Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

. IL

ipsius voluntates istorum entium NMatione longh praestantiores sunt; . . Immo ipsius voluntates omnibus ei bus seu operibus quae producunt longe antecessunt: Ac si Deus hunc mundum visibilem condidit, licet per se indignum actione qua formatus suit; id fecit propter fines Philosophis incognitos, de quia in Iesu Christo seipsum honore afficere po-

ten , quem res creatae ipsi deserre non possunt. Quum domus aliquem virum probum lapsu suo obruit , ex hoc eventu majus emergit malum quam quum bellua Vorat' aliam helluam, aut quum corpus reflecti cogitur ob impulsionem corporis obvii r Sed Deus voluntates suas non multiplicat, ut iis quae vel vere vel appare ter ordini repugnant, quaeque necessario sinuuntur ex legibus natur libus , medeatur. Deus leges suas nec corrigere nec mutare debet,

quamvra monstra quandoque producant. Ordinem & simplicitatem viarum suarum confundere non debet: Parva negligere ipsum decete hoc est, non debet voluntates speciales habere ut producat essestus qui ipsius volutuatibus inferiores sunt, ac actione causae producentis indigni , Deus miracula non edit , nisi suum ordo quem sisnper sequi urid postulat; jam autem ordo vult ipsum agere per vias sina rationes simplicissimas , nec ullas in .ipsius voluntatibus admittit exceptiones , nisi quum consiliis ipsius omnino necessarium est, quum ipsius agendi rationis simplicitas & uniformitas tanto non afficiunt honore ejus prae scientiam & immutabilitatem quanto ejus sapientiam , justitiam , bonitatem , aut aliud aliquod ex ejus attributis afficeret Hiquod miraculum ; uno verbo , in quibusdam occasionibus nobis penitus ignotis. Quamvis ordini aut sapientiae Divinae cuncti conjungamur, omnes tamen ipsius leses non novimus Quid ficere debeamus in ipsa vid mus ; sed in ipsa non cognoscimus quicquid Deus velle debet, nec ad id cognoscendum nimis laborandum est. Insigne hujusce rei nobis suppetit exemplum in damnatione innumerorum hominum quos Deus in iis saeculis quibus error ventati omnino praevaluit perire permisit. Deus est summe bonus e omnia opera

sua amat, omnes homines servari de ad cognitionem veritatis venire vult, illos enim omnes fecit ut ipso potirentur e maximus tamen e rum numerus damnatur, maximus numerus in erroris tenebris vivit de

moritur, ac in aeternum in iis pennanebit. Undenam istud Nunquid quia Deus agit per vias simplicissimas , de ordinem sequitur Iam docuimus sGundum ordinem Deum non debuisse voluptatibus ' indeliberatis praevertere voluntatem primi hominis ex cujus lapsu orta est

naturae corruptio. omnes homines ab uno oriri operae pretium erat,

non modo quia haec ratio est simplicissima, sed etiam ob rationes nimis Theologicas de nimis abstractas ut hic possint exponi: Id denique ordini quem Deus inuitur de sapienriae quam per consulit in staconsiliis formandis Ze exequendis consorme esse credendum est. Peccatum primi hominis innumera peperit mala ; id negari nequit. Sed

certe

332쪽

certe ordo postulabat Deum illa permittere mala , atque hominem in eo constituere statu in quo posset peccare, ut id alibi probavi. Deus opus suum reparaturus , nonnisi raro gratiam illam victricem largitur quae pertinacissimorum peccatorum malitiam superat. Gratias saepe largitur inutiles ad eorum conversionem qui eas recipiunt, licinearum inutilitatem illorum respectu praeviderit. illas nonnunquam aD satim prolandit quanquam tamen paucissimos tantum producant effectus. Cur tot ambages Se viae indirectae ' Sufficit ipsum positivε velle peccatoris conversionem , ut eam modo efficaci de invicto producat.

Nonne igitur pat* ipsum agere per rationes simplicissimas , & ordinem id postulare , quamvis ordo iste nobis semper non sit notus' Deus enim agere nequit nisi cuin ordine & sapientia, quamvis ipsius ordo & sapientia menti humanae me sint impenetrabiles. Quaedam sunt leges in ordine gratiae simplicissimae , secundum ' quas Deus ordinarie a t. Namque ordo gratiae suas habet leges aeque ac ordo naturae : Lices illas non cognoscamus ut leges communicationis motuum videre solemus. Sequamur modo consilia nobis ab illo cui leges gratiae persecte notae erant in Evangelio madita. Haec obiter dixi ut injustis peccatorum qui I U CHRIsTI consilia se spernantur , de malitiam suam ac inordinationem Deo imputant quererelis satisfacerem. Deum in ipsorum gratiam edere miracula vellent, ac leges gratiae ordinarias sequi recusant. In deliciis sese volutant, honores ambiunt, vulnera suo cerebro rebus sensibilibus inressa perre- tuo resticant, ac nova sepe accipiunt; & Deum ipsos miraculo sanare exigunt; AEgris similes qui prae morbi acerbitate fascias vulneribus o duetas ferre non valentes illa renovant, ac postea ubi mors imminet de eorum crudelitate queruntur qui vulnus curant. Deum ipsos salvare volunt ; quia, inquiunt, honus est, sapiens, potens; penes ipsum est nos selicitate donare , nos creare non debuit ut nos perderet. Sciant igitur

Deum revera ipsos salvare velle , & in finem fecisse quicquid secundum ordinem & sapientiam quam voti sulit fieri deberet. Nos ab ipse derelinqui credere non debemus , cum ipse proprium Filium suum ut esset Μediator noster & victima nobis dederit. Deus cerie nos vult salvare, di quidem omnes; sed viis quas sedulo inquirere M accurate sequi debemus. Deus non debet consulere affectus nostros in consili rum suorum executione ; solam sapiEntiam consulere , solumque ordinem sequi ipsum decet. Et ordo postulat nos Iesiim Christum imitari, ipsiusque consilia sequi ut sanctificemur & salvemur. Quod si Deur omnes homines ad id non praedestinaverit ut essent consormes imagini illius , qui est Electorum norma & exemplar , id sit quia Deus agit per vias simplicissimas relate ad decreta sua , quae ad ipsius gloriam omnia tendunt; quia Deus est c uia universalis , nec debet agere ut causae speciales , quae circa singulas actiones suas voluntates habent spe

ciales; quia Dei innentia quae hac in re nobis est inscrutabilis rem sic S a a voluit;

Sermonem Tractitius de natura

333쪽

ad ejus Dis

serti circaria arula V. T.

ILL UsT RATIONES

voluit; Denique quia haec Dei oeconomia Deo dignior est alii quae

reprobis magis sevoret. Namque reprobi dan nantur secundum ordinem non miniis adorandum ordine secundum quim Electi sanctificantur de salvantur; ae sela ordinis ignorantia , & pi ilautia eo adducuntur ii mines ut damnent dispensationem quam Ani eli & Sancti in aeternum mirabuntur. Alibi iusius respondeo ad dissic altates quae adversus Divinam Providentiam moventur. Sed ad causatum secundarum efficaciam redeamus.

QUINTUM ARGUM 3NTUM.

Nisi corpora certam quandam naturam, aut vim ad agendum haberent , sique Deus omnia efficeret in effectibus etiam maximε ordinariis , nihil non esset supernaturale, distinctio naturalis & supernaturalis adeo vulgata , de universali Doctorum consensu probata inepta foret& chimaerica.

Respondeo hane distinctionem in Aristotelis ore esse ineptam , namque natura ab isto Philosopho instituta est mera chimaera. Dico hanc distinctionem in ore vulgi de rebus per impressionem sensibilem iudicam iis non esse claram ; nesciunt enim praecise quid sibi velint, dum dicunt ignem urere natura sua. Dico denique hanc distinctionem posse tolerari in ore Theologorum , si per effectus naturales eos intelligant qui sequuntur ex legibus generalibus , quas Deus instituit ad omnium produ&onem de conservationem , ac per effectus supernaturales eos qui non pendent ab his legibus. Hoc sensu ista distinetio vera est. Sed Philosophia Aristotelis conjuncta cum sensuum impressione illam distino . tionem periculosam reddere mihi videtur ; quia eos qui nimia veneratione miseri istius Philosophi colunt opiniones , aut qui sensus consulunt , clim apud seipsos secedere deberent ad veritatem consulendam , a Deo avertere potest. Itaque hac distinctione utendum non s ret nisi simul explicaretur. Augustinus vocem fortunae qua usus sue tr. Conie: repudiavit, licet pauci ea decipi possent. Divus Paulus de idoro. lothytis loquens , idola nihil esse monet. Si natura a Philostellia Ethnica excogitata sit chimaera , si sit purum nihil, id monendi iunt Lectores ; multos enim illa fallere possunt. Quamplurimi opera Dei imprudenter illi tribuunt, & huic idolo seu figmento terebri fascinati honores soli numini debitos deserunt. Miraculorum Sc quorundam effectuum extraordinariorum magnitudine & sapientia ipsius aliquo sensu parum dignorum Deum authorem esse quidem satentur. Sed effectus illos immutabiles & ordinarios quos seli sapientes admirari norunt, potentiae natura suae imaginariae tribuunt. Immo hanc dispositionem admir

bilem Diqiliaco by Corale

334쪽

bilem qua omnia corpora viventia ad sese conservandum , & sibi simile producendum apta sunt, istius quam fingunt naturae esse effectum autumant; nam juxta istos Philosephos sel de homo generant homines. ordo supernaturalis multis adhuc modis ab ordine naturali distingui potest. Nam dicere possumus ordinem supernaturalem reserri albona sutura; institui propter merita Jesu Chrissi, primarium & praecipuum esse in Dei consiliis , & alia quae suffciunt ad conservandam di- 1linistionem quam sine causa sorte aboleri timent.

Praecipuum argumentum quo Philosophi causarum secundarum efficaciam tuentur , ex voluntate hominis de ipsius libertate desumitur. Homo vult: Seipsum per se determinat; atqui velle & sese determinare , est asere. Peccatum ab homine admitti certum est. Deus ipsius non est aut nor nec concupiscentiae & erroris. Ergo homo agit.

Responso.

In multis locis, Libri de Inquisitione Veritatis, ac praecipue primo capite primi Libri, & in prima Illustratione ad illud caput, satis ostendi quid per voluntatem & libertatem hominis intelligendum sit. Id ame nunc repeti inutile est. Hominem velle , ac seipsum determinare concedo: quia Deus efficit ut velit, ipsum versus honum seri indesi- 'nenter, omnes ideas & sensationes, quibus se determinat in eo excitat: Peccatum quoque a solo homine perpetrari sateor: Sed quicquam ab ipso tum agi nego e nam peccatum , error, de ipsa concupiscentia nihil sunt. I i prima Illustratione haec explicui. Homo vult, sed ipsius voluntates sunt inessicaces in se, nihil producunt , non impediunt quominus Deus agat omnia. Namque Deus ipse in voluntatibus nostris agit, impulsione quam nobis dat versus bonum. hyi Homo a se nihil habet praeter errorem & peccatum , quae nihil sunt. mendatim Inter mentes nostras & corpora suae nos ambiunt multum est discri- peccaminis. Mens nostra vult, agit, sese aliquo sensu determinat, fateor. Hujus veritatum sensu interno quem de nobisinet ipsis habemus , seu 2 conscientia convincimur. Si nulla nobis esset libertas nec praemia nec 'poenae suturae essent; nam sine libertate nec bonae nec malae sunt actiones. Itaque Religio esset mera chimaera. At corpora vi agendi praedita esset illud demum est quod nec clare videmus nec concipi posse exibstimamus , & illud quoque est quod negamus , dum causarum secun

darum effractam negamus.

Ipsa mens tantum non agit quantum vulgo putant. Me velle & libere velle equidem novi, nulla mihi suppetit dubitandi ratio validior

335쪽

316 ILLUSTRATIONES

sensu interno quem habeo de me ipse. Id etiam non nego. Sed voluntatem meam motus brachii mei, idearum mentis meae, & caeter . Eo sensu rum quae voluntates meas comitari solent veram esse causam nego: quo ς nullam enim deprehendo relationem inter res adeo diversas. Immo cla- video nullam posse esse relationem inter meam voluntatem bra- hine chium movendi , & agitationem spirituum animalium , hoc est, quo- isero ex- rundam corpusculorum quorum nec motum nec figuram novi; qua plicari quosdam nervorum canales inter innumeros alios mihi ignotos eligunt, ς in motum optatum , innumeris motibus quos nequaquam opto, excitent. Voluntatem meam in me producere ideas meas nego e quia nequidem capio quomodo illas posset producere, namque voluntas mca, cum non pollit agere aut velle sine cognitione , ideas meas supponit, non essicit. Quid sit idea praecise nequidem scio. Nescio an ex nihilo producantur, anque redigantur iri nihilum statim atque illas videre desino. Iuxta quorundam sententiam loquor. Ideas meas , inquiet aliquis, produco per cogitandi facultatem quam Deus dedit mihi: Brachium moveo propter connexionem quam Deus instituit inter mentem & corpus meum. Facultas, connexio, sunt voces Logicae; voces vagae & indeterminatae , nullum est eus speciale; nec modus entis qui sit facultas aut connexio. Hae voces sunt explicandae. Si connexio mentis eum corpore in eo consistere dicatur quod Deus velit ut, quum optabo brachium meum moveri , spiritus tintinales

in musculis ex quibus constat diffundantur , ad illud movendum eo modo quo opto illud moveri. Illam explicationem intelligo te am-- plector. Sed idem illud est quod ego defendo; nam cum voluntas mea

deterininet voluntatem Dei; certe brachium meum movebitur non voluntate mea, quae inessicax est per se, ita voluntate Dei quae effectu

suo nunquam frustratur.

Inteli eo Sed si connexio mentis cum corpore in eo consistere dicatur quod De- vim venam us dederit mihi vim movendi brachium meum, ut corpori meo dedit realem, excitandi in me voluptatem & dolorem ; certe id supponitur quod est in quaestione & agitur circulus. Nemo habet ideam claram huius virtutis mentis in corpus & corporis in mentem. Qui id positive asserunt satis non assequuntur quid dicant. Hanc a praejudiciis sententiam liausimus.' Id pueri & statim atque sensus capaces suimus, credidimus. Sed ejusmodi opinio a mente, ratione, & attentione non dictata fuit.

Εκ iis quae in Libro de Inquisuione Veritatis dixi id satis patet.

At, inquiet aliquis, sensu interno actionis meae crenosciI me revera hac vi pollere; itaque non hallucinor dum id credo. Respondeo dum movetur brachium , nos sensu interno assici voluntatis ad ualis qua brachium movetur, nec quum nos hanc habere voluntatem credimus fallimur. Praeterea sensu interno experimur quoddam conamen cum ista Vinluntate conjungi , & istud conamen a nobis fieri etiam credendum est: Deni-

336쪽

&u EXPLICATIONES ad Lib. VI. 327

Denique concedo nos sensu interno cognostere brachium moveri ipse Euidem momento conanimis, & hoc supposito nihil obstat quominus dicamus motum brachii neri eo momento quo sentimus allud conamen , aut quo nequidem voluntatem practicam habemus illud movendi. Sed nego illud cona- eognosteromen quod nitul est praeter modificationem & sensationem mentis nobis sensu intereo fine datum ut infirmitatis nostrae convincamur; de virium nostra-Π'riam obscurum di confusum sensum habeamus; neso , inquam, elusino di conamen Dosse communicare motum cum spiritibus , illumque determinare. Ullam esse relationem inter cogitationes nostras & motus ma- mat. Uniteriae , mentemque spiritus animales quibus utitur ut moveat corpus quod 'nantinat, ullatenus cognoscere nego. 'Denique etiamsi spiritus animalesint mens accurath cognosceret, & ipsos movere , aut ipsorum motum determinare posset; nego tamen ipsam posse et exe tubulos nervorum, hostii, quos neutiquam cognoscit, ut in eos umitus impellat , & sic corpus ei menx enim velocitate , proportione , vi quae in ira etiam observatur qui corporis structuram minus cognoscunt, moveat. habet con Etenim supponamus voluntates nostras esse revera vim motricem: a 'bpii. corporum , quamvis id captu in siibile videatur; quomodo corpus a tionum sua- mente moveri potest concipit Brachium, exempli gratia , non move-rum; contur niti quia spiritus inflant quosdam ipsius musculos , ut autem m .li 'M tus spiritibus qui sunt in cerebro a mente impressus posset communicari cum iis qui sunt in nervis, hi vero cum aliis qui sunt in muscu- hu filio. lis brachii mentis voluntates multiplicari aut mutari oporteret, juXta semite m innumeros concursus innumerasque impulsiones corporum ex quibus tum brachii conficiuntur spiritus. Neque enim corpora per se movere possunt ea quibus occurrunt, ut id a me sufficienter probatum videtur. Verum

ad concipi nequit, nisi innumerae voluntates ad minimum corporis in merdem tum in mente admittantur , cum , ut moveatur, necesse sit innumeras tu braehit,

motuum communicationes fieri. Cum enim mens sit causa specialis, de dolore quae quantitatem & agitationem innumerorum corpusculorum quae sese '' mutuo impellunt, dum spiritus per musculos sunduntur, accurate cog-iaoscere nequit legem generalem communicationis motuum istorum spi- lohibuirituum statuere eamque , s instituisset, sequi non posset. Itaque men- quos in retem brachium movere non posse evidens est, etiamsi motum spirituum bus objectis animalium determinare posset. Hac clariora sunt quam ut iis diutius

msistere opus sit. . HIron con Res eodem modo se habet de nostra cogitandi iacultate; nos de a- eedatur ;liqua re cogitare velle, in id eniti, & ipso momento desderii & cona- dieo sentus nostri ideam istius m sese menti nostrae offerre sensu interno cog- sium inter noscimus. Sed voluntatem nostram aut conatum ideam nostram producere sensu interno non cognoscimus. Id fieri posse ratione non per--eno,.

.n cipimus; vaeuum,

. nam error

penε semper deprehenditur in hista sensationibus eomplexis 3 ut in primo libro de Inqui amriatu satis probavi.

337쪽

3a 8 ILLUSTRATIONE S

cipimus; attentionem nostram aut desideria nostra causas esse idearum 'nostrarum ex praejudicio credimus; & quia centies quotidie experimur illas ideas cum desideriis nostris conjungi. Cum in Deo ipsius operationibus nihil sit sensibile, nec quicquam aliud sentiamus quod idearum praesentiam praecedat nisi deiideria nostra; nullam aliam posse dari causam idearum nostrarum quam desideria nostra putamus. Sed ad rem attendamus. Certe in nobis nullam vim videmus quae illas producere valeat: ratio ac sensus internus hac de re nihil nos docent. Caetera argumenta quae a causarum secundarum inicaciae propugnataribus afferri ibi ent hic proponere operae pretium non existimo quia haec argumenta adeo sutilia mihi videntur, ut quis Philosophos illos a me de industria ludibrio exponi credere posset, ac ipse ludibrium deberem si illis serio responderem. Author quispiam , exempli gratia , causam suam propugnaturus serio dicit. Entia creata sunt vera cause materiales , formales , finales , cur non essent cause efficientes aut e aera ' Si in ventilando ejusmodi ratiocinio tam crata & aequivoco , de discrimen inter causam efficacem , & causam illam quam Philosephis materialem dicere placuit , ostendendo tempus tererem, plus ni fallor sisti dii quainutilitatis Lectori crearem. Itaque ab ejusmodi argumentis crassis ad ea quae ex Scriptura ducuntur transeo.

SEPTIMUM . ARGUMENTUM.

Qui causarum secundarum emcaciam defendunt h6sce scripturae locos

Gen. e. I. in medium proferre solent. Germinet terra herbam virepuem e Produ- eant Mitie reptiis anima viventis volatile: Producat terra ammam vi-

Ibidem. Tentem. Ergo terra & aqua Verbo Dei receperunt potentiam producendi plantas & animalia. Deinde Deus jubet aves & pisces multiplicari. Crescite o multiplicamini; replete quas maris , avesque multiplicentur sper terram; ergo ipsis animalia eiusdem speciei producendi dedit potentiam. Jesus Christus quarto Capite Evangelii secundum Marcum, dicit se-Ev. in vim men quod in honam cadit terram centuplum reddere , Se terram ultromu D G- producere primo herbam , deinde spicam , deinde plenum frumentum inspica. Denique in libro Sapientiae scriptum est , ignem in populi Dia'I' tarsutis suae veluti oblitum suis Ie. Ergo utriusque Testamenti testimonio constat causas secundas vera vi pollere ad agendum.

: Responso.

Respondeo in scriptura multos etiam esse locos qui Deo supposititiam illam causarum secundarum essicaciam tribuunt. Ecce aliquot ex illis.

Ego Disitired by Corale

338쪽

Ego sum Dominus facini OMMA , extendens efflas soLUs, sabilien

O verum me TOTUΜ in circuit . Iob. X. 6. Nescio qualiter in utero meo arearuistis singulorum membra NON EGO IPsA COMPEGI, enim mundi creator , qui hominis formavit nativitatem, lec. Malach. l. a. cap. Il. aa. 23. Cmn i se UEUs det omnibus vitam , ing rationem, O omnia, Ast. φά. XVII. as. Producens furnum jumentis O herbam semisuti hominum ut educas panem de terra. Ps. CIII. M. CxLviii Innumeri sunt alii loci. Sed hi sumesunt. Quunt Author quispiam sibi contradicere videtur, & aequitas naturalis aut alia aliqua ratio nos i uin secum conciliare iubet ; ut quaenam sit vera ipsius sententia pollitiius deprehendere haec ratio iniri debere mihi videtur; nempe , attendendum est quando is aditior juxta propria sua lumina, quando vero iuxta opinionem vulgi loquatur. Ubi quis ut vulgus loquihur , hinc non sequitur ipsum cum vulgo sentire. Sed uta contraria iis quae dici solent positive profert , qua vis id semel duntaxat dicat , merito judicare possumus ipsum mentem suam aperuisse ; dummodo sctio & post legitimum examen 1

quatur.

Exempli gratia , Author aliquis de animalium proprietatibus i

quens, centies dicet bestias sentire , canes Dominum suum agnoscere, ipsum amare, timere; α bis aut ter duntaxat dicet bruta non sentire, canes cognitionis esse incapaces , nihil amare , nihil timere. Quom do author ille secum conciliari poterit , nam sibi ipsi contradicere videtur ' An omnes loci inter se contrarii un, congerentur ut ex maiori illorum numero iudicetur utra sit ipsius sententia ' Si res sic procedat , haud puto quenquam esse hominem cui tribui merito possit ipsum in ea esse sententia quae bruta anima carere censet : Nam ipsi Cartesiani quam saepissime dicunt canem sentire quum poculitur , ac rarissimε dicunt ipsum non sentire. Et quamvis ego in hoc I ibro permulta impugnem praejudicia, multa tamen ex scriptis mei possi int depromi , quibus, nisi regula quam nunc explico admittatur , facile erit probare me illa omnia quae impugno praejudicia flab.lire, de ,pinioni

quae efficaciam causarum secundarum adstruit quam nunc r c li,. Ω- vere ; aut sorsan quis concludet librum de Inquistisne Veritatis esse Librum contradietionibus manifestis di crassis relerium ut revera concludunt nonnulli , quibus satis non est aequitatis & judicii ut alienorum scriptorum judices se gerant. Scriptura sacra , Patres, sapientissimi inter homines , de bonis sensi. bilibus, di, itiis honoribus secundiim opinionem vulgi saepius loquuntur quam juxta veras quas de his habent ideas. Iesus Chiistus Abrahamum iniquo diviti dicenitim inducit. Esi reepim bona in vita tua, hoc est divitias & honores. Quod ex praejudicata opinione bonnm v camus , scu lasma nos ra, hoc est , aurum & argentum , in Scrip tira

339쪽

saepe vocatur, Astentatio nostra aut substantia , linino honesas nostra ;μο- ,- ε- Avertas ct honestas a Deo sunt. Cerib istae formulae loquendi ab authoribus sacris de a viris probis usurpatae Eo nos adduc re non debent ut credamus ipsos sibi contradicere , aut divitias , honores revera esse bona res etia nostri, & nobis esse amanda & prosequenda, quia ejusmodi loquendi formulae, utpote quae praeconceptis hominum opinionibus sint accommodatae, nihil significant. Praeterea Iesus Christus alibi divisas spinis at similet, dicens eas nobis elis aqvrnandas , eas esse sali ces , quicquid in mundum magni ducitur Deo abominationi esse. Scripturae igitur vel Patrum loca non sunt congerenda, ut ipsorum sententiam per maximum horum locorum numerum agnoscamus , nisi praejudicia absurdiisiuna ipsis perpetuo tribuere sustineamus. Hoc polito , videmus scripturam positive dicere Deum sacere etiam herbam agrorum, ipsum lilia ornare ornameniis quae Iesus Christus M. 19. ita anteponit toti Salomonis gloriae. Non duo vul tria duntaxat , sed innumera extant loca quae Deo fictam caustrum lecundarum tribuunt es- sicaciam , de Peripateticorum naturam destruunt. Altera vero ex parte praejudicio veluti naturali ad id seruntur homb' nes ut de Deo in eflectibus ordinariis non cogitent, & vim atque essi. ciam causis titaturalibus tribuante sola ut plurimum miracula mentem hominum ad Deum ut ad causam emcientem eonPertunt. Philosophi hanc tuentur opinionem quia, linquiunt, sensuum testimonio evincitur. Illud est validi illinum ipsorum argumentum. Denique haec opinio apud eos omnes qui sensuum judicio nituntur invaluit. Sermone deinde huic praeconceptae opinioni accommodato usi sunt homines ; nec mintis frequenter dicere sblemus ignem habcre vim urendi, quam vocamus aurum argentum bonum nostriam. Ergo loci ex Scriptura aut Patribus deprompti ad adstruendiam emcaciam causarum secundarum noli magis probant quam probarent loci quos avarus ex eadem scriptura' desumeret ut avaritiam suam excusaret. Sed de locis qui ad probarmdum Deum omnia emcere possunt afferri , res secus se habet. Cum

ista sententia praejudiciis vulgi sit contraria. , isti loci ad litteram debent. explicari; eiulem ratione qua concludere par est, Cartesianuin existimare bestias non sentire, quamvis id his duntaxat vel ter dixerit, de contra singulis momentis in familiaribus colloquiis dicat eas sentire , ubdere , audire.

in primo Capite Geneseos , Deus plantas & animalia jubet prouucere : aquis otiam praecipit ut pisces producant. Et proinde, i ciuiunt Peripatetici, aqu4 α terra virtutem hos effectus producendi ac-

ccperunt.

Haec concluso certa mihi non videtur : de quamvis istud caput persede sine aliorum scripturae locorum auxilio explicate teneremur , hanc colitequentiam rejicere legitime posseri ius. Haec ratio explicaiidae LIcatio..is accommodata osi nostro concilie .: di modo. Itaque illam ad hicram

340쪽

titeram explicare opus non est. Nec illa ad confirmanda praejudicia uti aequuin est. Cum animalia, de plantae sint super terra , aves vivant in aere de pisces in aqua, Deus ut nobis ostenderet hasce res creatas ipsius voluntate in his subsistere locis, eas in illis producere Voluit. Ex terra sermavit animalia & plantas; non quod terra quicquam pollit per se gignere, aut Deus ipsit ad id vim seu virtutem quae adhuc subsistat dederit; nam apud omnes in consessio est terram non gignere equos & boves. Sed quia eκ terra corpora istorum animalium sermata suere ; ut patet ex capite sequenti. Fomatis igitur Dominus Deus de humo cunctis aminansibus terrae universis volatilibus earli. Animalia semata suere de humo . non vero producta ab humo. Ac revera postquam Moses narrat quomodo animalia de pisces jussu Dei producta fuere, addit Deum ipsi ilia fecise , ne ipsorum productio terrae

M aquae tribuatur. Creavitque Deus eete grandia , ct omnem animam viventem atque motabilem quam PRODUx ERANT AQUAE in s ecies fuas ,

O omne volatile secundum gentis suum. Et in serius postquam de animalium sorinatione loquutus est addit , Et fecit Deus besias terrae juxta species suas ct jumenta ct omne reptile terrae in genere suo. Hic observari potest in his locis ubi habet vulgata, Germinet terra

herbam .... priaueant aqvae reptile animae vivensis er volatile super terram; quae locutiones eo sorte aliquem impellare posssent ut crederet

Veram aliquam animalia plantasque producendi potentiam terrae & aquis inditam fuisse; in his , inquam , locis voces Hebraei textus ab ea interpretatione longe abscedere id tantum significant Deum dixisse . Terra planiis contentor , aquae pistibus abundant' , in aere aves volitanto.

In his locis eandem radicem habent verba de nomina , quod in alii linguis verti nequit. Idem est ac si diceret Moses Terra viriditate vis

resito ', volitanto volarili.r. Vocem volitanto omisit Vulgata, unde crediderunt nonnulli eκ aquis eductas fuisse aves; verum in Hel raro textu exstat & Volatile voluet. Quae ultima vox omissa docet aves non ex

aliqua quae aquae inesset virtute productas suisse. Μoses igitur hic non voluit probare aquas recepisse veram potentiam producendi pisces & aves,

sed de ignare vcstulisse locum unicuique rei jussu Dei assignatum, sive

ut in eo viveret , sive ut in eo produceretur , ct volatile voLlTET D- per terram. Namque ut plurimum cum dicimus terram producere ambores Sc plantas , tantum innuere volumus aquam de sales, ut semina germinare te crescere possint necessaria, ab ipsa ministrari. Hic caeteris scripturae locis esticaciae causarum secundarum , si ad literam accipiantur , faventibus explicandis non immoror. Namque formulas lo-

qtiendi judiciis ordinariis juxta quae sermo formari solet nixas ad literam accipere non modo neces Iarium non est ; sed saepe periculosium est 'quia cum vulgus hominum de omnibus loquatur juxta sensuum impressiones, de infantiae praeiudicia, ad ipsorum captum sese saepe accommodavit spiritus Dei, ut simplices non secus ae sapientes institueret. Inclitia T t a vit

SEARCH

MENU NAVIGATION