Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

spiritualia appellantur , posse communicari per corpus , aut insantes illis non esse obnoxios nativitatis momento. Dico nativitatis momento; quippe non nego pravos istos habitus posse comparari quam facillime. Quamvis Entia puth intelligentia nullam aliam habeant relationem quam ad Deum , de nativitatis momento nulli vitio essent obnoxia, tamen lapsa sunt : sed id tantum contigit quia libertate sua perperam a sunt; jam autem infantes libertate neutiquam utuntur, nam peccatum originis non est liberum. Verum, ad rem, illos hallucinari arbitror qui existimant rebellionem, corporis dunta Xat causam esse vitiorum crassorum, quales sunt intem rantia , & itet pudicitia; non vero illorum quae spiritualia dicuntur: ut sunt, superbia , & invidia, ac pro certo habeo tantam esse an logiam inter di ostiones cerebri nostri de dispositiones mentis nostrae, ut nullus sorth in malus habitus in mente qui iuuin non mutuetur prin-

cipium a corpore.

Diuus Paulus in multis Epistolarum locis appellat legem carnis, sa-pientiam carnis, desideria carnis, & opera carnis , quicquid contrarium , est legi spiritus: vitiorum spiritualium nullam habet mentionem : id lolatriam , haereses, dissensonoa , de multa. alia vitia, quae spiritualia dicuntur , inter opera carnis refert, sese vanae gloriae, irae , inuidiae permittere , est secundum ipsum , sequi motus carnis. Denique ex istius . Apostoli verbis patet omne peccatum originem suam eκ carne ducere; non quod caro illud admittat; aut quod spiritus hominis, sine gratia, aut sine spiritu Iesu Christi bonum iaciat; sed quia caro ita agit in me tem hominis, ut ea nihil mali perpetret quin ad id a carne suerit prius ;Rom. 7. instimulata. Sic loquitur Paulus in Epistola ad Romanos. Delector Iege

Dei qim.id interiorem hominem. Sed video aliam Legem in membris meis ebeIligerantem adversus legem mentis meae, ct captivum reddentem me

Legi peerati, quae est in membris meis. Et paulo inserius , Ipse ego me)ue quidem servio Legi Dei, earne vero Legi percisi. Sic in multis iliis Epistolarum locis loquitur. Itaque concupiscentia, aut rebellio corporis non fert modo ad vitia quae carnalia seu impura dicuntur, sed praeterea ad ea quae . spiritualia existimantur. Id modo sensibili probare conabor. Quum quis in aliquo mundanorum coetu .sortuito occurrit, in ipsius ;cerebro vestigia mechanice imprimi, & in spiritibus animalibus motus, . qui in ipsius mente gignunt cogitationes & inclinationes pravas, excitari certum mihi videtur , Tunc temporis cogitationes nostrae non sunt naturaliter consermes veritati, nec inclinationes ordini. In nobis propter corporis & vitae praesentis bonum nascuntur, quia a corpore exci-: tantur ; Itaque Dei praesentiam , cogitationemque de ossicio nostro a nobis eliminant: Atque eo duntaxat tendunt ut caeterorum hominum amicitia de existimatione digni habeamur. Arcana igitur illa superbia quae 'tum in nobis excitatur est vitium spirituale , cujus principium est rebel- lio corpori., .

262쪽

Seu EXPLICATIONES ad Lib. II a 33

Exempli gratia, si homines in quorum conspeehu adstamus , ad aliquam dignitatem sint provecti, ipsorum Majestatis fulgore perstringimur, & percellimur: Ut vestigia ad ipsorum praesentiam cerebro nostro impressa , nonnunquam sunt maxima , motusque vividissimi; vestigia illa toti corpori, ut ita dicam , illucestunt; per faciem diffunduntur ; atque in nobis venerationem , timorem , omnesque mentis nostrae

asseditones abditis limas manifesto retegunt; Dein vestigia illa per ch racteres illos sensibiles motuum internorum mentis nostrae, agunt etiam in hominem illum coram quo adstamus & cujus occasione omnes illi motus fuere excitati : In illo pariunt dispositiones ad mansuetudinem,& comitatem, ope vestigiorum quae habitus noster venerabundus, seu timidus ipsius cerebro mechanice insculpunt; illa autem vestigia in λillius cerebro , modo quo dixi, excitata , in ipsius iacium transmissa, dolent in ipsa Μajestatem illam quae primo intuitu sese conspiciendam praebuerat, & totum ejus. corpus eo informant habitu quo thrror e no- his excutitur, cui succedit confidentia. Itaque post multos charaeterum illorum sensibilium repercussus , multasque transmissiones, eam denique in habitu nostro induimus speciem , eamque agendi rationem instituismus quae optimati illi allubescit. .

Iam autem cum omnes spirituum animalium motus cum motibus memtis stini conjuncti , &- vestigia cerebri cogitationibus mentis sint comi tata. Manifestum est nos ut pote privatos potentia delendi illa vestigia , de sistendi illos motus ad id sollicitari , praesenti 1 illius qui nobis' imperat, ut in omnes ipsius sententias , & voluntates descendamus, ipsique toti adhaerescamus 3 quemadmodum ille ad id sertur ut sese nobis adjungat, licet modo plane diverso. Atque hanc ob causain con

suetudo cum mundanis superbia concupiscentiam excitat & auget; quem admodum consuetudines impurae , cupediae , voluptatum sensuum usurpatio, augent concupiscentiam camis. Quod ad Ethicam observare admodum necesse est.

Utilissimum est dari in cerebro vestigia quae hominem sibimetipsi indesinenter repraesentent, ut sui curam gerat; utilissilvium quoque est alia dari vestigia quae formandae & fovendae societati inserviant , cumhbmines non nati sint ut solitarie vivant: sed ex quo illa vestigia delendi , pro lubitu, ac ubi expediret, potentiam amisit' homo , ab iis , continuo ad malum instigatur. Cum non possit quin semetipsum sibimetipsi perpetuo repraesentet, ad superbiae, de vanitatis motus , ad a- lios aspernandos , ad omnia in sui bonum vertenda indesinenter inci- 'tatur : de cum non sit arbiter vestigiorum quibus ad fovendam cum laltis societatem sollicitatur ; obsequii, adulationis , invidiae , de similium aisce uum motibus invitus agitatur. Itaque illa omnia vitia quae '' spiritualia dicuntur a carne oriuntur , aeque ac impudicitia, dc intem- p rantia. Non modo sunt in cerebro nostro di iositiones quae in nobis exci-

263쪽

tant sensus 8e motus tendentes ad propagationem speciei , & conter tionem vitae; krth etiam plures Haiit quae excitant in nobis cogitati nes , 8e affetius, relate ad 1bcietatem , M ad virae nostrae nec non amicorum tranquillitatem, ac securitatem stabiliend. m. omnibus corporibus nos amuentibus natura coniuncti sumus & per illa corp ira omnibus rebus quae ad nos aliquatenus reseruntur. Iam autem non possium iis conjungi nisi per certas disp.,stiones in cerebro existentes. Cum itaque non possimus impedire actionem illarum dispositicinum naturalium, conjunctio nostra vertitur in dependentiam, de per corpus nostrum o noxii fimus omni vitiorum generi. Non sumus Entia pure intelligentia et omnes mentis nostrae dispositi nes quasdam in corpore producunt etiam dispositiones, sicut dispositi nes corporis excitant etiam pares dispositiones in mente , credendum tamen non est mentem nihil omnino posse accipere nisi per corpus;

sed id fit quia, quandiu ipsi conjuncta est, nullas suscipere potest mutationes in suis modificationibus quin corpus ipsum quasdam etiam recipiat. Potest quidem illuminari aut excipere novas ideas, corpore eas . nil participante ; sed id fit , quia ideae purae non sunt modificationes mentis, ut id alibi probavit illa non loquor de ideis sensibilibus, illae enim ideae includunt sensationem ; jam autem omnis sensatio est modificatio quae movet mentem , & ad ipsius utilitatem pertinet.

Contra articulum undecimum ct duodecimum.

Si peccatum originis transimittitur propter communicationem in-nem preta cerebrum matris de cerebrum insantis, mater est causa peccati, tum in hune Pater vero nullas lila partes agit. Paulus tamen nos docet, per ho- mundi m minem peccatum introivisse in mundum: ne loquitur quidem de mu

ηρος - David se a matre in iniquitate conceptum Disse aserit, de Ecclesiasticus dicit, peccatum a muliere esse oriundum ae per illam nos omnes moris Psalm. io. ri obnoxios esse. Neuter de viro verba facit. D. Paulus contra dicit A muliere peccatum intrasse in mundum per hominem , de muliere mentionemissi i Din nullani agit. Qui conciliabuntur istaec testimonia ; & uter amborum isto deberet, si alterutrum excusare necesse esset y In se onellum emisti Vulgari nunquam mulieri tribuitur res quae ad ipsam nullo modo spe morimur. tat, quaeque tota est viri; sed sepe viro tribuitur quod spectat ad mu-Σ ies. s. lierem, quia vir est caput de dominus mulieris. Videmus Evangelistas

264쪽

ia ipsam Beatam Virginem appellare Divum Iosephum Patrem Iesu

Christi, eum illa dicit filis suo; Eι ee pater tuus O ego dolentes quaereis LM. 1. 48. hamus te. Cum itaque Scriptura Sacra aisserat nos per mulierem o noxios esse morti Ze peccato; credere omnino necesse est , nec potest in virum solum rejici; s ed quamvis in aliis locis asserat per hominem peccatum intrasse in mundum , id credendi non tanta incumbit necessitas , cum id quod est mulieris viro tribui possit; ac si per fidem virum

aut mulierem excusare teneremur, virum potius quam mulierem excusiae rationi magis consentaneum esset.

Existimo tamen locos supra laudatos ad literam esse explicandos , ac dicendum virum & mulierem veras esse peccati causas, sed quemque suo modo; mulier , in eo quod per illam peccatum communicatur, sicut per illam vir gignit liberos : Vir autem, quia ipsius peccatum est cacia concupiscentiar, ut ipsius actio est causa secunditatis mulieris, aut communicationis quae est inter matrem de insantem. Certe vir est qui mulierem secundam facit , ac ipse ideo causa est communicationis quae inter corpus matris & corpus insantis deprehenditur, clim ista communicatio sit principium vitae infantium. Ista autem communicatio non modo corporibus infantium dat dispositiones corporis matris , ipsorum etiam menti dat dispositiones mentis matris: Ergo dici potest per unum hominem peccatum introivisse in mundum, ut dixit Paulus ; sed nihilominus propter illam communicationem di

cendum quoque est , Peccatum oriri ex muliere, per ealn , nos omnes o

noxios esse morti ct matrem ninror nos concepisse in iniquitaιe, ut id in aliis Scripturae locis dicitur. Dicet sorth aliquis, etsi vir non peccasset mulierem tamen semper parituram fuisse liberos peccatores: cum enim ipsa peccasset, potestatem amiserat quam Deus ipsi in corpus concesserat, atque ita licet vir jussus permansisset, cerebrum , & proinde mentem intimiis ipsa corrupisset, propter communicationem quam cum ipso habebat. Certe id verosimile non videtur; cum enim vir justus nihil iaciat nisi sapienter , Se consulto, non. potest dare mulieri miseram illam fe- cunditatem gignendi liberos peccatores. Si justus perstet, liberos non vult habere nisi propter Deum , j m Vero bberi peccatores nunquam possunt esse accepti Deo, nullum enim hic suppono mediatorem. Volo tamen , re sic posita, matrimonium semper substitisse , virumque

uxorem cognoviisse. Sed omnino certum est corpus uxoris ad maritum pertinuis Ie ; illius corpus eκ corpore mariti eductum fuerat; duo erant in earne mra. Certum quoque est liberos atque pertinere ad patrem ac ad matrem. Hoc Donto non possum mihi persuadere foeminam post peccatum suum suisse amissuram potestatem in corpus, nisi maritus aque ac illa pecasset. Si enim ea potentia mulier privata suisire, dum maritus in innocentia perstitisset, haec in Universo sitisset penurbatio quod scilicci vir Iustus corpus tamen corruptum, peccatoresque liberos habuisset.

265쪽

Iam autem est contra ordinem, seu potius contradictorium est, Deum iustum animadvertere in virum in integritate perseeia versantem. Hanc ob eausiam Eva statim post peccatum nullos sentit notus involuntarios de rebelles; ipsam nondum pudet nuditatis suae; latcbras nondum quaerit , quin immo ad maritum licet ut ipsa nudum accedit ; ii sius oculi nondum sunt aperti ; summo, sicut antea, tir perio utitiar in cnrpui. ordo postulabat ut itatim post peccatum ipsius in cns ob rebellionem eorporis , de ob suam & mariti nuditatem turbaretur; justum eriliai non erat Deum ulterius suspendere leges communicationis motuum in ipsius gratiam , ut dixi articulo septimo. Sed vero quia ipsius corpus pertinet ad conjugem , de ipsius conjux adhuc innocens est; non punitur in illo corpore; poena dissertur donec ipse conjuκ comederit de fructu sibi ab ipsa oblato. Tum uterque sensit corporis rebellionem; nudita-- tem suam deprehendit, Sc prae pudore ad tegumenta e soliis ficus conis Gen.cap.3. fugit. Dicendum itaque est Adainum veram esse causam peccati originis de concupiscentiae; cum ipsius peccatum privarit uxorem atque ac sum potestate quam in corpus eXercebant. Cuinque illa potestate deficiente mulier producat in cerebro insantis vestigia quae mentem simul

.. Aug. de ac creatur corrumpunt. Verum tamen, sive vir sive mulier peccatum. Pecc. uror. in mundum introduxerit, res ad idem redit juxta D. Augustinum. ος rem, autem a muliere , sive ab Adain dicatur initium famim esse peccati , ct per illam omnes mori, utrumite ad primum homin pertinet; quoniam scire novimus , mulier ex viro es, sit utriusque caro una es.

Contra articulum duodecimum.

Dicere communicationem cerebri matris cum cerebro insantis esse ne- cessariam aut utilem consormationi foetus nihil aliud est quam divinare; nista enim est communicatio inter cerebrum gallinae, & cerebrum pullorum , pulli tamen optime consormadtur.

JUesponsio.

Respondeo me capite septimo secundi Libri satis demotarasse istam

communicationem , dum illa utor ad explicandam generationem monstrorum , & ad explicanda quaedam stigmata , de quasdam sermidines naturales. Namque evidenter patet hominem qui animo linquitur ad conspectum colubri , quia mater ipsus, dum ipsum utero gestabat, hoc reptili territa est , hac infirmitate laborare duntaxat quia in irsus cerebro olim formata suere vestigia iis similia quae aperiuntur

dum videt colubrum, istaque vestigia simili deliquio comitata suille.

266쪽

. Hle itaque non divino, quippe qua in re praecise consistat haec comminnicatio determinare non satago. 1mo credo peritissimorum etiam An tomistarum solertiam semper fugituras esse vias quibus ea peragitur. Possem dicere illam fieri per radices quas scelus pellit in uterum matris, di per nervos quibus illa pars matris verisimiliter plena est. Atque hac in

re non magis divinarem quis homo qui nunquam visis Samaritana machinis assereret ibi esse rotas & antlias hydraulicas quibus aqua elevetur. Credo tamen nonnunquam licere divinare, dummodo Prophetiae munus nobis non vindicemus, ac nimis confidenter non loquamur. Credo cuique licere suam aperire mentem, dummodo sibi erroris immunitatem non arroget, nec dominium in aliorum mentem usurpet, certis loquendi modis quaestionem audacter decidentibus, aut ope certarum vocumialiam eruὰitionem jactantium quae Lectores parum attentos decipere possunt. Is non semper divinat qui res profert quae sub oculos non cadunt , quaeque praejudiciis adversantur e dummodo ea quae dicuntur clath possint intelligi ,& mentem cujussi bet viri cordati & attenti iacith subeant. Dico igitur, positis legibus generalibus communicationis motuum quales sunt, admodum verisimile esse communicationem specialem cerebri matris cum cerebro insantis necessariam esse, ut corpus hujus rite insormetur : aut saltem illam communicationem esse necessariam, ut cerebrum insantis recipiat certas quasdam dispositiones quae pro temporibus de regionibus mutari debent, ut in eodem capite explicui. Fateor quidem nullam esse communicationem inter cerebrum gallinae& cerebrum pulli qui formatur in ovo, & nihilo secius corpus pullorum . optime conformari : sed animadvertendum est sedulo pullum ad persectionem longe magis accedere in ovo, dum mater illud parit, quam scelum dum descendit in uterum. Rem sic se habere credendum est,

clim longe minus temporis spatium requiratur ut ova excludantur, quam ut catuli, exempli gratia, Prodeant in lucem: quamvis, utero canis calidissimo existente, ac ipsius sanguine perpetuo motu agitato, catuli

citius formari deberent quam pulli excludi, nisi pulli in ovis essent grammores catulis in suis serminibus. Jam autem admodum verisimile est hanc formationem pulli in ovo antequam a gallina partum fuerit Lictam flasse ope istius communicationis de qua mentio est.

Respondeo secundo incrementum corporis avium sorsan esse magis conserme legibus generalibus motus quam incrementum quadrupedum,& sic communicationem cerebri matris cum cerebro pullorum aeque ne- . cessariam non esse in avibus ac in caeteris animalibus. Illa enim communicatio videtur necessaria, ut legum generalium desectui occurratur,

quae in nonnullis casibus specialibus non sufficiunt ad formationem & im

crementum animalium.

Denique respondeo necessarium non esse ad conservationem vitae Mulum totidem esse dispositiones speciales in ipsarum cerebro quot in cerebro caeterorum animalium : habent alas quibus malum sugere, de

267쪽

in praedam involare possint i Non indigent omnibus illis organis spe- .cialibus a quibus pendent industria & docilitas quorundam animalium domesticorum. Unde fit ut matri non opus sit, ipsita formando, multa ipsas docere, aut ad id fitas reddere ut dispositione cerebri ad docilitatem idonea plurima posunt addiscere. Qui canes juvenes venari d cent multos saepe reperiunt qui natura & spontρο praedae deprehensae acincubent , propter institutionem a matre acceptam , quae saepe venata erat' dum seria esset o Aliquod semper observatur discrimen inter progenies illorum animalium , quaedam sunt dociliora ac imperia facilius observant quam alia ejusdem species. Sed non putem ullam unquam ex titisse avem, quae aliquid inusitati edocuerit pullos suos, ac ullam unquam gallinam, exempli gratia, ullum peperiste pullum qui aliud posset agere quam id quod pulli sponte agere solent. Aves igitur non sunt aeqvh dociles de disciplinae capaces ac caetera animalia. Dispositio ipsorum cerebri non potest ut plurimum multas suscipere mutationes; non aeque agunt per imitationem ac quaedam animalia domestica. Anates tenellae quas gallina alit, non expectant ipsius exemplum, ut in aquam immergantur. Ac contra pulli natare non addiscunt, quamvis anas quae ipsis incubavit, easque ducit, indesinenter natet. Sed sunt animalia quae facile & prompte imitantur motus extraordinarios quos ab aliis fieri vident: Non est tamen quod quis putet me a quoquam exigere ut his postremis a. me cogitatis innuatur; haec ad id quod intendo non sunt necessaria.

SECUNDA OBJECTIO

Contra articulum duodecimum ..Asserere matrem ante peccatum potuisse uti aliquo commercio cinnstetu iterum est divinare, nulla enim est necessaria relatio inter cogitationes nostras & motus qui in cerebro nostro excitantur. Itaque illa communicatio cerebri matris cum cerebro infantis est inutilis.

Responsio.

Sine illa communieatione insantem nisi miraculo speciali non potuisse

habere commercium cum matre , nec matrem cum insante evidenter patet. Iam autem ante peccatum ordo exigebat matrem moneri de omnibus neces statibus corporis infantis , insantemque non ignorare quibus . vinculis parentibus esset devinctus.. Ergo cum omnia in ordine versari debuisssent ante peccatum , Deus modo ordini consorini semper agat, mater & infans aliquod inter se habuissent commercium ore illius communicationis. Ut intelligamus qua in re commercium illud potuisIet consistere, attendendum est vestigiorum cerebri cum ideis mentis vinculum muli

. sariam.

268쪽

sariam poss. fieri, aut per naturam, aut per voluntatem hominum , aut ali ruo alio mi,do, ut id explicui in secundo Libro. Dum quadratum, seu hominis cujuspiam dolore quodam affecti habitum externum consideramus tum quadrati , vel hourinis. dolentis ideam liabernus in mente. Id apud omnes gentes generale est & vinculum illud inter has ideas de haec vestigia est naturale. Dum Gallus aliquis audit pronuntiari aut legit vocabulum illud quadrarum hal et eodem tempore etiam idem quadrati e sed vinculum inter sonum seu charae eres hujus vocabuli, & ipsius ideam , nequaquam est naturale , nec est generale apud omnes homines. Dico igitur matrem & infantem naturaliter habituros commercium inter se circa omnia quae posse sunt repraesentari menti per vincula naturalia. Si mater, exempli gratia , unum vidisset quadratum , illud etiam vidisset in iam , si intans

imaginatus suisset aliquam figuram , excitasset etiam vestigium ejusdem figurae in imaginatione matris. Sed mater de infans nullum naturaliter inter se habuissent commercium circa res mere spirituales, immo nec circa res corporeas, quum eas nullo admisso sensuum dea a gin tionis usu concepissent. Alater potuisset cogitare de Deo, audivis Iet seu legisset verbum illud quadratum, nec tamen insans cognovisset qua de re illa cogitavisset, nis succedente tempore cum ipse novum id earum intellectualium commercium instituere potuisset, quemadmodum pene agere solent nutrichs cum insantes loquendi rationem docent. Haec explico, Sc probo. Explicatione a me tradita causae aversationum haereditariarum , Ae stigmatum quorundam naturalium , vestigia matrum cum infantibus communicari jam satis probasse mihi videor. Iam autem vestigia rerum corporearum inseparabilia sunt ab ipsarum ideis. Ergo illae ideae etiam

communicantur, atque infantes eadem vident, sentiunt Ze imaginantur quae matres. Nunc inviti sentiunt eadem ac matres: sed si non essent peccatores possent impedire , quotiescunque vellent, effectum comm nicationis quam habent cum matribus. Possent etiam excitare in proprio cerebro vestigia quae ab illis accepissent; eandem ob rationem ob quam quidlibet imaginainur cum vividioribus non agitamur motibus. Hoc posito, evidenter patet matrem , dum insanti accurate attenderet , possie cognoscere quodam repercussu an reciperet nec ne impressi nem quam ipsa in illo excitaret, immo caetera de quibus ille cogitaret ; quemadmodum enim mater non posset commovere fibras cerebri sui, quin fibrae cerebri infantis inde impressionem acciperent ; insans quoque non posset sistere illam commotionem, aut aliam excitare, quinde illa mater commonefieret levi aliqua impressione, dummodo ad rem ierio attenderet potestate qua valeret alium quemvis sedandi tumultum diversum ab eo quem infans in ipsa excitaret. Itaque satendum est matrem de insantem fuisse habituros inter se aliquod commercium ante peccatum, aut neganda est relatio cerebri unius cum cerebro alterius, aut

269쪽

imperium mentis in corpus; quale illud antea statui. Id evidens vid tur, quicquid regerant imaginatio & praejudicia. Verum quidem est

commercium illud duntaxat circa ea quae sensus & imaginationem seriunt suisso suturum. Clim insantes matribus per corpus duntaxat colligentur , haud necesse est illos ipsarum ope alias accipere ideas quam rerum sensibilium. Cum enim ipsorum mens cum Deo conjuncta sit, si peccati immunes spectentur , omnes ideas nullam ad corpus rei tionem habentes a Deo immediatἡ accipiunt. Sed quia paulatim idear maximh abstraetae rebus sensibilibus quae ad illas ideas nullo modo reseruntur possunt alligari, commercium matrum cum insantibus ad res etiam maxime spirituales, ut verisimile est, extensum sui sibi, si super his sermones inter te conserere conati fuissent.

Non me latet istaec plerisque hominibus probatum non iri, ac suis rum esse ut ii etiam qui adversus praejudicia & impressonum sensibilium impetum perpetuo renituntur tam nova & inaudita cogitatione obstupefiant. Sed si serio attendatur ad modum quo n.agister instituit discipulum , quot varias adhibere debeat rationes docendi ut ipsi ideas suas de rebus notas faciat, quibus utatur comparationibus ad eas illus randas, quae judicia de iis serat, caeteras mentis dispositiones res diu illarum idearum; inde nullo negotio patebit matres longe sicilius posse aperire cogitationes & dism,sitiones internas infantibus, qu1m magistros discipulis sitis; posito duntaxat vestigia cerebri. matrum imprimi cerebro insantium , quod ex stapr. dictis evidenter patet. Etenim manifestum est v ces seu loquelam & omnia signa externa quibus utimur ad aperiendas cogitationes nostras aliis hominibus , suum nancisci effectum, quia duntaxat eadem cerebro auditorum imprimunt vestigia, ea silemque excitant spirituum commotiones, quae comitari solent ideas nostras de disposui nem internam ipsorum respectu.

Contra Articulum Decimum-Septimum σ 1equentes.

Insantes in Baptisino motibus actualibus voluntatis suae versus Deum jussificari sine temeritate non possunt dici. Novae opiniones non . sunt

vulgandae; Id nihil nis turbas excitat.

Fateor positive asserehdum non esse insantes iustificari actibus sormalibus ipsorum voluntatis. Id certo sciri non credo, jam autem nihil positivε asserendum quam quod pro certo constat. Imo credo ipsorum charitatis habitum nullo amoris Dei actu praecessum sitiss.; sed quia plures aequo sunt homines qui ad id proclives sinat ut credant justificati nem insantium esse tantum externam & per imputationem, quia, inquiunt, nullum

270쪽

I, EXPLICATIONES Lib. II. ast

nullum possiant formare actum amoris Dei; non abs re fore existimo si1osis ostendam ipsos istam opinionem ex praejudicio duntaxat defendere. Talia enim sunt hominum praejudicia erga infantes V ut vulgo autumentipsos in sinu materno & per primos infantiae annos neutiquam cogitare , immo cogitandi nequaquam capaces esse. Credunt ipsos nullas adhuc rerum ideas habere apud se ipsos; Magistros ipsis illas ideas inter coli quia ingenerare; ipsorumque inclinationes, si quas habeant, ejusdem non esse naturae ac nostras, nec posse ipsos ad summum usque bonum evehere. Plerique non distinctε concipiunt mentem insantium similem esse adult rum; ipsam instar corporis non corroborari nec ad persectionem gradatim tendere; ipsamque, H per unicum temporis momentum ab impressione corporis expediretur, ac detestatione gratiar afficeretur, eo momento fore magis illuminatam te puram quam mentem Illustrissimorum sanctorum qui in mente de corde semper quosdam sentiunt concupiscentiae effectus. Concupiscentia. vulgo habetur quasi esset naturalis; nec semper satis attendunt homines illam esse peccati sequelam. Hoc freti praejudicio stupiditatem insentium ex corporis infirmitate, aetatis teneritudine, Ze etiam ex mentis imbecillitate necessario sequi incauti existimant. Iam autem il-iud judicium seu potius praejudici uin ipsorum menti semper praesens adess, ac ipsam ita praeveriit ut rem in seipsa examinare nequeat. Qui itaque de Baptismi essectu superioribus saeculis egerunt, infantium regonerationem per motus ad uales ipsorum cordis non exposuerunt, non quod validis adducti argumentis rem crediderint impossibilem; nam ex ipsorum operibus nequidem liquet ipsos ad rem eam examinandam se accinxisse. Sed ut satis superque patet) quia rem sic supposuerunt, nec ipsis forsan in mentem venerit illam in dubium vocandi : vel sorsan quia explicationem praejudiciis vulgo receptis adversantem tradere noluerunt, eo praecipue tempore quo praejudiciis ea qua nunc fit strenuitate non vale dic

batur.

Sed si attendatur ad necessitatem quae incumbit tradendi explicationem magis praecisam ea quam, exempli gratia, tradit A inustinus in quibusdam locis, quae ' imputationi savet, quamvis alibi ipsi favere non ' videatur. Si attendamus imputationem esse oppido commodam, atque eo consilio admissim suisse a quibusdam priscis Theologis ψ valde orthodoxis, immo eam esse plane necessariam iis qui, licet nullo allato valido argumento , habitus in mente negant, atque simul negant insantes esse capaces actualis amoris, quibus siti stacere forsan operae pretium foret. Denique si a quitatis naturalis quae occultas animi intentiones damnare vetat ratio habeatur, id quod dico sorsen verisimile non judicabitur. Sed tamen haud credo quemquam aegre ferre quod id dicam, atque hoc pacto ingeniis etiam morosi sinis coner sitissacere respestu difficultatum quas reperiunt circa transmissionem & remissionem peccati originis , quia Mediatoris necessitas atque tota Religio hanc naturae nostrae per h6cce peccatum corruptionem supponunt.

l. i. do

l. de pecca

torum me ritis cap. I9.

αι. Cariae Maiores Et in Cone.

Viennensi

Generali .sub Cleamente v.

SEARCH

MENU NAVIGATION