Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

rra DE INQUISITIONE

quae scribebat de causa duritiei & legibus motuum denuo esse aliquando relegenda ; quod ipsum satis non animadvertisse puto. Vel saltem satis

non pensitavit veram rationem rei cognitu facillimae , quaeque in physica ingentis est momenti. Rem illam explico. Caricuius ad suffulaiendum suum systema , cujus veritatem in dubium vocare merito nequibat , noverat necessse essse , ut ingentia eo pora de motu suo parvis corporibus sibi obviis impertirent, utque parva , nihil ainisse de suo motu , ad majorum occursum refledierentur. Namque, si res ita non se haberet, primo elemento omnis non esset

motus quem par est ipsum habere supra secundum , & secundo supra tertium ; & totum hoc pacto ipsius systema plane falsum esIet, ut qui illud meditati sunt probe norunt. Sed supponendo quietem vim susti-

cientem habere ad resistendum motui, & ingens corpus quiescens non posse moveri a minori, quamvis impetu violentissimo in ipsum agatur, manifestum est ingentia corpora, multo minorem habere debere motum quam aequalem poritonem minorum corporum , cum juxta hanc supposicionem pol sint semper communicare motum quem habent, nec possint a minoribus semper recipere. Itaque cum haec suppositio non litcontraria iis omnibus quae Cartesius dixerat in principiis suis ab initio usque ad positionem legum de motu , & optime consonaret cum retia quis ipsius placitis , leges motus quas eκ ipsarum causa demonstrasse

autumabat, essectibus satis confirmari arbitrabatur. Equidem cum Caneso fateor ingentia corpora motum suum facilius communicare quam parva ; ac itaque primum ipsius elementum magis agitatum esse quam secundum , secundum vero quam tertium. Sed illius rei causa clara est nullo habito respectu ad ipsius suppositionem. Parva corpora & corpora fluida , aqua , aer &c. Cum ingentibus comporibus nullum praeter motum suum uniformem & omnibus partibus communem possunt communicare : aqua fluminis nullum motum potest Communicare cum navigio praeter motum fluenti qui communis est omnibus partibus ex quibus constat aqua , & unaquaeque harum particularum , praeter hunc motum communem , innumeros habet speciales. Itaque manifestum est hac ratione navigium, exempli gratia, nunquam poste tantum habere motus, quantum habet aequalis aquae porito , cum

navigium nullum motum possit accipere ab aqua praeter iurectum Becommunem singulis partibus. Si viginti partes corporis fluidi aliquod

corpus versus certam partem impellunt, totidem illud versus aliam impellent; immotum igitur manet ,& singulae corporis fluidi partes in quibus natat reflectuntur cum toto suo motu. Itaque corpora crassa, & quorum partes inter se invicem conjunctae sunt, nullum possiant recipere praeter motum circularem & uniformem vorticis materiae subtilis quae illa cir

cundat.

Haet ratio sussicere milii videtur ut pateat corpora crassi aeque non - agitari

132쪽

VERI ΤΑΤ IS. Lib. VI. I 23

agitari ac parva , nec ad haec explicanda necesse esse supponere quieti aliquam inesse vim ad resistendum motui. Certitudo placitorum Philosophiae Canesi non potest stabilire ipsus regulas de motu. Nec, opinor , Cartesius , u ipse placita sua absque pra ludicio examinasset , expendendo rationes si perioribus similes, credidisL t cfle tus naturae confirmare ipsius leges , nec in contradictionein incidisset duritiem corporum durorum soli partium quieti tribuendo , ipsorum vero vim resiliendi de pristinam recuperanὼ figur in materiae subtilis impetui. Caeterum observandum mihi videtur nihil Physicae Cartesii magis nocere quam istud siliam placitum quieti vim aliquam inesse , inde enim salsas elicuit motus leges ; inde & collegit globulos ipsius secundi et menti per se duros esse ; unde falsas transivissionis lucis, varietatis colorum , Se generationis ignis , impersonasque omnino gravitatis ratio nes deduxit. Uno verbo falsa illa opinio quieti vim inesse aliquam per totum influit ejus systema quod tamen ingenium prodit longe superius omnibus qui ante eum exstitere Philosephis ; Haec omnia, s pero, erunt in consesso, ubi lecta fuerit & bene concepta I 6. illustratio; Verum simul Se fateor me Cartesio aut ejus philosophandi methodo debere ipsas sententias quas ejus sententiis oppono, atque hanc cum reprehendendi audaciam. CONCLUDUNTUR TRES POSTREMI LIBRI. In quarto & quinto Libro, ni fallor, satis ostendi inclinationes naturales le assectus hominum eos saepe in errorem conjicere; quia illos minus impellunt ad res accurate examinandas quam ad praecipitata de iis judicia serenda. Quarto libro ostendi inclinationem ad bonum in genere esse causam anxietatis te inquietudinis voluntatis ; voluntatis sollicitudinem mentem

conjicere in perpetuam agitationem, mentem vero indesinenter agitatam ad veritates tantisper obscuras retegendas esse penitus ineptam: amorem nostrum erga nova & extraordinaria nos Lepe in eorum gratiam praevertere, de quicquid infiniti caracterem prae se fert posse imaginationem nostram perfringere , sque decipere. Quomodo inclinatio qua ad dignitates, elevationem & si immum imperium propendemus , ad salsam eruditionem , de omnium illarum scientiarum vanarum de inutilium , quae superbiae nostrae abblandiuntur, quia nobis hominum admirationem conciliant , studium nos sensim ducat explicui. Inclinationem ad voluptates mentis visum a veritatum abstractarum,

quae omnium sunt simplicissimae Ae secundissimae, contemplatione perpetuo divertere demonstravi , quia de rebus attente de sine praejudicio ludicare ei non permittit. Voluptates, cum sint animae modificatio-Q a nesi

133쪽

nes , mentis capacitatem necessario diversam agere & mentem ita aes spatam non posse assequi res paulo difficiliores. Ostendi denique relationem atque naturalem nostram cum iis quibuscum vivimus colliga tionem multorum errorum occasionem esse in quos ips incidimus, &quos cum caeteris communicamus, quemadmodum nobiscum comminnicant alii eos quos ipsi admiserunt. In quinto, dum affectuum nostrorum aliquam tradere idep n conatus sum , satis ostendi, ni fallor, illos ad id institutos fuisse ut omnibus sensibilibus adhaeresceremus, utque eam sortiremur dispositionem quae ne cessaria est ad vitae nostrae conservationem. Quod quemadmodum sensus nostri nos colligant cum corpore nostro, & in omnes ipsius paries animam veluti diffundunt, ita commotiones nostrae nos veluti extra nosmetipsos educunt, ut in ea omnia quae nobis circumjacent diffundamur et Illos denique assectus nobis semper res repraesentare non ut in se sunt , adsermanda vera judicia, sed juxta relationem quam habent nobiscum, ad formanda judicia ad nostram & eorum quibuscum aut natura aut voluntate nostra colligati sumus conservationem utilia. Postquam errores in causis suis retegere , & mentem a praejudiciis quibus obnoxia est liberare conatus sum ; tandem eκistimavi temporis rationem petere ut illam ad veritatis inquisitionem praepararem. Itaque sexto libro rationes meo judicio maxime idoneas de naturales ad augendam attentionem de capacitatem mentis explicui , ostendendo quomodo utendum sit sensibus , asse stibus de imaginatione , ad impe tiendam menti omnem quam suscipere potest vim & sagacitatem. Postea , leges quasdam ad quamlibet detegendam veritatem necessario ob servandas tradidi : illas multis exemplis, ut palpari possent , illustr vi, & exempla cooptavi utilissima, vel quae veritates secundiores &. generaliores includerent, ut attentius legerentur eae leges, de menti familiares fierent. Forsan ex hoc Methodi specimine agnoscetur necessitas quae incumbit duntaxat ratiocinandi juxta ideas claras & evidentes, quasque certo scimus ab omnibus gentibus admitti; nec unquam ad rerum compleXMrum examen deveniendi , quin prius simplicissimae a quibus pendent

suerint examinatae.

Qui attendent Aristotelem & ipsius sectatores leges a me explicatas

non observasse , ut id extra omne dubium, tum argumentis a me allatis , tum opinionum quas acerrimi hujusce Philosophi vindices profitentur cognitione, positum fuit, forsan ipsius dominam aspernabuntur irritis omnibus honorificis laudibus quibus eum extollunt qui vocibus quas non intelligunt se perstringi sinunt.

Sed si ad Cartesii philosophandi rationem attendatur, de illius s liditate nemo dubitabit ; satis enim ostendi ipsum duntaxat juxta ideas claras & evidentes ratiocinari, de incipere a rebus simplicissimis priusequam

134쪽

VERITATIS. Lib. VI. Ias

quam ad maxime complexas transeat. Qui eruditi istius viri opera legent , eorum quae de ipso hic testor iacile convincentur, dummodo iliata cum attentione neces Iaria legant; interno assicientur gaudio quod in eo seculo de climate nati sint, in quo non opus sit Ethnicos Philo phos, regiones maxime dissitas & Barbaras adire , ut Dodiorem habeamus qui nos veritatem doceat , vel potius fidelem monitorem qui nos ad eam ediscendam inclinet. Nihilominus cum humanarum opinionum magnopere solliciti esse non debeamus, me pigeret si existimatio qua hic Cartesium prosequi videor , quemquam in ipsius gratiam ita anteverteret, ut ipuus opi

niones legerentur & memoriae mandarentur propter Authoris famam duntaxat , non vero' propter veritatem. Ii enim Deo anteponerent

hominem, ipsum loco Dei consulerent , & obscuris Philosophi, qui

nos illuminare nequit , acquiescerent responsis, quia nimis laboriosum existimant eum meditatione interrogare qui nobis eodem tempore respondet 8e illucet. Quamlibet sectam ample sit , & ipsius Authores erroris immunes existimare iniquum est. Hanc ob causam Cartesius homines veritatis discipulos , non vero pervicaces sententiarum suarum sectatores emcere cupiens , disertis verbis monet, nihil eorum quae scripsit credi O ad- 'ς mitti debere , nisi quod invicta evidens ratio persuadebis. Quemquam in ipsis verba iurare non postulat , ut nonnulli Philosophi; semper ipsius memoriae obversatur se hominem esse , & cum nonnis /reflexum lumen communicare possit, eorum qui scuti ipse illuminari volunt mentes semper convertere debere versus summam Rationem, quae

sola intelligentiae dono ipsos perse mores reddere potest. Praecipua utilitas ex studiis percipienda in eo consistit , ut mentem nostram rectiorem , perspicaciorem & aptiorem ad quasibet detegendas veritates reddamus. Qui vero legunt Philosophos duntaxat ut eorum opiniones memoriae mandent , de aliis ex onant , ad illum non accedunt qui est vita & alimentum mentis. Commercio quo utuntur

cum iis qui illos illuminare nequeunt, ipsorum mens debilitatur & occaecatur. , Falsa eruditione, cujus pondere Iprimuntur & fulgore perstringuntur , pleni sunt. Et dum se do stissimos existimant , quia Ipsorum caput antiquorum Philosophorum opinionibus resertum est, non attendunt se eorum discipulos fieri de quibus Paulus dicit ipsos

factos sitisse stultos , dum se dicerent sapientes.

Μethodus quam tradidi iis qui ratione recth uti, aut a Deo responsiones, quas iis omnibus largitur qui ipsum rite interrogant , accipere volunt, prodesse posse mihi videtur: Existimo enim me omnia dixisse uae ad attentionem mentis corroborandam & regendam conferre positiunt 3 jam autem attentio est oratio naturalis quae ad verum omnium hominum magistrum dirigitur, ut ab eo erudiamur.

135쪽

116 DE INQUISIT IUERIT. Lib. VI.

Quia vero haec ratio naturalis quaerendi veritatem est admodum laboriosa, & ut plurimum duntaxat utilis est ad solvendas quaestiones quorum usus rarus est, & quarum cognitio superbiam magis palpat, quam mentem perficit. Hic coronidis loco dicere teneor, brevi imam & tutissimam viam qua veritatem invenire , & cum Deo, modo purisΤmo de persectissimo possimus colligari, in eo consistere , ut vitam vere Christianam degamus, ut praecepta Veritatis AEternae, quae se nobiscum eo fine duntaxat conjunxit, ut Deo nos reconciliaret, sequamur. Ut fidem nostram potius quam rationem exaudiamus , & ad Deum tendamus , non tam viribus naturalibus, quae a peccato labefactatae sunt, quam auxilio fidei, qua sela Deus vult nos deduci ad immensum v ritatis lumen ; quod omnes nostras discutiet tenebras: Etenim cum pro- his aliquot annos in quarumdam rerum ignorantia versari , & uno temporis momento lumen in artemum duraturum consequi , quam naturalibus mediis ingenti cum applicatione & labore scientiam im- rsectam , quaeque nos in aeternis relinquat tenebris, adipisci longe latius est.

136쪽

LEGES GENERALES

COMMUNICATIONIS.

AD LECTOREM

ADMONITIO.

U M diversae esse debeant motus leges pro diversis quae fieri possunt stappositionibus tum

circa naturam concurrentium corporum ., Sc

fluidae materiae ipsa circumcingentis, tum circa principia ex quibus deducuntur hae leges, ideo hoc opusculum in duas partes divido. In priori scilicet, suppono concurrentia corpora per se durissima esse, atque in vacuo moveri ; atque probo quaenam esse debeant hae leges non solum in hypothesi Cartesiana quae motum non deperdi ponit, quamque falsam existimo tamen , respeinu laltem eorum corporum quae per vim elasticam tantum sunt dura, non sollim, inquam, in ea hypothesi , verum etiam in ea quae ponit contrarios motus se se defluere, quod quidem verum esse ex multis constat experimentis. In posteriori parte nullam arbitrariam sequor hypothe- sim; corpora sumo qualia sunt natura : Quae sit eorum duri-Diu tiam by Cooste

137쪽

duritiei Se vis elasticae causa inquiro, atque sic legum motus quae experientia dete nae sunt rationem physicam reddere enitor ; atque mihi praecipue animus est Uare probare eas operationes quae ad detegendum quid ex corporum motibus post impacchium resultet praescribuntur, naturales impacius effectus menti clare repraesentare, quod quidem, ut mihi videtur, nondum peractum est in libris quos super hocce argumento legi, etsi id necessarium sit ut menti aliquatenus satisfiat. Ita concitum est hoc opusculum ut obscurum forsan nonnullis futurum sit; sed non mihi iusius exponendae visae sunt veritates quas non ita utiles esse judico, quasque merito negligent plerique ut ad meliora studium convertant. Altera modo pars alicujus in physica utilitatis est, nec ad aliud quicquam prioris examen prodeste potest quam ad mentem exercendam. Sed cum in tractatu' Li de t Visitatis inquistione de legibus motus olim loquutus, b isti fuissem relate ad eas quas tradiderat Cartesius, novissimae Milioni . hujus editionis occasio ad id me impulit ut hocce argumentum propius expenderem.

Eruditus ille Philosophus cui potius quam aliis simul omnibus meam debeo, si quae sit, in scientis solertiam,

duobus praecipue effatis motus leges fundavit; quorum prius est quietem esse vim veram, alterum, eandem semper in mundo motus quantitatem Deum conservare. Prius horum effatorum jam equidem impugnaveram, verum pO sterioris falsitatem aut aequivocationem nondum agnoscebam. Atque ideo hodie a vero abhorrere mihi videntur quae ante triginta annos in ultimo tractatus de Veritatis

inquisitione capite, te longo post rempore in opusculo quodam de his scripseram legibus. Certe in eo casu nonnisi per evidentiam detegi potest veritas. Cum enim

Creatoris consilia amplecti, atque eorum ad ipsius attributa relationes intelligere non possimus , aequalem ab - tutam moti s quantitatem conservare aut non conservare

illud est quod a mere arbitraria Dei voluntate omnino

138쪽

pendere videtur, quodque ideo non aliter comperiri po- test quam per aliquam revelationem qualis est experientia. Iam verb ad varia quae Dodi issimi atque accuratisi simi viri circa corporum impactum instituerant experimenta nondum fatis attenderam , quia iis utpote saepe fallacibus dissidebam experimentis, atque occupatus erat animus meus in gratiam Cartesii, utpote qui vero simili ratiocinio quodam de quo in hocce loquar tra fiatu deceptus suisset. Haec sunt itaque quae nunc sentio de motus legibus. Lectorum attentorum est de meis judicare placitis, attentorum inquam, dissicilius enim est argumentum quam prima fronte videtur.

DE GENERALIBUS

COMMUNICA ΤIONIS

LEGIBUS.

In qua expenditur quaenam esse deberent hae leges s eorpora in vacuo concurrerent, o per se dura essent, I 8 posito

absolutam mo. us quantitatem semper eandem manere. χ' poseo eam indesinenter mutari.

I. π π Ie suppono motus se se communicare, & corpora tantumdem a motus perdere quantum impertiunt iis quibuscum concurrunt; vel Deum aequalem semper motus absolutam quantitatem conservare rabsolutam dico, ut innuam motus contrarios se se invicem non destruere. Cum haec a Cartesio atque Cartesianis admittatur sententia; atque etiam a ratione non videatur abludere . ipsam hic ponere possum ut leges illas tales statuam quales eas hic Philosophus, me judice, statuisse debebat. Hae enim primae leges ab experimentis non pendent.

139쪽

Quae sum itaque jam dicturus non alios spectant quam qui Cartes isintentiam admittunt. Nec mihi tamen miniis certum videtur, quod attinet ad impaetum corporum durorum elasticorum, Deum non aequalem semper motus quantitatem absolutam servare, sed aequalem ipsius semper quantitatem servare in eandem partem; atque centrum gravitatis corporum manere semper aut moveri eadem cum velocitate ac ante impactum , hoc est contrarios motus se se invicem destruere; ita ut hic vel ille motus in anteriorem partem - idem ille motus in posteriorem non sit vis aut motus duplo major, sed vis aut motus omnino nullus. Verum ea fient clariora, de comprobabuntur in altera huiusce tractatus parte. II, Pono etiam corpora esse impenetrabilia , perfecte dura, ac proinde sine ulla vi elastica, atque iri vacuo mota, hoc est, ita ut neque crassus aer, neque subtilis materia ipsorum motui aut resistat aut fa

veat.

III. Pono denique corpora quae sibi concurrunt per lineam rediam. moveri quae per ipserum gravitatis centrum , atque concursus puncta

transit.

IV. Quieti nulla vis inest ad resistendum motui , ut id sufficienter Inqvis probasse mihi videor.

verit. l. s. V. Motus definitur corporis e loco in locum translatio, quae quidem vel velocior vel minus veloκ. esse potest relath ad aliam transsationem. VI. Velocitatis quantitas est relatio spatii ad tempus, hoc est spatium percursum divisum per tempus insumptum. VII. Motus igitur quantitas est velocitas corporis per eiusdem massam multiplicata : sic etiam exprimitur quantitas vis motricis quae actu . ad producendum motum adhibetur, effectus enim omnes aequam se vant proportionem cum viribus eos emcientibus. VIII. Impactus est naturalis sive occasionalis causa distributionis ac proinde communicationis motuum e ut enim corpus A moveat corpus .il, oportet ut ipsum pellat, seu in ipsum impingat; atque si illud moveat , illud movere debet pro impactus magnitudine. IX. Duorum aequalium corporum , aut quorum velocius est simul majus, duorum , inquam , illorum corporum impactus quantitas statui debet per summam , aut disserentiam velocitatum; per summam, in velocitatibus in contrarias partes , per dissereni iam in velocitatibus iii eandem partem. Posito itaque aequalia esse corpora, aut velocius esse sinul niajus , impactus quantitas aequalis est silminae aut disserentiae velocitatum per alterutrius , si aequalia snt, aut minoris , si inaequalia, massam multiplicatae. Ideo enim, sese pellunt corpora quia sunt impenetrabilia. Ergo duntaxat agunt secundum velocitatem qua in se impingunt ipso impactus momento. Cum igitur velocius est ei iam maius , non agit in minus sibi obvium secutidum totam suam vim , sed secundum velocitatum respectivam , aut vhlocitatum summain duntaxat

140쪽

MOTUUM COMMUNICATIONI S. 131

multiplicatam per minoris massam quod antrorsum Pellit, quia est v

locius.

X. Impactus quantitas duorum inaequalium corporum , quorum Uelocius est simul minus aequalis est summae ipsorum virium aut motuum, si ex oppositis sibi mutuo occurrant. Cum enim corpora sint impen trabilia majus corpus juxta totam vim suam in minus impingit quod ubeissim illud pellit ex tota sua vi. Sed si alterutrum assinuatur praecedens, impactus quantitas duntaxat aequalis est velocitatum disserentiae per minoris massam multiplicatae , quia majus corpus nullam vim habet contrariam. XI. Clim tanto magis moveantur quanto sortitis pelluntur, manis stum est ex impactus quantitate statuendam esse quantitatem motus qua debilius post impactum donati debet. Debilius itaque considerari debet ut quiescens , si motus quo ante impactum gaudebat motui sortioris erat contrarius , sed considerari debet ut jam aliquo motu gaudens si eandem in partem movebatur ac illud quod ipsum assequitur, depellit. Ita ut debilius resilire debeat cum motu aequali impactus quantitati , vel motum suum continuare cum incremento aequali impaeius quantitati. Ea omnia ita se habere debent , quia hic suppono m tum nullatenus deperdi, corpora esse impenetrabilia atque dura infinito. motum immediate , Se uno temporis puncto sese communicare per im- Paetum; atque imprimis , adverte lector, quia cum idem corpus duas Vires aut duos motus contrarios eodem tempore suscipere non possit, fortius utique a debiliori nihil unquam accipere potest , sicque vis debilioris in ipsum recidere debet cum nova vi quam ipsi impertit sortius. Posto enim corpora esse persecte dura, omnes eorum partes aequaliter vel progrediuntur , vel retrogrediuntur. Cum contra retrogrediatur pars impacta durorum elasticorum , quo tempore progredi pergit ejusdem corporis pars impactae opposita. Ita ut naec corpora duos semper Contrarios habeant motus ipso impactus momento. Fortius in parte impacta semper debilioris motum accipit , qui sese deinde in insensibilem transmittit materiam , quae eum motum post impactum continuo renituit. Atque ea est causa cur tantum intersi diicriminis inter leges motus in corporibus elasticis, & eas quae pendent a jam positis , ut deinde probabo. Sunt qui contendant si corpus persecte durum aliud seriret ejuslem naturae, atque immobile, prius quieturum , nec resulturum esse , quia, inquiunt nulla foret nova causa motus retrogradi, atque sola vis elastica causa est cur post impactum corpora resiliant. Vertim nulla hic attentione habit 1 ad Creatoris voluntates , cum hic ponamus corpus immotum , quod naturaliter fieri non potest ; in hypothesi Canesiana responderi potest novam esse motus retrogradi causam , eamque causam

ipsum esse impactum , quo aeque pelluntur de corpus impingens , Mcorpus impactum, quia sunt aeqvh impenetrabilia , & corpus impactum supponitur immotu: n.

SEARCH

MENU NAVIGATION