Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

scilicet, aut hominem posse sibi noVam aliquam dare modificationem , aut Deum esse revera Authorem peccati. Illis vero respondeo Fidem , rationem ac sensum internum quem de memetipso habeo me ad id adigere ut a comparatione mea eo loco desistam quo ab ea destiti; omnigenis enim argumentis exploratum habeo me habere in meipso principium quoddam determinationum mearum enec infirmioribus fretus argumentis existimo materiam ejus nodi principio carere. id infra probabitur. Sed ecce jam id quod Deus esticit in ii bis , quodque nosmetipsi facimus , dum peccamus. Primo Deus perpetuo nos impellit, idque impressione invisia uersiis bonum in genere. Secundo, nobis repraesentat idem boni alicujus specialis, aut ipsius sensum in nobis excitat. Denique nos seri ad id bonum speciale. Deus, inquam , nos indesinenter impellit versus bonum in genere. Deus enim nos fecit Ze nos conservat propter se ipsum ; omnia quae Mna sunt vult a nobis amari; Primus aut potius unicus est motor. Quid moror i Id ex innumeris a me antea praedictis patet; idque apud eos quibuscum res mihi nunc est, inconses est. Praeterea; Deus nobis repraesentat ideam boni alicujus specialis, aut ipsius sensum iii nobis excitat. Ipse enim solus nos illuminat; de corpora quae nos ambiunt non possunt agere in mentem nostram. Uno ver-ho , nobismetipsis nostrum non sumus lumen , nostr ique felicitas. Id in tertio libro de alibi suse a me probatum suit. Denique; Deus nos sere versus honum illud speciale; Cum enim Deus nos serat versus omnia bona, hinc necessario sequitur ipsum nos ferre versus bona specialia, cum illorum ideam aut sensum merui nos. trae imprimit. Illud omne est quod Deus efficit in nobis dum pecca

mus.

Sed elim bonum speciale non omnia in se includat bona, mensque dum illud bonum speciale visu claro de distincto contuetur non pollit imaginari omnia bona in illo includi; Deus nos necessario Be invictε non fert ad amorem istius boni. Sentimus in nobis libertatem ibi su sistendi aut ulterius progrediendi, immo sentimus adhuc nos habere motum quo ulterius progredi possimus: uno verbo , ina pressionem quam

habemus versus bonum universale, vel, ut cum Vulgo loquar , volun

talem nostram nulla vi ad id cogi ut huic speciali bono instilat. Videamus igitur quid faciat peccator; subsistit; conquiescit; Deum

non sequitur , nil agit, peccatum enim nihil est. Pro comperto habet praecipuam legem quam observare tenetur , in eo consistere , ut liberi te su, utatur , quantum quidem potest, nec cuiquam bono adhaereat ni, si intus apud se convincatur se adversiis ordinem in rcrum natura institutum peccaturum si illi bono adhaerere recusaret. Si hanc legeni per lumen rationis non percipiat, illam saltem ex internis consilentiae exprobrationibus ediscit. Impressionem igitur quam versus bonum uitive

212쪽

sale accipit sequi , & ad alia bona ab eo quo potitur , & quo ipsum

duntaxat uti oporteret, cogitationes suas serre deberet. Quippe dum de aliis bonis ab eo quo potitur diversis cogitabit, tum poterit producere in se novas determinationes amoris sui & usum libertatis admittere. Iam autem probo ipsum impressione sibi a Deo data versus bonum in genere, posse cogitare de aliis honis ab eo quo potitur differentibus. In eo enim praecipue consistit dissicultatis nodus. Haec est leκ naturae , nempe, ideas rerum objectarum offerri menti nostrae quotiescunque de iis volumus cogitare , dummodo capacitas quam habemus cogitandi, non occupetur sensationibus viridis & confusis eorum occasione quae in corpore nostro aguntur natis. Jam vero possumus velle cogitare de omnibus; quia impresso naturalis quae nos fert versus honum extenditur ad ea omnia de quibus cogitare possumus; atqui pose . . . sumus omni tempore cogitare de omnibus, quia illi conjungimur qui in ' se includit ideas rerum omnium ut supra probaVi. pari. ζ. I 3. Si igitur constet nos posse velle cominus contemplari ea quae jam v, & ejus exindemus veluti ominus , quoniam Enti universali conjungimur ; ac si con- plicati set juxta leges naturae ideas rerum ad nos accedere seu nobis obversari ης statim atque id volumus. Hinc colligere est; qRςRWPrimo , Nos habere principium determinationum nostrarum. Νάmque praesentia actualis idearum specialium ea est quae determinat praecise versus bonum in genere, quaeque hoc pacto amorem nostrum naturalem in amores liberos convertit. Assensus noster seu conquiescentia , ut ita dicam, in contemplatione boni alicujus specialis, nihil est realis aut positivi respectu nostri, ut infra sum explicaturus. Secundo , Illud principium determinationum nosorum semper ese liberum resipectu bonorum specialium. Ad ea enim amanda modo insupera hili non sirimur; cii in ea in se ipsis eκaminare , ac cum id a quam de summo bono habemus , aut cum aliis bonis specialibus conferre possimus. Itaque principium libertatis nostrae in eo consistit quod cum saetismus propter Deum & cum ipso conjundii simus, ad verum bonum aut ad alia bona an iis de quibus actu cogitamus diversa cogitationes nos. tras ferre semper possimus; qu6dque nostrum semper liceat consensum cohibere, atque serio expendere an illud quo fiuimur bonum sit an

non sit verum honum. Suppono tamen nostras sensationes non occupare capacitatem mentis

nostrat. Ut enim liberi simus libertate de qua Crmo est , necesse est non modo ut Deus nos non impellat motu insuperabili versus bona specialia, sed praeterea ut possimus uti impressione quam habemus versus bonum in genere , ad aliud amandum qu m quod actu amamus. Iam autem cum non alia possimus amare qu1m ea de quibus possumus cogitare , nec queamus actu cogitare de aliis quam de iis quae in nobis excitant sensationes vividiores : hinc maiii fusto patet nostram cum

213쪽

minuere , ac non raro omnino impedire quominus illa uti queamus. Clim itaque sensitiones nostrae ideas nostras deleant, de conjunctio quae nobis est cum corpore , quae facit ut nihil videamus praeter nos ipsos , eam extenuet coniunctionem quam cum Deo habemus . quae iacit ut omnia nobis sint praesentia; Cum , inquam , haec ita sint, mens non debet sinere se distringi sensationibus consulis , si principium determia nationum suarum per c δ liberum conservare velit. Ex his omnibus evidenter liquet Deum non esse Auiliorem peccati , homine nque novas non sibi dare modificationes, Deus non est authar peccati . cum peccanti, sive illi qui in bono aliquo speciali sub siniit, imprimat perpetuo motum quo po: sit ulterius progredi, det ipsi facultatem cogitandi de aliis rebus , de sese serendi versus alia bona quam versus honum quod actu ipsius cogitationi obversatur , quodque amore complectitur; ipsi praescribat ne illud amet a cujus amore potest absti- . nere sine ullis conscientiae morsibus; ac ipsum internis propriae rationis objurgationibus ad se indesinenter revocet. Verum quidem est aliquo sensu Deum serre peccatorem ad eam rem

amandam quae ipsi peccandi occasionem praebet , si res illa sub boni specie appareat peccatori : Nam ut ajunt plerique Theologi, quicquid

positivi, actu ilis , ac motus est in peccato , a Deo est. Sed salio tant tin mentis nostrae judicio bonae nobis videntur res creatae , hoc est pollentes facultate agendi in nobis atque nos reddendi selices. Peccatum hominis cujuspiam in eo consistit quod non reserat omnia bona specialia ad suminum, aut potius in eo quod non consideret seu non. Vid. II amet summain bonum in specialibus, atque sic non dirigat amorem Iustratim suum juκta voluntatem Dei aut secundum ordinem essentialem de nenum cap cessarium , cujus homines cognitionem l abent eo persectiorem , quo a conjunguntur , & quo impressiones sensuum & inec-finent, ubi tuum Vividas minus sentiant. Namque sensus nostri mentem per co mentem pus dissipant ac veluti diffundunt, ac affectus eam quasi transferentes distinctE in corpora circumjacentia nos removent a lumine Dei quod nobis ase Perio. sui et & affundituc Homo quoque novas non sibi dat modificationes quae ipsius substantiam modificent, aut physice mutent. Μotus enim amoris quem Deus indesinet uer in nobis imprimk , nec augetur nec minuitur, quamvis actu amemus aut non amemus; Hoc est , quamvis naturalis ille motus amoris sit determinatus aut non determinatus per aliquam specialem mentis nostrae ideam. Ne motus ille quidem cessat per acquiescentiam , sit verbo venia in possessione boni, ut motus corporum ces sat per quietem. Verisimile est Deum nos s)mper ad se aqua vi impellere , nos enim impellit versus bonum in genere, quantum quidem ad eum motum sumus idonei, jam ad illum semper sumus aeque id net omni tempore , quia voluntas nostra aut capacitas naturalis volendi

semper aequalis est sibi ipsi. Itaque impressio aut motus riaturalis quo

versus

214쪽

versus bonum serimur nunquam augetur nec minuitur. Fateor quidem nos non habere ideam claram aut sensum internumissius aequalitatis impressionis aut motus naturalis versus bonum. Sed id ex eo est quod nos ipsos non cognoscamus per ide m , ut alibi 'probatum est , quodque non sentiamus facultates nostras , quum non agunt actu. Non sentimus in nobis quod naturale , ordinarium , &semper idem est , quemadmodum non sentimus calorem & pulsatio- plicati nem cordis nostri. Nostros ne quidem sentimus habitus, nec an am nem in seq.

re an ira Dei digni simus. In nobis sorte sunt innumerae facultates scis

nobis penitus Ignotae. . . . - a re otio

uuicquid enim sumus nos id sensu interno non percipimus, sed id M. tantum quod sentimus adtu. Si nullum unquam dolorem sensissemus Mel IV.t: nullaque bona specialia appetivissemus , non pollemus sensu interno quem de nobismet ipsis habemus comperire an apti essemus ad sentiem dum dolorem aut ad volenda talia bona , nec ne. Memoria nostra non vero sensus internus nos docet nos esse capaces sentiendi id quod non amplius sentimus , nosque poste agitari affectibus quorum nullus amplius in nobis superest motus. Nihil itaque est quod impediat quominus credamus Deum nos semper impellere versus se vi aequali , quamvis modo valde dissi renti; ipsumque semper conservare in mente

nostra aequalem aptitudinem ad volendum , aut eandem voluntatem , sicut in materia aequalem motus quantitatem semper conservat. Sed dato non concesse rem non sic se habere , haud putem quemquam dicere posse amistionem aut diminutionem motus naturalis mentis nostra pendere a nobis , cum non postimus esse causa extensionis voluntatis nostrae , nec a nobis pendeat velle felicitato frui.

Ex supradictis insuper constat Deum etiam conservare in nobis quis quid est realis & positivi in determinationibus specialibus motus mentis nostrae , nempe ideas & sensationes nostras. Illud enim est quod determinat versus bona specialia motum nostrum ad bonum in genere; sed modo non insuperabili, cum nobis sit motus quo possimus ulterius progredi. Illud igitur est quod iacimus dum peccamus; nempe; id omne non facimus quod possumus facere propter impressionem quam habemus versus illum qui omnia includit bona; quae impressio nobis hancce suppeditat potentiam; nihil enim possumus nisi per potentiam quam accipimus ex nostra cum illo qui omnia secit in omnibus coniunctione. Atque mihi fit evidens nos nullum unquam speciale bonum amare pos

se nisi felices este desideraremus , vel si nullam eκ periremur versus bonum in genere impressionem. Causa autem praecipua cur peccemus in eo versatur quod clim malimus potiri rebus quam eas examinare , quia magnam in potiundo voluptatem , ingentem vero in examinandra experimur laborem; delinimus uti motu nobis dato ad quaerendum bonum,

illudque examinandum, & in fiuitione rerum quibus uti duntaxat d

215쪽

beremus , subsilliinus. Sed qui ad rem animum serio advertent sicilincsolio agnoicent in eo nihil essse realis a parte nostri nisi quod ab inquirendo desistinius , quae cessatio inquisitionis corrumpit, ut ita dicam, aetionem Dei in nobis , sed quae tamen illam non potest destruere. Quid igitur asimus quum non reccerrus 8 Jam illud omne agimus quod Deus emcit in nobis; dum vero peccamus quid agimus t Nihil prorsus; salsum quoddam amamus bonum quod amare Deus non nos cogit invicta imprellione. erum bonum quaerere desinimus , inutilemque reddimus eum imotum quem in nobis Deus imprimit; Nos sillimus tantum , ac requiescimus; id fit actu quodam procul dubio, sed actu

immanenti qui nihil physicum in nostra producit substantia , actu quine ullum quidem in eo casu physicum in nos effectum , non ideas , non sensationes novas a vera exigit causa; hoc est , uno verbo, actu qui nihil operatur , neque ad quicquam operandum generalem adigit causam , quatenus generalem , sive seposita ipsius justitia; nullam enim

vim , nullam cssicaciam physicam habet animae uti nec corporum quies. Jam autem quum bonum aliquod speciale unice aut contra ordinem a- .ma Pus , a Deo aequalem accipimus impressionem amoris ae si in hoc bono non subiisteremus. Praeterea determinatio illa quae nec est neces- lfaria nec insuperabilis , a Deo etiam nobis data est. Ergo quum pecca- naus novam in nobis non producimus modificationem. Fateor tamen nos, dum non peccamus, & dum resistimus tentationi, dici posIe aliquo sensu nobis dare novam modificationem , quia nunc libere volumus cogitare de aliis bonis quam de salsis illis bonis quae :nos tentant, non vero in eorum stultione acquiescere. erum id dun- ltaxat volumus quia selices esse cupimus , idque producitur per actionem quam Deus nobis indit, hoc est , per motum versus bonum in genere , aut per voluntatem nostram auxilio gratiae adiutam , hoc est lumine illuminatam , de delectatione praeveniente impulsam. Etenim , ,s autumet quis diversas res velle idem esse ac libi varias impertire modificationes , aut varios nostros consensus, quos pro lilaeris habeo inqui- i. mah titionis de examinis cellationibus, physcas esse realitates , fateor equi-Vol. I l. sensu mentem sese varie modificare posse per actionem aut D-

meorum licitatis desiderium sibi a Deo impressum , ipsique eo utique sensu

ad I . Ar- veram inesse potentiam: Ast non maior mihi videtur elia realitas in eo ηδ' Wm quem bono praebemus consensu , quina in eo qui malo prabetur; qui vero sequitur iudicio ille mihi rectus videtur consensus, qui a salso 11.σse. pendet inordinatus; atque me judice a rebus objectis unich deducitur . consensuum nostrorum moralitas : Quies memiς in Deo jussa est , ipse . enim est verum bonum , vera felicitatis causa; Inordinata vero est eadem illa in rebus creatis quies , quia nulla res creata vera est felicitatis causa. Vertim non video nostras quietes , si fas sit ita inqui , sive sint rectae sive inordinatae, quaeque nos vel justos vel culpandos essiciunt , Iubstantiarn mentis nostrae per se physice mutare. Imo id mihi contradicto

216쪽

Sbu EXPLICATIONES ad Lib. I. ro

die cirium videtur, ac proinde ne Deum quidem posse veram rebus a se creatis stinentiam impertire , Calve ullius physicae retalitatis causas si tuere; Cerium enim mihi videtur nihil eiIe conservationem praeter continuatam creationem , siquidem eadem est voluntas quae velle pergit id

quod voluit; atque ea est vulgaris i heologorum sententia ; Exisiit , vertii gratia . corpus aliqv γd , quia Deus illud esse vult, idque vult vel lila vel alibi, ipsum enim nulli ii creare non potest. Si vero illud

hac creet, quis concipiat ullam rem creatam potIe illud hinc tollere , atque alio traiis rre , nisi simul Deus velit illud alibi creare , ad aliquid de sua potentia rei a se creatae impcrtiendum eo sensu quo elus est capax ' Sed cum etiam poneretur rem es Ie possibilem, aut D ullam includcre metaphylictam coni radiabonem , id enim ibi uin Deo est impol solle quianain rationis aut Rcligionis dogmate exhibεti pollunt res Vid. Il- creatae minus a Deo pendentes ' , eram alibi de fiftitia caularum se- .cundarum efficacia loquar ; Huc unde digressus sum redeo. hoe .rgu-Dico igitur actionem illam aut pocilis itus rei sionem sive hanc nobis mentum, omnibus innatam felicitatis cupiditatem pendere a nobis , nec esse insu- atque se bperabilein res eictu honorum s h cialium. Nai .que, cima bonum a quod si ieciale nobis offertur , sensum habemus internum , seu conscii sumus nostrae libertatis ipsius respectu , ut conscii sumus voluptatis no- quium. strae, Ze doloris nostri, ciun alterutro afficimur. Eadem ratione nostrae , convincimur libertatis , qu1 convincimur existentiae non rat, sensu enim interno sive cogitationum nostrarum conscientia quae in nobis est, nos existere docemur. Ac si eo tempore quo libertatem non ram sentimus resi ectu honi alicujus specialis, dubitare debemus nos hssse liberos, quia libertatis nostrae ideam non haberi .us claram; certe etiam pari r tione nos dubi are optutet it de dolore iacistro, ac de cxistentia nostra

eo ipso tenas ore quo insulictis suinus , c a nec metaris nostrae , nec d loris ideain halnair us claram , sed anternum duntaxat sensum. De sensu in erit , res secus se habet ac do sensibus nostris externis. Hi semper in aliqua re nos decisiunt ubi corum tissimonium sequit 'ur, ille vc iis nunquam. Pcr n uos sensias externos video colores in superficie corporum. s,num audio in aere, dolorem selitica in n)anu n .ea;& in crr. rei ii inci. lo . si de his ribi is ex senstrum testimoitio iudicem. Sed per sensum in ernunt video colorem . audio sonum , patior dolorem; nec sillor credendo ri .e vi fere dum vidio, me aut ire dum audio . ac Iisi dum patior; duxit cido ibi tui sistam. Haec . suli is non exilico , quippe Cuae rer se clara sint. Clirim igitur s nsum halvan usintcrnum ii ,crtatis iit strae eo ten pi. re quo hor utra aliquod si i ciale sese monii nostrae obiit it; nullo inodo dubitare dc bin us quin libcri sin us res ei: u illius boni. Quia tan en illum s. t stir. intcrnum sive conscientiari: scia rer non haberi u qDia quandoque id duntaxat coi sulis usqucid de illo nobis supcrcsi in o en orta n odo pir qi iam consul γ. pras suillus , inter creuandum de rationibus abi iactas , quae nos a Lesu no-

217쪽

ac8 ILLUSTRATIONES

siri arcent , nobis persuadere fieri non posse ut homo se liber. Que

admodum Stoicus cui nihil deest ad vitam commode vivendam , quique tranqui: .e philosophatur , potest imaginari dolorem non esse malum , quia sertas internus quem habet de se ipso, nullo actuali exporitvento ipsum contrariae convincit senteritiae. Potest probare poli Senecam , rationibus quae aliquo sensu sunt veri .siniat, contradictorium

es te sapientem possie ei se infclicem. Nihilominus tametsi sensus internus quem de nobismetipsis habemus non suificcret ad evincendum nos eiIe inaeros; id i ta ratio nos pallet

edoccre. Quippe cum convincamur lumine rationis Deum non agere

nisi propter se , nec nobis posse ullum irrperiiri n. inum qui versus illiani non tendat, in pressio quidem versus bonum in genere potest ei Ieinvicta ; Sed traniscitum est impressionem qua nos scri vcrsus bona si ectialia neccssario dii, re esse liberam. Nam si illa imprecilio esset insuperabilis , non amplius haberinus in tum quo posse πus tendere ve Nus is iam , clim tan .en inorum nobis duntaxat misertiatur proster se ;ac i i tannis Leci ilibus subsistere & quiescere cogeretrur, quamvis Deus, ordo, & ratio id prohibeant. Adeo ut nostra culpa non peccaremus, ec Veiis vcre essit causa aberrationum nostrarum , quippe quae non s rent liberae . sed In ei e naturales Itaque licet libertatis nostrae non convincermur per sensum internum qiu in de nobis liabemus , possemus tamen ex ratione ediscere necessse es,

se ut homo creatus sit libir; posito quod pollit appetere bona specialia, nec possit appriere illa bona nisi mr is r prcisionem aut motum quem Deus ipsi in desinent cr irim pertitur ad is sum amandun ; quod etiam ratione probari potest. Verum res eodem modo non se habet de capacitate patiendi aliquem dolorem. Ut quis comperiat an illam habeat capacitatem , nulla alia est ratio quam sensus internus ; nemo tamen est qui dubitet hi tr. inem esse obnci xium dolori. Clim dico internum nobis csse libertatis nostrae sensum , affirmare mihi non est animus nobis esse sensum internum potentiae alicujus qua ad aliquid volendum absque ullo physico inci amento valeamus animum adlicere , quam potentiam nonnulli vocant purum titii fierentiam, manifestam mihi videtur haecce potentia includere contradictionem. Id

facile satis intelligitur, s quae modo dixi recte accepra fuerint; liquet

enim aliquo opus esse incitamento, liquet ante stini te idum esse, ut ita dicam , quam cori sentiatur: Saei e quidem de illo non cogitabamus incitati tento quod nos ad agendum inmpulit , sed id ex eo fit quod animum ad illud non advortamus , in rebus impriri is quae non ita magni sui. t n cime. .:i : Pro Leuci in vel minimis nostris asinnibus occultum ic: i per adust & con tum aliqucid incitan entum ; imo id ipsuin est Cuci 4 not.i: ut is sust icinnem injicit se non esse liberos , atque etiam ipsas ad id audacur at Erinavit um impcllit , quia cum attente se se contemplainur, occulta oc conscia quidua ad volendum impelluntur inci amenta

218쪽

menta detegunt. Afri quidem suerunt, ut ita dicam , hoc in impulsi fuerunt ; verum etiam egerunt ex actu sui consensus, quem consensum non praebendi , quo tempore praebuerunt , potentiam habebant; atque hujus quidem potentiae internus ipsis erat sensus quo momento ea usi sunt, e1mque diffiteri non ausi fuissent s quis eo momento an eam sentirent interrogasset. Quum igitur dico internum nobis esse libertatis nostrae sensum qui sallax esse nequit, de pura non loquor indis rentia qua fieret ut ab actione Dei in nos, seu a physcis incitamentis quae in nobis producit , & per quae ad quicquid ipse vult volendum & inberε exequendum nos & novit & valet impellere, quadant enus non penderemus: Illam intelligo actualem potentiam qua gaudemus nostrum scilicet cohibendi consensum respectu incitamentorum quae nos ad eum praebendum sollicitant & urgent, nostrum , inquam , cohibendi coniensum , clim ea incitamenta totam non implent, ut ita dicam , mentis tertio Capacitatem : Quam tamen potentiam non aequalem in omnibus esse Ω-teor, neque in eodem homine diversis temporibus, quemadmodum ' ali--N. istata exposui. & Gratia. Postem insuper nostram probare libertatem ex horrendis consequentiis quas sesum trahit illorum error qui eam dissilentur ; Verum his non immoror. Facile quivis intelligit eo errore funditus everti omnes Religiones , totam Ethicam , omnεmque denique sive Dei sive hominum justitiam : Quod sane indubitatum est nostrae libertatis argu

mentum.

Cum mentem nostiam per ideam claram non cognoscamus, ' ut id i Lib. III. alibi a me expositum est , frustra conamur deprehendere id quod in parti .Cap. nobis est quod terminat actionem quam Deus nobis imprimit , aut id quod in nobis est quod se vinci sinit determinatione non insuperabili, δquamque unusquisque potest mutare voluntate sua ril impressione sua versus illud omne quod bonum est , te conjunetione sua cum illo qui omnium entium ideas includit. Etenim nullam habemus ideam claram ullius modificationis mentis nostrae. Solus sensus internus seu conscientia nos existentiam & essentiam nostram docet. Ille igitur sensus internus consulendus nobis est ut convincamur nos esse liberos. Circa id responsum nobis dat satis clarum sensus ille internus , cum aliquod bonum speciale possidendum actu nobis proponimus. Nemo est enim qui possit dubitare se modo insuperabili non serri ad edendum aliquem fructum, aut ad vitandum dolorem aliquem levissimum. Vertim iii consulto sensu interno attendimus ad rationes abstractas , quaeque nos amoveant a cogitatione nostri, tum sorte per illas abstractiones a nobisemetipsis aberrantes obliviscemur quid simus: ac scientiam Dei & pol statem absolutam qui in nos pollet cum libertate nostra conciliare u lentes in errorem incidemus hin omnia Religionis & Ethicae dogmata

sunditus evertit.

Vulgarissima, atque specie tenus validissima quae adversiis libertatem ΜHebraetuli de Bulusit. Verit. Testi. II. D d movea-

219쪽

moveatur dissicultas haec est. .Conservatio , inquiunt, nihil aliud est in Deo quam continuata creatio; nihil aliud est in Deo quam eadem semper essicax voluntas. Cum itaque loquimur vel incedimus , quum

cogitamus & volumus , tales nos creat Deus quales sumus, creat nos . loquentes , incedentes, cogitantes , Volentes. cii quis aliquam rem O

jectam percipit & degustat, Deus ipsum creat illam percipientem & d gustantem; Si vero motui qui in ipso eκ citatur consentiat, atque in ea re objecta acquiescat, Deus ipsum creat in ea re acquiescentem, ipsi que immorantem; ipsum talem creat qualis est eo momento ; in ipso illum creat consensum, qui ab homine non magis producitur quam a.

corporibus motus quo transferunturo.

Respondeo Deum nos creare loquentes, incedentes, cogitantes , V lentes ; ipsum in nobis nostras producere perceptiones, nostras sensationes, nostros motus, ipsum denique id omne in nobis aerari quod re le est aut physicum , uti supra. explicui. Verum nego Deum nos creare consentientes, praecise quatenus consentientes, aut in speciali aliquo ibono vero vel apparenti acquiescentes. Deus nos duntaxat creat indesinenter potentes huic illive bono immorari. Id evidens est; ciun enim inos semper creet felicitatem cupientes , clan nos indesinenter versus bonum In genere , Versus bonum universum impellat; manifestum est lysum non nos ita versus hoc illudve bonum speciale impςllere , ut in .eo acuuiescamus; Nos quidem impellit Deus versus hoc illudve bonum Due ex legibus conjunctionis mentis cum corpore, sive aliter, con-,

cedo: Versim quod Deus invicte ad illud nos impellat, quamdiu h6 ce bonum totum non implet innatum illu1 8c invictum quo flagramus. honi universi desiderium , duo sunt quae secum pugnant. Nos igitur.

creat Deus non praecise quatenus consentientes aut consensum nostrum.

cohibentes, sed quatenus gaudentes potentia ipsum praebendi aut cohibendi : Chun enim indevitenter nos creet Deus non volendi potentia gaudentes. Sed felicitatem cupientes , simulque finita sit nostra metas, . certo nobis opus erat temporis spatio ad expendendum verumne an salsum esset hoc illudve speciale bonum , imo an nobis huic illive bono. immorantibus quod nobis exhiberetur aut quod sentiremus ut verum bonum, sive ut actualis voluptatis causam, an, inquam , nobis huicce bono immorantibus . illud bonum nobis non nociturum esset amissione nimirum majoris alicujus boni. Ex modo dieiis sequitur I . nos .versus bonum in genere p sice ερ radeterminari, clim invicte cupiamus esse felices , atque felicitatis desiderium iniit nobis sine nobis..2'. Nos etiam physice versus specialia bona eo sensu pradeterminariquAt versus ea Omnia, impellamuri quae cognoscimus aut degustam us ut bona: Naturalis ta eratis motus versus specillia bona nihil aliud est revera quam sui versus Lo .ium in genere motiis naturalis sequela. Omnis

ergo i

220쪽

Du EXPLICATIONES LIB. I. ait

tergo voluptas per se respectu voluntatis emcaκ est , eam enim movet.& impellit, ut ita dicam, versus rem objestam. 3'. Omnem voluptatem aut omne physicum incitamentum quamvis per se respectu voluntatis quam movet eficax , non tamen per se em- , -κ esse respectu consensus voluntatis, quoniam menti non eripit solidae felicitatis dei derium , neque cohibendi consensus potentiam ; semper expendere valet an haec illave voluptas consentiat cum summa selicitate quam invidie cupit. V. Proinde gratiam ' Iesu-Christi, praevenientem delectationem , ut ut per se res diu voluntatis quam excitat & movet em carcem, per se tamen non esse essicacem respectu consensus voluntatis quae potest ei non

assentiri, quaeque stequenter nimis ipsi resistit, sive quia mente diutius consensum suum cohit me desinit spiritualis delectatio , sive quia incitamenta ipsi contraria indesinenter suppeditat concupiscentia. Deum tamen eum esse qui in nobis per gratiam suam & voluntatem & actionem operatur ; Ise enim est qui nostram inchoat conversionem : Ipsius gratiam necesse est nostram praevenire voluntatem , ea enim gratia ante , ut ita dicam , sentienda est quam ei consentiatur. Deus itaque non cooperatur, uti volebant Pelagiani, operatur , nos co

peramur ; ipse enim inchoat opus; ipse est sine quo nihil possiimus,qusque , proprie loquendo, ille est qui operatur. Dei gratia, ut ita dicam , voluntatem antecurrit, & cum ipsa etiam concurrit, con consensus actum producendo , sed adtivae mentis cultati relinquendo ipsum roducendi voluntatem quam movet : Tantoque splendiditis elucescitiei omnipotentia, quod aeque seliciter utatur liberis causis ac necessariis, tum Ze ejus bonitas eo quila , cum nos liberὸ omnino agere sinat , sic per ejus gratiam mere gratuitam promissas mereamur mercedes quas iis juste rγndere vult qui cum ea gratia cooperantur. His ergo modis , inquit D. Augustinus , quando Deus agit eum anima rario nati , ut ei credat, neque enim credere potes quodlibet libero arbitris , se utilia D Dasio vel voeatis eui credat 3, profecto ct ipsum velle credere Deus ope ratur in homine, ct in omnibus miserisordia ejus prαUenit nos e consentire autem vocationi Dei, vel ab ea dissentire , scut dixi, propriae v Iuntatis es. De spiritu & littera Cap. 34. Porro unum adversus supra meta objici solet, quod , ut ut levissimum , negotium tamen multis iacessere solet. Odium , inquiunt, adversus Deum est actio in qua nihil quicquam est boni. Ergo tota illa actio est peccatoris , Deus nullas in illa partes agit. Ac ideo homo ais, ac sibi ipsi dat novas modificationes , aetione quae a Deo nequaquam manat. Id quidem certo sensu verum est , sed respondeo peccatores non odisse Deum nisi quia libere de falso iudicant Deum esse malum: Bonum non potest odio haberi quatenus bonum. Deum itaque oderunt ipso motu amoris quem Deus ipsis imprimit erga bonum. Iam autem judicant Deum non esse bonum quia libertatis suae eum non ad-D d a mittunt. Fusius

haec diducuntur in Is

Epistolis

in Vol. II

meorum

SEARCH

MENU NAVIGATION