Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

satis non considerantes omnia confundunt. Semper erunt rustici, pus-

ri, seminae & sorsεn eruditi atque etiam Doctores qui de his simi didihitaturi. Sed seminae, pueri, do fit , indocti , ingeniosi & stupidi

nullo negotio capiunt, per ideam quam habent extensionis, ipsam esse capacem quarumvis figurarum. Extensionem doloris , saporis, odoris, aut alius cujuslibet sensationis non esse capacem facile concipiunt, dira ideam qua extenso repraesentatur attente & fideliter consulunt. Nul- la enim qualitas sensibilis includitur in idea quae repraesentat extensio

nem.

Possunt quidem dubitare arr corpus sit capax sensus, aut possit aliquam recipere qualitatem sensibilem , an vero secus. Sed id fit quia per corpus aliquid aliud intelligunt quam extensionem , nullam corporis hoc sensu accepti claram habent ideam. Sed dum Cartesius , aut Cartesiani quos alloquor, mentem corpore melius cognosci asserunt, per corpus nihil aliud intelligunt qu1m extensionem. Quomodo igitur' possunt defendere naturam mentis clarius cognosci natura corporis; climidea corporis aut extensionis adeo clara sit ut, omnes inter se consentiant de iis quae includit vel excludit, cumque idea mentis ita consusast, ut Cartesiani ipsi quotidie disputent, an modificationes coloris ad ipsam periineant.

Natura subsanrise, inquiunt isti Philos,phi post Cartesium, eo distim

eo si filiis cognos itur quo plura ejus attributa cognoscuntur. Iam autem nulla P- ω Io, res est cujus tot cognoscamus attributa quam mentis; quia quotquot in aliis rebus cognoscuruis totidem possunt recenseri in mente, ex eo quod ilia co- gnoscat. setque ideo i ius natura omnis alius rei natura notior es. Sed quis non videt, multum esse discriminis inter cognoscere per ide- am claram , de cognoscere per conscientiam. Quum cognosco bis duo

esse quatitor, id clarissime cognosco; sed clare non cognosco id quod in me est quod hanc cognoscit veritatem. Id equidem sentio; id novi per conscientiam aut per sensum internum ; sed illius nullam habeo ,

claram ideam, ut habeo de numeris, inter quos possum clare deprelien- dere relationes. Posssum mmerare tres in mente mea proprietates. Primam qua cognosco bis duo esse quatuor; secundam qua cognosco ternarium numerum ter repetitum esse 9. de tertiam qua cogi osco quaternarium numerum, quater resumptum essicere I 6. Iino, si ita libuerit, . tres istae proprietates inter se. different, & sic in me innumeras potero numerare; sed nego claσe a me cognosci naturam earum rerum quas . in me numeraturus sum. . Ut numerentur eas sentire sufficit. Possinnus dicere nos habere ideam claram entis alicujus ipsiusque na- turam a nobis cognosci, quum illud cum aliis, quorum etiam claram ihabemus ideam , possumus componere, aut saltein cum possiamus co serre inter se modificationes quarum ens illud capax est Claras habc- mus ideas numerorum & parcium extensionis. quia haec possunt inter 's' consurri. Numerus binarius cum quaternario potest comparari, qua-

302쪽

su EXPLICATIONES ad Lib. III. an

reor cum seκ decim; & unusquisque numerus cum omni alio. Quadratum eum Triangulo, Circulus cum Ellipsi , Quadratum & Triai gulus cum omni alio Quadrato & omni alio Triangulo conserri potest;

de sic possunt clare cognosci relationes quae sunt inter illos numeros , ill 1sque figuras. Sed mentem nostram cum aliis mentibus non possi mus conferre , ut aliquam illius relationem clare cognoscamus. Relatio quae est inter voluptatem dc dolorem , calorem de colorem non potest clare dignosci, vel, ut de modificationibus ejusdem generis durita-Xat loquar , non potest accurate determinari relatio quae est inter viride de rubrum , flavum de violaceum , neque etiam inter violaceum de violaceum. Bene quidem cernimus alterum esse altero obscurius aut

lucidius, sed nescimus de quanto sit obscurius aut lucidius; de quid sit

esse obscurius aut lucidius. Nustam igitur claram habemus mentis aut ipsius modificationum ideam. Et quamvis videam aut sentiam colores, lapores, odores , possum dicere, ut dixi, 'me eas non cognoscere perideam claram ; cum illius relationes clare cernere non postim. Possum equidem deprehendere accuratas relationes seu analogias inter senos; octavum tonum, seu diapason, exempli gratia , esse duplicem , quintarium tonum seu diapente esse ut 3. ad a. quartum seu diatessaron ut q. ad 3. sed istas analogias cognoscere nequeo per sensotionem meam. Si novi octavum tonum esse duplicem, id novi quia 'experientia comperium habeo, eandem chordam dare octavum , ubi, 'postquam integra pulsata fuit, deinceps pulsatur postquam divisa fuit in 'duas partes aequales; de quia novi numerum vibrationunt esse duplicem tempore aequali, aut aliquid simile; quia trepidationes aeris, vibrationes chordae, de ipsa chorda possunt comparari per ideas claras; de quia distincte cognoscuntur relationes quae possunt esse inter chordam 8e ejus 'partes, sicut de velocitatem variarum vibrationum. Sed soni in seipsis non possunt comparari , seu quatenus qualitates' sensibiles de modificationes mentis; nec eorum relationes dignosci.'

Et quamvis Musi di varias e sommtLis optime distinguant; earum tamen relationes non cognoscunt per ideas claras.' Solo aurium organo 'de sonorum disserentia judicant, non ratione. Atqui nemo dicet aurem judicare per ideam claram, aut aliter quam per sensum. Ipsi igi tur Musici null1m sonorum claram habent ideam , quatenus sunt sensa-

tiones aut: modificationes mentis: Unde consequitur nec mentem nec

ipsus modificationes per ideam claram concipi, sed sol sim per conscientiam aut sensum internum.

Praetcrea, qua in re consistant mentis dispositiones quibus ad agendum 'de ad sibi repra sentandas res objectas promptior fit, nemo novit. Ne- quidem possumus concipere qua in re ejusmodi dispostiones sitae esse

queant. Addo etiam neminem posse ratione certiorem fieri, an mens sola a corpore separata, aut sine relatione ad corpus considerata, habi- tuum dc mcmoriae sit capax. Quomodo tamen haec possumus ignorare ι

303쪽

ILLUSTRATIONES

si natura mentis sit notior natura corporis λ Nullo negotio videmus qua in re consistat iacilitas qua spiritus animales suse per nervos diffundunt, per quos jam saepius fluxere; aut saltem nullo nugotio comperimus, tu-hulis nervorum sese dilatantibus & fibris ipsi rum certo modo inflexis, spiritus animales posse facile insinuari. Sud quid possunius concipere

quod queat augere iacilitatem mentis ad agendum aut ad cogitandum yx roseetia fateor me rem non posse assequi. Centies nai is sum contulo ut

has percipiam dispositiones, sed nihil est quod mihimet rc Ipondeam super hac re; quamvis vividistine senuam issam facilit.item qua in ine

quaedam excitantur cogitationes, ac nisi rationibus specialibus eo add Cerer ut credam me revera tales habere dispositioius, quan vis illas non cognoscam in me , judicarem in rarente mca nec hia Uituri nec mem riam spiritualem esse. Quicquid sit, cum circa haec haesitemus , id manifesto arguit nos res tam cure non cogntalcere quam vulgo contendunt; nam dubia cum evidentia & ideis cutis stare nequeunt. Eeel.eap. p. Hominem oculatis limum , an dignus sit amore , an vero odio cum e-

- videntia cognoscere non posse certum est, ut loquitur Sapiens , sensus im 4 ηπιρος , conseientia quam de nobismet ipsis habemus nihil nos certo docet hac de re. Paulus quidem dicit sibi suam cons ientiam nihil eκ-avim mihi probrare; non asserit tamen se justificatum esse; qum asserit id ipsum non muscura Iustificare, nec audere seipsum judicare , quia Dominus est qui judicat sum. Sed ipsinn. Sed cum claram habeamus ordinis ideam , si aeque claram habe-- remus mentis ideam sensu interno quem de nobismetipsis habemus, evi- qui denter cognosceremus an esset ordini consorinis necne; posIemus etiam

aurem -- accurate cognoscere omnes ipsius habitus internos ad bonum M ad malum

dicar me quotiescunque aliquem earum haberemus sensum. Sed si possemus nos cognoscere quales sumus reapse, superbiae non essemus adeo obnoxii; ' verisimile est Petrum die urum fuisse Iesu Christo quem erat abia ab is 3ν. gaturus. Cur te nunc non sequerer , vitam inrum Pomim pro te. Nam illo virium suarum & sinceri affectus sensu evidenter potulit et videre, an ipsi satis suisset roboris & animi ad vincendam mortem , seu potius ad toleranda probra ancillae quorundam simulorum. Si natura mentis natura cuiuslibet alius rei notior esset; si idea quam de mente habemus aeque clara esset ac idea corporis hoc unum quaero. Cur videlicet tam multi illam cum corpore confundant ' Duae idear clarae & omnino diversae possuntne confundi ' Dicamus quod res est. Qui idem nobiscum non sentiunt ratione sunt praediti aeque ac nos; easdem rerum habent ideas; eandem participant rationem. Cur igitur consumdunt ea quae distinguimus 3 An in aliis casibus unquam confundunt res quarum claras habent ideas An unquam duos diversos numeros ab iis confundi videas 3 An quadratum pro circulo acceperunt i Mens tamen longius differt a corpore quam quadratum a circulo. Duae enim sunt substantiae nulla in re inter se convenientes, nihilominus tamen eas coinsundunt , certe aliquam in agnoscenda illarum disseremia esse disticuli

te In

304쪽

tem necesse est. Id simplici mentis appulsu non deprehenditur, & r tiociniis opus est' ut concludamus alteram harum substantiarum non es Iealteram. Attente consulenda est idea eκtensionis , & agnoscendum eκ- tensionem non esse modificationem corporis, sed corpus ipsum , cum nobis repraesentetur ut res subsistens, & ut principium eorum omnium quae clare concipimus in corporibus. Unde fit ut, clim modificationes arum corpus capax est , nullam habeant relationem ad qualitates sensibiles , oporteat uibjectum illarum qualitatum , vel potius ens cujus qualitates illae sunt modificationes a corpore multiun differre. Sine his aut smilibus ratiociniis non possumus quin mentem cum corpore consund mus. Sed si ideam mentis claram haberemus, ut habemus corporis , certe ad amhages illas confugiendum non esset ut ab illo distingueretur. Id primo intuitu , & eadem facilitate qua cognoscimus quadratum non esse circulum , deprehenderetur. Hic non immoror fusius probando mentem ipsiusque modificationes non cognosci per ideas claras. Quacunque nos inspiciamus , id satis agnoscitnus. Et iis quae jam in libro de Inquisitione Veritatis super hac de re dixeram haec duntaxat addo , in quorundam Cariesanorum gratiam qui istam meam carpebant sententiam. Si ipsis hae additione non secerim fatis; expectabo donec istam claram ideam quam in mestustra conatus sum reperire mihi ostendant. .

ad Caput Oelavum Secundae Partis Tertii Libri. De vocibus vagis oe generalibus nihil significantibus:

Quomodo ab aliis distinguamur.

UT T intelligantur quae in nonnullis locis dixi eos reriim rationem non reddere, qui eas 'explicant per voces Logicas & per ideas generales , hoc ad animum revocaret sussiciet; nempe , quicquid exi Giit, clim redigatur vel ad ens vel ad modos entis , omnem vocem qua

neutrum horum distineth & speciatim designatur nihil distineti significare. Id mihi evidentissimum videtur sed quodcunque in se evidens

est , tale semper non est respectu omnium. Apud homines iste mos imvaluit ut verbis inanibus sese de alios pascant. Omnes voces quibus aures non laeduntur inter homines usu valent; de veritas in quotidianis hominum sermonibus ita negligitur , ut qui loquuntur non secus ac qui audiunt ad illam nequidem respiciant. Loquacitas omnium naturae do- 'tum us est praestantissima ue imaginationis sermo omnium mediorum ad

petris r

test nona 'Christiana rum Med, 'talionum.' a

305쪽

. ILLUSTRATION Es

persuadendum est optirnum , & memoria vocibus obscuris & incomprehensibilibus abundans semper prae caeteris omnibus praesulgebit, quicquid dicant Cartesiani. Ubi homines veritatem unice diligent, ad ea quae sunt dicturi tunc

attendent; quae audiunt accurate examinabunt; voces sensu vacuas an

pernabundi respuent, de ideis claris duntaxat adhaerescent. At quandonam homines veritatem unich diligent i ubi nincirum a corpore non amplius pendebunt, nullam amplius relationem necessariam ad res sensibiles habebunt, sese mutuo non amplius corrumpent , ac magistrum ipsos in intimo meruis recessit edocentem fideliter conssilent, .sed id in hac vita nunquam continget. Interea tamen omnes veritatem aeque non negligunt, si multi snt

qui verba sine examine effutiant , qui ea indiscriminatim audiant de recipiant , quique ad nihil aliud attendant qu1ni ad ea quibus moventur, sunt etiam qui ad veritatem adipiscendam de alios docendam serio i cumbant. Atque hos potissimum alloquor; his me rogantibus haec scripsi.

Dico igitur quicquid in , sive actu existat sve non , ac ideo quicquid est intelligibile , redigi ad ens de ad modum entis. Per ens id imtelligo quod est absolutum , aut quod potest concipi solum de sine relatione ad aliud. Per modos entis intelligo quod relativum est, aut quod solum concipi nequit. Iam autem duae sunt species modorum entis; alii modi consistunt in relatione scia analogia partium totius ad aliquam partem eiusdem totius ; alii consistunt in relatione rei alicujus ad aliam quae non sit pars ejusdem totius. Rotunditas cerae est modus entis primae speciei, quia ipsius rotunditas consistit in aequalitate distantiae omnium partium superficiei cum illa parte quae centrum constituit. Motus aut situs cerae est modus entis secundae speciei; nam consistit in relatione

.cerae ad corpora eam citcundantia. Non loquor de motu accepto pro

vi motrice: quippe hanc vim modificationem corporum nec esse, necesse posse clarum est , quoniam quoquo modo modificata concipiantur . non possunt concipi ut vi motrice gaudentia. Si certum si quicquid intelligibile est ad entia aut ad modos entium reduci, omnem vocem qua neutrum illorum designatur, nihil fgnificare clarum cst , dc omnem vocem quae non sgnificat illud ens aut illum entis modum speciatim , csse vocem obscuram de confusam. A que ideo nec quae alii nobis dicunt nec quae aliis dicimus possumus clare concipere , nisi ideas distinctas entis aut modi entis habeamus, quae

respondeant singulis vocibus quibus illi utuntur , aut quibus nos ips uti

mur.

Concedo tamen nos posse uti vocibus quae ideas distinetas directhnon excitant, immo nos ad id interdum adigi. Id possumus, quia non semper necesse est definitionem substituere in locum definiti , Scquia formulis loquendi compendiosis quamvis in se confisis utiliter quan

306쪽

doque utimur. Et ad id cogimur , cum necessitas incumbit loquendi de rebus quarum claram non habemus ideam, quasque non cognosci, mus nisi sensu interno quem de nobismet ipsis habemus , ut cum de mente & ipsius modificationibus loquimur. Cavendum est duntaxat ne vocibus obscuris & aequivocis utamur quum claras habemus , aut quum adstantibus salsam ideam ingignere polliunt. Haec aliquo exemplo clarius intelligentur. Clarius est dicere mundum a Deo creatum suisse per ipsius volu tatem , quam dicere mundum a Deo conditum fuisse per ipsus pot=tiam. Posterior vox est vox Logica; in mente nullam distinctam &specialem excitat ideam, & in hanc potest injicere rifinionem , potentiam Dei scilicet posse esse aliquid diversum ab inicacia ipsius volunt tis. Ii clarius loquuntur qui dicunt Deum peccatoribus condonare in Esu CHRisTo , qu1m qui absoluth dicunt, Deum peccatoribus condonare clementia & misericordia r Hae voces sunt aequivocae. In eam possunt inducere cogitationem, Clementiam Dei scilicet forsan contrariam esse ipsius Iustitiae; peccatum posse manere impune; satissectionem IESU CHRIsTI non esse necessariam , & alia ejuscemodi. Vocibus vagis & quarum significatio non in praecisa saepe utimur, ubi de persectionibus Divinis loquimur. Nec id culpandum est , nam acribe ia Philosophica non est semper necessaria. Sed nesaria stupiditate& negligentia plerique hisce vocibus generalibus ha abutuntur, & eκ iis tot salis eliciuntur consequentiae , ut quamvis omnes homines eamdem Dei habeant ideam , illumque omnes ut ens infinith persectum considerent, nulla tamen imperfectio ips non silerii tributa tempore id lolatriae , ac cepe etiamnum de ipso sermones tanta majestate indigni habeantur. Et omnia quidem ista ex eo oriuntur , quod seriis plerique non conserunt ea quae de Deo dicunt cum idea qua repraesentatur, seu potius cum ipse. . En aliud adhuc exemplum quod mihi mentem subit, qu6dque magni est momenti. Qui contendunt praevenientem delectationem sive gratiam JEsu CHRi- Vid D STt esse per se & natura sui efficacem respectu consensus voluntatis Dico respectu consensus voluntatis, per se enim procul dubio respectu ei voluntatis emcax est; eum semper effectum sortitur quod eam move- ea Epist Ri, de ad bonum serat, quoniam ipsum praebet degustandum , atque las D. M omni tempore invicte volumus esse beati. Qui, inquam, contendunt nudii per se ossicacem esse Servatoris gratiam respectu consensus voluntatis, siquis eis objicit eam selitentiam libertati adversari, ut ipsi Concilii Tri, res usi dentini judicio quo statuitur liberum arbitrium gratia motum ei posse, rum , ibi si Velit, resistere, aut non consentire, tunc respondent suam libertati quo sensi . non adversari sententiam , atque nobis quid em esse potentiam resisten

di gratiae JEsU CHRisTi, sed neminem ipsi tamen resistere, sue hanc ipsi

restiletidi potentiam nullum unquam effectum habere. Nonne potet,

307쪽

per in eff- inquiunt, si velis, te dejicere de senestra , tibi nasuin amputare, o - e pM'los enodere ' Tibi certe sunt hae pDtentiae, aliaeque permultae, verum extra omnem dubitationem postum est nec te nec quemquam alium idei, aili usurum esse potentiis. Multae igitur sunt potentiat quae nullum uneatig ad quam enectum habebunt; Atque talis est potentia quam libero arbitrio voces qui- relinquit gratia IESU CHRISTI ; Potest quidem, si velit, ei non consen-busqaae iiio , sed id nunquam Volet. P υς huju, responsi vitium patefiat susscit hanc elucidare vocem po- rei uni , ipsiusque aequivocationem tollere.

Manifestum est nemini potentiam esse de senestra. se se dejiciendi nisi posito ipsi esse potentiam id volendi. Iam autem nihil velle possumus

sine aliquo incitamento quo moveatur ea , quae nobis est , innata atque invidia felicitatis cupiditas ; Quid est enim aliquid velle nisi ei consentire incitamento quo ad illud volendum impellimurῖ Ante igitur cognoscendum est aut sentiendum quam consentiatur. Cum igitur nobis non sit potentia quicquam volendi sine aliquo incitamento quod cum selicitatis cupiditate consentiat, multum abest ut nobis insit potentia nos de senestra dejiciendi, quoniam periculum estne aut graviter vulneremur, aut etiam pereamus, quod pro magno malo naturaliter spectatur. Cum igitur quis dicit sibi esse potentiam se se praecipitem agendi, ea vox potentia nihil aliud significat quam ipsi esse potentiam corpus situm ad arbitrium movendi , & talis revera ipsi inest potentia : Cilinque haud dubitanter asserit ipsum nunquam de senestra se se praecipitem acturum , semper intelligendum est ipsum id

nunquam lubenti animo facturum , aut sine urgentibus incitamentis quae tunc non praevider , qualis esset metus ne Vivus in cubiculo cremar

tur , auita inimicis trucidaretur ; quia nihil quisquam sine incitamento velle potest. An quis dicere posset D. Petrum etiamnum posse suum abnegare Magistrum , ut inde id colligeretur certas esse potentias quae nullum unquam enectum sorticiatur Z Potest quidem , si velit, sed id velle nequit, imo neque ambigere valet; quia nulla sunt ipsi, incitamenta quibus ad id vel minim im impellatur, atque multa de invicta quidem ipsi sint quibus charo suo Magistro , Deo suo devinci

tur atque totus devoVeatur.

Verum nunc cum mens in corpore suo est in statu explorationis, cum vita hominis est & csse debet pugna continua , quia tempus estsbi acquirendi merita gratiae scilicet acquiescendo ; An dici potest, cum ea nos impellit ad aliquod honum opus exserendum , conc piscentiam non satis incitamentorum suppeditare ut menti saltem remaneat potentia consensum cohibendi, libertas cogitandi, i otium eXan. inandi, imprimis si sit bonum opus cujus habitum nondum contraxerit Z Jam vero si ponatur eum collitieri consensum per quindecim minuta , aut diutius quam durat gratiae delectatio , nonne fit evidens eam gratiam per se non suturam sati Iu efficacem respectu consensus, ii ut haec eadem

308쪽

Sbu EXPLICATIONES ad Lib. III. asy

dem gratia impulisset voluntatem ad bonum illud opus , si motum a grati.ὶ sibi impressum continuo fuisset secuta r Cum aliquis sollicitatur ad

1 e se praecipitem agendum , aut ad sibi etadiendos oculo, , , quaenam ipsi soret causa consensum cohibendi ad expendendum numnam secviturus sit eam suasionem Zverlim ubi gratia aliquem impellit ad se se e mundo subtrahendum , Ecclesiasticataeque vitam an plectendam , procul dubio non ipsi desunt causae consensum cohibendi atque rem expendendi ; Huic igitur, etsi a gratia impulso , vera rcmanet potentia, quae nimus heu lsrequenter ellectum sbrtitur; priori fictilia tantum , quam qui ipsi tribuit aequivoca potentiae voce abutitur; atque is hallucinatui , aut alios fallere tentat qui eo quem dixi modo clarae de evidenti Concilii decisoni re pondet. Eam voco claram & ovidentem; potentia enim illa quae a Concilio definitur, nempe patentia resistendi aut non consentiendi actuali gratiar motui , praevenienti delectationi quae voluntatem actu movet , potentia

eii eκ serendi actum qui in ea potentia designatur & clarissime quidlic Resistere enim aut non consentire sunt voces rotativae ad actualem motum quem in voluntate producit gratia. Certe in sensu divise , hoc est , cum gratia sive tentatio actu Voluntatem non movet, gratiae aut tentationi resisti nequit; id enim esset nulli rei resistere , nulli rei consentire; ut voluntas actu possit gratiae motui resistere, opo tet ut actu eam moveat gratia. Clara esst itaque decisio Concilii, aequivoca non est, nec explicatione indiget. Quae enim potentia se se exserere non potest, nec ullum actum enicere , ea est potentia quae nihil potest, quaeque ideo nulla est. Atqui ii non modo Concilio sed

sibimet ipsis contradicunt qui affirmant libero arbitrio a gratia impulso remanere quidem potentiam ipsi non consentiendi, sed coniradictori uin ei Ie quod suam exerceat potentiam.

Si dixisset Concilium , Qui gratiae motui consentit, illi potentia est ipsi non consentiendi ; tunc non immerito distingui potuisset dicendo, ii si quidem ea est potentia , sed contradictorium est eam potentiam

suurn exserere actum, quia non potest voluntas ei sina ut consentire fenon consentire : Contradictorium est quod Deus talem gratiam lini his naul de concedat Se non concedat; atque itidem quod et i irrit SeConsentiam & non consentiam ; verum nulla est contradictio quod ex altera parte Deus mihi suam concedat gratiam . atque ego simul ipsi non consentiam , nisi supponatur nullam mihi esse posse catissim consensium meum denegandi, aut mei consensus actum non cile liberum

nec a me pendere.

Sed praecipue in rebus Physicis , hisce vocibus vagis de generalibus

ut nullas disineias entis aut modi entis excitant ideas , ali utuntur hilosophi. Exempli gratia quum dicunt corpora ad c iura 3: sitam tendere; gravitate propria deprimi, Letitae sursum serri, natur. rsu a m

P p a veri,

309쪽

veri, fornras successive mutare ; virtutibus , qualitatibus , saeuitaribis,&c. agere; utuntur vocibus nihil significantibus; Ze istae omnes propositiones iunt omnino falsae eo sensu quem ipsi affingunt plerique rh, losophi. Nullum est rexurum sensu quo vulgo accipitur. Istae voces gravitatis , formae , natura de aliae similes nec entis nec modi entis excitant ideam. Voces sunt sensu vacuae , viris sapientibus cane pejus MLςα 1 angue vitandae. Scie, uia infensati inrararrabilia verba, inquit Scriptura. Istae voces ad tegendam Pseudo-Dociorum ignorantiam te ad persuadendum stupidis & impiis Deum solum non esse veram omnium camsam , duntaxat utiles et se pos Iunt. Id mihi certum M captu facile videtur. Τamen plerique de omnibus libere de confidenter loquuntur , an voces quibus utuntur claram de accuratam Itala rant significationem parum anxii. Iinmo sunt Auth res qui plurima composuurunt volumina , in quibus aliquem observare locum ubi intelleκerint quid talpserint dissicillimum est. Itaque qui multa legunt, se nones vagos oc generales salsorum Doctorum cum vene-- ratione auscultant, in crassit lima versamur ignorantia. Nec ab ea ipsis posse liberari video, nisi statuant in nullius unquam verba jurare ; Mnis ideas distinetas conjungant cum vocibus maxime vulgaribus quibus alii utuntur. Istae enim voces clarae non sunt ut vulgo putant. Clarae duntaxat ridentur ob frequentem & perpetuum ipsarum usuin; quia plerique se clare intelligere arbitrantur quae dicunt, aut quae audiunt; cum dicunt aut audiunt res centies jam dictas & auditas, quamvis nun

quam eXaminatas.

ILLUSTRATIO

ad Conclusionem Trium Priorum Librorum. Medicos o quos vocant Directores nobis esse omnino necessarios. Sid ipsos in multis casibus consulere ρο sequi persecutofum esse.

Homo ante peccatum omnia ad mentem & corpus in statu persee o conservanda necessaria proculdubio habebat. Nec Medico nec Directore indigebat; Veritatem internam ut ossicii normam fallere nesciam consulebat; sensus ita fideles erant ut ipsum nunquam sellerent in usu Corporum quae ipsum circumdabant , ad proprii ipsius corporis

conservationem.

Sed post peccatum res valde fuerunt immutatae: Assectus longe saepius consulimus quam veritatem aut legem aeternam ; de sensus nostri

310쪽

ita sunt inordinati, ut illos sequendo famitatem & vitam interdum amittamus; & qui ubique peritiae suae satis fidunt ut seipsos regere posse

credant , in errores crassos ut plurimum incidunt quibus serius experiuntur se magistrum sequutos esse non sapienti Isimum. Possum tamen ni fallor dicere peccatum omnes mentis facultates ita non perturbasse, ut in multis non possimus nosmetipsos consulere ; ac saepe evenire , ut vitam animae aut corporis amittamus, quia ad Μ dicos artis suae parum peritos confugimus, quique temperamentum nos trum satis non norunt, vel ad Directores Religionis & Doruinae de Moribus ignaros, quique conscientiae. adyta non rimantur , ut varia vincula variasque dispositiones eorum a quibus consuluntur deprehendere possint. Quae ad conclusionem trium priorum Librorum de Inquisitione Veritatis dixi, eo adduxerunt' nonnullos ut crederent me in ea esse sententia, homines ad conservandam sanitatem & vitam , sensus & apsectus suos in omnibus sequi debere ; ac ut ossicium suum discant, ipsis inutile esse alios homines consulere , cum sapientiam aeternam habeamus magistram , quae nos in intima ratione clare alloquitur. Et quamvis nec dixerim , ac ne quidem cogitaverim Medicos & Dircctores esse inutiles, nonnulli ad judicandum de concludendum praecipites hanc meam esse sententiam sibi persuaserunt , quia serian ipsi sic sentiunt; de quia hominem non tam considerant ut nunc est, qu imul erat ante peccatum. Haec igitur mea est super hac quaestione sen

tentia.

Homo in duplici statu potest considerari in sanitate & in morbo. Si in prospera valetudine consideretur, nullum, ni fallor, dubium est, quin ipsius sensus ad sanitatem illam conservandam ipsi longe sint utili res ratione de peritissimorum Medicorum experientia. Medicus arcessendus non est ut notum s at quodnam pondus homo possit sustinere; an lignum Se lapides edere debeat; an praecipitem se dare possit. Semsus ipsum breviter ac tuto quid ipsi in his casibus frequentissimis agendum sit docebunt, te id sussicere mihi videtur ad ea quae in conclusione trium priorum Librorum a me dicta sunt ab omni criminatione

defendenda.

Vertim id non sussicit ut istud a me cogitatum aut etiam dictum in alio loco possim defendere ; nempe, sessus nostros incis sis mire δε- I fungi, er ad finem suum nos mori tam justo tamque fideli ducere , 'ut

corruptionis O inordinationis immerito accusari tideantur. Nam semper existimavi mirum illum ordinem qui in sensationibus nostris relate ad vitae conservationem occurrit, non esse sequelam peccati, sed primam naturae institutionem. objicitur istum ordinem nunc valde interruptum esse, sique semsus nostros sequeremur , nos saepe non modo venenum esuros esse,

sed plus saepe cibi sumpturos quem stomachus serre Be concoquere valet.

SEARCH

MENU NAVIGATION