Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Tom. I.

mens habet perceptione confundit , atque in genere assirmat oinierideas , quibus mens ad percipienda corpora utitur , simplices duntaxate e mentis modificationes , ' & ideas ut ut frutas pro infinitis eo sensit haberi posse quod infinitum repraesentent. Evidens mihi videtur non sitis esse realitatis in eo quod sinitum est, ut infinitum immediath repraesentet. Si finita sit idea mea, seu mavis, si finitum si id quod menti meae immediate objicitur, nihilque directe videam praeter eam ideam , quod certe indubitatum est ; cum ea sola me assiciat, indubitatum est pariter me nihil infiniti directe visurum esse. Si igitur finita esset immensitatis idea, qualem eam supponit Dominus REGis , etiam si in me ageret secundtim totam suam extensionem,

nunquam infinitum mihi posset exhibere. Eam igitur ideam infinitam esse necesse est , siquidem in ea video includi illimitatam immensitatem , ipsamque certo scio nullos habere limites. Fateor eam infinitam ideam, cum agat in spiritu meo qui finitus est, non alia quam finit 1 perceptione ipsum posse modificare. Verum ut percipiamus infinitum, ut certo sciamus infinitum esse id quod percθimus , haud necesse est infinitam esse ipsam perceptionem haud necesse est. Sola infiniti comprehensio , sola illa perceptio quae infinitum metitur , infinita esse debet. Ut sciamus infinitum esse id quod videmus , sussicit si infinitum mentem assiciat, ut ut levem in ipsam faciat impressionem. Neque enim unquam suarum idearum realitati respondent perceptiones. Cum me

pungit acus aut urit ignis, ideae, ut ita dicam , minimae vividissimam& maximam perceptionem habeo: Cum contra Coelos mihi fingo, vel de spatiorum immensitate cogito ideae vastissimae minimam & debilissimam perceptionem habeo. Plus perceptionis sere semper inest, vel, quod idem est , minoribus ideis plus quam majoribus distrahitur nostra cogitandi capacitas. Unde certo liquet longe differre ideas nostras ab ipsarum perceptionibus, nec de idearum mUnitudine eX modificationibus quas in nobis producunt judicandum esse , sed ex resitate quae in ipsis detegitur. Cum autem in idea immensitatis extensio detegatur illimitata , quod videmus id nos credere par est, hoc est, infinitam esse hanc intelli ibilem extensionem, etsi non solum finita sit ipsius cin mentem nostram impressio , sed etiam longe levior ea quam operari posset simplicis acus idea. II. Hic mihi monendum videtur inde non judicandum esse mun-' dum nullos habere limites , quod nullos habeat extensionis idea. Neque enim inde merito colligeretur Deum vel unum creasse extensonis pedem. Εκ extensionis idea deduci quidem possunt proprietates ad

cortiora pertinentes , quoniam ipsorum naturam exhibet haecce idea, utpote quae sit Archetypum juxta quod Deus ipsa creavit, & quoniam de rebus judicandum est ex ipsarum ideis. Verum , tam arbitraria sit, Sea voluntate Creatoris pendeat materiae creatio , quoniam infinita, necessista, aeterna est idea quae ipsam repraesentat, evidens est utique ab

182쪽

solute fieri posse ut hujus ideae percutionem haberemus , etsi nullus exstaret mundus creatus. Certe Deus mundum talem vidit, et, am antequam ipsum crearet, qualem ipsum nunc videt. Vidit quidem quatenus duntaxat possibilem , ante sua decreta , vel sepositis decretis ;1ed positis decretis vidit eum ut actu exissentem. Hare: autem moneo , quia contendit Dominus REGis creatam extensonem Oufiam esse exemplarem idearum ipsam exhibentium; cum contra, creata suerit materia ex idea extensionis tanquam Archetypo seu exemplare. Nonnulla adhuc afferam argumenta ex quibus pateat ideas nostras a modificationibus seu perceptionibus nostris longe differre; Ea enim quaestio totius controversae sundamentum est. Ia. Cum nunc adspicio manum, menti praesentem habeo ejus ideam ser coloris modificationem qua animam meam assicit haec idea. Co-or enim quem video menti meae duntaxat inest non manui quam moveo. Id satetur Dominus REGIS. Nec aliter quam per eum colorem manum ab aere circumcingente , seu manus ideam ab aeris idea distinguere possum ; non aliter enim quam per colorem visibiles sunt res objectae. Ponamus etiam manum hάncce aquae immergi calidae. Menti meae praesens itidem erit haec manus idea per caloris modificationem. Menti enim soli inest calor fatente eodem Domino REGis. Atque id etiam observandum est, experientia, scilicet, constare me in hac manu dolorem sentire posse, etiam si mihi amputatum suisset brachium ; atque eadem de causa, si eo modo sia uteretur nervus opticus quo eum succuti oportet ut manus cernatur, eam manum simul etiam iiderem. Quibus positis sic argumentor. Calor non idem est cum colore. Hae sent duae diversae mentis meae modificationes. Iam autem duas non video aut sentio manus. Eadem est extensionis idea quae mentem colore Ze calore modificat. Ergo ideam manus meae ab ejusdem perceptione distinguere debeo. Anterim res sunt ergo res objeetae ipsis earum perceptionibus. Ergo non sunt merae mentis modificationes, sed verae harum modificationum causae.

Unde sequitur in Deo selo has ideas reperiri, cum selus in mente nostra possit agere, eamque diversis modificare perceptionibus, per propriam substantiam, non qualis est in se ipsa , sed quatenus est lumen

sive universalis spirituum ratio , quatenus rerum creatarum repraestemasiva est, & ab ipsis participari potest ; quatenus denique intelligibilem

extensionem materiae archetypum continet. Ne quis autem a me postulet ut lucidius adhuc rationem explicem qua Deus indesinenter in mentibus agit; Plura me non nosse fateor. II. Verum nonnulla adhuc observemus circa discrimen quod ideas inter & perceptiones nostras interest, inter extensionis , sive, verbi gratia , quadrati ideam , atque ejusdem perceptionem. Prosecto ideam quadrati clare cognoscimus , atque per eam materialia quadrata , si talla quaedam exstent creata. Vertim quadrati perceptionem, sive intel-

183쪽

lectualem , sive sensibilem , confuse tantum cognoscimus & per intimum sensum. Si a vertice unius ex angulis quadrati rectam duco quae unum ex oppositis lateribus medium secet, clarε video triangulum illud quod sic e quadrato demetur ejusdem quadrati sore quartam partem: Si duos oppositos angulos secet haec recta , clarε video ipsam triangulum aequaliter divisuram esse ; clare iterum video quadratum eκ hac

diagonali linea institutum duplo majus fore priori quadrato ; & sic de

caeteris proprietatibus quas in hacce idea possum detegere. Verum mentis meae modificationem , seu ideae quadrati perceptionem ita parum cognosco, ut in ea nihil queam detegere. Sentio equidem a me percipi hanc ideam; verum intimus ille sensus non me docet qui ratione mentem meam modificari oporteat ut vel intellectualem vel sensibilem excipiam albedinis perceptionem qua talem figuram cognoscam aut videam. Deus perceptionum mearum naturam clare cognoscit , nec eas

tamen experitur, quia cum in se habeat mentis meae ideam sive archetypum , in hac intelligibili & luminosa idea videt qua ratione mentem

oporteat modificari, ut hanc illamve experiatur albedinis, doloris , aut aliam quamlibet perceptionem quam ipse non sentit. Ego vero contra

perceptiones meas sentio, nec cognosco : quia clim clarana mentis meae

ideam non habeam, non aliter quam per intimum sensum deligere posissim quasnam suscipere possim modificationes. Iq. Denique aeque manifesta mihi videtur differentia quae inter nostras perceptiones & ideas intercedit, ac illa quae nos inter qui cognoscimus Se id quod cognoscimus interest. Nihil aliud enim sunt perceptiones nostrae quam mentis nostrae modificationes, sive ipsa mens nostra hoc ill6we modo modificata; id autem quod cognoscimus aut videmus , nihil est proprie quam nostra idea. Si enim repraesentativae sint ideae nostrae , id ex eo fit quod Deo lubuerit Entia creare quae ideis istis responderent. Et si Deus nulla creavisset corpora , corporum ideas tamen mentes nostrae habere possent. Clim oculis apertis domum quampiam aspicio , profecto domus quam video, vel id quod imm diate menti meae obversatur non est ipsa illa domus quam conspicio. Id enim quod video videre possem , etsi non amplius ibi praesens asstaret illa domus, quandoquidem ut domum quampiam videam, sus-ficit ideam extensionis mentem mentem meam modificare coloribus eodem distributis modo ac si actu domum conspicerem. Diutius hisce me immorari necesse non est; quia haec elucidare in aliis operibus meis satis superque conatus sum. Verum ex his omnibus colligere est cre tos spiritus accuratius sorsan definitum iri subsantias ea percipientes quae tuas feriunt aut modificam , quam cum simpliciter definiuntur subsantiae cogitantes. Persuasum enim habeo eκ iis quas hic & alibi tradidi rationibus , non modo solum esse Deum qui sese contemplando persee εse noscat, & in se ipse omnia Entia possibilia, verum etiam solum ipsum immediate in mentibus nostris agere posse, atque nos per propri

184쪽

am assiciendo substantiain , quatenus ad entia creata Ze possibilia relativa est , hoc est , quatenus diversἡ & impersediὸ particuli potest , n

his horum eorumdem entium aeternas de necessarias essentias sive ideas aperire. Quod attinet ad rerum creatarum existentiam, clim eae non directh & in se ipsis cernantur, manifestum est eam non aliter detegi posse quam per naturalem quamdam revelationem , hoc est, per sentationes quas Deus iacit ut experiamur ex generalibus conjunistionis mentis cum corpore legibus. verum jam Domini REGis censuram ex minemus. Totum ipsius textum hic transcribam, ut tutius de ejus

censura judicari possit. Sic autem incipit Iq. Caput Lib. a. Μetaphymeae suae.

i s. M recens quidam Philosophus qui nos in Deo corpora cernere . . docet, non quatenus eorum ideas in nobis producit Deus , sed quatratus ipse es veluti idea in qua veI per quam cernimus corpora. Ut autem suam sabilias opinionem remendit ille Philosophus non aliis quam bisece modis ' mentem msse corpora cernere. ,. Afferimus igitur h 3 is prorsus necessarium esse ut ideae quas hahemus de corporibus ac de ν, caeteris rebus quae per se ipsas non percipiuntur ab illis corporibus autis ab illis rebus oriantur ; vel ut mens nostra polleat virtute istas pro- ,, ducendi ideas; vel ut Deus eas cum mente , ipsam creando , producat; vel eas producat quotiescunque de re aliqua cogitamus ; velis ut mens in se ipsa possideat omnes persectiones quas in istis corpo- ,, ribus videt; vel denique ut conjuncta sit cum Ente summe perlec-

,, io, quodque in se omnes in genere includat rerum creatarum peris se mones. 33 Ex his omnibus modis ita enumeratis expe=rdit deinde quaenam omnia um sit verosimillima; atque pro probato ponens corporum ideas neque e corporibus oriri, neque ex mente, neque ex eo quὀd Deus eas producat ideas quotiescunque mera iis indiget, tamdem inde concludis ex eo oriri eorporum ideas quod Deus , qui omnes in genere eorporum Ierfectiones includit, eum mente fiu colu ius. Ut autem hujus conclusionis vitium aperiarur , jam ad rationes quibus ea nititur responsuri sumus , utque ordo servetur , singulas ejus rationes , simul ac proponentur , resina

bimus.

Responsio. Omnes possibiles cernendi corpora modos enumeravi. Probavi deinde nullo ex enumeratis praeter quam ultimo modo ea ce ni corpora. Atque tandem collegi ea ergo cerni hoc ultimo modo. Id

me peregis te hac fatetur Dominus Regis ; Quid ergo ipse debebat pe

agere , ut hujus conclusionis vitium aperiret ' Nempe, opinor , probare vel persectam non esse enumerationem , vel insa esse argumenta quihus priores excludebam modos. Non hoc est tamen quod peragit. Id tantum studet ut nonnullas refutet rationes quas sorte ex abundanti duntaxat attuleram. Etenim posito accuratam esse enumerationem , atque recte probatas esse exclutiones , nullum aperiri potes vitium in

185쪽

co rchfio; m Domino igitur REGls satius rem aliter argredi quam enumerari mem meam referendo , vel ita rem aggrediens exclusiones meas impugnare debuisset, atque probare mentem quicquid cognoscere

potest in te ipsa , in propriis persectionibus sive modificationibus posse

videre. Cumque eam sententiam in eo refutaverim capite quod locum quem expendit immediate praecedit, meis debuisset rc spondere argumentis. Hic equidem, cum omnibus scri lae rem, is)sus s)ntentiam nouita suse resutavi, quia clim ea sententia non aeque vulgaris esset ac reliquae , non ita multis argumentis milii demonstrandam esse eius salsitatem credidi.

Caeterum si Dominum REGls solum impugnare animus suisset , div c rias quae vulgo ventilantur opiniones non enumerassem , nec eas,

ut meam stabilirem, resutavis Iem. Vel si quod I s. aut a o. duntaxat post annis evenit hariolari potuissem , in meo de Veritinis hirqui quisne In illa- tractatu Cripsssem quae in aliis plurimis ' operibus deinde observavi ut ipsus selitentiam susius refutarem. Verum ea Opera expetidere & pin. . um d. & debuisset Do inus REGis , ciun me impetere vellet. Forte velitnii, in- ea etiam expendit. Cur ergo argumenta non resutat quibus in iis ejus sui utione; sententiae falsitatem probavit Cur prorsus omittit caput s. quod imme-io rei nus diate praecedit illud e quo ea petit argumenta quae hic in pugnat, d. EA, 'opinionem ejus directe refutet h6cce caput ' Cur denique in eo filiis idei, , ipse quod reprchendit capite , & de quo nuper dicebat se a tala ven. ta , incolimaui-J.mtI .rc profonentur , refutaturum esse , cur, inquam, ea omittit quae is de Me- validiora sunt, de ejus opinionem ' directe eunt oppugnatum , ea dum Pn f - taxat refutans quae ipsum non si echanti Nimirum in eo est vel in Πu- ΡΤ Ρ- dentia , vel negligentia. Hanc enim omissionem spectare non audeo. Ibi, tanquam impotentiae consessionem. Vertim cum ejus pace dixerim con- arti ri . teπptui haberi Authorem cujus atque negligenter opera carpuntur ac

ille meum carpit; sic pergit ille.

16. Prinnon hujus It thoris a timentirim est Deum semper agere per vias Iimplicis mas atque ficissimas ; unde infert Detim debere omnia corpora menti exhibere , hoc I pliciter volendo ut id ipsa videat quod Grin medio igyius , propriam sciticet Dei essentiam quae sinua reprascariag co

pora.

Resp'nso. Observandum est I '. h lace argumentum , quale illud e ponit Dominus REGls . id concludere quod ego concludere nolo. Neque enim concludo videri propriam Dei essentiam qua om=uia r prasiniet cc cra. Contra hic continuo sublicio ; Inde concludi non tesse Dei essentiam a siritibus videri q2cd omnia in Deo videant. Falsum est reo ra per es. Atiam Dei corpora repraestiuari. Corpora repraesentat extens

nis idea. In Deo est procul dubio haec idea , sed ejus ess)ntiam non constituit. Qui es lentiam dicit, dicit Ens absolutum quo nihil finitum refraesentari potest. Sed repraeseruantur per Dci substantiam relate ad

186쪽

res creatas sumptam , sue quatenus ab ipsis participari potest; in ea sib- ι - stantia sunt rerum ideae seu archetypa. 2'. Neque per i cce primum argumentum ipsam Domini REGIs sententiam, sed vulgarem opinionem impugnare volo. Sic enim praem neo. Haec stiri autem a rgumenta quibus probari videri r Deum opera

sua potius nobis ofendere velle nos is aperiendo id quod es in ipso quod

ea repraestimat, quam invi meras in unaquaque mente creando ideas. Id& continuo subjicio. Non igitur fit vero mile Deum , nobis Fera sua os dendi eaus, totidem idearum infinitat s numerorum infinitorum mo- ducere . quot sunt creati spiritus. Hoc igitur argumentum adversus illos quibuscum loquor non parum sacere posset, etsi Domini REGis opinionem nullatenus infringeret. , ideamus tamen quodnam huic argumento sub:iciu responsum. Concedit Deum ornnia semper agere per vias simplicissimas; Nee dissitetur quin siti pii ius sit corpora exhibere per idem extensionis quae est in Deo, quam infinitum idearum numerum in unaquaque mente creando ; Quibus tarnen conceIIis demonstrativum est argumentum. Sed orationem connediit quae in se optima esse posset; si vero esset bona , salsa est opinio mea: ' crum valeat aut non valeat oratio ista , non magis primum serit argutarentum qu1m quodlibet eκ aliis. Videtur ergo non debuisse Dominus REGIS hoc referre argumentum, cum non aliter illud impugnaturus esses quam per hancce orationem. IT. D. REGis. His repondemus , s meus in Deo videt eorpora , id aliunde non posse oriri quam quia Deus es menti conjunctus. suaerimus ergo quid sit ista Dei eum mente conjunctio; eam enim Iimilem necesse es conjunctioni vel duorum inter se eorporum , vel duorum inter se sp rituum vel spiritus eum erepore. Nullum enim aliud eonjunctionis genus inter duas conjunctas substantias potest concipi. Iam vero Dei eum men re eo unctio similis ei e nequit conjunctioni duorum inter se eorporum , quia

duo eorpora timer se per mutuum eonjunguntur contiactum , omnis amtem eontactus Ili ad superficiem quae nec in Deum nee in memem cadit. Nee mi.im fimilis es conjunctioni duorum inter se spirituum; ea enim conjunctio in eo sita es ut se mutuo pendeant horum spirituum

cogitatio;ws ct voluntates; jam autem certum es Des cogitationes ae vo- tates non pose Pendere a mentis c itationibus ac voluntatibus. D nique nee similis es conjunctioni spiritus eum corpore smil. m rasionem. Ex his orit m er o Dei esse eum mente conjunctum , vel , si conjoctus Adden- est , hanc conjunitionem ei simit m est' quae risus et inter er essectum . currit, quae quidem in eo sita est quod scilicor of ctus quidem a causa non causa ab eis Esu ρ ndeat : si amobrem , si D ut cum mente mi j nctus inter se

est, cum ea duntaxat conjunctus es eo quod ii sim creaverit, conservet, eon uma atque tu ea pro Peat oinnys res ideas , omnes cjus siensationes quiaturus D prima calica, tu di I.Mn est , sive quatenus exemplaris es causa ideae quam mera kιb ν de fale Persecto.

AIal brancti de s liquisit. erit. Iovi. II. Z In ea

187쪽

In ea Domini REGis oratione nihil est quod impugnet propositiones

quae primum constituunt arsumentum quod retulit. Itaque de ipsius Libro tollendum esset hoc primum argumentum , ac proinde etiam tollenda essent haecce verba quibus suam orditur orationem; His respon demus. Addit , si mres in Deo eorpora videt, id aliunde oriri non potest quam quia Deus est menti conjunctus. suaerimus ergo quid sit saDei te eo immo i Merito quidem quid sit ista conjicisio quaereret, si id prius non definitum sirisIA. Haec est enim una ex Vocibus

maxime inluivocis. V er,n quod attinet ad varias conjunmonis species quas eo fine refert ut probet Deum non ita cum mente conjunctum eL se ut corpora sunt inter se conjuncta, nec ut spiritus cum spiritibus, nec ut spiritus cum corporibus; ea fime enumeratio mihi perquam inutilis videtur. , atque etiam posset de ipsius libro recidi; Neque enim quemquam existimo hanc mihi opinionem tribuere Deum scilicet nostris cum mentibus ita conjunctum esse ut inter se conjunetie sunt res creatae. Verum falsissimum in certe quod ex hac concludit enumeratione. Deus enim cum mentibus arctilis multo conjunctus est quam cum corporibus. Non in eo cluntaxat cum Spiritibus conjundius est , quod eos

creaverit, conservetque cum omnibus eorum modificationibus, quemadmodum corpora creavit atque conservat; sed in eo etiam quod cum

eo peculiarem habere possint societatem , atque cogitationum & sensuum communionem, quod possint id cognoscere quod cognosit, id amare quod amat. Omnes res creatae Due spiritus sve corpora pendent a potentia Creatoris Verum soli possum spiritus ejus sapientia illuminari , atque ejus amore animari. Contendo igitur Rationem illam universalem quae omnes intus illuminat homines , quaeque sensibilem induit carnem ut se se ad eorum infirmitatem accommodaret, e6sque per sensus alloqueretur, illam , inquam , Rationem ipsam esse Dei sapientiam in qui omnes includuntur ideae, omnes veritates. Contendo nos per eam cernere partem eorum quae Deus clarissime videt; ac proinde nos cum Deo per illam & inter nos quamdam inire societatem , atquesne illa Ratione spiritus ne vel minimam quidem inter se habere posisse relationem , nullam mire fiscietatem , nec de ulla quacunque verita te consentire. Versim hic me ea repetere non necesse est quibus alibi

probavi solam intelligibilem summae Rationis realitatem in spiritibus agere posse, de cum ipsis aliquam Veritatis intelligentiam communicare. Ostendi, & id satis esse debet, totam hancce Domini Regis orationem

primo nullatenus respondere argumento quod tamen retulcrat ut ipsum refutaret. Quod ad secundum reponat argumentum videamus. I 8. D. REGI s. seundum hujus Authoris argumenti m est his re e r-nendi corpora rationem mentem a Deo vere Pen entem sterre, quia jux

ra inius sente)uiam nihil potes mens cernere nis Deus hoe i sim vidi re

fiunt.

Observatio. In eo unde hoc petit argumentum loco .dineram , mindum

188쪽

dum , quo rem explicabam , me uer erearas facere a Deo omnimod pem d. rues, cum contret ea quam ubi resuto sententia supponat mensem in se 1abere omnes ideas necessarias ad cogitandum de re quacunque. Igitur opinionem Domini REGis non impugno , cum ipse itidem credat Deum in nobis nostras omnes formare cogitationes. Attamen manifestum est mentem nostram eκ mea sententia magis adhuc a Deo pendere qu1m ex opinione Donmini REGIS. Etenim ex ejus opinione a potensia Dei dumtaxat pendet mens, ex mel vero sententia non tantum ab ejus potentia pendet vertim de ab ejus su eiul a , quoniam ex mea sententia neque nostras cognoscimus moiacationes, neque iis illuminamur; sed intelligibiles modo cognoscimus ideas quae nullibi praeterquam in Summa Natione occurrunt , de iis solis illuminamur. Merito igitur dixi merues in mea struentia supponi omnimode a Deo pendentes. Ea sunt ipsa mea verba. Quod tamen negare Domino REGIs placuit. En ip-hus res nium. I9. D. REGIs. Gibin resipondemus hDeee rationem emendi eorpora in Dro, dum me rem a Deo facias pendentem, conrea rem exhibere quasi Deus Use a meme perderet, propter commissionem quam cum ipsa

Baberet. Probatum est enim omnem reisem veramque eommunion m , quatim admittit Author mentem inter o Deum , supponere conjurictas partes a se mutuo et vere pendere. Responsio. Quaero a Domino REGis ubi in probatum fueris eam

communionem quam inter mentes intelligemes summamque Rasionem admitto

supponere. Conjunctas partes a se mutuo Se vere pendere. Nihil est in meis scriptis unde cordatus quisquam possit non aeco judicare, sed vesetiam suspicari tam insulsam, tam impiam mihi inquam iuiae sententiam. Id saltem certo scio talem nunquam mihi mentem subiisse. V rum , inquiet, nonne jam probavi tres esse duntaxat communionis st) cies quae singulae supporrunt conjunctas partes mutud a se penderet N. Quid ergo Quia rupponis res creatas a se mutuo pendere propter communionem qua Deo visum est eas inter se conjungere , an inde merito concludes P. ΜALEBRANCrUM, atque omnes Philos,phos & Theologos non amplius docere posse mentes cum Deo communicii aem habere quin eo ipso doceant creatorem a rebus creatis pendere I id cerse .capi nequit. Interest enim aliqua Creatorem inter & res creatas dissi rentia. Videamus quae sequuntur. Addensum es . pergit ille, m ntom, si eorpora in D o vi eret, quia ab φse pendet, in tuo etiam eadem de eatis vi ram e feras memes,

ee Authoris dogmatibus reρ n. t.

Responsio. Huiusce ratiocinii sensum non facise , opinor, Lector intelliget. Verum ego mihi videor mentem D in i ii REGis assequi ,e1mque adeo jam clarius aperiam. Scilicet recordandum est Ime sta-Z a tuisse

189쪽

tuisse' aliud esse per . ideam claram aliquid cognoscere, Gud per sensan.

intimum. 2'. Me docere extensionem per idcam claram cognosci, mentum vero nostram per sensum intimum. 3'. Nos ea quae per ideam claram cognoscimus videre in Deci qui has includit ideas ; ac proinde in . Deci videri extensionis ideam , sive materiae archetypum , verum in Deo non cerni mentis nostrae ideam, sive . spirituum archetypum. Ex his p sitis Deum esse dico lumen nostrum eo sensu qiuia luminosae sunt ideae quas in illo videmus. Ita clara est , verbi gratia, ita intelligibilis , tot veritatibus secunda extensionis idea , ut Geometrae di Physici ex ea i tam suam Geometriae. & Physicae cognitionem hauriant. Mentem dico non esse ipsam sibi lumen , quia non aliter se cognoscit quam per eκ- .perientiam sensus intimi, ipsam non posse ex sui contemplatione covnoscere quarumnam modificationum sit capax , ipsamque , nedum in se omnium rerum ideas includat, ne sui quidem ideam includere. Ea . sint mea dogmata ; Ea nunc probare non locus est, sed iis jam opponendum est Domini REGis ratiocinium. Addendum est, inquit ille , memem , s corpora in Deo videret, quia, ab inso pendet , in ipso etiam eadem. de causa visuram. cateras mentes ,

ReGndeo ipsam revera se dc caeteras mentes in Deo visuram esse, s reapse se videret. Vertim ipsa se non videt, ipsa se non cognoscit. Sentit duntaxat se esse , atque evidens est ipsam non alibi se sentire posse quam in se ipsa. Se videt, se cognoscit, si velis, sed per inti-.mum duntaxat sensum; qui sensus consulus est, nec ei aperit quid ipsa sit, quaen1mve natura sit ullius ex ejus modalitatibus. Non ei aperit. ille sensita ipsam non extensam esse , nedum ipsam doceat , colorem, albedinem, exempli grati 1 quam in h1cce charta videt nihil aliud esse realiter quam propriae ipsius substantiae modificationem. Tenebricosus ergo ipsi est omnino. sensus ille. Nullum in ipsa lumen , nullam veritatis intelligentiam producit, ut ut ad eum attenta st. Mens ergo se non videt ; quia non ipsi manifestatur idea sive archet 3pum mentis.

Deus , ut ut nec colorem , nec dolorem sentiens , clare tamen horum sensuum naturam cognoscit. Persecte noscit quomodo inentem oporteat

modificari ut eos experiatur sensus. Nos etiam aliquando videlicet id videbimus. Verum tunc tantum id clare videbimus cum Deus in propria substantia nobis manifestare volet spirituum archet pum , ideam Glicet ad cujus normam mens creata fuit. Quae idea luminosa est &perfecte intelligibilis, quia solae ideat Divinae mentra illuminare possunt. . Eousque mens sibi semper erit incomprehensbilis. Tenebricosas dunt .Xat modalitates in se sentiet , quae ut ut vividae sint de sensibilcs hae in dalitates, ipsam nunquam ducent ad claram veritatis cognitionem absque. auxilio intelligibilium veritatum. Alens ergo se non videt ; sed ext En sonem videt. Ipsius naturam ac proprietates cognoscit. Novas itidesi-rnenter veritate. detegit . ideam extensionis co .u utendo; quia cum in

190쪽

A D D. REGIS. IN

D eo sit haecce idea , clarissima est, maxime intelligibilis & luminosa , atque a confusis de tenebricosis mentis modificationibus longe diversa. Si igitur ponatur nos claram corporis ideam habere , nullam mentis talem; vel u quis me ex propriis dogmatibus impugnare velit, ut bicconatur Dominus REGis. Iptius propositio huicce similis omnino videtur. Si verum set hominem a Deo pendere ut bracchia moveat, ab eodem utique pende re deberet eadem de eausa ad movendas alas. Imo

sanε , reflanderem , si ipsi essent alae. Verum clim nullae sint ipsr, non pendet a Deo eo respectu. Pariter, si mens se ipsam videret , vel si . clarε sitam ipsius naturam ex contemplatione ideae seu archetypi ad cuius normam Deus eam creavit, cognosceret, in eo utique penderet a Deo , se ipsam in Deo videret. Sed cum non aliter se cognoscat quam ex intimo sensu , nec se alibi sentire possit quam in se ipsa , pendet quidem a potentia Dei qui in ipsa agit, sed eo respectu ab eius spientia non pendet. Hoc est, intelligibili Divinarum idearum realitate non illuminatur. Nihil quicquam in eis video quod propriis repuinet dogmatibus ; atque eos omnes qui metaphysicis gaudent veritatibus, de in ipss sapiunt , nihil existimo in iis repertulos quod rationi non sit conforme , dummodo mea fer o meditentur argumenta , quod quidem hactenus non fecit Dominus REGIs. Docebit temporis successio an ego aberraverim. Verum praemonendum mihi videtur longo opus esse tein pore antequam opinio tam in lita , imaginationis ac sensuum praejudiciis tam oppotita , opinio simul ita abstrusa atque difficilis generaliter admitti queat, non ab omnibus dico hominibus, id enim nunquam continget, sed a Docti x, & ab eo Doctorum genere qui Metapbysicae , & ΗΟ- minis cognitioni serio student.

ao. D. RIGIs. Tertium argumentum es modus quo mens omnia perci Di corPora. Omnes enim experios use contendit nos , rιbi de eorpore aliquo volumus cogitare, primo omnia intueri eorpora, atque illius de quo speeiarim cogitare volumus considerationi deinde adhaerere. Iam autem extra

dubium est nos non m se teneri desiderio aliquod corpus speciatim viden-Z quin illud jam videamus quamvis confus. , ter modo quodam generali. Adeo ut ekm posmus duci cupiditate omnia videndi corpora , 3time hoc, nune illud , inde certo sequatur omnia corpora menti praesentia esse; Iam vero omnia corpora menti praesentia esse non pfiunt nisi quia ipsi praejens est

Deus , hoc es ille qui es omne Ens , sise Ens Universalo quod in sua

sit licitate omnes res creatas complectitur.

Observatio. Rectius certe sedisset Dominus REGIs si ipsa mea retulisset verba. Neque enim meam contraxit orationem. Generale est meum ratiocinium, neque quicquam ridiculi mihi videtur habere; Ipse, autem D. REάIs illud minus generale secit , atque sc aliquantulum certe deforme. Illud tamen restitues s vocem corpora demas , quam septies reperiit, quamque ne semel quidem reo scripseram , ecique substituas vocem Entia. Quae nisi fiat substitutio , metito socian mira vi-

SEARCH

MENU NAVIGATION