibus discere velis lege opus Posthumum D. Marchionis De lyilospital cui titulus est Tractatus A btieus de sectionibus renicis. Addere potes Geometriam Cartesii prointer hujus tam docti viri famam, verum ea nec tibi erit necessaria post Iectionem superiorum librorum. Denique si quis novos edistere velit calculos differentialam te insegratim atque Methodos quae ex his depromuntur ad intelligendas curvas lineas, quae in Physica non sunt i utiles ; Reperiet ille diserentialem calculum , ejusque usius perspicuἡ , plenissimε atque magno ordine tractatos in eximio ejusdem Marchionis de L'Hospital opere cui titulus est de infinite parvis. Reperiet etiam eundem differentiauem calculum ejusque usus in secunda parte secundi, voluminis Anal s demet rarae; integralem vero calculum rationemque ipsum applicandi ad curvas lineas, mixtaque ex Physica & Alathematica problemata in tertia parte. Ex horum operum lectione facile quivis M per se poterit novis inventis has illustrare scientias, atque ea intelligere quae exstant sive in commentariis Academiae scientiaruna, sive
Postquam hisce generalibus scientiis sedula & attenta opera data silexit, complures veritates secundae M ad omnes scientias accuratas Se sp ciales necessariae evidenter cognoscentur. Verum ingenue satendum mihi videtur nonnihil esse periculi si quis iis diutius immoraretur. Ear, ut ita dicam, scientiae prae Physica atque Ethica temnendae sunt atque
negligendae, quia hae scientiae multo sunt utiliores , quamvis parum conssiant ad mentem rediam & perspicacem reddendam. Ac si evidentiam in perceptionibus nostris semper conservare velimus , cavendum est ne aliquo effato non evidenti nos anteverti sinamus; hoc est, enato quod Sineiam attente expensum non admissuros esse concipere possimus. Itaque quoad Physcam, duntaxat admittendae sunt notiones communes omnibus hominibus ; hoe est, axiomata Geometrarum, & ideae clarae extensionis , figurae , motus , & quietis , ac si quae sint aliae aeque clarae. Forsan quis dicet extensionem non esse euentiam materiae; verum quid refert sufficit mundum quem concipimus ex extensione formatum similem esse mundo quem videmus, quamvis materialis non sit secundum istam materiam in1nem , de qua nihil cognoscitur, quamvis de ea tot egregia praedicentur. Necesse omnino non est examinare an actu sint extrinsecus entia quae respondeant hisce ideis; ncunque ratiocinia nostra lis e entibus non nituntur , sed duntaxat illorum ideis et videndum est duntaxat ut rati cinia quae circa rerum proprietates se amus consonent cum sensati
nibus quas illarum occatone habemus, hoc est, ut id quod cogitamus optime
88쪽
optime conveniat cum experientia; ncmque in Physica ordinem Meonnexionem effectuum cum causis deprehendere conamur aut in corporibus , si adhu existant, aut in sensationibus quas de iis habemus , si non existant. Dubium quidem non est quin adhu existant corpora si attendamus Deum non este sullacem , de expendamus justum ordinem quem in sensationibus nostris instituis , sive in occasionibus naturalibus , sive in iis
quae duntaxat eveniunt ut ea credamus quae naturaliter capere nequimus ; sed necesse non est longo statim examine rem discutere quam n mo in dubium vocat , quaeque valde non conseri ad cognitionem Physicae spectatae ut verae scientiae. Anxih quoque inquirendum non est an sint necne in corporibus quibus circundamur quaedam aliae qualitates ab iis quarum claras habemus ideas , namque juxta ideas nostras duntaxat ratiocinari debemus, ac si quid aliud sit cujus ideam non habeamus claram , distinctam de specialem, de eo nihil unquam cognoscemus, nec accurath ratiocinari poterimus. Forsan si juxta ideas nostras ratiocinemur, juxta ipsam naturam ratiocinabimur, Ze comperiemus illam non esse tam abstrusun ac vulgo putatur. . Quemadmodum qui numerorum proprietatibus non studuerunt qua dam problemata , licet simplicissima & iacillima, selvi non posse saepe arbitrantur; ita qui circa extensionis, figurarum & motuum proprietates nunquam sunt meditati, eo facile adducuntur ut credant te defendant quaestiones quae circa Physicam formantur esse insolubiles. Eorum qui nihil unquam attente saltem examinarunt judiciis fidendum non est. Quamvis enim paucae veritates circa res naturae plane demonstratae fuerint , quasdam tamen generales extra omne dubitam positas esse constat, quamvis de iis saepe non cogitetur, immo ignoren
Qui ordine, otio de attentione ad id necessariis meditabuntur, multas ex his veritatibus certis de quibus mentio est deprehendent. Ut v ro possint facilius animadverti, placita philosophiae Cartesii sunt attente legenda , eκ iis quae dich nihil admissis, nisi ubi ad assensum vide evidentia rationum mens adigetur. 'Cum Ethica scientiarum sit maxime necessaria, illi eti- sedulis imprimis studendum est; namque in hac praecipuὲ scientia hominum opiniones sequi periculosum est. Sed ut error hic vitetur te evidentia in perceptionibus conservetur, meditationes nostrae duntaxat niti debent automatibus indubitatis apud eos omnes, quorum cor voluptatibur non fuit corruptum, nec mens superbia occaecata; tamque in Ethica nullum est axiona indubitatum animis qui toti e carne te languine constant, de iis qui ingeniorum fortium titulum sibi arrogant. Istius commatis homines simplici utinas veritates non capiunt, vel si capiant, illas spiritu contradictionis temper impugnant ad conietvandam ingenii sortitudinis ' iam . . Quaedam
89쪽
Quaedam ex his Ethicae generalioribus axiomatibus haec sunt: Deum clim omnia propter se condiderit, mentem nostrain creasse ad illum cognoscendum , de cor ad illum amandum: Cum sit justus de potens Deus , ei qui ipsius mandatis non paret non posse esse bene , ei vero qui sis paret non posse esse mal ε. Naturam nostram esse corruptam, mentem a corpore , rationem a sensibus , voluntatem ab assectibus pendere ; Nos esse in impotentia iaciendi id quod nobis ex ossicio faciendum esse clarh videmus; de nos Liberatore indigere. Μulta adhuc alia sunt Ethicae axiomata; ut , Secessum & poenitentiam necessi a eL se ad imminuendam nostram cum rebus sensibilibus conjunctionem, de ad augendam illam quam habemus cum bonis intelligibilibus , veris bonis , lmnis mentis: Nulla nos posse violenta sivi voluptate quin ei mancipemur , nihil eκ assectus impetu esse unquam suscipiendum dec. Quia vero haec postrema axiomata praecedentibus & a cognitione hominis Q pendent, inter indubitata non sunt accensenda. Si super his axiomati-hus ordine, de attentione quam in re tanta par est inerre meditemur, nihilque ut verum admittamus praeter conclusiones ex his axiomatibus legitime deductas, habebimus Ethicam certam , quaeque cum Ethica Evangelii persecte consonabit, quamvis hujus persectionem non exar-quet , nec aeque latε pateat. Ethicae fundamenta in peculiari tractatu demonstrare conatus Ium , sed mihi & aliis exopto ut quis accuratius de magis absolutum opus tradat. Dimcilius quidem in Ethicae ratiociniis conservantur evidentia & a curatio , quam in quibusdam aliis scientiis, de cognitio hominis omnino necessaria est iis qui in hac scientia progressus non vulgares edere cupiunt; Atque hanc ob caus- pauci siunt quibus hoc studium prospere cedat. Sese confisere nolunt ut naturae sitae infirmitates agnos cant. Magistrum qui nos voluntates suas, quae sunt leges immutabiles & aeterna , & vera Ethicae praecepta intus docet , interrogare citius desimum: Illum, quia sensus non alloquitur, secundum ipsorum d sideria non respondet , de superbiae non adblanditur , nonnisi cum fastidio audiunt. Vocem quae strepitu suo imaginationem non percellit , quaeque nisi silentibus rebus creatis clare non potest intelligi, aspernantur. Verum Aristotelem, Senecam, aut novos quosdam Philosophos, qui eos aut obscuritate verborum , aut stili elegantia & artificio , aut rationum verisimilitudine fallunt, cum voluptate Se vener,
tione auscultant. Ex quo peccavit primus homo , ea duntaxat quae ad conservati nem corporis & vitae commoditatem pertinent , magni iacimus; &quia haec bona sensuum ope cognoscimus , eorum usum ubique admittere volumus e Sapientia AEterna quae est vera nostra vita , Ze lumlumen quo W,ssumus illuminari , caecis duntaxat saepe illucescit , Zesurdos loquitur , dum in intima ratione tantum loquitur et quia ad exoerna pene semper dictundimur. Cum res creatas indesinenter
90쪽
interrogemus, ut aliquid de bono quod quaerimus accipiamus, oportuit , ut jaeri alibi dietum est , hanc sapientiam si se oculis nostris extrinsecus offerre, intra nos tamen eodem tempore semper remanendo, ut verbis & exemplis sensibilibus, viam nobis indicaret qua selicitatem aeternam possimus assequi. Deus amorem naturalem in nobis perpetuo imprimit, ut illum indesinenter amemus, te eodem illo motu ab illo indesinenter recedimus, totis quas nobis impertitur viribus currendo versus bona sensibilia ab ipso nobis prohibita. Itaque, cum a nobis amari vellet, oportebat ipsum fieri sensibilem , de sese coram nobis , ut ita dicam , sistere , ut ipsius gratiae suavitate vanas omnes nostras figeret agitationes, te sanationem nostram inchoaret a sensibus aut delemtionibus quae similes essent voluptatibus illis praevertentibus a quibus morbus
Hinc patet me non existimare homines vi mentis propria posse facile assequi omnes Ethicae leges necessivias ad salutem , multo minia po se agere juxta ipserum lumina; Namque cordis corruptio superat memtis corruptionem. Dico duntaκat homines, si nulla praeter evidentia admittant effata , & ex his emtis legitimas deducant consequentias , easdem veritates esse assinuuturos quas in Evangelio discimus: quia e dem est veritas quae immediath per se eos alloquitur qui veritatem in evidentia ratiociniorum comperiunt, & quae in Scriptura sacra eos alloquitur qui illius sensuar attingunt. Debemus igitur Ethicam ex Evangelio haurire , ad declinandum meditationis laborem , & leges secundiim quas mores nostros dirigere debemus certo addiscendas. Qui vero certitudine contenti non sunt quia mentem duntaxat convincit , sed illam non illuminat, super his. ce legibus sedulo meditari debent, easque ex fundamentis ipsarum n turalibus deducere , ut quae fide jam certo cognoscebant, ratione evisedenter cosnoscere possint. Hoc pacto convincentur Evangelium librorum omnium esse solidissimum ; Iesum Christum naturae morbum Sepessimum habitum persedih cognovisse : illi remedium nobis utilissimum,& ipsius sapientia dignissimum attulisse ; sed contra Philosephorum i
mina esse meras tenebras; ipsorum virtutes intolerabilem sepere super- tuam , uno verbo Aristotelem , Senecam, altiusque nihil suisse praeter homines , ne quid amplius dicam.
CAPUT VII. De usu primae regulae quae spectat quaestiones speciales.
IN explicanda regula senerali Methodi quae circa studiorum nostr rum materiem iraecipue versetur sitis superque substitimus, satis etiam