장음표시 사용
231쪽
aut meritorii , sit venia verbo posse fieri , sine delectatione aut sine charitate. Sed spero me demonstraturum esse in illustratione quam super Trae actu de asseetibus tradam , tantum esse discriminis inter voluptatem de amorem deliberatum aut indeliberatum, quantum inter cognitionem nostram & amorem , aut, ut sensibili exemplo hoc discrimen exprimam, quantum inter figuram corporis & ipsus motum.
ILLUSTRATI OAd ea quae dixi initio decimi Capitis Libri primi, M sexto secundi Libri de Μethodo : Exist)nti, in Corporum probaru ese admodum discitem. Quid cogitandum sit de Argumentis quae pro illorum existentia afferri so
lento ID perquam solemne est hominibus ut ea prorsus ignorent quae tamen te optime cognoscere existimant; ac vice versa quaedam assequi quorum ne ideas quidem se habere autument. Cum sensiis in ipsorum judiciis paries suas agunt, assensum ut plurimum praebent iis quae non capiunt , aut quae non nisi modo valde imperfecto cognoscunt r atquum ipsorum ideae sunt mere intelligibiles, aut nihil habent sensibile
quod eos seriat, vix , ac ne viκ ponunt admittere demonstrationes indubitatRS.
Quid , exempli gratia, censet vulgus hominum clim ipsi probantur pleraeque veritates Metaphysicae; quum ipsi existentia Dei , efficacitas
ipsius voluntatum , & immutabilitas ipsius decretorum demonstrantur; quum , unicum Deum aut unicam Veram causam quae omnia in omnibus efficit: unicam supremam rationem quam omnes intelligentiae participant; unicum amorem necessarium qui est principium omnium v luntatum creatarum existere assiris i Existimant, scilicet, isti homines, sonos edi sine sensu; eos qui talia proserunt nullas illorum habere id as ; ac operae pretium facturos si tacerent. Cum veritates de argumenta Μetaphysica nihil habeant se bile ; homines iis non afficiuntur, ac proinde ipsorum veritatis non convincuntur. Interea tamen certum est adeas abstractas esse omnium maxime distinctas , ac proinde veritates Aletaphysicas esse omnium clarissimas & evidentissimas. Homines quandoque dicunt se nullam Dei ideam , nullamque ipsius voluntatum habere cogniticitiem. Ac siepe id quod dicunt revera cogitant : sed id fit quia non satis cognoscunt ea quae forsan certissime tenent. Ubinam enim reperietur homo qui interrogatus an Deus sit sapiens,
232쪽
Sbu EXPLICATIONES ad Lib. I. 123
sapiens , justus, potens , an sit triangularis, divisibilis, mobilis, mutauilis nec ne , tantillum haesitet, ac protinus non respondeat ' Tamen nemo potest respondere sine erroris periculo , an quaedam qualitates
alicui lubjeeio competant nec ne , nisi aliquam illius subjedii liabeat leain. Pariter , quis audeat dicere Deutri non sequi in agendo vias' simplicissimas, ipsum in consiliis suis nullum observare ordinem , nul-hiin modum, ipsum monstra producere voluntate positiva, direeia de speciali, non vero necessitate quadam ; uno verbo ipsius voluntatem es Ie , aut ei Ie poste contrariam ordini, cujus cognitio saltem aliqua , ii non integra , nullum hominem fugit. Sed si nullam haberemus ideam voluntatum Dei , saltem possemus dubitare an agat secundum leges quasdam , quas quidem ipsum sequi dubere evidenter concipimus, positu, quod velit agure. Homines igitur habent ideas rerum merδ intelligibilium , & ideae illae sunt longe clariores ideis rerum sensibilium. Homines certiores sui it existentiae Dei quam existentiae corporum; ac quum intra seipsos sese recipiunt, quasdam Dei voluntates, juxta quas producit & conserVat omnia en ta , longe clarius deprehendunt quam voluntates illorum quibus maxime familiariter utuntur , quorumque indolem per totam Vitam exploraverunt. Namque conjunctio men is ipsorum cuin Deo, ω coniunctio voluntatis i plorum cum voluntate Dei, hoc est, cum lege aeterna seu cum ordine immutabili, est conjunctio immediata, direeta, & necessaria : At vero ipsorum conjunctio cum rebus sensibilibus, clim duntaxat instituta sit ad conservationem finitatis Ze vitae ipsorum, ipsis res objectas etiam exhibet relate tantum ad illud propositum , hoc est , ad conservationem vitae. Haec coniunctio immediata & directa, quae tantum cognoscitur, ait Divus Augullinus, ab iis quorum mens est pura , nos illuminat in intimo rationis secessa , nosque in imo pectore hortatur, de commovet. Per eam coniunctionem docemur quid Deus cogitet, de etiam quid velit, per eam accipimus veritates de leges aeternas; quasdam enim ea-Tum nos evidenter cognoscere dubium non est: Sed conjunctio nostra cum amicis charillimis nos evidenter non docet quid cogitent , quidve velint. Id quidem saepe assequi credimus. Sed circa id penε semper hallucinamur; clim id tantum eκ ipsorum ore accipimus. Coniunctio quam per sensus habemus cum corporibus nobis adjacentibus non potest quoque nos illuminare. Quippe testimonium sensuum nunquam est omnino verum , immo Lepe omnino salsum est , ut iali oro de quo agitur explicui. Atque hane ob causam dico difficilius elle quam vulgis cogitatur, positive probare existere corpora, quamvis se .uus nostri id nobis contestentur : quia ratio nos id tam facile lion docet quam vulgo putamus, nec id possumus certo scire nisi ipsam moxin a cum attentione consulamuS.
Sed quia homines sensibus magis afficiuntur quam ratione instituuntur'
233쪽
tur, ac lubentius auscultant testimonium sensuun qu1m veritatis inter nae documenta: semper consuluerunt 'oculos suos ut existentiae materiae certiores fierent, rationis inlii tutiones circa id aspernati: unde fit ut obstupescant, cum quis illam corporum existentiam probatu dissicilem esse asserit. Existimant aperiendos duntaxat esse oculos ut convinc mur existero corpora, ac si subiit erroris de halucinationis periculum, sussicere ad illa corpora admoveri , ill .que contreetare; Sed postea in gre serunt quemquain esse qui circa illorum existentiain duritandi rationes asserat.
Verum oculi nostri nobis repraesentant colores in superficie corporum, de lucem in aere in sole; auribus nostris percipimus senos quasi per aerem & per corpora resonantia diffusos; ac si caeterorum sensuum t stimonio credamus, calor erit in igne , dulcedo in saccharo, odor in moscho , caeteraeque qualitates sensibiles in corporibus quae illas exiit re ac diffundere videntur. Certum tamen est ob rationes in primo libro de Inquisitione Veritatis allatas omnes illas qualitates non esse extra animam quae illas sentit; saltem evidens non est ipsas esse in corporibus quae nos ambiunt. cur igitur ex solo sensuum testimonio qui nos usquequaque fallunt concluderemus reapse existere corpora extrinsecus,ac etiam illa corpora similia esse iis quae videmus, hoc est iis, quae immediate menti nostrae obversantur , cum quaedam adspicimus oculis co poreis. Certe quicquid dicatur id spiscultate non caret. Praeterea si ex testimonio sensuum possimus certiores fieri existentiae quorundam corporum , sane id praecipue continget circa corpus cui mens immediate colligatur. Vividior sensatio, quaeque relationem magis ne cessariam ad aliquod corpus adhu existens habeat, est dolor. Saepe t men contingit ut qui altero braclito truncati suerunt in eo sentiant dolores acerrimos diu etiam postquam fuit Mnputatum. Sciunt quidem se illud brachium non amplius habere cum memoriam consulunt, aut in corpus oculos conjiciunt; sed sensatio doloris ipsos fallit; ac si, ut id quandoque accidit, supponeremus eos pristini statiis penitus oblivisci, ac ex omnibus sensibus nullum ipsis superesset praeter sensum illum cujus ope sentiunt dolorem in brachio imaginario; certe non possent sibi persuadere se non habere brachium illud in quo tam vehementes sentiunt dolore . Extitere homines qui arbitrarentur se habere cornua in capite; alii qui imaginarentur se esse butyreos aut vitreos; aut se non habere corpus matum ut caeteri homines, sed quale Gallus gallinaceus, lupus, bos habere solent. Illi, inquies, insaniebant, id equidem sateor; sed saltem satendum est ipsorum mentem capacem suisse erroris circa haec omnia, cum revera erraverit ; ac ideo omnes homines posse' labi in sinites emrores , si de rebus objectis judicent ex sensuum testimonio. Animadvertendum enim est insanos illos sese reapse tales videre quales cogitant
se esse: error non est praecise in ipsorum sensatione, sed in judicio quod
234쪽
Sbu EXPLICATIONES ad Lib. I. aas
sormant. Si tantummodo sese sentire, aut sese videre similes Gallo dicerent, non hallucinarentur. In eo tantum saliuntur, quod credant suum
corpiis esse simile corpori quod sentiunt, hoc est, corpori quod immediath ipsorum menti obversatur dum sese contuentur. Itaque ii etiam qui se tales esse credunt quales idni respia, non sunt cautiores in judiciis quae de seipsis fuerunt quam instat, si praecise duntaxat judicent ex testimonio sensuum : Si non fallantur id fortunae non rationi acceptum reserre debent. Sed vero, quo fieti sundamento asseremus eos qui insani vulgo dicuntur insanos revera esset Nunquid posset quis dicere, illos ideo tantum iliaberi infimos quia de rebus judicia serunt sibi peculiaria Nam certe homo aliquis insanire existimatur, non quia videt id quod non est, sed
Praecise quia res plane contrarias videt iis quae caeteri homines vident; sive ea teri fallantur, sive non.
Rusticus, exempli gratia, oculos habet ita dispositos ut videat lunam qualis in se est, vel tantum qualis videri solet, aut qualis forsan videt,itur aliquando cum perspicillis novae inventionis. Illam admirabundus adspicit & ad familiares exclamat. Quot video montes excelsos, quot Haee pr valles profundas, quot maria, quot lacus, quot gurgites, quot rupes λNonne videtis, pergeret, multa maria ab Oriente; ac nihil pene esse versus Occidentem & Meridiem praeter terras & montes ' Non videtis ab eadem parte montem unum omnibus quos unquam viderimus excelsiorem; telaseopio.
Et nonne admiramini mare prorsus nigrum aut gurgitem horribilem qui in centro istius Astri conspiciendum se praebet ad ejusmodi exclamatio-tiones quid responderent illius rustici similiares ' quidve de illo cogitarent i Ipsum scilicet insanire, ac malignis Planetae quem contemplatur mirabundus influxibus suisse affectum. Solus est sententiae suae sectator. Id sufficit ut damnetur. Ut itaque quis in aliorum mente videatur ins nus, necesse non est ut reapse talis sit, sussicit si cultet aut res videat secus quam ipsi. Nam si omnes homines crederent se esse similes gallis , is certe qui se talem qualis est judicaret esse, insanus haberetur. At, inquies, homines habentne rostrum in extremo naso, & cristam in capite Haud equidem id credam. Νescio tamen, clim de re tantum iudico per sensus meos, iisque ut par est non utor. Frustra id
cogniturus contrecto vultum caputque meum e Corpus meum caeteraque
circumjacentia contreeio manibus duntaxat quarum nec figuram, nec mensuram novi e Immo haud satis scio an revera manus habeam : id tantum novi quia illo temporis momento quo manus movere mihi vi- ideor, excitantur quidam motus in quadam curebri mei parte, quae, iit sertur, est sedes sensus communis. Sed forsan illam ipsim partem adcodecantatam, parum tamen notam , ego non habeo. Saltem illam in me non sentio , quamvis manus meas sentiam. Adeo ut debeam potius credere me habere manus quam glandulam illam de qua quotidie digladiantur Philosoplii. Sed denique nec figurae, nec motus istius glandulae I Iilrocii de Veris. Tom. II. Ff ullam
235쪽
de illustrat ad idem illud cap.
di illustrat ad idem allud caP.
ullam habeo cognitionem, asserunt tamen me sine istis motibus & figura illius glandulae non posse cognoscere motum & figuram corporis mei Socorporum circunstantium.
Quid igitur super his omnibus cogitandum venit Rationem a corpore non erudiri , partem illam cui mens immediath conneetitur nec visibilem esse nee intelligibilem per se : Corpus nostrum & caetera quibus circumdatur non pone immediath menti nostrae obversari. Nos non posse a cerebro nostro edoceri an actu existat, multo minus an existant corpora quae nos ambiunt. Ac proinde nos agnoscere debere dari aliquod Ens intelligens superius quod solum potest agere in nobis; & quod ita potest
agere in nobis, ut nobis revera repraesentet corpora extra nos, nulla ne vel
minima nobis data cerebri nostri idea; quamvis motus excitati in cerebro sint occasio nobis objiciendi haec corpora. Etenim oculis quorum figuram non cognoscimus, quomodo corpora nobis adjacentia sint figurata deprehendimus. Et quamvis colores qui in rebus objeetis conspiciuntur non sint vividiores coloribus pictis in nervo optico, hos tamen neutiquam videmus eo ipso momento quo illorum fulgorem demiramur. Verum enim vero quamobrem teneretur intelligens illud Ens nobis
ostendere corpora quum quidam excitantur motus in cerebro nostro tPraeterea an necesse est eκistere comora extra nos ut excitentur motus inccrebro nostro ' Somnus, animi arie fius, insania nonne eosdem excitant motus sine corporum externorum interventu ' An evidens est corpora
quae non possunt sese invicem movere ' posse communicare cum iis quae obviam habent vim moventem quam ipsa non habent 3 Attamen estor' Corpora sese εe sibi obvia moveant; An is qui dat esse omnibus non poterit etiam per se excitare in cerebro nostro motus quibus ideae mentis nostrae alligatae sunt i Denique ubinam in eo est contradictio ut nullis novis in cerebro excitatis motibus mens tamen novas habeat ideas ' cum certum sit motus cerebri non excitare ideas mentis, immo ne illos quidem cognoscamus motus, Deu ue solus possit nobis repraesentare ideas nostras , ' ut id alibi probavi. Omnino igitur necesse est, ut existentiae corporum externorum certi positive fiamus, cognoscere Deum qui in nobis excitat sensum illorum, de scire, illud Ens, utpote infinite persectum non posse nos sallere. Nam si intelligens illud Ens quod nobis omnium rerum dat ideas vellet, ut ita loquar, oblectari repraesentando nobis co pora ut actu existentia, quamquam nullum existeret cprpus ; id ipsi sore facillimum evidenter patet. His, aut similibus de causis Cartesus Philos, iam suam sundamentis immotis stabiliturus, non existimavit se posse supponere existentiam corporum, nec illam argumentis sensibilibus, quamvis apud vulgus certissimis probare debere credidit. Ipse, opinor, aeque ac nos noverat, aperiendos duntaxat esse oculos ad videnda corpora; ac unumquemque posse ad illa admoveri, ilisque contrectare, periculum erroris visus vitandi causa. Humani ingenii cognitionem satis erat assequutus, ut ejusmodi
236쪽
4 argumenta ipsi placitura judicaret. Vertim nec verisimilitudines , nec varia hominum suffragia quaerebat. Veritatem licet spretam gloriae ex inani fama ortae anteponebat. Ac per dubitationes quae tenuibus ingeniolis ridiculae videntur ludibrio esse malebat quam res asserere quas nec certas, nec indubitatas ducebat. Sed quamvis Cartesus validissima proposuerit argumenta quae ratio sela possit suppeditare ad probandam corporum existentiam; quamvis evidens si Deum non esse fallacem; ae ipse nos revera sallere pollet dies, si hallucinaremur dum mente nossra, caeterisque ficultatibus quarum Author est rite & ut par est utimur ; tamen existentiam materiae nondum perse fle, id est Geometrice , demonstratam dicere possumus. Etenim in rebus Philosophicis nihil quicquam debemus credere nisi ad id evidentia impellamur. Libertate nostra quantum possiimus uti debemus. Iudicia nostra perceptionibus non debent latius patere. Itaque quum videmus corpora, iudicemus duntaxat nos videre corpora, illaque corpora seu visibilia seu intelligibilia ad ii exissere : Sed cur positive judicaremus existere extra nos mundum materialem mundo intelligibili quem videmus similem 'At, inquies, illa corpora videmus extra nos, & quidem a nostro maxime dissita. Iudicia igitur nostra latius non paterent perceptionibus, etsi illa corpora extra nos existere judicaremus. Sed quid λ Nonne videmus
lucem extra nos, de in sole , quamvis nec extra nos sit nec in sole. Nihilo secius, concedo illa corpora quae videmus extra nos , revera esse eX-tra nos : id enim extra omne dubium est. Sed nonne evidens est dari loca
externa, distantias, & spatia in mundo intelligibili qui immediate menti nostrae obversatur. Corpus illud materiale quod nos animamus, id attente expensum velim non est illud quod videmus dum illud adspicimus, hoc est, dum convertimus oculos corporeos versus illud e Corpus est intelligibile quod videmus. Suntque spatia intelligibilia inter corpus illud intelligibile & selem intelligibilem quem videmus; quemadmodum sunt spatia materialia inter corpus nostrum, & solem quem adspiciinus. Certe Deus videt dari spatia inter corpora quae creavit e Sed nec videt corpora, nec spatia illa per seipsa. Non potest illa videre nisi per corpora & spatia intelligibilia. Deus lucem suam aliunde non habet quam a seip , mundum materialem non videt nisi in mundo intelligibili quem includit, & in cognitione voluntatum suarum quae existentiam Sc motum dant actu omnibus. Ergo dantur spatia intelligibilia inter corpora intelligibilia quae videmus, sicut sunt spatia materialia inter corpora quae adspicimus. Jam autem observandum est quod clim Deus solus cognoscat per se ipsum voluntates suas quae omnia producunt entia, impossibile esse ut ab alio quoquam sciamus quam ab ipso an sit reapse mundus materia lis extra nos, similis mundo quem videmus, quia mundus materialis nec visibilis est nec intelligibilis per se ipsum : ut itaque omnino convinca mur existere corpora, demonstrandum est non modo Deum existere,
237쪽
Deumque non esse sallacem; sed praeterea Deum nos certos fecisse se revera creasse corpora : Atque illud est quod in Cartesii operibus probatum non video.
Deus mentem alloquitur , ipsamque ad credendum cogit bifariam dun- tinat, per evidentiam scilicet de per Fidem. Fateor nos Fide eo adduci ut credamus existere corpora, evidentiam vero quod spectat plena mihi non videtur; nec puto nos ad credendum quicquam existere praeter Deum,& mentem nostram, ullo argumento insuperabili serri. Verum quidem est nos ad id valde proclives esse ut credamus existere corpora Citi c circundent; id lubens Cartesio concedo : at illa propensio quan- Medii. tumVi, naturalis, ad id tamen credendum nos non adigit per evidentiam,
sexta. ad id tantum nos impellit per impressionem. Iam autem in iudiciis nostris liberis nihil sequi debemus praeter lucem te evidentiam , ac si impressioni sensibili nos permittamus, pene semper decipiemur. Cur fallimur in judiciis a nobis formatis circa qualitates sensibiles , circa magnitudinem, figuram, & motum corporum nisi quia sequimur impressionem similem illi impressoni qua impellimur ad credendum existere corpora' Nonne ignis calidus, nix alba, sol luce undique affulyns nobis videntur ' Nonne videmus qualitates sensibiles extra not aeque ac corpora i Certo tamen constat illas qualitates senstales quas videmus extra nos revera non esse extra nos : aut saltem, si quis id malit, nihil certi est hac super re. Quo igitur moti argumento possumus judicare , praeter corpora intelligibilia quae videmus, dari adhuc alia corpora quae adipicimus ' Qua evidentia cognoscimus impressionem quae non modo circa qualitates sensibiles, vertim etiam circa magnitudinem, figuram de
motum corporum fallaκ est, nos etiam non sallere circa existentiam actualem eorundem corporum e circa id, inquam , evidentiam quaero; sat enim scio verisimilitudines non deesse.
Non me latet illud esse discriminis inter qualitates sensibiles , & eo pora, quod ratio longe facilius corrigat impressionem seu judicia naturalia quae circa qualitates sensibiles feruntur, quam quae circa existentiam
corporum. Immo omnes rationis admonitiones, & emendationes res.
pectu qualitatum sensibilium Religioni & Ethicae Christianae posse opti-mὸ accommodari; existentiam etiam corporum non posse negari ullo dogmate religioni consormi. Nullo negotio concipimus voluptatem & dolorem, calorem, & ipsia colores non esse modificationes seu modos essendi corporum; qualitates sensibiles in genere non includi in idea materiae; uno verbo, sensiis nostros nobis non repraesentare res sensibiles quales in se sunt sed quales sunt relate ad conservationem sanitatis Ze vitae nostrae. Id non modo rationi ,
sed multo magis Religioni, Be Ethicae Christianae conforme est; ut id in
multis hujusce operis locis demonstratum est. Scit non aeque iacile est sibi positive persuadere non existere corpora extra nos, ac Boi persuadere dolorem & calorem non esse in corporibus quae
238쪽
uae illas sensationes in nobis excitare videntur, saltem sane certum esteri posse ut existant corpora extra nos. Nullum nobis suppetit argumentum quod probet non existere corpora, quin imo vehementi serimur inclinatione ad credendum corpora illa reapse existere. Potiori igitur jure credimus revera dari corpora quam crederemus non dari. Itaque ad credendum existere corpora teneri videmur. Natura enim ferimur ad sequendum judicium nostrum naturale, quum illud non possimus positive emendare luce de evidentia. Cum enim omne judicium naturale a Deo sit , judicia nostra libera juxta hoc possumus consorin re , quum nulla ratione possumus deprehendere salsitatem istius judicii naturalis. Ac si in ejusmodi casibus falleremur, Author mentis nostrae
errorum nostrorum aliquatenus Author videri posset. Ratiocinium illud forsan satis rectum est, fatendum tamen est illud non posse haberi instar demonstrationis evidentis existentiae cori orum. Etenim Deus nos non fert modo insuperabili ad assensum plenum huic ratiocinio praebendum, si illi assentimur liberε assentimur. Possumus non essentiri. Si ratiocinium illud meum rectum est, credere debemus admodum verisimile esse corpora existere. Sed hoc solo ratiocinio illius corporum existentiae plane convinci non debemus. Alioqui nos ipsi agimus non veris Deus in nobis. Actu libero, ac proinde errori obnoxio assentimur, non vero impressione insuperabili. Credimus enim , quia li-herh volumus id credere, non vero quia id videmus, ita evidenter, ut ad credendum adigamur, ut eκ Mathematicis demonstrationibus aditimur. Certe sola fides potest nos convincere realis corporum existentiae. Accurata demonstratio non potest haberi existentiae ullius entis nisi eniis necessario existentis. Ac si rem attente incipiamus, facile comperieinus nequidem posse fieri ut cognoscamus cum plena evidentia an Deus verist nec ne Creator mundi materialis & sensibilis; talis enim evidentia reperitur tantum in relationibus necessariis; Iam autem nulla est necessaria relatio inter Deum & ejusmodi mundum. Potuit illum non creare, ac
illum duntaxat condidit, quia se voluit, & quidem libere. Beati in coelo luce evidenti optime vident Filium a Patre genitum fuisse, & Spiritum Sanctum procedere a Patre de Filio; quippe illae em
nationes sunt necessariae. At vero cum mundus non sit emanatio neces.saria a Deo, non sequitur eos qui ipsius Dei essentiam clarissime vident, ea quae extrinsecus producit clare etiam videre. Credo tamen Beatos certo sciro mundum existere e Sed id sciunt quia Deus id illos edocet ipsis manifestando voluntates modo nobis incognito : & nos ipsi in hisce terris degentes mundi existentiam certo tenemus, quia fides nos docet
mundum a Deo creatum fuisse; & quia fides illa judiciis naturalibus seu
sensationibus nostris complexis, quum eae omnium sensuum nostrorum testimonio confirmantur, memoria nostra emendantur, & ratione diriguntur , conformis est.
Haud equidem ignoro argumentum, seu rincipium fidei nostrae pri-
239쪽
ma fronte supponere videri existentiam corporum, fides ex auditu. Supponere videtur Prophetas , Apostolos , Scripturam Sacram , Miracula; sed si ad rem serio attendamus, agnoscemus quamvis nihil praeter species seu apparentias hominum, Prophetarum, Apostolorum Scripturae Sacrae, Miraculorum &c. supponeremus, tamen id quod per suppositas illas apparentias didicimus, elle extra omne dubium; cum, ut id jam multoties exposui, Deus solus possit repraesentare menti suppositas illas species seu apparentias, Deusque non sit fallax , nam fides haec omnia supponit. Jam Uparentia Scripturae Sacrae, & per apparentias Miraculorum docemur Deum condidisse coelum & terram, verbum assumpsisse carnem, & alias similes veritates quae supponunt existentiam mundi creati. Ergo ex fide constat existere corpora, & omnes illae apparentiae per fidem fiunt realitates. Responsoni ad objectionem quae hominibus evulgo nimis abstracta videtur diutius insistere inutile esset di supra dictis ni fallor satisfiet ted oribus non ita morosis. Ex his igitur concludamus nos posse immo debere emendare judicia
naturalia aut perceptiones complexas quae relationem habent ad qualitates sensibiles quas tribuimus corporibus nos circundantibus , aut nostro. Judicia vero naturalia quod spectat quae relationem habent ad existentiam ad ualem corporum , quamvis absolute loquendo possimus temperare a judiciis liberis quae his accommodentur, non debemus tamen, quia judicia illa naturalia cum fide maxime consentiunt. Porro tota haec observatio praecipue ad id destinata fuit ut hae veritates serio expendantur; ne e corpora in spiritus agere, aut iis sese conspicienda praebere non posse, eaque quae conspicimus dum aperimus oculos ab ideis quae illa repraesentant, di quae nos afficiunt, multum
esse diversa; mentem nostram non alibi lucem, vitam & pabulum quam in Deo reperire; ipsam non ad alium quam ad ipsum directam & immediatam habere posse relationem, eamque relationem , quam habet cum corpore suo & iis quae ipsam ambiunt, ab ill 1 necessario pendere quam habet cum efficaci & luminosa Numinis substantia; Quae se dantia nobis aperit res creatas ut possibiles , aut adhu existentes, aut ad nos pertinentes, pro diversis modis quibus nos afficit, quatenus ipsarum est repraesentativa , ut possibiles , si pura est perceptio sujus idea nos as-ficit, ut existentes, si sensibilis est perceptio, atque est ad nos pertinem tes , & nostri partem constituentes, si vividis lima sit, propriumque commodum proxime spectet, qualis est dolor. Non me quidem fugit vulgus hominum hasce cogitationes nequaquam esse approbaturum, & r tiocinia mea eis, pro copia aut penuria spirituum ipserum animalium, risium aut indignationem paritura. Quippe imaginatio serre nequit veritates abstractas & inusitatas; Illas habet aut tanquam spectra quibus terretur, aut tanquam phantamata quae ridet. At imaginationibus vividis & audacibus malo esse ludibrio, atque indignationem terroremque incutere debilibus de umidis, quis veritati testimonium non per
240쪽
hibere, ac de iis qui adversus impetum corporis in mentem strenue r nitentes responsa saIuentiae nos illuminantis a testimonio sensuum de comsuso imaginationis nos penurbantis de decipientis tumultu discernere norunt non bene mereri
ad quintum Caput secundi Libri. De IIemoria re Habitibus Diritualibus.
IN illo capite de memoria de habitibus spiritualibus loqui multis de
causis operae pretium non duxi, inter quas praecipua petitur ex eo quod non habeamus ideam claram mentis nostrae : quomodo enim posset clare explicari quaenam sint dispositiones quas operationes mentis in ipsa relinquunt, quae dispositiones sunt ipsius habitus, clim nequidem clarε cognoscatur natura mentis Certe nequeunt cognosci mutationes quae enti alicui possunt obvenire , quum illius natura clare non cognoscituri Nam si, exempli gratia, ideam claram extensionis non haberent homines , frustra ipsius figuras cognoscere conarentur, frustra, exempli gratia , rationem reddere conarentur facilitatis qua tandem circa axim suum rota revolvitur post multas revolutiones. Tamen quandoquidem a me effagitatur ut de re quae per se mihi nota non est verba. faciam, sic procedo ut lia in re solis ideis claris nitar Suppono Deum solum agere in mentem, ipsique ideas omnium repraesentare ; ac si eveniat ut mens aliquam rem o eum per idem clarissimam & vividissimam percipiat, id fieri quia Deus ipsi illam ideam
modo persectissimo repraesentat. Praeterea cum voluntas Dei ordini & justitiae sit omnino consorinis, suppono sussicere, ut quid obtineatur, id jure esse debitum; his quae distinete intelliguntur positis; memoria spiritualis facile explicatur. Cum enim ordo postulet, ut mentes quae de aliqua re Lepius cogitarunt, de eadem deiuris Lacilius cogitent, ideamque illius habeant clariorem & vividiorem iis quae de illa non nisi parumper cogitarunt; Voluntas Dei qui secundum ordi nem indesinenter operatur, ipsorum menti repraesentat, statiin atque id optant, ideam claram & vividam illius rei objectae. Adeo ut iuxta hanc explicationem memoria & caeteri habitus Entium pure intelligentium non consistant in facilitate ad operandum, quae eκ quibusdam ipsarum modificationibus otiatur, sed in ordine immutabili Dei, & in jure quod anens sibi vindicat in res quae ipsi suerunt subjectae r Et rota mentis potentia a Deo solo immediate di unice dependeret. Cinn vis seu facilitas ad