Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

mittunt usum quem deberent. Cum evidentia plena & invicta non convincantur Deum non es Ie bonum , non deberent illum existimare malum , nec proinde illum odisse. Tria stini distinguenda in odio; Sensus mentis, motus voluntatis Mconsensus huic motui praebitus. Sensus non potest esse malus, est enim modificatio mentis quae in se nec bonum nec malum morale includit. Motus vero haud etiam est malus, quia non distinguitur a motu am ris. Malum enim quod est extra nos cum nihil aliud sit quam privatio boni, hinc patet manifesto fugere malum idem es Ie ac sugere privationem boni, hoc est tendere versus bonum. Itaque quicquid reale de positivum est in ipse odio adversta Deum nihil habet in se mali, se malis itaque peccati malitia non alibi occurrit quam in consensu mentis salis judicio depravatae ; Atque peccator non potest odisse Deum nisi flagitioso & abominando usu actionis qua Deus ipsum indesinenter fert ad amorem ipsius, nec ita potest e1 actione abuti qu1m quia confinae sentit, de salso judicat Deum non esse suum bonum , atque salsas expendere desinit rationes quibus eo adducitur ut credat non creat rem sed res creatas causas esse ipsius felicitatis. In sela denisue m litia morali , sive in depravatione amoris peccatoris, nullae sunt Dei

partes.

Deus Deit quicquid reale est in motibus concupis entiae ,

nec tamen est Author concupiscentiae nostr.

CUm difficultates quae moveri silent circa Concupiscentiam munium habeant connexionis cum iis quas jam enucleavi; operae pretium facturus videor si hic demonstrem Deum non esse Authorem cO cupiscentiae, quamvis ipse essiciat quicquid reale est , ac ipse solus voluptates etiam sensibiles in nobis excitet. Propter rationes a me quinto capite primi libri de Inquisiti vie Veritatis alibi etiam allatas constare ni salior debet hon4nem juxta leges

naturales conjunctionis mentis cum curpore , etiam ante peccatum ad usum bonorum sensibilium voluptatibus praevenientibus impulsuin suisse; ac in ipsius mente certas quasdain cogitationes natas fulisse, quotiescumque certa quaedam vestigia efforia;abantur in praecipua parte irsus cerebri. Iam autem leges illae erant rectissimae ob rationes supradicto capite memoratas. Hoc posito, cum ante peccatum Oninia o dine intemerato procederent, homo ea necessario pollebat potestate in corpus, ut pro lubitu ina pediret sor ationem illorum vestigiorutia. Ordo enim postulat ut mens dominetur in corpus. Jam autem illud imperium quo mens hominis pollebat in ipsius corpus consistebat praecise aii eo quod juxta sua desideria variaque studia sistebat communicati nem motuum qui in ipsius corpore excitabantur ne corporum ipsi as

222쪽

jacentium, in quae voluntas potestatem immediatam & directam, ut in proprium corpus non habebat. Haud credo posse alium concipi mo dum quo homo impedire valeret quominus vestigia in suo formarentur cerebro. Voluntas itaque Dei, aut lex generalis naturae , quae est vera causa communicationis motuum, pendebat quandoque a voluntate Adami. Deus enim istius erat erga ipsum , ut ita dicam, indulgentiae ut in ipsius corpore , aut saltem in praecipua istius corporis parie, cuique mens immediath conjungitur, novos sine ipsius co

sensu non produceret motus.

Talis erat naturae institutio ante peccatum : Ordo justitiae immutabilis ac Deus proinde cujus voluntas essentialis Se necessaria semper ordini consormis est rem sic postulabant. Iam autem illa voluntate semper eadem perstante, peccatum primi hominis evenit ordinem institutum; quia ordo non sinit ut primus homo in peccatum lissus absolute dominetur in quicquam , haud aequum est peccatorem posse sespendere communicationem motuum , voluntatem Dei sese accommodi e ipsius volunt ti; ac in ipsius gratiam dari exceptiones in lesibus conjunctionis mentis cum corpore. Unde fit ut homo sit obnoxius concupiscentiae; mens ipsius a corpore pendeat; intra se ipsum sentiat voluptates inde liberatas ac motus involuntarios de rebelles per consequentiam legis aequissimae quae conjungit duas paries ex quibus constat. Itaque o formale concupiscentiae non secus ac τὰ formale peccati nihil est reale. Nihil aliud est in homine quam privatio potestatis qua pollebat suspendendi communicationem motuum in quibusdam occationibus. Non est admittenda in Deo voluntas positiva ad illam privationem producendam. Illa istius potestatis p ivatio in homine non est sequela ordinis, aut voluntatis immutabilis Der , quae semper ordini Conformis est, semperque eadem permanet; est sequela peccati quod reddidit hominem indignum praerogativa seli ipsius innocentiae ac justitiae debita. Dicendum itaque est Deum non esse causam concupis centiae , sed peccatum cluntaxat, quo mentis cum corpore conjundito in subjectionem mutata est.

Quod tamen positivi de realis est in affectibus & motibus concupisce tiae , illud Deus efficit. Deus enim efiicit quicquid existit; sed illud

non est malum. Lege generali naturae, ac voluntate Dei res sensibiles excitant in corpore humano motus quosdam , ac motus illi excitant in nante quasdam sensationes utiles ad conservationem corporis aut ad Pr, pagatiotiem speciei. Quis igitur audeat dicere isthaec in se non esse bona In Obsessi

plieationis l

id quod hie

generaliter

dieo da i ctura quam iacit homo Potestitis quam in proprium

corpus M. bebat.

Scio equ)dem non deesse qui dicant peccatum esse causam nonnullarum voluptatum. Multi, inquam , id dicunt; Sed an concipiant nescio Z Quis cogitet peccatum quod nihil est , posse actu aliquid producere Quis potest concipere nihilum esse causam alicujus rei l Id tamen est quod vulgo dicitur. Sed qui id dicunt forsan ideo tantum

223쪽

dicunt quod ad dicti sua satis non attendant. Vel quia non audent se accingere ad explicationem quae adversatur iis quae a viris, majori cum gravitate & confidentia, quam attentione & cognitione loquentibus ac

ceperunt.

Peccatum est causa concupiscentiae , sed non est causa voluptatis; Sicut Liberum Arbitrium est causa peccati, nec tamen est causia motus naturalis mentis. Voluptas mentis est bona , aeque ac ipsius motus aut amor; Nec quicquam est boni quod Deus non efiiciat. Rebellio corporis, & malignitas voluptatis oriuntur a peccato. Sicut applicatio mentis ad bonum aliquod speciale aut quies in ipso est a peccatore. Sed illa nihil aliud sunt quam privationes de merum nihil quorum

res creata capaX est.

omnis voluptas est bona; immo aliquatenus beatum essicit illum qiii ea potitur voluptate, saltem per tempus quo illa potitur. Voluptas tamen dici potest mala, quia clim mentem ad primam veramque voluptatis causam extollere deberet , contingit ut errore rationis nostrae decordis corruptione, illam mentem deprimat versus res sensibiles quae videntur esse causis voluptatis. Alala est voluptas , quia cum simus peccatores , ac ideo poenam potius quam mercedem mereamur , iniquitas est in nobis ad id cogere Deum ut sequendo voluntates suas nos sensationibus jucundis remuneretur. Uno Verbo, nam piget hic jam dicta repetere mala est voluptas , quia Deus eam nunc prohibet, quipse quae a se avertat mentem quam propter se solum formavit & com servat. Illud enim quod Deus olim instituerat ad conservandum hominem justum in sua innocentia, idem illud est quod nunc ipsum peccatorem detinet in peccato; ac sensationes voluptatis quas sapienter instituerat , ut brevissima argumenta quibus homo ratione sua ab eo quod contemplari debet nequaquam deflexa, edoceretur an adhaerere deberet corporibus ipsum ambientibus ; illae , inquam , sensationes totam nunc mentis ipsius capacitatem implent, ipsumque certis rebus applicant quae in ipsum nequaquam agere queunt, quaeque infra ipsum longe subjacent; quia illas res obiectas tanquam veras felicitatis qua ipsarum occasione potitur causas existimat, nec ab ipso pendet cohibere motus quos eae res in ipso excitant.

224쪽

SECUNDA ILLUSTRAΤIO

ad Caput, primum primi Libri, In quo dixi Voluntatem non posse determinare diυerre impressionem quam haber versiss bonum , nisi imperando inteule elui, ut sibi repraesenter aliquid speciale.

ARBITRANDUM non est voluntatem imperare intellectui alio modo quam desideriis ac motibus suis; voluntas enim nullam aliam acetionem habet. Nec etiam credendum est intellectum obedire voluntati producendo in se ideas rerum quas mens exoptat: Nam intellectus neutiquam agit; tantum recipit lumen seu ideas rerum illarum , per conjunetionem necessariam quam habet cum illo qui includit in se modo intelligibili omnia entia , ut explicatum est in tertio Libro. In hoc igitur vertitur totus rei cardo. Homo supremam rationem participat, & cum ipsa colligatur , ac veritas sese ipsi patefacit pro at- Parca. Lib. tentione quam supremae illi rationi praebet, de pro assiduitate precum suas ad illam fundit. Jam autem desiderium mentis est oratio naturatas quae semper exauditur ; nam lege naturali sancitum est ut ideae eo praesentiores sint menti quo voluntas eas appetit vehementius. Itaque dummodo nostra cogitandi capacitas, seu intellectus noster, non impleatur sensationibus consulis in nobis excitatis occasione eorum quae aguntur in corpore nostro ; nunquam optamus cogitare de aliqua re, quin idea issius rei nobis illico praesens adsit, immo ut ex ipsa liquet experientia, eo praesentior de clarior est, quo desiderium nostrum est vehementius, vividiorque attentio , & quo sensationes confusae quas per corpus recipimus sunt debiliores ac minus sensibiles ut praecedenti observatione jam dictum est. Itaque dum dixr voluntatem imperare intelicis ui ut sibi repraesentet aliquid speciale, per id duntaxat significare volui mentem aliquid considerare volentem ad illud desiderio suo accedere , quia desiderium illud propter voluntates emcaces Dei, quae sunt leges naturae inviolabiles , est causa praesentiae & claritatis ideae quae repraesentat illam rem

specialom. Nec certe tum alio moclo loqui poteram , nec e re suisset. eo quo nunc modo mentem meam tunc aperire ; quia nondum probaveram Deum este solum authorum idearum nostrarum ; voluntatesque nostras speciales esse causas occasionales illarum idearum. Tum secundum vulgarem opinionem loquebar, de ad id faciendum saepe coaetus . fui, quia omnia non possunt eodem tempore dici. AEquanimi debent

esse lectores ; de ad tempus authori aliquid debent indulgere, si sibi satisfieri. vellat. cnim Gecmucrae possura omnia semper praesentia exhibere.

225쪽

raceremia

interroga quid tres

ae 16 ILLUSTRATIONES

Nec arbitrandum est diversas mentis facultates , quarum praecipuae sunt intellectus de voluntas , entitates esse quasdam ab ipsa mente diversas manifestum est in i)ea clara quam habemus materiae seu extensionis in longum, latum, de profundum, manifestum est , inquam , eas quibus gaudet motum variisque figuras excipiendi capacitates ab ipsius e sentia non distinctas es Ie. Atque si mentis aenia claram haberen us ac corporis ideam , mihi persuasum est aeque tune manifestum sore ipsius intellectum ac voluntatem ab ipsa non esse diversa. Videremus scilicet mentem esse substantiam euntialiter cogitantem sive percipientem quicquid eam serit; eam esse Etis Intelligens , sed quod non aliter actu intelligens em itur quam per essicaciam diversarum idearum quae setae in eam agere, eam assicere, modificare , illuminare possunt, ut alibi explicui. Ipsa igitur est mens quae propriὸ loquendo percipit, non intellectus quatenus aliquid a mente distinctum conceptus: Res non secus se habet de voluntater Ea iacultas nihil aliud est quam ipsa mena quatenus suam amat persectionem & felicitatem , quatenus felix esse cupit, sive quatenus , per motum quem Deus ipsi indesinenter imprismit Mersus bonum in genere, capacitatem acquirit id omne amandi quod ipsi bonum videtur. Libertas pariter nihil aliud est quam mens ipsa quatenus non invim impellitur versus specialia bona, sive quae non actu implent naturale ipsius desiderium ; Vis enim qua mens pollet siluin cohiberediconsensum respectu falsorum bonorum ex ipso ejus ad felicitatem, ad veram solidamque felicitatem naturali de invicto motu

deducitur. V ulgo dicunt voluntatem esse activam, liberam cum comita dicere deberent mentem esse activam de liberam. Verum aut parum perspicaκ aut iniquus omnino esset ille criticus qui inde secum pugnare aliquem contenderet Authorem, conserendo scilicet ad id probandum varia loca quae secum pugmae viderentur.

ILLUSTRATIO

ad tertium Caput, In quo dixi, Mirandum non esse nos M teria Fidei evia

denter non videre, chm ne ipsorum quidem habeamus ideas.

OUum dico nos non habere ideas mysteriorum fides , ex antecedentibus Se consequentibus satis patet, me loqui de ideis claris, quae lucem de evidentiam menti asserunt , quibusque rei objectae comprehensionem adipiscimur, si sis sit ita loqui ; fiteor equidem rusticum nunquam fore crediturum , exempli gratia , filium Dei factum fuisse hominem , aut esse tres personas in Deo, nisi aliquam haberet ideam conjuncti

226쪽

Iu EXPLICATIONES ad Lib. I. ar

iunictionis Verbi cum humanitate nostra , & aliquam notionem per sonae. Sed si ideae illae essent clarae , possemus per attentam meditationem illa mysteria omnino assequi de aliis explicare. Non es lintamplius mysteria inenarrabilia. V ox persenae, juxta Divum Augustinum , dieia fuit de Patre, Filio, te Spiritu Sancto , non tam ut exprimeretur clarε id quod sunt , quam ne taceretur mysterium de quo loqui tenemur. Hic dico nos non habere ideas Mysteriorum nostrorum eodem sensu quo alibi dixi nos nullam habere ideam mentis nostrae; quia idea quam habemus de mente nostr1 , non smus ac ideae quas de mysteriis habemus , non est clara. - Itaque haec vox , idea , est aequivoca. Illam nonnunquam accepi pro eo omni quod aliquid menti repraesentat sive clare, live consuse. Immo illam etiam accepi sensu generaliori pro eo omni quod immediate menti obversatur. Sed illam quoque accepi pro eo quod res menti modo ita claro repraesentat, ut possit uno intuitu cognosci an hae aut illae modificationes ad ipsas pertineant. A que hanc ob causam nos aliquam mentis nostrae habere ideam interdum dixi, interdum vero ullam nos habere negavi. Difficile est immo sepe taediolam & molestum in suis vocibus tantam observare

acri iam.

Quum Author aliquis sibi ipsi non contradicit nisi in mente criticorum qui ipsum in contradictionem involvere optarent , id certe illum valde anxium habere non debet. Ac si omnibus quae ignorantia Mmalignitas nonnullorum ipsi opponerent longis explicationibus satisficere aggrederetur; non modis peissimum conflaret librum; sed ipsi te tores aegre ferrent responsiones factas ad dissicultates imaginarias, ac aequitati quam omnes sibi arrogant repugnantes. Homines in suspici nem ignorantiae aut malignitatis venire non gaudent; ac ut plurimum non licet respondere dissicultatibus invalidis aut malignis , nisi quum quis certi nominis eas movit , Δc eo pacto Lectori non potest expro thari tales exegisse res siones.

t Vid. Cap. 7. pari. 1. L 3. 3c illitu illust.

Duamuri De Trin. l. 7. e. q. Et alibi. ν qti id

Dictum es

ramos tres

persona, i nin aliud diceretur, sed

dem loco

l. s. c.

227쪽

ai 8 ILLUSTRATIONES

ILLUSTRATIO

ad haec verba Capitis quinti, His ita positis , dicendum εs Adamum ad amorem Deio ad ea quae erant oscii sui volupraιibus pr aevenientibus inductum non suise et quia cognitio quam de bono suo habe-car, o gauatum quo indesim nrcr asciebatur, quod 1ue nec sario sequebatur conti mplationem Ielicitaris suae , suscire

poterant ut osscio suo adhaereret , utque uel et na 'ir cum merito , quam si voluptaἰ:bus prinυenientibus υeluis determise

natus fulset.

UT totum illud distincte intelligatur solam lucem, si,iarnque voluintatem nos ad agendum impellere sciendum est. Si enim aliquam rem objerum amare incipiamus , id fit, vel quia illam bonam elle r tione cognoscimus, vel quia illam jucundam et Ie voluptate sentimus. Iam autem magnum intercedit discrimen inter lucem cie voluptatem. Luκ illuminat mentem nostram, nobisque bonum notificat, nullo erga illud actuali εe efficaci impresso in nobis amoris motu : oluptas vero contra nos impellit de determinat efficaciter ad amandam rem objectam quae illam parere videtur. Lux nos ad nihil seri per seipsam , efficit tantum ut libere , & ex nobis ipsis feramur ad bonum quod ipsa nobis offitiri: Nos totos nobismet ipsis permittit. Voluptas contr1 praevertis rationem nostram ; nos ab ea consulenda deterret , nos ad ama dum ex instinctu impellit, nos totos non permittit nobismet iplis , libertatem nostram debilitat. Itaque cum A damus ante peccatum esset in tempore destinato ad merendam beatitudinem aeternam , cum ad id plena de integra libe late praeditus esset, ipsiusque lumen sufficeret, ut Deo quem tam ama bat motu naturali amoris arcte conjunctus persincrct ; certe non de-hebat serri ad officium sirum voluptatibus praevenientibus, quae ipsius libertatem minuendo ipsius etiam meritum minuissent. Adam aliquo cum iure de Deo queri potuisset, si ipsum impcdivit Iet , quominiis sinam , ut par erat , hoc est actionibus omnino liberis felicitiatem mereretur. Libero ipsius arbitrio injuriam quantam intulit Iet Ucus, si ip-Fortissimo sum hac gratiae specie donasset, quae nobis nunc tantum necessaria est 'R FPς di' propter voluptates praevenientes concupisce ratiae. Clim Adanaus omni-M m;i;'' perseverandum necellariis initructus esset; certe iosum praever-ET 1 scii et quam ipsius viruiti diuidere , ipiumque veluti

228쪽

insdelitatis insintulare, ac sane aliqua ipsi data suisset materia sibi mul- vellet.Auri tum arrogati ii, si ipsi omnium necellitatum quibus laborare,& infirmitatuin dec rup . in quas labi poterat sensus planh ademptus suisset; sateor enim illum tunc temporis nullis infirmitatibus aut necessitatibus laborasse. Denique, ' qund eiera infinitis superat momentis , hoc pacto indifferens reddita fuisset Incarnatio Iesu Christi , quae haud dubie primum de maximum est inter decrota illius, qui omnes involvi permisit peccato, ut iis om- tum C inibus in Jesu Christo misericordiam saceret; ut qui gloriatur glorietur si a norum, tantummodo in Domino. th Manifestum igitur mihi videtur Adamum nullas in ossicio suo praevenientes scnsisse voluptates. Sed ita certum non mihi videtur, ipsum sensile gaudium , licet id hic supponam , quia rem admodum proba nem reddo.

bilem exillimo. Sed mentem meam jam aperiam. ROGI . .

Illud est discrimen inter voluptatem praevenientem , & Voluptatem 3 'gaudii, s eu a gaudio ortam , quod illa rationem praevertit , haec ean- δ'' 3' clem sequitur. Nam gaudium oritur naturaliter a cognitione quam homo beatus habet beatitudinis , aut persectionum suarum , cum nemo possit se conliderare ut beatum Ae perfectum , quin protinus gaudio , pertentetur. Cum beatitudo possit sentiri voluptate, aut cognosci rati

ne , duplex est gaudii genus. Sed hic non loquor de gaudio meresensibili , loquor de gaudio quo Adamus poterat ames , Veluti sinu ia necessaria cognitionis quam habebat felicitatis sitae sese eo uneendo Deo. Nec desunt rationes ob quas Adamum hoc gaudio revera affectum fuisse dubitare quis posset. Praecipua ratio in eo posita est quod audium illud mentem ipsus somte ita implevisset, ut ipsum su1 privasset libertate , De ue conjunxi1set modo insuperabili. Gaudium enim illud , ut saltem verisimile vid

tur , utpote attemperatum felicitati qua fruebatur Adam , omnem etiam modum excedere debebat. Sed primo respondeo gaudium mere intellectuale mentem omnino li- heram relinquere , ipsius intelligendi creacitatem oppido parum occupare. Atque hoc ipso differt a gaudio sensibili, quod ut plurimum rationem turbat, libertatemque minuit.

Respondeo secundo , selicitatem Adami primo ipsius creationis momento politam non fuisse in possessione plena Se integra summi boni. Illud amittere M infelix evadere poterat; ipsius felicitas in eo potissimum consistebat, quod nullum pateretur dolorem , ac illius a quo per γtam beatitudinem, si in innoeentia perstitisset, accipere debebat favore

gauderet. Itaque gaudium ipsius omnem non excedebat modum. Immo timore quodam consitatum erat, aut sal em comitatum esse debebat ; sibi ipsi enim dissidere debebat.

Denique respondeo gaudium ad veram ipsius causam mentem non simper applicare. Clim unusquisque sentiat gaudium suas contemplando persectiones illam contemplationem existimare est causam esse imus, E e a gaudii.

229쪽

gaudii. Quum enim res quaepiam ab alia re semper sequitur; haec res consectaria confidi rari solet ut effectus illius a qua praecedebatur. Ac se unusquisque se ipsum censet authorem praesentis selicitatis suae; sibi in persectionibus suis complacet & congratulatur, se ipsiim amat; & raro admodum de illo qui omnia in nobis operatur modo impercepto

cogitat.

Adamus quidem pro tantissimo quovis Philosepho distinctius cognos cebat Deum solum posse agere in ipsum , ac in ipso gignere gaudium

illud quod persentiebat, suam felicitatem suasque contemplando persectiones. Id , inquam, clare quidem , quotiescumque ad rem attendebat , lumine rationis cognoscehat; non sentiebat tamen. Immo senistiebat potius gaudium illud esse sequelam persectionum suarum , idque sentiebat semper ac nulla ad id praebita attentione, itaque hic sensus eo poterat illum adducere ut suasi consideraret perseetiones , ac sibi ipsi complaceret, si oblivisceretur, ac, ut ita dicam, extra visus spiritualis aciem illum eliminaret cujus operationes non sunt sensibiles. Adeo ut tantum absit ut gaudium illum reddiderit impeccabilom , ut exissimatur , ut ipsius forsan gaudium fuerit occasio ipsius superbiae & exitii, atque hanc ob causam dico in .capite jam laudato, Atimo cavendum fuisse , ne sineret rapacitatem ipsitus mentis implari gaudio arrogavit ipsex contemplatione perfectionum suarum ingenito.

ILLUSTRATI. Oad Caput quintum, Ubi dico, Delictationem praevenientem esse gratiam Isi

QVamvis in hoc capite dixerim delectationem praevenientem esse et

gratiam illam quam Jesus Christus nobis speciali modo meritus :est, de alibi nuncupaverim absolute delectationem illam gratiam Jesu i Christi , ideo credendum non est me existimare nullam aliam esse gra- tiam praeter hanc, aut quandam esse gratiam quam Jesus Christus nobis non sit meritus.. Sed illam voco gratiam desu-Christi, ut illam di-stinguam a gratia quam Deus largitus fuerat primo homini ipsum creando, quae vulgo dicitur gratia Creatoris. . Nam gratia illa per quam Adam poterat perseverare in innocentia erat, praecipue gratia luminis, .ut modo exposui in observatione praecedenti; cum Adamus ab omnis . concupiscentiae esIri immunis, non indigebat voluptatibus praevenientibus quibus adverso illam pugnaret. Verum gratia quae nunc nobis necessaria est ut perstemus in ossicio, .utque

230쪽

utque charitas in nobis producatur & foveatur, est dele statio praeveniens. Nam cum voluptas gignat & foveat amorem rerum eκ quibus illa oritur aut oriri videtur , voluptas praeveniens quam occasione corporum percipimus in nobis generat α vel cupiditatem. Cum it, que cupiditas charitati omnino repugnet, nisi Deus in nobis produceret de foveret charitatem dele stationibus praevenientibus , manifestum est voluptates praevenientes concupiscentiae eo magis esse debilitaturas charitatum , quo cupiditatem augerent magis. Caeterum quae illa dico supponunt necessario Deum in nobis concupiscentiam non cohibere , ipsamque non minuere nobis insipirando odium rerum sensibilium quae nos, posito peccato, tentare debent. De

rebus loquor ut ordinarth sese habere debent. Horror enim injustitiae aeque realis est gratia ac justitiae delectatio , sed ponamus Deum non aucta, ut selet, delectatione gratiae , minuere concupiscentiam , idem sequetur effectus. Certe nemo est qui non videat libram cujus altera lanx prae pondere deprimitur , posse bifariam in aequilibrio constitui,

non modo addendo in altera lance pondera quae libram aequent, verum etiam detrahendo eκ altera quaedam ex ponderibus quibus depriD

mehatur.

Haud etiam volo hominem ineptum esse ad omnem bonam adtionem sne deleetatione praeveniente. Μentem meam hac de re fatis aperui 'capite quarto tertii libri. Ac mihi ita evidens videtur hominem am re Dei intus commotum posse , sela vi istius amoris, ac sine ulla delectatione praeveniente, egeno unum assem erogare, exempli gratia, aut levem aliquam perferre injuriam , ut quemquam rem in dubium vocare merito posse non existimem. . Delectario non mihi videtur necesuria nisi cum tentatio est vehemens , aut amor erga Deum debilis;

Si tamen ab lute necessivis dici possi homini jusso, cujus fides, opinor, satis firma si esque satis certa et se debet ut violentissimas vincat tentationes ; Quippe gaudium seu anticipatus sensus bonorum aeternorum ex ceria spe ortus potest resisere illecebris sensibilibus bonoruni caducorum. Deleetatio quidem aut Gratia actualis necessaria est ad omnem bonam aetionem patrandam , si per vocem deice ationis aut Gratiae intelligatur Charitas actu excitata , aut delectatio ipsam comitans, ut intelligere solet D. Augustinus ; evidenter enim patet quicquid propter Deum non fit nihil quicquam valere. Sed si tollatur aequivocatio , 6c accipiatur voκ delialationis eodem sensu quo illam accepi , haud credo quemquam posse dubitare de iis quae dixi. Sed in eo fiat rei difficultas. Voluptas de amor idem esse supponuntur, quia sese semper conii tantur, ac quia Divus Augustinus utrumque saepe non distinguit. Hoc supposito, quaecumque dici solent merito dicuntur. Cum D. Augustino ex hac hypothesi asserere quisque potest , nos amplius delestis, secundum id operemur necesse est. illud enim certe volumus quod amamus. Ac dici potest , niud boni E e 3, aut

SEARCH

MENU NAVIGATION