Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

cipimus, naturam numerorum & idearum intelligibilium esse immutabilem , necessariam , nec a re quaquam pendentem. Clath videmus omnino necessarium esse bis q. sacere 8. & quadratum diagonalis qtia-drati esse duplum illius quadrati. Absoluta illarum veritatum . necessitas in dubium non vocatur nisi ab iis qui ab illarum luce oculos avertunt,-- qui salsis in ratiocinando nituntur dogmatibus , quique alibi quam in illis veritatibus quaerunt quaenam sit ipsarum natura, immutabilitas, de indeperidentia. Itaque decretum immutabilitatis illarum veritatum est figmentum mentis , quae supponens se non videre in sapientia Dei id quod in ipsa revera perbit, sciens tamen Deum esse causam omnium , arbitratur se non posse abstinere ab imaginando decreto ut asserat immutabilitatem veritatibus quas immutabiles agnoscere cogitur. Sed ista

suppositio falsa est & ab ea sibi cavendum est. In sola Dei sapienti 1

Voritates aeternas, immutabiles , & necessarias videmus. In hac sola sapientia ordo quem Deus ipse , ut jam dictum cst, sequi tenetur comspici potest. Mens duntaxat creata fuit propter illam sapientiam , lenihil certo sensu praeter eam videre poteu. Nam si videre queat res creatas , id fit quia ens illud quod videt, licet modo valde impersecto per hanc vitam , illas omnes in essentiae suae immensitate ni o it, telligibili & menti accommodato , uti dixi, complectitur.

Si in nobismet ipsis ideam infiniti non haberemus, ac si omnia per

conjunctionem naturalem mentis nostrae cum ratione universali de infinita non videremus , certδ nec etiam libertate cogitandi de omnibus

potiremur. Nam mens non potest velle se applicare nisi ad res quarum aliquam habet ideam , nec potest actu cogitare nisi de rebus ad quas potest velle se applicare. Si itaque mens ab eo sejungatur qui omnia in se includit, ipsi certe libertas de omnibus cogitandi tollitur. Praeterea , cum nihil quicquam possimus anaare , nisi illud videamus, si Deus nobis duntaxat daret speciales ideas , evidenter patet ipsum

ita determinaturum esse omnes voluntatis nostrae motus, ut nihil omnino possemus amare praeter entia specialia. Etenim si nullam infinitiideam haberemus, illud non possemus amare, ac si illi qui positive asiserunt se nullam habore Dei ideam res dicere vellent ut sunt revcra, haud verear dicere ipsos nunquam amasse Deum ; nihil enim nos posse amare quam quod videmus evidens mihi videtur Denique nisi ordo , de leges aeternae essent immutabiles ex naturae suae necessitate, argumenta Religionis clarissima de validissima ruere mihi viderentur in ipso suo principio , aeque ac libertas,

& scientiae certissimae. Nam Religio Christiana quae nobis Iesum

Christum ut Mediatorem & Reparatorem proponit a naturae corruptionem per peccatum originis evidenter supponit. Jam autem quo . argumento prohabitur illa corruptio ἶ Caro pugnat adversus si iritum , inquiet aliquis, ipsum sibi submittit , ipsi dominatur. Con- cedo. Sed hoc non est contra ordinem, et Prophanus ; Hoc Deo placet;

282쪽

nu EXPLICATIONES ad Lb. II. a 3

placet; id sic instituit ; Arbiter est decretorum suorum. Illum interres a se creatas iiii lituit orditaem qui ipsi magis allubescit. Quomodo Piophanus ille convinci poterit ordini repugnare ut mentes subjesiit corporibus, nisi idea clara ordinis, oc ipsus neeessitatis habeatur ; ac nisi certo constet Deum ipsum teneri illum sequi per amorem necessarium quo seipsum comple nitur ' Praeterea, si ordo illerendeat a decreto libero Dci semper ad ipsum Deum erit recurrendum ut illius decreti certi fiamus. Consulemtus erit Deus, fugiant lichi non- 'nulli D sti ad ipsum recurrere : Isti veritati cedendum erit, nempe ad Deum neces Iario esse confugiendum ut erudiamur. Vorum decretum illud liberum a quo ordo manavit, est merum ingenii figmentum , obrationes a me jam allatas.

Si non sit ordo necessarius , hominem creari propter authorem suum , & voluntatem nostram es Ie conformem ordini qui est norma essentialis 3e necessaria voluntatis divinar : Si verum non sit, actiones esse bonas aut malas, prout sunt consormes aut contrariae ordini euidam immutabili & necessario, ac eundem illum ordinem postulare ut priores praeivito, posteriores vero poena afficiantur. Denique nisi omnes homines habeant ideam claram ordinis , immo ordinis qui ejusmodi sit ut Deus ipse non possit velle contrarium ab eo quod iste ordo praescribit, quia Deus non potest velle id quod ordini repugnat, si haec omnia, inquam, non sint; certe nihil praeter universalem confusionem & perturbationem video. Quid enim erit quod vitio possit dari in turpissimis & iniquissimis adtionibus Ethnicorum , cum Deus nullas ipsis praescripserit leges ' Qua ratione poterunt judicari, si nulla sit ratio sistrema quae ipsos damnet, si nullus sit immutabilis ordo, nulla necessaria

lex juxta quam judicari debent i .

Poeta quidam dixit justum non post secerni ab iniquo. Philosophus m natu

quidam dixit erubescere ac pudore suffundi ob turriuimas actiones esse pores Iuso infirmitatis & pusillanimitatis argumentum. Talia saepe paradoxa in I 'ς ς medium proseruntur, per subitaneum imaginationis impetum , ac per vehementem animi turbati motum. Sed cur ejuli nodi sententiae dam- Diogenes. narentur , si non sint ordo , regula , ratio universtalis de necessaria , quae

iis qui in se reflecti norunt senu er sese offerunt ' Alios & etiam non met ipsos iudicare in multis casibus non dubitamus. Sed qua aut horitate id agimus; nisi ratio quae intra nosmet ipsos judicat, clim judicia de nobis ipsis ac de aliis serre nobis videmur, sit summa nostra de omnium hominum ratio 'Verum enim vero nisi haec ratio iis. qui seipsos intra se recipiunt praesens adesset, nis Ethnici aliquam cum illo ordine de quo scrmo est naturalem conjune ionem habuissent, cujus peccati aut cujus ino, clientiae coiiscit s. issemi , aut qua iustitia Deus illos punire potuissi t ' haec dico quil pe qui a Propheta acceperim , Deum ipsum non dedignari Nune ergd hominus constituere judices litis quae ipsi est cum populo suo , dum- habitator Malebrancti de Inquisit. Verit. Tom. II. Alm modo

283쪽

Jerusalem modo secundum ordinem justitiae immutabilem de necessarium iudicent . di viri Ju' Nero trucidavit matrem suam , id quidem verum est et Sed qua in re 4 2 peeeavit Z Motum naturalem odii iiii sequutus est; Deus super hac re& .ihelm nillil ipsi Draescripsit. Lex Iudaeorum in ipsius usum non fuerat lata.

meam. Dicet sorte aliquis legem naturalem vetare ejusnodi facinora atque le- -

Diars. 3. gem illam ipsi notam suisse. Sed qui id probari poterit ' Ego qui-- dem id agnosest; quia id invicte probat esse ordinem immutabilem &- necessarium. I &.- omnem mentem habere cognitionem imus ordinis eo , . clariorem quo magis conjungitur cum ratione universali qu6que impres. sioni sensuum de affectum magis resstit; uno verbo quo rationem ma- s participat. Sed jam oportet me elucidare , quantum in me erit, .ententiam meam de ordine & lege divina seu naturali. Plerique enim iii 3 quae dico non acquiescunt sortε quia ea quae cogito distincte satis

non astequuntur,.

Deum in se modo intelligibili persectiones omnium entium quae 'creavit aut . potest creare includere, ac ipsum per illas persectiones in- telligibiles omnium rerum essentiam cognoscere evidens est ; ut per e proprias voluntates suas cognoscit ipsarum existentiam. Iam autem persectiones illae sunt etiam id quod immediate se obversetur menii humanae , ob rationes a me jam allatas. Ergo idear intelligibiles, aut persectiones quae in Deo sunt, quaeque nobis repraesentant id quod est ex- tra Deum, sunt ab lute neces Iariae & immutabiles , Iam autem veritates nihil sunt praeter relationes aequalitatis sive cinaequalitatis quae sunt Inter entia illa intelligibilia; quandoquidem verum non est bis a. esse . aut bis a. non esse s . nisi quia est relatio aequalitatis inter his a. &ε. & relatio inaequalitatis inter bis a. & F. Ergo veritates sunt immu- tabiles & necessariae atque ac ideae. Semper verum fuit bis a. esse q. . Anie. s. ac fieri nequit ut id falsum sit. Id clarum est; 8e nequaquam necessi sarium est, Deum vi summum Legislatorem has insilui e veritates', ut id ait Cartesius in responsione ad sextas objectiones contra suas Meta-

pliuscas meditationes.

Facile igitur quisque concipit quid sit veritas; sed 'dissiciliori negotio. concipitur quid sit ordo immutabilis & necessarius; quid sit lex

naturalis.& Divina, quid sit quod Deus vult necessario , quodque 'etiam volunt justi. Ideo enim homo justus est quia ordinem amat; .

atque ipsi in omnibus suam. accommodat voluntatem , quemadmodum peccator non est peccator , nisi quia ordo ipsi non placet in omni- hus, ac illum volt et esse consormem iis , quae optat. Haud credo tamen hiaec talia obscura & abstrusa esse quam vulgo putantur; & causam cur tot in his roperiantur, disticultates non aliunde oriri existimo , quam quia mens aegre sese attollere, potest ad cogitationes abstrae asta metaphysicas. in IIaec sunt igitur aliqua eκ parte quae de ordine 'sentio.

Persectiones quae in Deo sunt, quaeque entia creata aut possibilia c

284쪽

r repraesentant, non esse omnes inter se aequales evidens est , persecti nes , exempli gratia, quae corpora repratcntant non esse aeque nobiles ac persectioncs quae n entes res raiclitant; ac etiam inter eas quae nihil

aliud repraesentant quam corpora, aut nihil quana hiritus, es Ie quas- dain aliis nobiliores utque ad infinitum. Id clarδ Se nullo negotio concipitur ; quamvis siri plicitas entis Diuini cum varietate illa idearum

intelligibilium quam in sua sipientia includit aegre possit conciliari. Et-etiim si omnes ideae Dei eliciat aequales , nullam cerih deprehenderet disterentiam in operibus ibis; cum non possit videre res a se creatas nisi in eo quod in se halbet quo illae repraesentantur, ac si idea horologii

quod praeter horas indicat etiam varios planetarum motus non esset pe

iacti ,r idea horologii quae horas duntaxat indicaret, aut idea circuli vel quadrati, certe nuc ipium horologium esset perseditus circulo. Non possumus enim judicare de per Aone operum nisi per perseetionem idearum quas de ipsis habemus. Si horologii fabrica majora non praeberet ingenii oc sapientiae argumenta quam circuli descriptio non isist,

cilius esset concipere machinas maxime compostas, quam concipere qua

dratuin aut circulum.

Si igitur verum sit Deum, qui est Ens universale, includere in se omnia entia modo intelligibili, & omnia illa entia quae in Deo habent

existentiam necessariam non esse aeque perseeta inter se; inter illa esse debere ordinem immutabilem de necessarium evidens est : ac quemadmodum sunt veritates aeternae & necessariae, quia sunt relationes magnitudinis inter entia intelligibilia , debere pariter esse ordinem immutabilem& necessarium , propter relationes persectionis inter eadem illa entia. ordo igitur est immutabilis spiritus esse nobiliores corporibus , ut velitas est necessaria bis a. esse aut his a. non esse S. Iam autem huc usque ordo immutabilis videtur potius veritas speculativa , quam leκ necessaria. Nam si ordo duntaxat considere tur ut illum modo consderavimus , verum quidem esse patebit spiritus , exempli gratia , esse nobiliores corporibus ; sed non apparet v ritatem illam esse eodem tempore ordinem qui legis vim liabeat, ac spiritus necessario debere praeserri corporibus. Attendendum igitur est Deum seipsum amare amore necessario, ac proinde ipsum magis amare id quod in ipso est quod repraesentat aut includit maiorem perseetionem , quam quod minorem. Adeo ut si supponere vellemus mentem intelligibilem esse millies persectiorem corpore intelligibili , amor quo Deus seipsum amat, es t millies major erga mentem intelligibilem , quam erga corpus intelligibile. Nam amor Dei necensario proportionem habet cum ordine qui existit inter entia intelligia

bilii quae includit ipse Deus. Itaque ordo qui est merε speculatis vus , hvbet vim legis respectu iplius Dei; ponto quod certum est , nempe , D cum seipsum necessario amare ; Nec Deus potest magis amare corpora intelligibilia quam mentes intelligibiles, quamvis cor-Μm a pora

285쪽

a 6 ILLUSTRATIONES

pora creata magis amare possit quam mentes , ut moκ sum explica

ille autem ordo immutabilis qui respectu Dei ipsius legis vim habet , respectu nostra evidenter legis etiam vim hahere debet. Nam iste ordo nobis notus est, & amor noster naturalis ipsi se accommodat , cum apud nolinet ipsos collecti, silentibus selisibus alseetibus , libcr-tate nostra potimur, uno Verbo cum philautia non corrumpit amorem

nostrum naturalem. Cum propter Deuin simus condiri , nec ab illo pollimus oninino separari, in ipsi, hunc videmus ordinem, & ad illum an andum naturaliter serimur. Ipsius enim tu ine illuminamur , ipsus amore animamur , quamvis sensus de affectus nostri lumini isti tenebras ait undant, de contra ordinem deterni inent imprellionein illam qua ad amandum secundum ordinem serimur. Sed irrita concupiscentia quae ordinem oculis nostris subducit, impeditque quominus illum sequamur, ordo est semper lex ossiciatialis Sc ineluctabilis nostii respectu , non modo respectu nostri, sed respcctu omnium enitum intcssi- gentium crisatorum , immo respectu damnatorum. Haud enim.credo. ipsbs a Deo tantopere longinquos esse, ut levem aliquam ordinis ideam adhuc non habeant, in illo pulchritudinem aliquam non agnoscant, utque ipsi sese accommodare non sint parati in casibus nonnullis quibus. ipsorum philautia non laeditur. Corruptio cordis in repugnantia ordini contait. Cum itaque malitia seu corruptio voluntatis aequalis non sit etiam inter damnatos, ipsos aequaliter ordini non reptis nare evidens est, illumque ab iis in omnibus odio non haberi , ni u relate ad odium quo Deum prosequuntur. Quemadmodum enim bonum odio esse nequit , quatenus consideratur simpliciter ut bonum, ordo pariter odio haberi n2quit nisi.. quatenus affectibus nosiris repugnare videtur. Sed quamvis inclinationibus nostris contrarius videatur , id tamen non obstat quo Gniis ipse sit lex quae nos damnat, atque nos cruciat vermi nunquam m

riente.

Nunc igitur liquet quid sit ordo, quomodo vim legis habeat amore necessario quo Deus seipsum complectitur. Liquet quomodo ista lex

generaliter omnibus mentibus de ipsi Deo communis est : cur n. cessa iasit 5: omnino ineluctabilis. Denique aut concipi: ur, aut fallem in genere facile concipi potest, quodnam si principium Omnium legum divinarum de humanarum, de secundiim hanc legem omnia Entia intelligentia ludicari, te omnes res creatas in ordine sibi congruo disponi. Haec omnia sigillatim explicari iacile non posse fateor , nec coetiam temeritatis veni ut illud aggrediar. Namque s quarunda in legum cum lege generali , de quarunda in agendi rationum cum ordine connexionem ostendere vellem , in difficultates Disan inciderim quas solvere renes me non esset, quibusque ab infit uto meo longius a

286쪽

Sὸυ EXPLICATIONES ad Lib. Is a

Si quis tamen Deum nulla alia lege quam sapienti λ lua & amore qua

illam prosequitur teneri attendat; omnes leges divinas ab illa pendere debere facile concis tui. Et si animadvertainus mundum ab ipso conditum non fuisse nisi relate ad illam sapientiam de ad illum amorem, quoniam non agit nisi propter se; omnes naturales leges ad conservationem de persectionem hujus mundi juxta ordinem inviolabilem, & dependenter ab amore neccilario, tendere cerio apud nos constabit. Namque

sopientia & voluntate Dei omnia reguntur.

Istud dogma a me sus is exponi necesse non est. Quod jam dixi

susticit ut ilia eliciatur qonsequentia, nempe, in prima institutione na turae fieri non potuisse ut mentes subjectae fuerint corporibus. Cum enim Deus sine cognitione & invitus agere nequeat, juxta sapientiam suam, & motu amoris sui mundum creavit. Omnia per Filium & in Spiritu Sancto secit, ut id nos docet Scriptura. Iam autem in Dei sapienti 1 mentes corporibus sunt persectiores , de per amorem necessarium quo seipsum complectitur Deus , perseetius miralis persecto anteponit. Ergo fieri nequit ut in prima naturae institutione mentes corporibus submisse fuerint. Alioqui di dum foret Deum condendo mundum non sequutum suisse leges sapien. iae suae aeternae, nec motus aia; oris sui naturalis de necet Iarii. Quod non modo non concipitur , sed manifestaminυoluit contradictionem. Verum quidem est nunc mentem creatam corpori materiali de sen-sbili subjacere; sed id fit quia ordo consideratus ut lex necessaria rem sic postulat. Id fit, quia Deus seipsum amans amore neces Iario, qui tu κinviolabilis semper ipsi est , mentes s bi contrarias amare, ac ideo eas corporibus in quibus nihil est mali aut quod Deus odio habeat, praeserre nequit. Deu enim peccamres in se ipsis non amat. In mundo non subsistunt nisi per Ipsum CHRls Μ. Ipsis Deus non conlurvat deamat, nisi ut si in peccatis perseverent , peccare desinant per gratiam 'IESU CHRISΤi ; vel ut ordine immutabili ac neces .irio, de judicio JEsu Vide CHRisTI , cujus vi subsistunt ad gloriam justitiae Divinat, in aeternum damnentur. Nam sine Christo in nihilum prorsus redige utri . . Haec Coiu qui obiter dicta velim, ut quae difficultates quae ex iis quae alibi de peccato rum Chi originis de de corruptione generali naturae a me dieia sunt oriri possunt stianoruin,

solvantur. Ilentem rus externas duabus tantum rationibus cognouere, iubilo Mutilissimum est a nobis attendi ; lumine , scilicet, te sensu. Lumine res

videt, ubi earum claram habet ideam, de istam ideam consulendo, omnes proprietates quas queunt suscipere deprehendere potest. Res sensu videt, ubi earum rerum nullam ideam claram in se reperit quam possit consulere, ac proinde ubi earum proprietates clare percipere nequit; eas que duntaxat cognoscit sensu consulis, sine lumine de evidentia. Lumine M idea clara nactis videt essentias rerum , numeros de extensionem. Idea

confusa aut sensu de exissentia rerum creatarum judicat de suam ipsus cognos it existentiam.

287쪽

Quae mens lumine aut idea clara percipit, illa modo persectissimo percipit e immo clare cognoscit, si sit obscuritas aut imperfectio in ipsus

cognitione, id fieri ob ipsius infirnritatem dc parvam capacitatem , aut quia non satis attendit, non υρσο ob impersectionem ideae quam percipit. Quod vero mens sensu percipit, ipsi nunquam clarε innotescit; non quod satis non attendat; ad ea enini quae sἰni in vis suti per attente incumbimus; sed quia idea est admodum obsὀura de consula. Hinc judicare esst nos omnia quae lun ine aut per ideam claram cognoscimus in Deo ut in natura ii in utabili videre; non modo quia Duli .criduntaxat, extensio, Se essentiae erit: uim quae, ut explicui, a libero Dei actu non pendent, lun4ne cernuntur, sed praeterea quoniam haec modo persectissimo cognoicuntur, imia o ni odo infinith IV receio cognoscerentur, si nostra cogitandi capacitas esset infinita, ctim nihil dest ideae qua repraesentantur. Concludendum etiam est omnia quae sensia cognoscimus in nobis ipfs videri. Non quidem quod in nobismet ipsis possimus novam aliquam producere modifica: ionem , vel quod sensationes aut modificationes mentis nostrae possint repraesentare res objectas occasione quarum Deus illas in nobis excitat, sed ist fit quia sensationes nostrae , quae a nobis non distinguuntur, & quae ideo nihil unquam a nobis distinctum irassunt repraesentare, possunt tamen repraesentare existentiam entium , aut efficere ut judicemus illa existere. Cum enim Deus in nobis sensationes nostras ad praesentiam rerum objectarum actione non sensibili excitet, a re objecta non modo ideam qu1 ipsus essentia repraesentatur , sed etiam sensum cujus ope de ipsius existentia judicamus , nos acciperea bitramur. Nam in cognitione quam circa res ut actu existentes asIequimur semper est idea pura & sensus consusus, si excipias cognitionem Dei & mentis nostrae. Exissentiam Dei excipio; Illa per ideam puram& sine sensu cognoscitur , cum ipsius existentia non pendeat ab ulla causa, de in idea entis necessarii includatur, ut aequalitas diametrorum includitur in idea circuli. Excipio etiam existentiam mentis nostrae ;Quia sensu interno sive conscientia scimus nos cogitare, nos velle, nossentire; Se quia nullam mentis nostrae claram habemus ideam, ut fusε satis explicui Capite Septimo Secundae Partis Tertii Libri & alibi. Issae iunt rationes quae prius allatis adjici possunt ad probandum Deum solum nos illuminare, atque id circa quod immediate & direete versam tur clarae nostrae & evidentes cognitiones immutabilem. esse & necessa- . 'riam naturam. Adversus istam opinionem quaedam solent objici, quae hic diluere conabor.

288쪽

Ωυ EXPLICATIONES ad Lib. II. 279 PRIMA OBIECTIOAdυersus ea quae dicta funi, Nempe Deum solam nos

illum inure, omniErue in isto videri.

MEns nostra cogitat quia id seri ipsius natura , Deus ipsam creando ii iam etiam cogitandi facultate donavit, idque sussicit; aut si id

non suinciat, iis quae de sensibus nostris nos docet experientia immoremur. Illos idearum nostrarum causas esse satis experimur. Iam autem ii male philosophantur, qui adversus experientiam ratiocinantur.

Responso.

Cartesianos qui voces generales naturae & facultatis merito refugiunt, his tarren adeo lubenter hic uti miror. AEgre serunt dum alios audiunt dicentes ignem urere natura sua, Se quaedam corpora mutare in

vitrum facultate naturali r & quidam inter ipsos non dubitant dicere mentem humanam in se producere ideas omnium natura sua , & quia cogitandi facultate praedita est. Verum id ipsorum pace dictum sit, hic voces plus non habent energiae & significationis in ipsorum ore quam in ore Peripateticorum. Mens quidem nostra talis est natura sua ut id necessario percipiat quod ipsam aflicit, sed Deus solus in ipsam agere potest : Ipse solus eam illuminare , ferire , atque modificare potest pereflacaciam suarum idearum Scio quidem mentem cogitandi esse capacem ; sed scio pariter extensionem esse capacem figurarum : mens est capax voluntatis , ut materia est capax motus, sed non secus ac falsum est materram, quamvis figurae & motus capacem , in se habere virtutem, facultatem , naturam qua possit moveri, aut sibi figuram modo rotundam, modo quadratam adaptare; ita, quamvis mens naturaliter & essentialiter sit capax cognitionis & voluntatis, salsum tamen est ipsam facultates habere quibus possit producere in se ideas suas aut motum suum versus bonum , vult enim invicte seli κ esse. Multum sane discriminis est inter esse mobile, & seipsummovere. Materia natura sua mobilis est & capaκ figurarum; immo sine figuris subsilere nequit. Seipsam tamen non movct, seipsam non modificat, nulla ad id facultate praedita est. Mens natura sia1 motus & idearum capax est; id fateor; sed seipsam non movet, seipsam non illuminat : Deus Omnia in mentibus non secus ac in corporibus efficit. Quis Deum omnes quae in materia contingunt mutationes producere dicat, & mutationes quae in i r ente contingunt ab codem fieri neget ' An ii Deo quod ad ipsum pertinet tribuunt, qui entium minima duntaxat ipsius arbitrio permittunt 'Non omnium aequaliter arbiter est Spirituum aeque ac corporum nonne est conservator & solus motor 8 At

. Non

dico versus 'haee illave 'bona rvid. 'Iam. illus.

trationem. '

289쪽

.ulἀm. At , qui volunt res creatas praed tas esse iacultatibus quales concise h.es a. .s se Vnt , di aut Ptiam corpora naturalia habere natur m quae primcipium ipsirum motus de quietis iit , ut sentiunt Aristoteles de ipsiussarum te a lectar. Id omnes meas invertit ideas. Sed id potius concedam quamcundarum. concederem mentem scissam illuminare. Mentem vim habere varie movendi brachia corporis , 5e cum ipsis conari unicandi sentum di vitam , dicant, si velint. Dicant etiam , si lubet , meiatem sanguini calorem, spiritibus motum , di reliquo mirpori magnitudinem. disp astionem defiguram impertiri ; sed ne quis dicat mentem sibi ipli i Dieri iri motum

eu lumen siluiti. Si Deus omnia non efficit, ea laicem emciat quae in inundo maxima & persectissima sunt. Et si res creatae aliquid et sciant, Corpora moveant, illaque pro lubitu disponant, sid saltem ne agant in

mentes.

Dicamus corpora sese mu'uis movere postquam unumquodque sibi il)si motum imp rtiit; seu potius variarum mareriae dispoisitionum causam ignoremus, id ad ritu non attinet. Sed meiates nostr e ne ignorent unde si lumen quo illuminantur ; quae sit illa Ratio ad quam essentialem habent relationem; quae sit illa Ratio de qua tam frequetis est sermo , quaeque tamen tam parum nota est ; cognoscant a quo id accipiant quo beatiissimae & perseditisimae possunt evadere , totam suam destendetulam, ut ita dicam, agnoscant, seque nihil actu habere quod S. Bem. de irasis a Deo quotidie non impertiatur. Nam ut circa aliam rem dixit olim: U Sanctus Bernardus, est superbia & peccatum maximum uti datis tanquam

' innatis. Imprimis ne imaginemur rationem a sensibus erudiri. Ilentem a corpore id accipere quod ipsum non habet. Praestat credere se a nemine pendere quam credere nos a corporibus revera pendere. Satius est sibi ipsi dominum esse, quam dominos quaerere inter res creatas nobis inseriores. Sed praestat veritati aeternae se summittere nobis in E-- attii; . vangelio asserenti ipsam solam nobis esse ' magistram ; qu in sensuum Vid. librum nostrorum aut quorundam hominum, qui magistrorum ad instar nos audent alloqui, testimonio credere. Experientia, quicquid dicatur, prae- Musi. f Vet. Namque sensus nostri , teque ac magistri nostri secundiim carnem , nihil aliud sunt praeter causas occasionales institutionis quam sapientia aeterna in intima ratione nobis largitur. Sed quia haec sapientia nos operatione non sensibili illuminat; oculos nostros aut verba illsus qui aerem aures nostra, contingentem percutit , hoc lumen in nobis producere, aut vocem istam intelligibilem qua erudimur edere L salso arbitramur. Hanc ob causam , ut alibi monui, JEsus CHRIπus nos modo intelligibili Divinitate sua erudire non contentus, nos etiam modo simsibili humanitate sua instituere voluit; voluit nos docere se esse magistrum nostrum omnibus modis. Et quia non sine labore apud nosmet ipsos secedimus, ut ibi ipsum tanquam veritatem internam, ordinem immutabilem, lumen intelligibile consulamus , veritatem verbis suis sensibilem, ordinem exemplis suis amabilem, lumen

290쪽

corpore quod illud ad debilitatem nostram accommodat, visbile reddidit. Nihilominus ita sumus tanti beneficii immemores, injusti , stupidi , & insani , ut , ipso prohibente , tanquam magistros nostros h

heamus , non modo caeteros homines, sed forsan quoque corpora Omnium maxime sensibilia de vilissima.

SECUNDA OBJECTIO.

Cum mens corporibus sit persectior cur in se includere non poterit id quod ea repraesentat ' Cur idea extensionis non erit una eκ ipsus modificationibus ' Deus solus in ea agit , & ipsam modificat, id sa- temur; sed cur corpora videbit in Deo, si possit ea in propria sitbstantia videret Non est materialis; id quidem verum est. Sed Deus licEt mens pura , videt corpora in se: cur ergo mens ipsa non videbit sese considerando, quamvis si spiritualis.

Responso.

Quis non videt illud esse discrimen inter Deum & mentem , quod

Deus sit ens sine restrictione , ens universale , ens infinitum, mens

vero sit genus entis speciale ' Ea est Entis itafiniit proprietas ut sit simul unum & omnia , innumeris constans, ut ita dicam, persectionibus , atque simul ita simpleκ ut unaquaeque quam possidet persectio caeteras omnes sine ulla reali distinctione includat; cum enim infinita sit unaquaeque Divina persee io, totum Ens constituit Divinum; Verum mens, utpote speciale ac finitum aliquod Ens , extensionem in se non potest includere quin materialis fiat , quin ex duabus componatur substantiis. Deus ergo includit in se corpora modo intelligibili: Ipsorum essentias aut ideas in sapientia sua, dc existentiam in amore aut in voluntatibus suis videt. Id se dici necesse est , clim Deus corpora condiderit , cumque quicquid fecerit cognostat antequam quicquam sactum suisset. Sed mens in se videre nequit id quod in se non inelmdit : immo id quod includit clath videre non potest. Id duntaxat co

suse sentire potest. Mentem meam explico. Mens extensionem intelligibilem tanquam unam ex suis modificati nibus non includit; quia haec extensio non est modus essendi seu mo- dificatio, est vere ens. Hanc extensionem solam concmimus de nul- . Ia alia re cogitantes , sed non possiamus concipere modincationes, quin subjectum aut ens cujus sunt modi percipiamus. Hanc extensionem pedicipimus de mente nostra neutiquam cogitantes; immo cQncipiere nequimus lianc extensionem posse esse modum seu modificationem mentis nostrae. Cἰim concipiuntur limites in ea extensione eo ipso in ea aliqua detegitur figura, sed mentis limites ipsim figurare non possunt. Malebrantii de Inpusi. Verit. Tom. II. N n Caen

SEARCH

MENU NAVIGATION