Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

tum fuisse. Ut enim evanescat apparens Solis ad occasum vergentis dies flantia , non sufficit pileo terrae conspectum impedire, Caelum etiam totum oculis eripi necesse est. Verum doetus ille vir ad caelorum sornicem dubio procul non attendebat, qui , ud modo dixi, cum sere planus appareat, eandem propemodum distantiae speciem quam interpositi campi exhibere debet. Certo constat igitur apparentem distantiarum inaequalitatem actu cum imaginum in oculo depletarum aequalitate, ut in nobis naturale seratur de rerum objediarum magnitudine judicium , comparari debere. crum sic totae res intelligi debet. Hla Lecto mattentum esse velim , plurimae enim deduci possunt consequentiae ex hocce quod duntaxat expositurus sum dogmate.

9'. Cum ad id non nos comparaverit Deus ut relationes cognosteremus quas corpora inter se, & cum eo . quod ammamus, habent , sed tamen necesse sit ad vitae conservationem ut de iis multa edoceamur, ea nos sufficienter edocet per brevem sensus viam , absque ulla mentis nostrae applicatione. Quo momento oculos in agro aperimus , omnes

nobis simul Deus impertit sensiis , omnia in nobis format judicia quae ferremus ipsi , si cum mente infinitae propemodum sagacitatis opticam

insuper persecte calleremus , nec modo magnitudinem Ze relationem. omnium quae in oculis nostris pinguntur imaginum, verum omnes in genere mutationes quae in corpore nostro eveniunt , clan ad haec dirigenda judicia possunt vulgo aut debent in servire. Sic Lunam, Solem, de stellas, imo ipsas nubes aeque distantes conspicimus, quia , ut id in nono hujus operis capite probavi, nulla est sensbilis in iis quae in nostro corpore eveniunt disserentia, qua judicare possimus stellas Luna infinite distantiores esse, de quia Luna, Nubes es Horizon nobis distantiores apparent quam Zenith, quandoq iidem cum C elum de Terra nos inter de Horizontem interjacentes suas in oculis nostris depingant imagines, mens, qualem ipsam supposui, inde colligere debet Horizontem illum esse multo remotiorem quam Zeni: h quod inter de

nos nihil interjacere videtur. Ita ut tanto magis minuantur omnes om-li apparentis gradus quanto propius ad Zentili accedunt. Cumque L na , in quacunque Coeli parte versetur , semper sub angulo unius simi-- gradus conspiciatur, mens ex legibus Optices ipsam longe majorem viredere dei et in Horizonte quam in Meridiano. lov. Si caput inelino, aut si ambulo aliquam intuens rem objectam, ex eodem dogmate res illa objecta non ideo minus apparebit recta de

immobilis. Clim enim stus aut motus mei corporis conscia sit mea mens, eκ eo colligere non debeo rem objed am locum mutare quod ipsius imago locum mutet in retina. Si vero in nave transferrer mo uqui nihil in corpore meo mutaret, tunc , cum non alio nixa sint sundamento naturalia quae in me formantur judicia quam mutationibus quae in eo eveniunt, immotus mihi viderer, dum res obieetas moveri iudicarem. Idem de omnibus corporum no4 circumcingentium appa-rentibu ,

172쪽

rentibus qualitatibus dicendum est. Ex generalibus conjunctionis memtis cum corpore legibus Deus nos uno temporis puncto omnium quae per motus leges nostros seriunt oculos magnitudinem , situm, figuram, motum de quietem edocet, de maxima quidem cum acribe ia , dummodo ea non sint nimis remota, atque angulus quem formant radii ad ipsam rem objectam terminetur. Deus itaque in nobis ea naturalia, ut ita dicam , sermat judicia quae ferremus ipsi u tales essemus quales posui, hoc est infinita pene praediti mentis lagacitate , opticam perfecte callentes, atque omnes quae actu in fibris cerebri nostri fiunt mutati nes edocti. Sed cum non ad id nati simus ut rebus sensibilibus totidistineamur, & vitae nostrae conservationi unice Vacemus , totum huncce laborem nobis eximit Deus , n6sque via brevi & gratissima innu- 'meras pene veritates edocet, innumera miracula nobis uno momento OD seri conspicienda. Vertim jam Domini REGIS exre Idamus oIinionem. videamulque numnam aliquid esset in ejus optica emendandum ; Haec sunt ejus verba. II R. Sunt alii qui volam hane appareruem Lunae in horizonte marium disiem non ex pupillae dilatarione, non ex restallini humoris compressione peiulere , sed ex eo quod Lunam, eum est in Horizonte, remotiorem a nobis judicemus , quὐ- eam es in Merid ano , atque huic judicio eam tribuunt virtutem vi major appareat res objecta , es ut minor D ejus m. ga

in retina. m. 3.

Ex iis quae modo dixi, & ex iis quae in 9'. Capite Tradiatus de Veritatis inquisislane diduxi, sicilε intelligitur quomodo intelligenda st

haecce sententiae meae expositio. Pergit Author: Rupondemus autem nihil legillus optices magis repu-guare quam isam explicationem , atque tamium ab se ut ex isto juaiciam ores anareant res objecta, ut contra minores inde anar re deleant. Responsio. Miram sane decisionem l Legibus optices nihil magis repugnat. Quid ergo ' Si Dominus REGlS e medio cubiculo agros conspiceret, an omnes quas cerneret res objectae ipsi senestra minores ap. parerent propter h1ncce qua omnia nituntur ejus Oplices legem , appareartem rerum objectarum magnitudinem ex imagin/.m quas in retina pingunt magnitudine duntaxat pendere ' Cum enim montis imago , exempli gratii , in retina sit minor quam senestrae qsius imago, quandoquidem haec illam continet , minorem apparere Πmontem utique neccsse est. Si enim remotissimum esse montem judicaret , ut inde ipsum esse maximum colligeret, Uyud judicium eum ipse minorem exhiberet. Secundum ipsius dogima , quod dogma sic probat. Ratio es, inquit, quod pendeat si a judicium ex certo pupillae motu qui talis est , ad di incte cernendas res objectas , ut quanto longius distant, tanto magis dilatetur φ-s , at ine quanto magis dilat. ι r, tanto magis comprimiantur orditus tyer allinus homor. Inn vero re id ns est minores rcf ictiones His compresus es oculas, ac proinde uinares etiam esse rerum cicct. rum ima X a

173쪽

Pner qim operamur in retinae Ego contra eκ crystallini compressione colligerem , ac proinde majores sunt rerum objectarum imagines quas in retina operantur refraetiones. Idem enim efficit crystallinus humor ac vitra convexa in conspicillis , jam vero experientia. constat tanto majores esse imagines quas haec convexa vitra in soco colligunt, quanto planiora sunt, minoresqine operantur refiuctiones. Hic unde pendeat

nostrum de rerum objetiarum distantia judicium explicare inutile soret, cum id satis jam exposuerim in 99. Capite Tractatus de Veritatis inquiastione. Qui sese in retina colligent radii s simul planiores. aiu oeulaser allinus humor ' Si planior fiat crystallinus , oculum elongari necesse est , si contra oculus, crystallinum humorem convexiorem fieri opus est , ut peragi poisit visio , Se se se in retina colligant radii, hic enim loquor de rebus objeims quae remotissimae sunt. Cum pace Domini Regis dixerim magnum ei negotium incumbere qui rei falsis rationem reddere conatur. Verum extat sortasse in ejus ratiocinio aliquod impressionis erratum unde oritur illud impedimentum quod expedire nequeo. Sic autem pergit. Ia. Ut igitur simpliciorem O magis naturalem quam superioris trad mus explicationem, eam apparentem Luna in Horizonte magnitudinem dicemus pendere ex vaporibus. qui in aere indefinenter attolluntur , quique ita circum terram se se disponunt, ut e v xa ityorum superficies eum terra su concentrio unde sequitur hosce vastores ita Luna radios refrangere Mi ad perpendiculam accedant ; si que majorem Lunae imaginem in retina

depingant, quemadmodum convexa Nitra eo. Iιm omnium imaginem ampli-- fc.int tuae tr. tas ipsa cernunIur.

Responsio. Simplex es explie.uio, sed nisa simul plurimis de causis.

Iv. Falsa est per eam quam tradidi sententiae meae demonstrationem, atque per illud quod initio attuli obscurati vitri experimentum. In uic V a Q. Falsa est per eam rationem quam in eo ipso quem resutat locori P '- tradidi. Cum enim Lunae diametrum metiuntur Astronomi, ipsam in meridiano majorem quam in Horizonte reperiunt, quia tunc una semi diametro terrae propior est. Jam veris si Lunae imaginem in oculis majorem efficerent refractiones , certe iis omnibus evidens est , qui prima Optices elementa callent, easdem illas refraetiones eam imaginem in telescopio pariter amplificaturas ei Ie. Mirum est responsum quod huicce subiicit experimento cujus veritatem agnoscit; Ipsum jam jam repe ries in fine Iiujusce primi responsi. Verum alia adseramus argumenta, com haecce iam legere potuerit in meis Libris. 3μ'. igitur salsa est quia salsum dogma pro vero sonit, radios nem pe Lunae eam pati refractionem in superficie Atmosphaerae aeris aut Ua Porum. Iam vero salsum est hclcce dogma. In ea enim insens bilis p ne est densitatis differentia , atque experientia constat eandem rem lectam leuca distantem , quae mane in telescopii vitrum incidebat, in ipsum muridiano tempore non amplius incidere , propter restactiones quM

174쪽

res objectas attollunt. Iam autem longἡ hinc abest superficies vaporum qui se se circa terram in circulum disponunt, ad nubium enim altitudinem ad minimum ascendunt. .

Tempus certe mihi viderer terere, te storumque horas math collocare si diutius immorarer demonstrandae salsitati dogmatis Domini RE-Gis qui refractiones quas in Lunae radiis operantur vapores eodem modo fieri docet quo vitra conveκa res omnes objestas amplificant quae trans ipsa cernuntur. Eam hujusce dogmatis salsitatem agnoscent, opinor, Lectores ipseque Dominus REGis. Vertim serian id a me post labit ut refractionum, de quibus est quaestio, ipse igitur explicem effectum ; Cui postulationi jam faciam satis ; non quod eam judicem neceς sariam ad mea probanda placita , sed quia lectori serian id scire ingratum non erit , nisi jam ipse id melius norit quam ego qui non ita harum rerum peritus esse studeo. I 3. Existimo igitur apparentem Lunae magnitudinem, nedum his augeatur refractionibus , iis contra minui ; quia , clim est in horizonte, eae restactiones ipsius altitudinem , seu perpendicularem diametrum minuunt , nulla in ejus latitudine seu horirontali diametro, sensibili allata mutatione, unde elliptica apparet. Atque haec est mea ratio. Quod, nimirum eae quas in Lunae aliarumque omnium rerum objectarum radiis vapores operantur refractiones in ipsis vaporibus eveniant qui per totum aerem diffusi sunt, non vero, ut vult Dominus REGis , in ipsorum superficie terrae concentrici. In ea enim superficie insensibilis est fluidorum densitatis differentia. Neque eadem est hujusce superficiei r tio ac superficiei nubium quas comprimunt venti, quasque instar declivis planitiei consormare pollunt. in eκ eo , ' de quo modo loquutus M. 3. 3, 1 uin , telesse ii experimento confirmatur, nec quein quam id in dubium revocare posse existimo. Sic autem has fieri opinor refractiones. Radii non secus ac omnia corpora mota secundum rectam lineam sempιr moventur , aut moveri tendunt , nee ab ipsa recta linea deflectunt quam cum ex una parte plus resistentiae patiuntur quam ex altera. Radii, exempli gratia , qui oblique ex adre in aquam incidunt , ad perpendiculum accedunt, quia ad communem horum duorum fluid rum superficiem nati. is resistenciae in poris aquae roperiunt quam in aere, culus minutae partes ipsis continuo succussu resistunt. Paulatim igitur ac sii e sensu ad terrae superficiem Geflectunt Lunae radii, quia ibi minus relistentiae patiuntur ubi plus est vaporum , hiic est plures sunt aquae guttae , dc quia ut plurimum plus est vapo um in inferiori parte quam tu Iuperioii. Sic ergo curvam hi radii describunt lineam cujus natura Geonaeiris explicanda relinquitur ; atque tangens', quae hancce curv.an in eo tangit puncto quod oculum ingreditur , apparentis lunae loci radius est, quia semper secundum rediam lineam res obieeus con

I λ his s.cile intelligitur per has restactiones debere Lunam non solum

X a attolli, ,

175쪽

attolli, sed tanto magis attolli quanto Horizonti propior est , quia iaplus vaporum reperi uiat ii radii quo terrae sunt propiores Iongiusque ibi trajiciunt spatium ubi stant dictus ii vapores. Ιmo inde colligi

test tunc duntaxat cessare debere restactiones ciun Luna discisse verticibus nostris imminet, etsi jam sensibiles esse desinant clim sum sol in radum altitudinis supra Horizontem attigit. Neminem utique latet scriptas suisse , ad Astronomicas observationes, rckactionum tabulas quae pro diversa planetarum supra horizontem altitudine diversas ei iam statuunt apparentes elavationes, earumque calculi his quae dico in totum nituntur. Postremo neque laetum controverit potest. Omisss igitur iis quae modo attuli argumentis ex h6cce ficto sic argumentor. Iq. Certum est radios ex superiori Lunae limbo manantes supra H rizontem uno circiter stini-gradu iis altiores esse qui ex inferiori proficiscuntur. Iam autem experientia & refractionum- tabulis docemur, eo majores esse refractiones , ad que eo augeri apparentum rerum objectarum elevationem, quo ad Horizontem propius eae res objectae ac

cedunt. Ergo per restactiones magis attolli debet inferior lunae limbus quam superior. Ergo per restaetiones ad se se invicem accedunt duae perpendicularis diametri Lunae extremitates, ac proinde minuitur ejusdem altitudo. Cum vero ambae horizontalis diametri extremitates aequaliter supra Horizontem elatae sint, manifestum est ex refractionibus mutari non debere ejus speciem , siquidem ordinarius hic est duntaxat xesraelionum essedius ut attollantur res objectae. Ex refractionum tabula superior Lunae extremitas, cum est in Horizonte, plus quam duobus minutis a vaporibus magis attolli videtur quam inferior extremitas. Cum itaque IO. circiter minutorum sit Lunae diameter , duod ima circiter parte refractionibus minuitur ejus altitudo. Si igitur diametrum ejus horizontalem notabiliter augerent Vapores, ea non circularis sere, sed valde elliptica videretur. Sed si contra Don tur diametrum ejus horizontalem refractionibus nullatenus , vel, si quis malit, perinde enim est , insensibili duntaxat parte augeri, tunc apparere de bit ejus figura qualis omnino apparet. Certo igitur constat plus minui per refractiones Lunae altitudinem quam per easdem augetur ejus latitudo, ac proinde minorem eκ restactionibus apparere debere in Horizonte , ut ut per eas refractiones augeatur ejus species , qu1m in Μeridiano. His diutius immorari necesse non est. verum ut meas rationes cum argumentis Authoris Lector comparare possit , reliquum hocce ipsius Philosephiae caput hic transtribam. Qui opticam callent multa sane in eo exstupescent.

IS P. D. REGI s. Ex quarto etiam axiomate evidenter fatet, Linis radios , quum es in Horieonte majores pati debere refractiones quam tu Meridiano , quo magis inclinantur. Iiam varo ex refractionum magnitudine pendet ian. rginum m. gnitudo. Verum refractionum ellectum modo explicui , salsa est autem sequens consequentia. S. Ttitur ergo majorem Dissiliam by

176쪽

AD D. REGI S. 167

essim tu retina Lunae imaginem, eism ea in Horizonte sita est, quam cum es in Meridiano. Nec quidquam dicere modest a nobis remotiorem esse Lunam cum in Horizonte sita est, quam eum in Meridiano ; factu enimeonripi potest mulio magis refractionibus augeri Lunae imaginem quam di-santia minuitur, unde major a parere debet Liana in Horizonte quam in Meridiano , ut constat experientia. fracili agnoscit author Tractatus de Veritatis inquistione , plurimor esse Philosophos qni id vaporibus e terra evectis tribuant, atque cium his finetur eos vapopes , eum rerum objectarum radios frangant, debere Usas majores exhibere , ct plus ese vaporum nos inter se Lunam eum oritur, quamerin ah. supra caput eminet, ac proinde tuam aliquanto majorem apparere debere quam revera apparet , s semper αγι. a nobis distaret. Neque tamen vult htacee radiorum Luna restactionem cauom ese harum apparentium in ejus magnitudine mutationum , neque enim impedit ea refractio, inquit ille, quo minus minor sit ea qua in retina pingitur imago, eum Lunam videmus oriensem , quam ea quae ibidem pingitur eam jam pridem orta est. Certissima etiamnum mihi videtur haecce ratio. Ut adiae respondeamus se ex hujusce Authoris puellis ratiocinamur. . Quare Radios ita frangunt vapores ut res objectas majores exhibeant. Atqui plus. ς fursi vaporum nos inter o Lunam striemem quam nos inter o Lunam evi-- . tibiis imminentem , Ergo major apparere debet Luna in Horizonte qua,n tabeam ea in Meridiano; dummodo Utis in retina imaginem Plus augeant illa re- alii, tribu- factiones in Horizonte, quam minuit ejusem Lunae a nobis distantia. am n

Ex hujus Authoris dogmasibus tam sponse fluit ea consequemia ut quῖ ex EAE iis diversim prorsus elicuerit vix concipi posse. Aferit enim majorem mediam iram imaginis quae in retina pingitur omissum est tam es in me- qui notiridiano. ) Sic autem evertimtur omnia optices fundamenta. mihi sequἐScilices deest conditio &c. 8e imaginem Lunae non au-sium. gent refractiones, vel, si malis, non tantum augent quantum ipsam minuit distantia, ut id ex accurata ipsus diametri inentiara omni tem' d.4uiiui pore suirpta colligo. ' D. Vic uod addit observare Astronomos, dum Planetarum diametros metiuntur, et obsiecta tanto majorem fieri quanto altior est , id non inficias imus, vertim id e I licat ille , sed nos jam explicabimus. Conditio-Ηujus phaenomeni rationcm reddidi in illo ipso quem citavit tractatus de Veritatis inquisitione ι loco. Atque haec eu; Lunam , scilicet cum l. Cap. 9:. oritur a nobis esse remotiorem uno circiter terrae sem,diametro, quamc im est in meridiano; Ergo ipsus diameter major ab Astronomis in Horizonte deprehendi debet quam in Meridiano. Haec non ita sunt abstrusa. Verum hancce affert Dominus REGIs rationem. De qua ut bene Iudicetur , ea recte ante omnia intelligenda est, nec ad id una ser- te lectio sufficiet. Ot

177쪽

Ut id explicetur, eorum recordodum est quae modὀ dicta sunt de ma gnitudine imaginis quam in resina pingunt res olectae , id e jam pro cedito ponendum quod dranceps Probabitur , truscosioruU . scilicet , vitra tan-rὸ majores in radiis retrationes e ere quo obliquiores sum si radii. quo ρομο , a mare licet Gn. m, dum eam metimιr , ideo minorem cum oritur quam ciem capitis us imminet apparere quod uria imaginem minus au eas telescopium , dum ipsa in Horis olue versatur quam ιkm ad Meridianum accedis, cujiu ratio es quδd ta=vδ minores μι ea teliscopiam ra .. refractiones quὀ minis obliqui sim radii; atque eertum est ' in telese eum non pium tanto mini/s oblique incidi re radi s ei. m Luna est in Horizonte qua est. Pedi eism es in Meridiamo , quamso fortiores sium refractiones quas ii patiuntur Mnd radii in aerem intrantes , quanto inquiim fortimes sunt, dum GuAE oritur, aere des AElie capitibus imminet. stio su ut non aliunde inaquialitas oriabent in i possi in magnitudine imaginis quam in retinia pungit Iuma , quam ex Ieseopiam, diversa Vfius disiantia. Iam autem ex 3. cap. II. cateris paribus quo u Qvquo remotiores sium res objecta, A minores earum pinguntur imagines; Ergo μ' ei a nobis di ruior sit Luna chm est in Hori me quam elan es in id phobare Meridi mo, non mirum es quod minori sub diametro appareat. opus est. Constat ergo Lunam, etsi in Hortet ome minor apparere deberet, quia ror & tum es remotior , majorem tamen apparere posse , O revera linies appH Pi Ue 4ς , quoties ipsius radiorum refractioner plus augent materialem ipsius in Pheta is via ima inem quam eandem minuit ipsus a torrea distarula ; quod etiam ration.m. experiemia confirmatur ex qua consis rem quampiam objectam , eis r Quid Do- motiorem , posse tamen majorem apparere , si trans convexum vitrum con- minus Re- Dicia r , quam appareret f Dropior etiam per hsice vitrum non μυ -

in ceretur. Transcripsi , legisti ; Decide ergo, Lector aeque, uter, Uiuia i in Dominus REGis omnia subvertat optices sundamenta.

CAPUT II.

De Natura idearum , ae speciatim de ratione qua res objec

ras nos circumcingentes cernimus. LEctoris attentione longὲ adhuc dignius est hocce argumentum quam quod modo triatavi. De natura idearum nobis res objectas reprae- 4s u ' sentantium hic agitur. Quaestio est an Universa quaedam Ratio omnes: mentes immediath ac per se illuminet, an vero unaquaeque mens indiviis sediversis propriae substantiae modalitatibus possit omnium sive m. creatorum sive possibilium Entium naturam, ipsumque infinitum detegere. Nulla cerie ad nos propius attinet quaestio, etsi eam rarum cu

rent

178쪽

rent plerique; De re enim agitur quae ipsam hominis definitionem ingreditur. Definitur ut plurimum animal rationis particeps , quid sit autem Ratio qua stio est. Lectoris igitur attentionem efflagito , nec eum argumenti sublimitatem perhorrescere velim. Illud argumentum selisibus, ut ita dicam , sublicere conabor , eorum saltem respeetu qui colores rebus objediis non inesse vel jam norunt vel pro certo ponere volent; quae veritas nunc a plerisque jam agnoscitur & a me satis supcrque dein monstrata fuit in primo de Veritatis Inquisitime libro. Specialis quaestio quam ante omnia jam elucidare conabor , quaeque eo me adducet ut de Idearum natura in genere loquar, haec est; qui

scilicet res cernamus nos circumcingentes. Mira sane videtur mea de hoc argumento sententia, nec eam libenter accipit imaginatio, censeo

nimirum nos omnia in Deo cernere; Fuse hanc stabilivi sententiam intractatu de veritaris inquistisne , & alibi. Cum enim in eo Tracta-zi:ης μtu omnes indiscriminatim alloquerer, omnigena etiam argumenta niihi'. , , afferenda erant. Hic vero , ctun Dominum Regis praecipue atque salsis idei, inonnullos Cartesianos compellem , brevior & magis concisus ero quia tum collo- scilicet unum argumentorum genus seligam. Uter itaque rectἡ sentiat judicatu non erit difficile. i metaph. I. I. Pro indubitata pono veritate colores non rebus objectis sed menti duntaxat inesse. Id non dissitetur Dominus REGis , ideoque pro re comperta pono. Per colorem non particularum intelligo configurationem

ex quibus constat, exempli gratia, papyrus haecce , quae quidem com figuratio insensibilis est. Sed per colorem id intelligo quod cernis tur , dum haecce conspicitur papyrus, hoc est , apparentem ejus albedinem

a. Certo itidem constat nos non nisi per colorem cernere corpora, nec aliter diversiam eorum naturam oculis distingui posse quam per c lorum diversitatem. Argumentis hic non opus est , sed mediocri ad colorum in pietura effectus attentione. 3. Si nunc igitur hunc Librum, hunc Ρluteum, h6cce Lacunar conspicio , si de eorum, aerisque circumcingentis differentia judico , id fit

ex eo quod extensionis idea secundum diversas suas partes mentem meam hic certo , ibi alio colore modificet. Cumque aer sit invisibilis, haec idea mentem meam non aliquo colore, aut aliqua sensibili perceptione , modificat, ut eum aerem ipsi exhibeat, sed pura modificat perceptione. Sic certe cernuntur res objectie ; Hoc est enim , attende, axioma quo haecce nituntur. . Certo constat omnes homines menti praesentem habere extensionis ideam, eo etiam tempore quo clausos habent oculos. Ad id ipse D. REGIS . rom. Lintegrum destinat caput ut probet hancce ideam animae, hoc est menti quate- pag. is nus cum corpore conjundiae, essentialem esse.Cum quis clausos habet oculos, quandoquidem nullam tunc in organa visus impressionem siciunt res o

ieetie, mentem haec idea non diversis coloribus, hoc est, diversis L nsili-Μalebratuit de liquisti. Verit. Tom. II. Y bus

179쪽

RESPONSIO '

bus perceptionibus modificat, leviori duntaxat perceptione , vel pure intellectuali qua immensa exhibetur haec extensio absque ulla in ejus sartibus diversitate , quia mentem non diverse modificat haec idea. Iic enim suppono non agere imaginationem , sive nullas peculiares generalis hujus ideae imagines sermare. Nunc igitur hominem istum qui clausos habebat oculos concipiamus ipsos in medio campo aperire , a que sic videamus quid novi ipsi eventurum sit. Ipsi jam inerat emen- tensonis idea cum clausos habebat oculos; Haec enim idea menti essentialis est, inquit Dominus REGis. Ergo eam adhuc servabit ideam.

Verum hancce non videbit uniformitatem quam inter ejus partes concipielint; quia clim antea intelleistuali duntaxat perceptione mentem ejus

modificaret haec idea , actu nunc ipsam plurimis sensibilibus percepti nibus , siue diversis coloribus modificabit: soli enim menti inuint col res. Nihil aliud fiant quam vividae atque sensibiles perceptiones, quae

directe ad extensionis ideam ipsos producentem reseruntur, indirecte vero ad res objectas quae horum colorum vulgo sunt occasio. Vulgo, inquam,

quia nonnunquam certae quaedam rei cernuntur nequaquam existentes.

s. Quae cum ita sint, eo ora cernere nihil aliud est quam actu memii praesentem habere extensionis ideam quae mentem asticit, seu diversis modific t coloribus; neque directh aut immediate in se ipsis cernuntur. Constat ergo nos corpora non aliter cernere quam in intelligibili& generali extensione quae per colorem sensibilis Se specialis redditur, constat item nihil aliud esse colores praeter sensibiles perceptiones quas habet mens de extensione , clim in ipsa agit, ecmque modificat extensio. Cum extensionem dico, intelligibilem dico extensionem ; materiae ideam seu archetypum intelligo. Manifestum enim est materialem extensionem dire ne & efficaciter in mente nostra agere non posse. Perse ea omnino invisibilis est. Solae intelligibiles ideae Entia Intelligen tia possunt afficere. Quicquid sit, fatetur Dominus REGIS cerni corpora in extensionis idea , idque hic mihi nunc sufficit. 6. Si igitur extensionis ideam in Deo solo reperiri , nec ipsam esse

posse mentis nostrae modificationem demonstravero, eo ipso compertum erit in Deo cerni corpora. Clim enim omnia specialia corpora excommuni quadam generalique extensione seu materia , atque speciali forma constent, sic & speciales corporum ideae eκ generali duntaxat extensionis idea constant, quae sub intellectualibus aut sensibilibus & diversis se is vel perceptionibus cernitur. Id non inficias iturum credo Dominum RSGis qui confiteatur sperialia omnia eorpora menti confuse Tom. I. est in genere praesentia esse, quoniam nihil aliud es ipsorum praesentia quam pQ. 136 ipsis extensionis idea. Patet itaque ad id redire totam quaestionem, . an, scilicet, extensionis idea nihil aliud sit praeter mentis modificationem, uti vult Dominus REGis; an haec idea interior sit ipsa ejus perceptione , & in Deo solo reperiatur; sic igitur argumentor. 7. Finitae sunt necessirio omnes finiti cujuscunque Entis modificati

. ne .

180쪽

nes. Cum enim alicujus substantiae modificatio sit duntaxat ejus essendi modus , liquet eam modificationeris latius ipsa substantia non posse patere. Atqui finita est mens nostra , infinita extensionis idea; Ergo lim:

extensionis idea mentis nostrae modificatio essse nequit. Finitam esse mentem nostram quis neget clim tanto magis consuta

sint perceptiones nostrae quanto plura complectuntur t Si infinita actu esset mens nostra , infinitum actu posset comprehendere. V erum hanc, opinor, veritatem nemo negabit. Superest ergo probandum infinitam esse extensionis ideam. 8. Infinitum est procul dubio quodcunque certo scimus nullos habere limites. Atqui talis est extensonis idea ut certi simus nos eam

nunquam exhausturos esse , nec ultimam ejus lineam reperturos esse , quantocunque tandem nise conetur mens nostra. Ergo certi sumus infinitam esse hanc ideam. Finita quidem est nostra hujusce ideae pediceptio , quia , cum finita sit mens nostra , finitar etiam sunt ejus modificationes. Atque idcirco etiam infinitum complecti aut comprehendere non potest mens nostra. Verum spatii aut immensitatis ideam ceri scio infinite superare ideam quae mihi est de mundo, aut de omni finito mundorum , quanticumque sint, numero. Lectorum in hanc rem testem appello conscientiam. Haec enim una est ex his veritatibus quae aliter demonstrari nequeunt, quia nihil demonstrari potest quin prius eae

dem agnoscantur ideae.

9. Si igitur infinita sit extensonis idea , in Deo selo ea reperiri potest. Iam autem probavi non aliter cerni corpora quam in extensi his idea, siquidem diversa cernere eorpora nihil aliud est quam dive ss modificari coloribus secundum diversas intelligibilis extensionis partes. Ergo certum est in Deo solo cerni corpora. Et revera ipse solus mentes nostras modificare potest ; ipse solus intelligibili modo in propria includit substantia omnium entium creatorum persectiones, hoc est ideas aut archetypa juxta quae ipsa formavit. Etenim

mundi creationem cognitione quam de eo habet Deus anteriorem esse ,

non intelligo qui , illaesa ipsius sapientia, atque iii sormandis decretis praescientii , amrmari possit. Tossem adhuc D. Augustino duce inde probare in Deo cerni extensionis ideam quod aeterna , immutabilis , necessaria , omnibus spiritibus , ipsique Deo communis sit haec idea ; ac proinde a mutabilibus de specialibus mentis nostraemodalitatibus longe differat. Persuasum enim habeo nec Deum , qui meas cognoscit sensationes , nec omnes in genere spiritus easdem illassentire sensationes, aut iis modificari. Verum argumentari sussicit ex ea quae in extensionis idea dete tur infinitate ; dummodo non aliud dicatur quam quod clare concipitur.

Io. Agnoscit Dominus REGis per ideam immensitatis illimitatam exhiberi extensionem. Sed contendit simul infinitum per ideas finitas exhiberi posse, quia, scilicet, immensitatis ideam cum ea quam de ii sa

SEARCH

MENU NAVIGATION