장음표시 사용
251쪽
Εjusmodi difficultates ad id tantum aptae sunt ut veritatem obscurent, uia ex mentis tenebris duntaxat oriuntur. Sciunt homines Deum ju-um esse; sciunt pariter malos es Ie beatos r Quid i an id negabunt quod vident i an id in dubium vocabunt quod sciunt; quia sorte nonnulli satis erunt stupidi ut ignorent, alii vero satis audaces, de prophani ut non credant id quod Religio de paenis aeternis nos docet. Pariter se,unt homines Deum esse sapientem, ipsumque nihil sacere quod bonum non sit λ vident tamen monstra , vident opera imperfecta. Quid igitur credent 8 Deum aberrasse , aut illa monstra ab 'pso non esse t Certe vir cui mens erit sana de firma neutrum credet. Quippe Deum omnia facere certo constat, & ab ipso nil posse fieri quod persectum non sit quantum esse potest , pro simplicitate & paucitate modorum quibus utitur ad suum sermandum opus. Tenaciteri adhaerendum est iis quae videmus , nec commoveri debemus difficultatibus quae ob ignorantiam nostram silvi nequeunt. Si ignorantia formet difficultates quae dogmata solidius statuta evertant, quid inter homines quibus omnia scire non datum est certi erit amplius ' Quid i luces fulgentissimae uon poterunt discutere minimas tenebras i ac tenebrae levissimae lumina clarissima levividissima obscurabunt lVerum enim vero quamvis sine ullo dogmatis nostri detrimento pos semus non respondere difficultatibus ejuscemodi; haud abs re tamen Fid .fn erit ostendere nobis non deesse quae illis res,andeamus. Nam mens hu-ςpi 'qR mana in judiciis suis ita obliqua est ut opiniones quae eκ illis difficulta-4uis φ. -imaginariis sinui videntur, praeserre posset veritatibus certis , quae ctant pro- in dubium non polunt venire, nisi Nud eos quibus est dubitandi ani- videntiam mus; quique eo consilio ab illis difficultatibus examinandis abstinent. t Qq. s. Dico igitur Deum velle ordinem , quamvis sint monstra; immo esse ' monstra quia Deus vult ordinem. Cujus rei haec est ratio. Leges naturae, per quas Deus infinitam quae in orbe deprehenditur varietatem producit, simplicissimas & paucissimas esse postulat ordo. Iam autem simplicitas illa legum generalium in quibusdam casibus speci libus, & propter dibsitionem subjectae materiae, producit motus irregulares , seu potius combinationes monstrosas; ac ideo monstra in rerum natura fiunt quia Deus vult ordinem. Itaque Deus non vult positive, seu directe dati monstra; sed vult positive quasdam leges communicationis motuum, eκ quibus monstra necemo inuuntur: quia leges illae quamvis simplicissimae, sunt tamen idoneae ad producendam
illam sormarum varietatem omni admiratione majorem.
Exempli gratia, secundum leges generales communicationis motuum
252쪽
Seu EXPLICATIONES ad Lib. II. a 3
quaedam corpora pelluntur propemodum versus centrum terrae: corpus
cucujus hominis seu alicujus animalis est unum ex illis corporibus: quod ipsum sustinet in aere liquescit sub ipsus pedibus: an justum est , & ordini congruum Deum voluntates suas generales illius specialis casus ergo mutare Certe id verisimile non videtur. Oportet igitur ut illud animal conterat sibi corpus aut aliquo membro mutiletur. De generatione monstrorum idem serendum est judicium. Ordo quidem vult omnia entia habere quicquid ipsis necesse est ad conservationem & propagationem speciei: dummodo per vias simplicissimas & sapientia divina dignas id fieri possit. Ac videmus quidem
animantibus , & plantis ipsis suppetere rationes generales conservandae &propagandae Eeciei. Ac si ejusmodi rationes nonnullis desint animalibus in quibusdam casibus specialibus , id factum est quia leges gener, les secundum quas formata suere , id serre non potuerunt , quoniam leges illae non illa sola spectant animalia; sed in genere omnia entia; jam autem bona publica privatis sunt anteponenda. Certe si Deus unicum formaret animal, illud monstrosum non effceret , sed ordo postularet ut Deus illud animal per easdem non formaret leges per quas omnia nunc format. Nam actio Dei ipsius proposito attemperata esse debet Deus per leges naturae non unicum animal , sed mundum condere vult. Illumque per vias smplicis smas , ut id ordo postulat, condere debet. Sufficit igitur mundum illum non esse monDtrosum , aut effectus generales dignos esse legibus generalibus, ut nihil si in opere Dei quod carpi queat. Si Deus leges speciales adscripssset omnibus specialibus mutationibus; aut si in unaquaoue re naturam seu principium speciale omnium ipsius motuum instituisset , inter tot ordini manifest8 repugnantia , difficile revera soret omnem culpam ab ipse amovere. Necesse forsan esset sateri aut Deum non amare ordinem, aut ipsum non posse mederi inordin tioni : Etenim qui numerum prope infinitum causarum secundarum, virtutum , qualitatum, facultatum naturalium iis naturae ludis seu a errationibus vulgo ditas alligant , sapientiae de potentiae infinitae Authoris rerum omnium injuriam haud dubie inserunt. Cum Deus omnia peragat , ad simplicitatem legum generalium confugere necesse est ut a Providentia Divina omnis amoveatur culpa , ut alibi explic
Contra Secundum Articulum. Deus non potest agere propter se. Qui sapiens est nihil secit inutile. Jam autem quicquid Deus saceret propter se esset inutile; Ips enim ni-
que ad D. Amaldum responsa ,sive lapinlaudata colloquia metaph.
253쪽
hil deest , Deus nihil sibi vult; ex essentiae necessitate habet quicquid sibi posset velle. Iam vero si Deus nihil optet sibi, nihil facit propter se; quandoquidem tantiim agit per ossicacitatem voluntatum suarum. Ista est boni natura ut sese communicet & diffundat; utile sit aliis non vero tibi; ut quaerat, ac si possit creet quos heatos essiciat 3 Cum it que Deus sit esseritialiter & summe bonus, ipsum propter se agere repugnat.
Deus potest agere propter se bisariam e vel ut aliquam percipiat utilitatem ex eo quod agit; vel ut res ab ipso creata suam in ipsis nancincatur selicitatem & persectionem. Nunc non excutio an Deus agat propter se priori modo , & an aliquem sibi conciliaturus honorem se dignum omnia secerit & restauraverit per Filium , in quo , Scriptura testante, omnes res creatae subsistunt. Defendo duntaxat Deum nec posse creare , nec conservare mentes ut cognoscant & ament res creatas ut suum bonum , aut felicitatis causam , quandoquidem eae res creatae non sunt verum ipsarum bonum ; Lex immutabilis , aeterna , necessaria seri, ut cognoscant & ament Deum , ut tertio articulo expositum est. Itaque objectio illa non impugnat dogma meum , ipsi contra favet: Ac si natura boni in eo conustat ut sese communicet & diffundat illud enim axioma jam non exigo hinc patet Deum utpote essentialiter& summe bonum non poste non agere propter se eo sensu quem ii
Cum ignorantia sit consequentia peccati, Adam ante lapsum persecta pollere debebat cognitione naturae corporis sui & circumjacentium. Ergo non opus erat ut moneretur quid ipsi agendum esset ad conservationem vitae suae. Necesse fuit, exempli gratia , ipsum penitus cognovisse naturam omnium animalium ut ipsis nomina unicuique accommodata imponeret. Soli enita sapientes, inquiunt Plato & Pythagoras , rebus nomina imponere norunt.
Errant qui id objiciunt. Ignorantia nec est malum , nec series peccati ; at voto error seu occaecatio mentis est malum & sequela peccati. D us sellis Dinnia novit, nihilque ignorat. In Entibus intelligentibus Uc na r aris cogi d. ionibus ornatis inest quaedam ignoravita. Quicquid
254쪽
sinitum est non potest capere infinitum. Itaque nulla est mens finita
quae vel possit capere omnes triangulorum proprietates. Adam in momento creationis Omnia noverat quae ipsum nosse necesse erat; nihil praeterea: Nec necet se erat ipsum plane cognoscere dispositionem omnium partium corporis sui, de corporum ambientium. Rationes attuli articulo supra notato & alibi. Impositio nominum denotat potius in Scriptura aut horitatem quam cognitionem perseetam. Ut Dominus coeli secerat Adamum terrae Dominum , Adamum animalibus nomina indere consentiebat, ut ipse dederat stellis. Evidens est sonos aut voces nullam habere , nec habere Dos Ie relationem cum rebus quas significant quicquid dicant Divinus Plato , & Mysteriosus Pythagoras. Posset sorsan eκplicari natura Equi, aut Bovis in libro integro, sed una vox non est litar. Ac ridiculum est arbitrari monosyllaba ut Sus quod Hebraice significat equum & Schor quod significat bovem, repraesentare naturam istorum animalium. Verisimile tamen est Adamum istaec nomina istis animalibus imposuisse ;cum reperiantur in Genesi. Et ipse Author Genesios asserit nomina quae Adamus dedit animalibus, eadem quae suo tempore usurpabantur suisse. Haud credo enim ipsum aliud designare his verbis : Onane quod vocavit Adam animae viventis , Usum es nomen ejus. Sed do Adamum animalibus imposuisse nomina suae aliquam habeant analogiam cum ipsorum natura, ac eruditis cujusdam hujus saeculi authoris etymologiis calculum lubens adjicio. Volo primum hominem nuncupass. animalia domestica Behemot quia silent, arietem Ajil quia sortis est, hircum ir quia est hirsutus; porcum Chaser quia habet parvos oculos, de asinum Chamor , quia in oriente multi extant asini rubri. Sed non video aliud Adamo necesse suisse quam aperire oculos, ut cognosceret hircum esse hirsutum, tanum rubrum , dc porcum habere parvos oculos. Adam nuncupat Bela de Behema id quod vocamus brutum aut grande animal domesticum , quia jumenta illa sunt muta & stupida: quid inde sequitur 3 Ipsum penitus cognovisse illorum naturam Id non est evidensis Certh vererer potius ne haec inde eliciatur consequentia: Nempe Adamum ea suisse Dinplicitate ut interrogaret bovem utpote inter animalia domestica maximum; at vero cum ipsum nil re ndere admirabundus vidisset, illum postea in contemptus argumentum vocavisse Beir & Behemab.
Sunt sensitiones praevenientes incommodae Se molestae : Atqui Adamus eriat justus & innocens ; Ergo iis non d4bebat assici : Ergo tibi ue , & histri equaque dcbebat rationis di lucis ductum s qui, non
255쪽
Fateor equidem esse sensationes injucundas de molestas; At illae nullum unquam primo homini facessebant negotium: quia eo ipso momento quo ipsum molestabant, iis nolebat amplius affici; 8e desinebant ipsum afficere eo ipso momento quo id volebat. Sensationes illae duntaxat ipsum reverenter admonebant quid sibi faciendum es Iet, quid vero non: ipsius selicitatem non turbabant: per eas tantum admonebatur se posse illam amittere , ac eundem Deum a quo omnis ipsius pendebat beatitudo posse ipsum punire miserumque essicere, si ab illo de
Ut constet primum hominem nullo unquam dolore vivido ipsum subito occupante fuisse affectum; duo duntaxat sunt consideranda. Primum ; dolorem esse levissimum quum motus quibus alligatur sunt debuelissimi ; cum dolor viribus motuum qui ad praecipuam usque cerebri partem communicantur semper attemperatus sit. Alterum motum sua natura semper includere successionem temporis; nec posse esse violentum primo momento quo communicatur cum partibus nervis nostri corporissimilibus, quippe hi nervi aliquantulum sunt laxi a cerebro ad cutem usque. Hoc posito; primum hominem nullum unquam dolorem a quo praeoccuparetur & miser fieret sensisse patet. Motus enim ex quibus oriebatur ille dolor sistere poterat; at si verum est ipsum potuisse illos sistere eo ipso temporis momento quo agere inchoabant; certe illos sistebat; quippe selicitatem appetebat, ge sensus doloris natura sua aversationem movet. Praeterea ipsus utique innocentia id merebatur ut speciali modo a Deo defenderetur.
Adam igitur nullum unquam dolorem violentum patiebatur: at non video quicquam ad id nos adstringere ut etiam negemus ipsum levibus assedium fuisse doloribus , qualem sentire solemus , cum de studiu immaturo delibamus ipsum maturum esse credentes. Certe ipsius felicitas admodum mediocris suisset, si tam levi de causa turbari potuisset: nam delicatula constitutio est debilitatis argumentum; Et sane voluptas ac gaudium sunt parum solida, cum adeo facile interrumpuntur, & evanescunt. Dolor felicitatem vere interrumpere nequit, nisi quum inv luntarius est , ac nobis invitis subsistit; Jesus Christus cruci amxus beatus tamen adhuc erat, quamvis acerrimis assectus doloribus, quia nihil patiebatur quod lubens non pateretur. Cum itaque Adam nihil invitus perferret; non est quod quis dicat nos ipsum incere infelicem ante peccatum, quia hic ponimus ipsum sensationibus praevenientibus sed moderatis, & submissis monitum fuisse de iis quae ad vitae conservationem vitanda habebat.
256쪽
Sbu EXPLICATIONES ad Lib. II. a 4 OBIECTIO
Adam voluptatibus praevenientibus afficiebatur et Sed voluptates prinvenientes sunt motus involuntarii: Ergo Adam motibus involuntariis Dgitabatur.
Respondeo; in Adamo sensationes praevertisse rationem; Idque probavi in articulo quarto. Sed nego illas ipsius voluntatem praevertisse , aut in ipsa rebelles quosdam motus excitasse. Namque Adam per istas sensationes de iis quae sibi ad vitae conservationem essent agenda admoneri quidem volebat. At vero invitus agitari nolebat; id enim imvoluit contradiistionem. Praeterea cum ad veritatis contemplationem non interrupte incumbere volebat; ipsius & sensus de affectus altum flebant; Id ordo postulat te ex summo quo in corpus pollebat imperio necessario sequitur. Respondeo secundo; Voluptatem mentis nequaquam idem esse cum ipsius motu de amorer voluptas fle amor sunt modificationes mentis; at voluptas nullam habet relationem necessariam ad rem objeirum quae V. Illustr. illam parere videtur; amor ad bonum necessirio resertur. Voluptas est P.3.
menti id quod figura est corpori; & motus est corpori id quod amor est menti. Iam autem motus corporis ab ipsius figura longe differt. Volo equidem mentem quae versus bonum indesinenter sertur ad illud facilius, ut ita loquar progredi, quum sensu voluptatis asscitur , quam quum dolorem patitur: quemadmodum corpus impulsum facilius m vetur cum figura est sphaerica, quam ubi figuram cubicam habet; sed figura corporis distere ab ipsius motu , ac potest esse sphaericum de quiescere. verum quidem est de spiritibus rem secus se habere ac de corporibus. Illi voluptate affici non possunt quin sint in motu; quoniam Deus, qui ipses propter se creat & conservat, ipses versus bonum indesinenter impellit; sed id non probat voluptatem idem esse in mente ac ipsius motum; quippe duo quamvis diversa possunt tamen simul oc
Respondeo demque , licet voluptas non differret ab amore seu motu mentis, voluptatem quam primus homo sentiebat in usu bonorum corporeorum ipsum pon tulisse ad amanda corpora. Volupta; seri mentem versus rem objectam quae illam in ipsa parit; concedo ; At fructus quem comedimus cum voluptate ipse non est qui parit in nobis voluptatem illam ; Corpora non possunt agere in mentem , illamque ullo modo beatam efficere. Deus solus id potest efficere. Erramus dum cogitamus corpora in se habere id quod sentimus ipsorum occasio Re.
257쪽
Adam ante peccatum ita stupidus non erat ut arbitraretur corpora esseveras ipsius voluptatum causas. Itaque motus cum voluptatibus ipsius conjunctus solum ipsius corpus non animum serebat versus corpora. Si
voluptas ad primi hominis lapsum aliquid contulit; certe id non contulit efficiendo in ipse id quod jam efficit in nobis. Id duntaxat contigit quia implendo & disipescendo ipsius cogitandi capacitatem , in ipsius mente veri boni & onicii praesentiam diminuit aut delevit.
An verisimile est voluntatem Dei immutabilem ab humana voluntate dependisse i in lege generali communicationis motuum datas suis Iezκceptiones in gratiam Adami '
Saltem evidens non est non posse dari tales exceptiones. Iam autem sostulat ordo immutabilis corpus subjici menti; & contradictorium est λeum non amare & nolle ordinem: Deus enim necessario amat Fi- ά- 4 se, Sapientiam illam quacum totam suam communicat substantum e, i. , Ergo necesse erat ante peccatum primi hominis dari in ipsius graeabo spe--eηceptiones in lege generali communicatiotiis motuum. Id forsancialius quid apparet paulo abstractius. En aliquid clarius. sit ordo, & Homo, quamvis peccator , brachium suum pro lubitu movere & siste-hi. potest. Ergo pro variis hominis voluntatibus spiritus animales determi- neeeratio. Dantur ad producendos aut sistendos quosdam motus in ipsius corpore, quod certe fieri nequit per legem generalem communicationis motuum.
Cum igitur voluntas Dei nostrae, si fas sit ita loqui , etiamnum se mittatur , quidni & Adami voluntati submissa suisset i Si bono corporis
de secietati civili consulturus Deus cohibuit in peccatoribus communicationem motuum , quidni illam stitisset in homine justo , in ipsius mentis bonum , & ad fovendam conjunctionem & societatem quam cum ipso habebat; Deus enim eum propter se duntaxat condiderat. Cum Deus nullam velit inire societatem cum peccatoribus, ipsis post peccatum eam ademit potestatem qua poterant, ut ita dicam , deponere codipus ut cum ipso Deo conjungerentur. Sed ipsis illibatam reliquit potestatein sistendi aut mutandi communicationem motuum relate ad conservationem vitae, & ad societatem civilem; quia noluit suum destruere opus ἱ & quia etiam antequam ipsum sermasset , illud , juxta Divum Paulum, in Chaisso restituere & rinaurare decrevit.
258쪽
Homo corpus suum undique adhuc transfert: omnes ipsius partes , quarum motus ad bonorum invcstigationem & malorum sensibilium sugam necessarius est, pro lubitu movet. Ac ideo sistit aut mutat sin
gulis momentis communicationem naturalem motuum, non modo prop
ter res parvi momenti , sed etiam propter res inutiles ad vitam S societatem civilem, quibus vita breviatur, Deusque ad iram provocatur. Deus vult ordinem, id equidem sateor. Sed Deus postulat-ne ut leges motuum violentur propter malum , & snt inviolabiles propter bonum ' Cur homo motus eos sistere non posset quos in ipsius corpore excitant res seni biles , ctim illi motus impediant quominus bonum patrare , ad Deum postliininio reverit, de ad officium redire queat, cum tamen possit adhuc tot mala in mundo patrare, lingua, brachiis, caete- risque corporis partibus quarum motust ab ipsius voluntate pendet y
Ut huic objectioni satisfiat, animadvertendum est hominem post pe
icatum debuisse in nihilum reverti. Clim enim non amplius esset in ordine , nec posset in ordinem regredi , existere amplius non debebat. Vid. s. Dia- Deus nihil amat praeter ordinem, atque in ordine non versatur pecca- logum Col-tor , ergo illum Deus non amat. Peccator igitur non potest subiissere, cum res creatae non subsistant nis quia Deus vult ipsas existere ; jam autem Deus non vult ipsas existere nis ipsas amet. Peccator non potest etiam per se in ordinem regredi; quia non potest per se ipsum s se culpa purgare , quicqvid perferre potest ipsius noxam aequare nequit. Ergo in nihilum reverti deberet. Sed quia a ratione abhorret ut Deus opus faciat ad ipsum annihilandum aut ad permittendum ut insatum labatur ipse nihilo pejorem; evidenter patet Deum hominem non conditurum fuisse nec ipsius peccatum permissurum fuisse , nisi in consilio aeterno decrevisset incarnationem Filii in quo omnia subsistunt,& ex quo mundus pulchritudinem , persectionem , de magnitudinem , sapienti, de potenti1 ipsius aut horis dignissimam recipit.
Potest igitur considerati homo post peccatum utpote sine restaurato re existens . sed expectans Ressauratorem. Si sine Restauratore consideretur , clarum est ipsum cum Deo societate conjungi non debere ;nulla in se ipso vi praeditum esse qua possit ad Deum reverti, a Deo, ut ita dicam , repelli debere, clim corpori nuncium mittere satagit ut
cum ipso conjungatur; hoc est hominem post peccatum privari debere facultate si se expediendi ab impressionibus sensibilibus & a motibus coi Malebrancti de Inquiω. Verit. Tom. II. I i cupis
259쪽
cupiscentiae. I inmo ob rationes allatas in nihilum deberet redigi. Sed expeetat Restauratorem , & si tanquam illum Restauratorem expediam consideretur , patet ipsum subsistere debere una cum posteris suis ex quibus nasci debet Restaurator, di ex quibus Ecclesiani suain condit
rus est; atque ita necelse esse ut homo post peccatum conservet adhuc potestatem diverse movendi omnes corporis partes quarum motus ad ipsius conser ationem possunt conferre.
Fateor equidem homincs potestate qua pollent excitandi quosdam motus indesinenter ' abuti ; potestatemque , exempli gratia , qua linguam varie movere possunt , innumerabilium malorum esse causam. Sed si ad rem attendatur, clare patebit potestatem illam omnino neces sariam esse ad fovendam societatem, ad se te invicem in necessitatibus vita praesentis sublevandos , ad sese mutuo erudiendos circa Religionem, quae istius liberatoris per quem mundus subsistit spem facit. Si attentδ expendomus quosnam motus possimus in nobis excitare, de in quibus corporis partibus eos excitemus , manifestum erit Deum eam duit taxat nobis reliquille potestatem in corpus quae ad vitam conserva iidam , societateirique so- vendam neces a est. Ρalpitatio cordis , exempli gratia. dilatatio dia-phragmatis , motus perissalticus viscerum , circulatici spirituum de sanguinis, variique nervorum motus in affectibus excitantur in nobis inconsulta mente. Cum prope iidem semper esse debeant in omnibus casibus, Deus non tenetur eos submittere nunc voluntati hominum. Sed cum motus musculorum ad linguam , crura, & brachia movenda necessiriorum , singulis momentis mutari debeant pro varietate propemodum infinita rerum objectarum bonarum seu malarum quibus circumdamur , istos inquam , motus a voluntate humana pendere neces Iesuit.
id. tium Rutem attendendum est Deum semper agere per vias simpli-.' ks di h Misimas legesque naturae debere esse generales ; cum itaque nos don
co . o uiis verit potestate movendi brachia nostra & linguam , nobis non debet adimere potestatem percutiendi hominem immerito , aut ipsum calumniis proscindendi. Si enim iacultates nostrae naturales penderent a con sitis nostris , nulla es Iet uniformitas nullaque regula certa in legibus naturae quae tamen debent este simplicissimae de gelieratillimae , ut sapientia Divina dignae sint & ordini consormes. Adeo ut Deus sequendo de- Esai 363. Geta sua , malit saccre materiale peccati, ut loqui amant Theologi , dia . - inivrvire iniquitati hominum , ut loquitur Propheta , quatri voluntat s suas mutare ad coercenda peccati mala. At ultionem tanti abu- μα ii, -- sus disten ad tempus illud quo illibata decretorum immutabilitate posivi. terit illam sumere, hoc est postquam corporibus hominum voluptati as dictorum morte corruptis , Deus non ainplius tenebitur ea quam sibi ipse tinposuit lege, ipsis nimiriim sensationes de cogitationes quae ad illud corpus reserantur impertiendi.
260쪽
Contra arriculum undeι imum o duodecimum.
Peccatum originis hominem non modo corpori & concupiscentiae motibus ina: .cipat , illum etialia vitiis natura sua omnino spiritualibus replet : Non modo corpus insantis ante baptismum corruptum est , sed ipsa mens , ipsiusque facultates pcccato labefactatae suerunt. Quamvis corporis rebellio sit principium quorundam vitiorum crasserum ut sunt intemperantia, & impudicitia; non tamen est causa vitiorum mere spiritu lium ut superbiae , & invidiae: itaque peccatum originis longe dinfert a concus is centi 1 quacum nascimur ; M verisiissile est illud consistere in privatione gratiae, iuu justitiae originis.
Fateor insantes privari justitia originis r Immo id probo ostendendo ipsos non nasci juitos, & in Dei odium incurrere. Namque , non potest , opinor, dari idea clarior iustitiae de rectitudinis , quam dicendo voluntatem esse rectam quum amat Deum, ac esse inordinatam quum versus corpora inflectitur. At si per jussitiam aut gratiam originis intelligantur quaedam qualitates incognitae , iis similes' quas Deus dicitur respersisse in mente pri ivi hominis , ad ipsam ornandam & efiiciendam acceptam oculis suis ; adhuc evidenter patet privationem hujus justitia non esIe peccatum originis; nam , proprie loquendo , ista privatio non transmittitur. Si infantes istis non praediti sunt qualitatibus , id fit quia Deus illas ipsis non impertitur; Si illas ipsis non dat , id fit quia illis indigni sunt. Illa i tur indignitas est quae transmittitur, quaeque causa est privationis jumtiae originis. Itaque illa indignitas est proprie peccatum originis. Illa autem indignitas quae, ut ostendi . consistit in eo quod inclinationes insantium adhu sint corruptae, ipsarum cor versus corpora sit conversum , illaque ament , est reipsa in illis: non ost imputatio peccati parentis ; actu sunt inordinati. Quemadmodum qui in Christo , cujus Adam erat figura , justificatitur , non justificantur per imputataonem :Actu restituti sunt in ordine per justitiam in ornam, diversam a justitia Iesu Christi, quamvis Christus ipsis illam meritus sit.
Mens duas tantum habet relationes natural f seu es lenitales alteram ad Deum, alteram ad corpus cui connectitur. Iam vero relationem seu conjunctionem quam cum Deo habet ipsam corrumi ere aut viti sim enicere non pone evidenter patet. Ergo eo temporis momento quo creatur talis non est, nisi per relationem quam habet cum corpore. Itaque necessesto dicendum est aut superbiam , & caetera vitia quae