장음표시 사용
271쪽
ad Τertium Caput Tertiae Partis Secundi- Libri. In quo de vi imaginationis Authorum ac praecipue de
Tertulitano agebam. CVm generalius secundiusque errorum quibus scientiae ac praecipuε
Ethica laborant principium in impressione in laginarionum vividarum in mentem hominum qui mechanice potius quam rationis ductu agunt petitum este pro comperto habeam ; operae pretium me facturum existimavi , si hanc veritatem rationibus ad excutiendum holvinum v ternum circa illam impreisionem aptissimis patefacerem. Quia autem easeimpla ac ea praebue magna & extraordinaria nos emcaciter movent; ekissimavi illustria Lertulliani , Senecae & D. Montagne non ina alte tionem excitatura, ac imperium illud contagiosum imasinationis in rationem evidenter cuilibet esse demonstratura. Etenim si voctis mortuae, nec habitu externo ac specie sensibili istorum Authorum celebrium animatae , plus adhuc valeant ratione plurimorum , si vel ipse elocutionis modus qui non nisi debili modo adumbrat actionem sensibilcm quam imaginatio vivide diffundit per vultum & per totum corpus eorum quibus ea quae dicunt sunt alta mente reposta, innumeros homines possit agitare , penetrare , & convincere ; certe fatendum est maxime periculosum esse auscultare cum attentione & veneratione homines 'uorum imaginatio est sortis & vividar ipsorum enim species externa, loquendi modus te gestus modo invidio imaginationem alloquuntur. Ditis suis tantam affundunt vivacitatem, ut aflectus de sensus ad desecti nem a ratione penδ semper concitent, ac in adstantes convictionem de persuasionem , ut ita dicam , assient. Praesenseram equidem , me insignia haec asserendo exempla , nihil impetraturum ab iis quos trium horum illustrium Authorum lectio in . admirationem te stupbrem olim rapuisset. Qui enim tantillum in hominis cognitione versati sunt, vulnera cerebri disicilius curari probi norunt quam vulnera caeterarum corporis partium ; ac longe facilius esse vulnus nullius corporis externi impulsu exacerbatum claudere, quam omnino excutere quaedam praeiudicia rationibus admodum verisimilibus per
Vestigia cerebri omnino claudere admodum dissicile est , quia spirituum cursui exponuntur , ac innumeris aliis vestigiis , ut ita dicam , adventitus indesinenter possunt renovari. Musmodi vulaera non pos sunt
272쪽
fiant ut plurimum curari aut constringi, nisi postquam cerebrum alia accepit magis profunda ac prioribus opposita : tunc enim vehemens & pedipetua si revulso in spiritibus. Credendum non est praejudicium omni no obsolevisse , statim atque illud actu non agit in mentem nostram praejudicium omnino obsoletum est duntaxat ubi vestigium plane deletum fuit; non vero statim atque spiritus ob specialein aliquam causam per illud vestigium cursum suum non amplius dirigunt.
Eos igitur qui impetu de motibus Tertulliani fracti & obstupefacti, grandiloquenti, Ze leporibus Senecae abrepti ac perstricti, liberis & in-- genuis loquetidi modis D. Montagne pellecti te labefacti fuerant , Iectis aliquot Libri mei paginis sententiam non deserturos esse , optime e quidem noveram. Quin immo judicabam fore ut aegre ferrent quod sucum ipsis ab illis authoribus factum detrahere conatus essem. . Quia vero sperabam illa exempla ad propositum meum ob rationes Q-pra memoratas factura esse, credidi satius me facturum si quorundam virorum cordatorum apud quos praejlidicia non valent utilitati consul rem , quam si nonnullis, quibus libertas mea poterit displicere, molli- . ter indulgerem. Apud me reputabam paucos esse in gratiam illorum
Authorum ita praeoccupatos ut rationis admonitiones non possent amplius exaudire. Denique existimabam etiam pervicacis limos mihi in quibusdam assensuros, quia nemo forsan est qui pari erga tres illos Authores ducatur studio de existimatione; ob diversum imaginationis , ut ita dicam , senium & characterem is Drum Authovum. Non me latet opera Tertulliani maxima veneratione digna esse, tum propter res de quibus agit, tum propter approbationem virorum qui ρο- riti rerum aestimatores haberi debent. Atque me erga illum sic assectum esse satis ostendi per ea quae de illo Authore. dixi, non secus ac per Tractatum quem elegi ut de ipso liberius mentem meam aperirem; nam de hoc uno tractatu liberε loquutus sum, quamvis alii ejusdem Authoris extent qui ad. propositum meum magis forsan fecissent. Sed quicquid sit haud putem tempus ullam rerum idcis afferre immu-t2tionem ipsasque augere. Quicquid antiquum est non est venerabile ;nec salsae rationes Ze ineptiae ullam apud nos habere debent pondus , quia diu ante nos extiterunt. Haud credo assectatas obscuritates debere admitti ut mysteria sacra; imaginationis subsultim gradientis ignicu- los instar lucis splendentis habendos esse, aut nimios Africani coeli aestus serventem jam sponte sua hominem agitantes censendos esse motus spiritus Prophetici , qui nihil praeter veritates sublimes potest revelare. Scio equidem eos etiam qui opera Tertulliani maxime exosculantur ec omnia non d ssiteri , ac aequi nimis observantes esse ut imagin tionis deliria adversus rationem tutentur. Sed forsan similes sunt iis vi
ris quibus judicium quidem non deest quique veritatem adamant, sed tamen modis sensibilibus alliciuntur. Perispe incidi in nonnullos quibusdam vividis , energicis de magnificis Tertulliani loquendi modis ita
273쪽
sistinatos, ut, postquam ipsis Authorem illum parvi esse iudicii & aratione saepe abhorrere demonstraveram , locos illos ipsis adeo gratos ad nauseam usque mihi oggererent, illorum elegantia me decipere & pel
Fateor apud Tertullianum occurrere loquendi sermulas energicas &audaces, quae imagines vividissimas ac veluti spirantes in mente imprimunt. Nec aliam ob causam illo usus suin , ut exemplo quo ostenderem imaginationes sortes multum valere ad agitandum Sc convincendum per impressionem. Qui itaque haec mihi objiciunt, sententiam meam confir- mant, non impugnant. Praeoccupatio&existimatio qua erga Tertullianum /ducuntur causae meae savet. Tot loci ab illis frequenter citati, Se sesquipedalia verba quae de illo Authore afferunt, dicta mea comprobant. Nam in colloquiis mutuis nunquam serὲ citantur ratiocinationes integrae alicujus authoris; sed siepissime proferuntur phrases vividae & enermae , ut impressione sensibili perstringatur de commoveatur auditor. Nec est , opinor, quod quis credat me hic velle censorem agere tot illustrium virorum qui perpetuo Tertullianum laudant de in cathedra &in aliis locis. Id agunt suis adduini rationibus quas penetrare meum non est. Quae de illo authore dixi mihi videntur evidentia, quisque pro lumine suo suas eliciat consectuentias , Mc mihi cogitationes assingat quae meae haudquaquam sunt. Qui in aliorum mentem penitius introspicere satagunt sibi tam efformant phantasmata sibi ipse duntaxat similia. Quippe cogitationum nostrarum malignitatem in alios , ut ita dicam , transsundere solemus. De omnibus relath ad nos judicamus; aequi me hic vituperant sese fortasse licet incogitanter vituperant, sed si demum, quid de Tertulliani citationibus sentiam , palam proferre eκ- pediat; Fateor illum authorem multis de causis juta merito citari; immo id persaepe admodum utile esse ad clarius oculis objiciendas quasdam veritates praxeos, quae steriles sunt & inanes, quandiu in rationis intimo remanent, nec excitant motus contrarios iis quos in nobis excitare solent bona corporea.. Haud timen improbare possum illorum sententiam qui existimant humores dum citantur non debere designari nomine suo, nisi quum illi
aut hores sunt erroris immunes; ac neminen unquam debere citari, si eas excipias res quae ratione non nituntur , aut in quibus authoritas locum haliat. Talis suit olim Patrum consuetudo.' Divus Cyprianus nunquam citavit Tertullianum, quamvis de illo multa hauserit, ac s id quod B. Hieronymus de illo lancto Episcopo a quodam audivisse refert, verum sit; nempe sanetum Cyprianum Tertullianum ipsum vocare solitum fuisse magistrum suum; si inquam, id verum sit; certe
aut nomen Tertulliani non magna pollebat authoritate, aut ipsius verba non ea erant emcacitate qua nunc sunt: Aut denique Divus Cyprianus temporis sui consuetudini admodum religiose adhaerebat: res enim
stupenda est ejusmodi discipulum de magistro suo non esse loquutum in ullo eκ operibus suis. Hac
274쪽
. Hac Divi Hieronym histori1 si plerianque utuntur qui pro Tertulliano pugnare volunt; ac non defuere qui mihi dicerent me prudenter non agere tam libere loquendo de viro quem Cyprianus appellabat magistrum suum. Sed prosecto vereor ne B. Hieronymus fuerit 'p'f' nimis credulus circa ea quae Tertulliano erant gloriosa. Ipsi nimis indulgere videtur; cum ipsius lapsum aliquatenus eκcusaverit, ipsius ha cs fiZoeliis, resin in Clericorum Romanae Ecclesiae invidiam de contumelias rejici- Romaniens. Sed si illa historia quam B. Hieronymus ut solo unius hominis Ecelasae ad testimonio fretam narrat, vera sit fateor me non satis assequi causam , ' ':
tam alti flentii B. Cypriani circa Tenullianum. Silentium illud disci, ruti mysterium aliquia rugistro nequUuam honorificum premere Vi mutit,hbindetur: Ac si historia aeque ac opera Tertulliani satis non ostenderent umi P ipsum omnino dignum ingenti illa existimatione qua multi illumlunt; nescio an tota Divi Cypriani erga Tertullianum agendi ratio, ' ipsius silentium , stylus , caeteraque indicia externa non sufficerent 4'ad minuendam illam existimationem ; M ad persuadendum multis seri μ' famam Tertulliani sorsan non ita floruisse in ipsa Asrica , quae tamen ipsi potius favere debebat quam regio aeque temperata ac nostra Gallia. Gallia & Africa ingenia producunt longe diversa. Cum Gallorum
ingenium sit ingenuum , naturae Se rationis amicum , ab assectatis &scenicis abhorrens modis , mirum est apud eos reperiri homines qui Authorem naturae adeo imperitum de a natura adeo recedentem , quique rationem , quam solam consulere deberet, negligens abrupto imaginationis impetu in voces perobscuras , portentosas, & omnem rationem modumque excedentes diffunditur , tot efferant laudibus. Sed id forsan accidit quia imaginatio tantum valet ut rationem de hilitet , naturamque ipsam mutet. Re era homo aliquo motu percitus nos turbat , situmque naturalem imaginationis nostrae mutat , ut illam suae similem efficiat. Tunc vero nullus est motus qui non videatur naturae conformis, nulla vox quae non arrideat, nulla tam sutilis Se indigesta rerum sarrago , quae non convincat; quia nillil tunc temporis examini subjicitur. Cum autem affectus sese mutuo defendant, Mimaginationes inordinatae perturbatione sua delectentur, sanum de rebus judicium ferri nequit, quandiu cerebrum conservat impressionem violentam quam primo accepit. Nullus est homo aliquo animi motu abreptus qui ad id perpetuo non incitetur ut affectum suum vindicet ab omni vituperio; nullus est homo perturbatus quem sua non juvet perturbatio ; Nam si homines illi qui se gallos gallinaceos , lupos , boves ne os suisse imaginantur , sese quam plurimum oblectent aditoni- . bus istorum animalium imitandis , quanquam naturae humanae valde repugnent, quanto magis non damnabimus illorum agendi de briuendi rationes qui contagione imaginationis suae nos aliquatenus sibi sinit
275쪽
les effecerunti Quippe satis cognoscimus nos non posse illos damnare, quin nosmet etiam ipsos damnemus. Porro inter caeteras egregia est ratio cur nonnulli Docti gloriae ducant Tertulliani partes tueri, & quare maxima erga illum Authorem ducantur veneratione. Obscuritas nimirum est quam ille ut praecipuam Rhetorices suae regulam observat & assectat. A genio hujus saeculi ita abhorrent locutiones haud perspicuae ut rejiciamus omnes phrases obscuras & itatricatas; sed non desuere qui obscuritatem et censerent esse praecipuam artis oratoriae partem; apud illos homines ars persuadendi consistebat in eo qui non intelligeretur loquen-
Si oratores veritatum quas persuadere conantur ideas claras & distinctas semper haberent, ac ii auditores semper alloquerentur satis attentos ut ipsorum dicta ab iis possint intelligi , praeceptum illud quod obscuritatem assectare docet esset omnino absurdum : Sed quamvis illud praeceptum rationi plane adversetur , tamen plerorumque hominum ingenio satis accommodatum est; non modo quia loquentium ignorantiam tegit , sed etiam quia mystica illa obscuritas plerosque auditores ita disponit ut cedant & fidem adhibeant. Experientia satis constat plerosque homines id magni sacere quod non intelligunt, ac mysteriorum instar venerari ea quae ipsorum Caintum exsuperant, & oratorem praeconiis ad coelos usque evehere, quum ipsius loquendi modis fulgentibus, ac sermone imaginationem seriente, de rationi prorsus incognito obstupefacti sunt. Pompam veritati anteponunt homines. Itaque Astuosa verborum moles pondere suo opprimens potius quam persuadens ipsis magis arridet, quam merae ratiocinationes quae sola evidentia sua persuadent. Evidentia non acquiritur nisi meditationibus operosis: Sed convictio ex sensibus oria in mentem diffunditur, ipsamque suavissime Pervadit. Bonum quod solum nobis potest satisfacere est simul infinitum &inaccessum, jam autem grandes Se obscurae loquendi sermulae illum prae se serunt characterem. Adeo ut obscuritate desideria nostra eκ- citante , ut Majestas admirationem Be existimationem nostram movet, illae loquendi formulae nos devinciant motibus quos in nobis exci
Quum quis Authorem obscurum & difficilem assequitur, aut assequi autumat, se iis qui illum non assinuuntur anteponit, eosque ut tynaros habet; Labor in eo intelligendo exantiatus illum in ipsius laudes & defensionem instigat. Dum enim illum authorem veneratur , ac ipsi caeterorum venerationem conciliare conatur , studiis suis patrocinatun Iam autem ut nemo est qui sese ab omni culpa purgare non studeat, Author ille magna armi contentione ac modo vivido Be sensibili laudari defendi Hae
276쪽
Ωu EXPLICATIONES ad Lib. II. 26
Hae rationes , cum quibusdam aliis minus validis , sussiciunt, ni salutor, ut quisque intelligat obscuritatem Tertulliani ipsi non suis Ie n Xiam respectu quorundam; nec illum certe tanti duxissent si veritates in ipsius operibus dispersas per ideas clarissimas & simplicissimas exposuisset. Relationes & veritates Μathematicae ad suos exponentes semper reducuntur , hoc est ad voces simplicissimas quibus exprimi possint, aetis omnibus quibus possint implicari de obscurari expediuntur : Nam
puram putam Veritatem anunt Geometrae; convincere nolunt per impressionem, sed per evidentiam & lucem. Quorsum evaderent mulistae cogitationes Tertulliani, si juxta Logicorum Geometrarumque i ges ad exponenter suos reductae , ac fastu illo sensibili rationi sucum sa- ciente spoliatae fuissent i Hujusce rei iaciendum est periculum , ut de illius Authoris ratiociniis solidum seratur judicium. Non dico tamen Tertullianum scribere debuisse Geometrarum modo. Figurae ''quibus sententias & assedius nostros exprimimus circa Veritates quas aliis exponimus sunt omnino necessariae. Immo arhitror praecipue in sermonibus qui de Religione de Ethica habentur, ornamentis opus esse quae Venerationem veritati concilient, motusque excitandos esse qui mentem agitent, eamque ad actiones virtutis serant. Sed spectrum omni realitate de corpore vacuum ornamentis non est circumcingendum i motus inutiles non sunt excitandi et ciun volumus inauditorum mente convictionem & persuasonem vehementer imprimere,
convictio illa ad aliquid reale de solidum referri debet. Nemo debet convincere ac se convinci sinere nisi evidenter , distincte & praecise sciat qua de re convincat aut convincatur. Ea quae dicuntur intelligenda sunt, ut & ea quae creduntur. Veritas de lux duntaxat
sunt amandae; alios occaecare non oportet , postquam nos occaecari sivimu1.
super natura idearum. In quὼ explano quomodo omnia in Deo videantur , veritates
etiam er leges aeternae. SPerabam fore ut ea quae de idearum natura dixi suffcerent ut unus. quisque caperet Deum esse qui nos illuminat; Sed experior , quam plurimos esse qui attentionem satis diligentem non possunt praebere ut Ll a rati
277쪽
rationes quibus illud dogma stabilivi capere possint. Quod abstractum est a plerisque concipi nequit; Sensibilibus excitantur iisdemque acies ipsorum mentis figitur & sustentatur. Quae sub sensus & imaginati
nem non eadunt minime possunt contemplari, multo minus capere. Hoc
a me jam saepe dictum nunquam potest satis inculcari. Corpora per se non esse visibilia, non posse agere in mentem' nos ram , nec ipsi se repraesentare evidens est ; Id probatione non indiget. Id unico mentis intuitu absque ratiocinio apprehenditur ; ut id enim detegatur sufficit vel levissima mentis ad claram materiae ideam attentio. Id multo magis certum est quam certum est corpora secum invicem communicare motum suum , dum sese mutuo pellunt; Sed id iis solis certum est qui sensibus ad silentium adactis solam auscultant rationem. Omnes itaque credunt , quamquam sine solido argumen- to , corpora sese invicem pellere , quia id sensus contestantur ; Sed lcorpora non creduntur per se plane invisibilia, & inepta ad agendum in mentem, quia sensus id non dicunt; quin plane contrarium dicere l
Nonnulli tamen reperiuntur quorum firma & intrepida ratio usque ad veritates maxime abstractas evehitur ; illas attente contemplantur; ac sensuum de imaginationis impres fioni strenue resistunt ; sed corpore paulatim deprimente mentem, recidunt. Ideae illae abstractae dissipantur ; & postquam imaginatio alias ideas vividiores & sensibiliores excitavit ; priores non apparent amplius nisi tanquam spectra quibus dis- fidunt , & a quibus illudi verentur. Homines , aut res quorum familiaritate non utimur , & a quibus nullam percipimus sensibilem voluptatem apud nos Lelle in suspici nem veniunt. Nam voluptas sola cor devincit , de semiliaritas mentem metu & sollicitudine exsolvit. Qui itaque veritatibus abstractis &Metaphysicis non assueverunt eo facile adducuntur ut credant sibi sucum fieri ab iis qui ad ipsos illuminandos totis contendunt viribus.
Ideas quae . nihil habent jucundi & sensibilis suspectas habent & horrent ; Am6rque quo erga quietem & felicitatem ducuntur , ipsis cito
visum eripit rei quae ipsos turbat , nec ad ullam voluptatem creandam idonea ipsis videtur. Si quaestio a me nunc exagitata non esset gravissimi momenti, rationes jam a me allatae & nonnullae quas hic proferre necesse non est sumcere possient , nec me hac de re amplius loqui opus esset, satis enim video quaecunque possem super hac materia dicere quorundam hominum mentem nunquam esse pervasura. Sed illud dogma, D um , Lilicet, solum nos illuminare , ipsumque nos duntaxat per m nisestationem rationis , aut sapientiae immutabilis & necessariae illuminare , Religioni adeo consorme mihi videtur , imo etiam ita prorsus neccis rium ut cuicunque veritati certum de solidum subjiciatur fundamen-t.:π., ut illud ad extremum usque explicare & defendere muneris mei esse
278쪽
Sbu EXPLICATIONES ad Lib. II. asy
arbitrer; Phantasticus, illummitus, sanaticus haberi, caeterisque nominibus quae cavillatriκ tenuium ingeniorum imaginatio rationibus quas non intelligit, seu quarum vim non potest declinare , objicere solet, nuncupari malo , quam sateri corpora posse me illuminare & erudire , me mihimetipsi esse magistrum , rationem & lucem ; M QR sicere , ut omnium solidam consequar cognitionem , si memet ipsum consulam aut homines, qui quidem aures meas ingenti strepitu possunt obtundere, sed qui sane nullam lucem queunt menti meae aD sundere , consulam. Adsunt igitur adhuc quaedam argumenta ad confirmandum dogma in Capitibus quibus illustrandis haec scribo positum. Nemo est qui homines veritatem posse cognoscere non sateatur.
Imperitissimi etiam Philosephi homines nescio quam rationem , quam non determinant , participare consentiunt. Atque hanc ob causam hominem definiunt , animal R AT IONIS particeps. Quippe nemo est qui confuse saltem non noverit , disserentiam essentialem hominis consistere in conjunctione necessaria quam habet cum ratione universali, quamvis pauci quis ille sit qui rAtionem illam includit cognoscant,
aut cognoscere curent. Video, exempli gratia, bis duo esse quatuor, & amicum meum praeserendum esse cani meo, ac neminem hominum esse qui id non cognoscat aeque ac ego pro certo habeo. Iam autem illas veritates in mente aliorum non video, sicut alii illas in mea non . . vident. Necessse igitur est rationem universalem essὰ quae me & om- qnia Entia intelligentia quae existunt illuminet. ' Nam si ratio quam con- - sem esse sulci eadem non esset quae Sinensibus respondet, manifesto patet me quod dicis non polle aeque cerie scire ac ego si io , Sinenses videre easdem veri- tates quas ego video : Itaque ratio quam consulimus, dum nosmet intra nos colligimus , est ratio universalis. Dico quum nosmetipses intra nos colligimus; hic enim non loquor de ratione illa quam se- isti quisse id quitur homo affectu aliquo permotus. Quum homo aliquis vitam e- videmus
qui sui potiorem habet vita aurigae , suis quidem adduetus rationibus ηπ tζοid astit; sed rationes illae ipsi peculiares sunt quas omnis vir hene sa-nus horret. Rationes fiunt quae revera non sunt ratιo Ies , quia siummae rationi , seu rationi universali quam omnes homines consulunt, iριά qua su-
consormes non sunt. pra menter
Ideas rerum esse immutabiles , veritatesque te leges aeternas necessarias pro comperto habeo ; fieri nequit ut secus sint quam n . A . sunt. Iam autem in me nihil video quod immutabile & necellari- Cons. n. um st; possum aut non existere, aut non esse talis qualis ego sum, Aug. lib. x. possunt esse mentes mihi non similes; certus tamen sum non posse esse mentes quae alias veritates & alias leges videant diversas ah qq. ' quas video : Nam omnis mens videt necessario bis duo face re quatuor, ec amicum nostrum praeserendum ciIe cani nostro. Concludamus igitur ra--8. O.
279쪽
tionem quam omnes mentes consulunt esse rationem immutabilem &necessariam.
Insuper eandem illam rationem infinitam esse evidens est. Mens humana infinitum triangulorum , tetragonorum , pentagonorum intelligibilium , & aliarum similium figurarum numerum esse aut esse posse clare concipit. Non modo concipit ideas figurarum ipsi nunquam esse defuturas, seseque novas semper reperiuram , licet in aeternum ad ejulmodi ideas duntaxat incumberet. Verum etiam infinitum in ipsa extensione percipit, nec enim dubitare potest quin inexhausta sit idea quam h bet de si alio. Mens clare videt numerum illum qui multiplicatus per se ipsum facit s. aut aliquem ex numeris inter Φ. & 9. inter 9 & I6. inter I 6. & as. Sec. esse magnitudinem , relationem , fractionem , cujus termini plus halaent numerorum arithmeticorum quam possiant esse ab uno orbis polo ad alterum. Clare videt illam relationem talem esse, ut Deus sbius possit illam complesti , utque ea accurate exprimi nequeat, quia ad illam eκprimendam opus est fraetione cujus duo termini sint i finiti. Multa alia similia exempla possem afferre eκ quibus non modo sequitur mentem humanam esse finitam , sed rationem etiam quam consulit et Ie infinitam. Et enim mens clare videt infinitum in hac ratione, quamvis illud non capiat; uno verbo ratio quam homo consulit est infinita quia exhauriri nequit, ac semper ipsi aliquid suppetit quod resipondeat quacunque de re interrogetur. Sed si rationem cujus omnes homines sunt participes universalem infinitam , i mrnutabilem, de necessariam esse verum sit; inde illam in ipsa Dei ratione non disterre constat; solum enim ens universale de insinitum in se includit rationem universalem Se infinitam. Omnes res creatae sunt entia singularia ; ratio igitur universalis non ost creata. Nulla res creata est infinita; ratio infinita non est igitur res creata ; sed ratio quam eonsillimus non modo est universalis de infinita, est praeterea necessaria de anulla re pendens; immo illam Deo ipso certo sensu miniis ab hac illave re pendentem concipimus. Namque Deus agere nequit nisi juxta illam rationem ; ab illa pendet aliquo sensu ; illam consulere de Mui ipsum oportet; Iam autem Deus nihil consulit praeter se ipsum; ab ullare non pendet. Illa igitur ratio ab ipse non distinguitur; ipsi est eoaeterna te consubstantialis. Deum plectere innocentem , mentes corporibus subjicere non posse, ipsumque ordinem sequi teneri clare videmus. idemus igitur normam , ordinem, rationem Dei. Quam enim aliam sapientiam possemus videre praeter sapientiam Dei, cum de illa non dubitemus dicere Deum ad illam sequendam teneri
Sed quicquid sit, an potest concipi sapientia quae non sit sapientia Dei l Salomo , qui de Sapientia tam diserte loquutus est , an duas distinguit Z Nonne nos docet sapientiam quae ipsi Deo coaeterna est , de per quam ordinem quem in ipsus operibus conspicimus instituit, eandem
280쪽
Ωυ EXPLICATIONES ad Lib. II. a I
dem esse quae omnibus mentibus praeest, quam consulunt Legissatores, ut leges juvas & rationi consentaneas serant. Oetavum Proverbiorum
Caput legere sussiciet cuicunque si hujus Veritatis certior fieri voluerit. Non me latet Scripturam sacram de sapientia quadam loqui, quam sapientiam saeculi, sapientiam hominum appellat: sed ibi de rebus ut apparent , ac secundum vulgi opinionem & captum loquitur. Nam in aliis locis sapientiam illam non modo coram Deo . Verum etiam coram omnibus hominibus qui rationem consulunt , nihil esse praeter stultitiam& abominationem nos docet. Certe, si veritates & leges aeternae penderent a Deo, si a voluntate libera Creatoris institutae fuissent; uno verbo , si ratio quam consulimus non esset necessaria & a nulla re pendens; nullam amplius veram fore scientiam evidens mihi videtur. Et is in periculum erroris adduceretur , qui assereret Arithmeticam aut Geometriam Sinensium esse similem nostrae. Etenim , si absolute necessarium non esset bis q. esse 8. aut tres angulos trianguli esse aequales duobus rectis, qui possemus certi esse illas veritates non esse similes nonnullis propositionibus in quibusdam tantum universitatibus remiis, aut quae per aliquod tempus tantiim vigent ' An clare videmus Deum non posse desinere velle ea quae voluit voluntate prorsus libera de indisserentii Vol potius , an
clare videmus Deum non potuisse quaedam velle ad certum duntaxat tempus, in quibusdam locis, certorum duntaxat hominum aut ceriarum Entium specierum respectu; posto, ut volunt , Deum fuisse plane lit,orum & indisserentem in ista voluntate 3 Ad me quod attinet, non possiam concipere necessitatem in indisserentia, res adeo oppositas
conciliare nequeo. Attamen lubens supponam nos clare videre, Deum voluntate omnino indisserenti ad omnia tempora & in omnibus locis instituisse veritates & leges aeternas , quae nunc immutabiles sunt propter ipsius decretum. At ubi qui talia supponunt vident illud decretum Z An Deus aliquod creavit ens istius decreti repraesentativum ' An dicent decretum illud esse modificationem ipsorum mentisῖ Vident clare illud decretum, siquidem ab illo acceperunt immutabilitatem veritatibus ex legibus arte nis cerio competere; sed ubi illud vident ῖ Certe nis illud in Deo videant , illud non vident. Nam illud decretum non potest esse , nisi
in Deo sit, nee potest videri nisi ubi est. Philosophi igitur nihil quie-
quam certo tenere possunt nisi Deum consulant, & ab ipso responsum accipiant. Exclament super hoc quantum voluerint: ipsis aut cedendum est, aut flendum.
Sed, ut dicam quod res est , decretum illud est mera imaginatio . nullo freta sundamento. Quum de ordine , legibus, & veritatibus aeternis cogitamus, ipsarum causam non inquirimus ; nullam enim habent. Necessitas illius decreti non apparet; ac de illo prima fronte nunquam cogitatur. Sed contui simplici mentis intuitu evidenter resecipi-