Tractatus de inquisitione veritatis authore r.p. Nic. Malebrancio oratorii Gallicani presbytero, versio novissima priori auctior multo et accuratior... tomus prior posterior

발행: 1753년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3ir ILLUSTRATIONES

dam doloris sui aut id quod odio habere posset nequidem novit; vel potius causa ipsius doloris odium quo digna non est excitare nequit. It . que istam doloris sui causiam non odit, quali ivis dolore ad odium ser tur aut pronus fiat. Homo ille dolorem suum quidem odit, nam dolor est dignus odio. Sed odium doloris non est ipse d itor, illum supponit. Odium doloris non est odio dignum ut dolor; in .i avo gratii simum est, nam doloris odio delectamur, ut ejusdem ycrpessiione contristamur. D lor igitur non est odium, & voluptas quae dolori contraria est non est

amor qui odio adversatur. Ac ideo voluptas quae rationem praevertit idem non est cum amore. Eodem modo probo gaudium aut Voluptatem quae rationem sequitur ab amore milingui.

Cum gaudium es tristitia sint duo contraria, s gaudium idem esset cum amore, tristitia non differret ab odio; jam autem tristitiam ab odio disse .re cvidens est; nam tristitia quandoque sublinit sine odio. Exempli gratia casu sortuito contingit ut homo quispiam rebus sibi neccssariis destituatur, id sufficit ut tristitia assiciatur; sed id in ipso odium excitare nequit : sive quia nulla est causa quae ipsum rebus necessariis privet; sive quia causa illa odium excitare nequit, utpote quae illo sit indigita. Homo

ille odit quidem privationem boni quod amat; sed illam odii speciem

esse Verum amorem evidens est. Nam homo iste non odit privationem

boni, nisi quia amat bonum; cum autem sugere privationem boni nihil aliud sit quam tendere versus bonum, motum ipsius odii non disterre amotu ipsius amoris liquet. Cum itaque odium contrarium non sit ipsius amori, tristitiam ipsius non esse ipsius odium, ac proinde gaudium ab amore differre evidenter patet. Denique ubi quis tristitia assicitur, id eκ alicujus rei quam odit praesentia, vel potius ex alicujus boni quod amat absentia oriri manifestum est. Itaque tristitia supponit odium , seu potius amorem : sed ab his duobus longe differt. Haud quidem me' latet Augustinum asserere, dolorem esse aversationem menti obortam ex eo quod corpus non sit dispositum ut ipsa optaret. Ac eundem Patrem saepe confundere delectationem cum charitate, voluptatem cum gaudio, dolorem cum tristitia, cum aversatione aut Cum

odio. Sed sannum illum Doctorem accommodate ad captum vulgi pleraque quae in nobis eodem tempore aguntur confundentis loqui verisim, te est. Vel forsan ipse haec satis accurate & Philosophice non expendit. Exissimo tamen me posse & debere dicere necessarium esse haec accurate distinguere, ut super plurimis quaestionibus ab Augustino agitatis, mentem clare 6e sine aequi uocatione possimus aperire. Ii enim qui in diversas abeunt sententias istius Patris auctoritate niti solent, propter varios sensus quibus ipsius voces possunt explicari, utpote quae minus sint accuratae quam ut iis homines, qui disputandi potius animo quam in unum coalescendi ducuntur , conciliari possint.

322쪽

ILLUSTRATIO

ad Caput Tertium Secundae Partis Sexti Libri. De emacia causis secundis tridula.

A Primi hominis peccato mens in externa indesinenter diffunditur;

Sua ipsius, & illius a quo illuminatur de penetratur obliviscitur; de corporis sui, ut & eorum quibus circundatur, imperio ita se mancipat , ut in iis persectionem te felicitatem suam nancisci arbitretur. Qui solus in nobis agere potest oculis nostris sese nunc subducit, in irsus operationibus nihil est sensibile; α quamvis omnia producat de

conservet, mens quae rerum omnium causam tanto ardore rimatur,

ipsum vix potest agnoscere , litat ipsum singulis momentis reperiat. Nonnulli Philosophi naturam & quasdam faeustines ut causas essectuum quinaturales vulgδ dicuntur excogitare malunt, quam honorem potentiae Divinae debitum tribuere; & quamvis nullum argumentum , ac ne quidem ullam ideam habeant istius nasurae aut istarum facultarum , ut me demonstraturum esse spero, loqui malunt, quid dicant inscii, de potestatem mere imaginariam revereri , quam ullo mentis conamine in id eniti ut illius agnoscant manum qui omnia in omnibus iacit. Non possum quin credam inter omnia mala li peccato originis orta pessimum in eo consistere, quod omni prorsus erga Deum gustu de sensu destituamur, vel quod illum nunquam gustemus aut reperiamus sine aliquo horrore Se pavore. Deum in omnibus videre, ipsius vim de potentiam in singulis esse stibus naturalibus sentire, ipsius sapientiam in admirabili rerum creatarum ordine admirari; ac uno verbo ipsum solum in operibus suis adorare , timere , de amare deberemus. Sed nunc occulta quaedam est inter Deum 8e hominem impositio. Homo peccati sui conscius latebras quaerit; lumen refugit; Dei praesentiam extimes cit; de in corporibus ipsi circumstantibus potentiam aut naturam carcam qua possit familiariter uti fingere mavult, qu1m in iis terribilem Dei sancti de justi omnia cognoscentis de inicientis potentiam repe

rire.

Fateor multos esse qui aliis qu1m Philosophi Ethnici moti rationibus,

visorum tamen sententiam circa naturam 8e causas secundas sequuntur.

sed spero fore ut ex huiusce explicationis serie pateat istos hanc duntaxat sequi opinionem ob praejudicium quo sese expedire nemo pene potest sine auxilio dogmatum Philosophiae nondum satis notae. Nam ce te si illam Philosophiam cognovissent opinioni quam mihi propugna dam esse existimo assensum suum praebuissent. Malebrancia de Iriiάμ. Verit. Tom. U. R r ΜΗ-

323쪽

Multae sunt rationes cur causis secundis seu naturalibus nullam Vim νpotentiam , aut efficaciam quicquam producendi tribuam : Sed praecipua

in eo sta est , quod ista opinio ne vel concipi quidem posse mihi videa

tur. Quicquid enitat ut illam concipiam , nullam in me ideam reperio quae mihi repraesentet quid esse possit vis aut potentia quae rebus creatis vulgo tribuitur. Nec me temerarium ferre judicium credo dum assero, eos qui defendunt res creatas in se vim Ze potentiam habere, rem in medium proferre quam ipsi clare non concipiunt. Etenim , si Philosophi causas secundas vera vi ad agendum & ad sibi simile producendum praeditas esse clare intelligerent, certe cum ego sim homo aeque ac ipsi, ω supremae rationis non secus ac ipsi sim particeps , ideam quae hanc vim ipsis r praesentat me quoque percepturum esse verisimile est. Sed nullo mentis molimine eo poniam devenire, ut ullam vim, essicaciam, potentiam c noscam , nisi in voluntate entis infinite persecti. Praeterea cum varias mecum reputo hac de re Philoibphorum opiniones , id me in mea confirmat sententia. Nam si clare viderent qua in re posita sit illa rerum creatarum potentia, aut quid in iis sit vera prae diium virtute, hac in re inter se consentirent. Quum homines inter se non possiant convenire , nec ullo praejudicio aut aflectu impediuntur, id manifesto arguit ipses eorum quae dicunt claram non habere ideam , nec sese mutuo intelligere; Draecipue si de rebus non complexis, quo

rum non si longior discustio , diibutant, ut in quaestione de qua hic agitur. Quippe nolutu non esset difficilis, si homines virtutis aut potentiae creatae claram haberent ideam. En igitur aliquot ex ipsorum opinionibus super hac re , ut quantopere dissideant qui siue videre posse

Sunt Philosophi qui asserant causas secundas per materiam suam , fi-

in me .pb- guram de motum agere ; atque lai aliquo sensu a ratione non abludunt.

per formam substantialem; Multi, per accidentia aut qualitates Passerti, . & materiam dκ forma M ; hi per formam & accidentia: illi

3. Seot. in per quasdam virtutes, aut facultates ab his omnibus distine as. Sunt . sent dist. qui defendant s,rmam substantiallam producere formas , & accidentalem D 37 accidentia ; alii formas producere alias sorinas & accidentia: alii deni- pii dat, iri accidenti λ sola Dosse producere accidentia atque etiam formas. Sed . .es. n. arbi: randum non cst eos , exempli gratia , qui dicunt accidentia posse

11. Q. i. I roducere formas virtute quam reces crunt a forma cui adhaerent, rem

Art. t. Pe- codem modo intelligere. Alii volunt haec accidentia non dissurre abrer.3 Pl)yc vim υirtute formae sit stanti sis: alii accidentia in se recipere in nimbi in formae, ac non agere nisi ipsius virtute ; nonnulli denique ac-ph, s. Afi L i lutula nihil esse liraeter causas instrumentales. Sed hi postreini inter not. & in se plane non conveniunt quid iner causam instrumentalem intelligendum aliis multis sit, nec quaenam sit virtus quam accisiit a causa praecipua. Immo Phi- SQ re ci nequidem conveniunt de actione qua caulce secundae esse elus

s uos produc uiat. Sunt qui dicant causilitatem non debere produci ,

324쪽

ctim ipse producat. Alii censent illas agere reapse per actωnem suam. . Sed ut explicent quid praecise sit illa aeuo , tantopere desudant , tot iasii, pomque sunt hac de re variae sententiae , ut illas hic recensere non susti see. qu. ii: '

Maximam hic vides sententiarum varietatem , lichi Philosophorum taph. Son- priscorum aut in longinquis regionibus natorum opiniones non enumeraverim , sed ipses non masis inter se convenire super viriute causarum . . 'e' secundarum , quam eos qui a me citati sunt, judicare pronum est ; A- quaestione. Vicenna , exempli gratia, substantias corporeas quicquam praeter accidentia posse producere non censet. Et hoc est ipsius systema reserente Rukio I. i. Ruvio : Deum substantiam spiritualem persectissimam immediath produ-ph. cere existimat, hanc aliam producere minus persectam; hanc vero ter-- . tiam , & sic deinceps usque ad ultimam , quae omnes substantias corporeas producit, substantiae veris corporeae accidentia. Sed Avicein-brom non capiens quomodo Qbstantiae corIUreae , quae sese penetrare nequeunt , pollent sese alterare , vult solos spiritus posse agere in eorpora , quia soli illa possunt penetrare. Cum enim isti Philosophi nee Vacuum , nec atomos Democriti admittant, nec materia subtilis Carte- si ipsis satis nota esset, haud existimabant, ut Gassendillae & Cartesiani, esse corpora ita subtilia ut possent subire poros eorum quae durissima & lidii sima videntur. Εκ hac sententiarum varietate colligere, ni sillor , possumus, homines saepe loqui de rebus quas non cognoscunt, & potentiam rerum creatarum , cum sit merum ingenii figmentum , cujus naturaliter nullam habemus ideam , ab unoquoque pro arbitrio suisse explicatam. Hanc rerum creatarum potentiam per omnia saecula realem & vetam a plerisque habitam fuisse verum est: sed id sine ullo argumento quod in mentem attentam ullam facere possit impressionem. Nam argumenta confusa , quae fallaci sensuum M affectuum testimonio duntaxat nituntur , ab iis qui legitimum rationis suae admittunt usuin accipi non

debent.

Aristoteles de eo quod natista vocatur loquens dicit eos fore ridicu Cip i. lib. los qui vellent probare , corpora naturalia habere principium internum L. Phic motus & quietis , quia , inquit, res per se nota est. Non dubitat quoque quin globus in alterum globum incidens praeditus sit vi illum movendi. Id oculis sic videtur , atque id ipsi sufficit; namque sensuum

tra parum curat.

semper, rationis judicium raro sequitur. Id intelligine queat an con- Qui nonnullorum Theologorum sententiam, qui adversus causas secundas scripserunt , impugnant, dicunt cum Aristotele sensus earum V Fonsita efficaciae nos convincere. Hoc est primum 8e praecipuum ipsorum ar- Ruvius, gumentum. Ignem urere, inquiunt, solem lucere, aquam refrigerare Suarea&evidens est. Ii insaniunt qui inficias eunt. Authoribus sententiae con--jδ trariae, inquit Averroes, non erat mens sana. Qui hanc efficaciam ς '

325쪽

3i 6 ILLUSTRATIONES

cap. I

. Eam Probavi

veritatem M T. colis

diti Christianis.

negant, inquiunt pene omnes Peripatetici, argumentis sensibilibus sunt convincendi, & hoc pacto eis adducendi ut fateantur se a causis secundis posse moveri & laedi. Adversus illos hoc judicium jam tulit Albstoteles , quod oporteret executioni mandari. Verum ejusmodi demonstratio ridicula est. Nam mentis infirmitatem manifesto arguit, ostenditque Philosophos ipsos sensibus longe magis addictos esse quam rationL Id ostendit eos qui se veritatem inquirere gloriantur, ne quidem eum nosse quem de ea consulere debeant. An supremam rationem quae nunquam fallit, quaeque semper res ut in se sunt rc praesentat; an vero corpus quod relate tantum ad sui conservationem , de vitae commoditatem loquitur. Etenim nulla sunt praejudicia quae non possint defendi, si sensuum a quibus omnia sere nastu tur , ut in opere de Inquisitione veritatis ostendi , judicio nitamur. Quum video globum in alterum globum impingere; oculi mei mihi dicunt, aut talem dicere videntur globum illum esse veram causam

motus cum altero globo communi ali. Nam vera causa quae movet corpora oculis meis conspicua non est. Sed ubi rationem meam interrogo evidenter video corpora, cum seipsa movere non pollini, ipsi

rumque vis motriκ nihil aliud sit quam Dei voluntas quae ipsa successive conservat in variis locis , non posse communicare potentiam quam non habent , quamque nequidem possent communicare, licet illam haberent. Neque enim unquam mens concipiet corpus , quod mere pass-va est substantia, in aliud transmittere posis potentiam qua ipsum transfertur , quicquid sit demum ea potentia. Ubi oculos aperio , set luce totus circumfulgere , nec tantum inper se visibilis esse , sed omnia corpora circumjacentia visibilia efficere ; terram. floribus de fructibus coronare ,. vitam animalibus impertiri, ac ipsa te rae viscera calore penetrando , lapides , marmora & metalla in ipsa producere mihi videtur. Ast ubi rationem meam consulo, horum omnium nihil video.; immo quum illam fideliter consulo , me a sensibus d cipi , Deumque omnia in omnibus sacere clarissime agnosco. Cum senim mihi notum sit omnes corporum mutationes nullum aliud principium habere , quam varias motuum communicationes quae in corpor,bus visibilibus aut invisibilibus fiunt; Deum omnia efficere video , cui nati ipsius voluntate istae communicationes pendeant, ejusque sapientia

regantur.

Motum localem generationum , corruptionum , alterationum , & in. genere omnium mutationum quae in corporibus eveniunt, principium os Ie suppono .: Ista opinio apud Doctos nunc uno consensu admittitur. Sed quicquid hac de re sentiant nihil interest. Nam facilius mihi vi detur concipere corpus ab alio in quod incidit pulsari, quam concipere calorem de lucem ab igne produci , ipsumque e materia educere subinstantiam quae in ipsa antea non erat. Si necessarium sit agnoscere Deum solum esse veram causam variarum communicationum motuum , potiori jure

326쪽

tute judicare debemus ipsum solum posse creare & anni hilare qualitates reales Ze sermas substantiales. Creare dri anni hilare dixi; aequδ' enim dissicile mihi videtur e materia substantiam quae in ipsa non

erat educere , ve, substantiam in eam immittere denuo quae tamen in ea non sit, quam illam creare aut anni hilare. Sed vocibus non immo ror. Istis utor , quia nullas esse novi, ouae clare Se sine aequivocatione exprimant mutationes quas Philo lii supponunt materiae singulis

momentis contingere virtute causarum secundarum.

ix a me postum impetrare ut huc alia argumenta quibus virtus doessicacia causarum secundarum probari selent afferam; Iis enim itur praejudiciis resistunt, quique rationem sensibus ariteponunt, adeo invalida videntur, ut homines ratione praeditos iis persuaderi potuisse verssimile non sit. Quia tamen multi Philosophi iis utuntur illa proferam de re- sellam.

PRIMUM ARGUMENTUM.

Si cause secundae nihil agerent, inquiunt SuareΣ , Fonseca, &quidam alii , viventia a non viventibus distingui non potini; siquidem Sest. i. αλ neutra actionum suarum principium internum haberint. sertis. In

Respondeo hominibus semper eadem futura esse argumenta sensibilia quibus distinctionis quam inter viventia & non viventia admittunt, comvicti fuere. Animalia quasdam actiones sacere , ut edere , crestere , clamare , currere , saltare, M. semper viderent. In lapidibus nihil simile observarent. Atque hoc solo vulgus philosophorum persuadetur bestias vivere , lapides vero non. Arbitrandum enim non est ipses visu claro de distineto mentis nosse quid sit vita canis; ipsorum hac dere judicia a sensibus reguntur. Si id necesse esset, principium vitae canis admodum non differre a principio motus horologii hic probarem. Nam vita corporum , quaecunque tandem illa sint, consistit duntaκat in motu, partium: Nec dissicile est judicare eandem materiam subtilem quae in cane essicit sermentationem sanguinis te spirituum animalium , de in qua stum est ipsius vitae principium , persectiorem non esse materia quae minorum horologiorum organa movet, aut quae in majorum horologiorum ponderibus gravitatem emcit , quae gravitas principium est is lorum vitae, vel , ut cum vulgo loquar , ipsorum motus. Peripateticorum est Canesanis ideam claram tradere illius entis quod nuncupant, vitam brut um , animam corpoream, corpus quod percipit , cupit , vider , sexuis, uum; ac postea ipsorum dissicultates, si eas-m 'vere pergant , ct Me solventur.

327쪽

v viae se

318 ILLUSTRATION EsALIUD ARGUMENTUM.

Disserentiae & virtutes elementorum cognosci non possent; ignis posiset refrigerare non secus ac aqua; uniuscujusque rei natura non esset fixa & determinata.

Respondeo natura permanente in praesenti suo statu , hoc est, Iegibus communicationis motuum iisdem semper subsistentibus, contradictorium esse ignem non urere, aut non separare partes quorundam codiporum. Ignis non potest refrigerare ut aqua , nisi fiat aqua; cum enim

ignis nihil aliud sit quam lignum cujus partes inateria invisibili qua ei

cundantur vehementer agitatae fuerunt; ut de inonstratu facile est; Fi - ri nequit quin paries illae de motu suo communicent cum corporibus o viis. Cum autem istae leges sint inamotae , natura , virtutes de qualitates ignis mutari nequeunt. Sed haec natura istaeque virtutes sequuntur necessari5 eκ Dei voluntate generali de emcaci, qui omnia in omnibus emcit. Itaque naturae investigatio saltaκ est Ze omnino vana , ubi in ea aliae verae cauta quaeruntur quam voluntates Omnipotentis , sive I ges generales ex qui aus semper agit. Ad Deum seu ad causam universalem , vhi effectuum specialium ratio postulatur , recurrendum non esse fateor. Is enim ludibrium deberet, qui diceret Deum exsiccare terram , aut glacie constringere aquam fluminum. Dicendum est aerem siccare terram , quia agitat de secum aufert aquam qua humediabatur ; & aerem seu materiam subtilem aquam glacie constringere per hyemem , quia ilici tempore satis motus non im-ζertit partibus quibus constat aqua , ut ea fluida essiciatur. Uno vero si fieri possit, enectuum de quibus agitur causi naturalis & specialis est explicanda : Sed quia adlio istarum causarum conlistit duntaxat in vi motrice qua agitantur , illa vero vis motrix nihil aliud est quam ipsa Dei voluntas , ipsas in se vim aut potentiam producendi aliquem ese sedium habere dicendum non est. Et quum inter ratiocinandum , tandem deventum est ad essetfium generalem cujus quaeritur catisia, is pessimἡ philosopharetur qui aliquam aliam a generali diversam quaereret. Quaedam uatafra , primum moDile , Hiima universialis , aut aliqua similis chimaerica entitas , cujus nulla est idea clara de distincta , fingenda non est : Ejusmodi ratiocinium solos Philosophos Ethnicos decet , exempli gratia, ubi quis quaerit cur sint corpora in motu , cur aer agitatus m tum suum aquae impertiat, vel potius cur corpora sese mutuo pellant; cum motus de ipsius communicatio sit essectus generalis a quo caetera dependent, non modo Christianus , verum etiam Philosophus ad Deum ut ad causam generalem recurrere necesibio debet. Nam ipsius voluntas

328쪽

Seu EXPLICATIONES ad Lib. VL 319

tra est vis motrix corporum , quae etiam communicationem motuum es-ficit. Si in mundo nihil novi producere voluisset, ipsius partibus minium non indidisset: Ac si quaedam inter entia quae formavit incorruptibilia reddere aliquando velit, communicationes motuum respei tu illorum entium velle desinet.

TERTIUM ARGUMENTUM.

Terram arare, irrigare, & quibusdam dispositionibus corpora prae Saarez e parare inutile foret, Deum enim subjecta in quae adi prae parare non

opus est.

Responso.

Respondeo Deum quidem posse facere quicquid ipsi libet, sine ullis praecedentibus dispositionibus in subjectis in quae agit. At sine miraculo , aut per vias naturales , hoc est , secundum leges generales motuum qiras ipse instituit, de juxta quas pene semper agit id efficere nequit ; Deus voluntates sitas sine causa non multiplicat; por vias simplicissimas semper agit; di hane ob causam concursu corporum utitur ad illa movenda: Non quod ille concursus & mutua impulsio necessaria sit ad motum in iis eκcitandum , ut id nobis sensus dicunt: Sed quia cum mutua illa impulsio sit occaso communicationis motuum , admo dum paucis legibus naturalibus opus est ad producendos omnes cssectus admirabiles quos videmus. Plantam ut crescat irrigare necesse est; quia juxta leges communica tionis motuum vix aliae quam partes aquae , motu suo & propter figuram suam , sese insinuare & ascendere inter fibras plantarum , salia quae dam aut alia corpuscula secum evehere, ac un. inter se coalescendo, figuram ad plantas nutriendas necessariam induere possunt. Materia sub tilis quam Sol indesinenter emittit, agitando aquam , ipsam potest i plantas evehere; sed non habet satis motus ut partes crassiores terrae possit sursum ferre. Attamen terra & ipse aer ad plantarum incremen tum necetiaria sunt. Terra ad conservandam aquam in radice; aer ad excitandum in eadem aqua sermentationem moderatam. Sed cum acti solis, aeris & aquae in udo partium motu consistat, Deus solus propriEloquendo agit. Nam, ut modo dixi, ille selus emcatia voluntatum strarum , de infinit1 cognitione sua, communicationes motuum infinitas νquae singulis momentis , de juxta proportionem accuratissimam & eXM etii simam , efficere & regere potest.

QUARTUM ARGUMENTUM.

Nemo adversus seipsum pugnat , nemo sibi ipsi resistit. Corpora sibi invicem occurrunt, sese mutuo impellunt, sibique resistunt. Ergo Deus

329쪽

Deus non agit in ipsis nisi concursu suo. Si Deus motum in eo oribus solus produccret & corni rvaici, illa averteret antequam sese mutuo impellerent; ipsa enim impenetrabilia est e novit. Cur corpora pelleret ut ea dcinde repelleret, cur illa proin overet eodem momento re moveret ; cur motus inutiles produceret de conservaret ' Nonne absurdum est dicere Deum adversus seipsum pugnare, & opera sua d struere . quum , exempli gratia , taurus adversus leonem pugnat, lupus ovem vorat, dc ovis herbam , cui Deus dat incrementum , edit. Ergo dantur causis secundae.

Responsio.

Ergo causae secundae omnia emciunt, Deus veris nihil. Nam Deus adversus seipsum agere nequit, at concurrere est agere. Oracurrere in actionibus contrariis , est praebere concursus contrarios , & ideo actio- .nis sacere contrarias. Ad actionem rerum creatarum quae sibi invicem resistunt concurrere , est agere adversus seipsum. Ad motus inutiles concurrere , est agere inutiliter. Atqui Deus nihil agit frustra, acti nes contrarias non edit , adversus seipsum non pugnat, ergo Deus adactiones rerum creatarum quae se mutuo saepe destruunt, Ze actiones seu motus inutiles iaciunt, non concurrit. Vide quo ducat istud causarum secundarum argumentum. Sed audiamus rationem. Deus omnia agit in omnibus , eique nihil resistit. Omnia in omnibus facit, quia ipsius voluntates omnes motus emciunt & regunt;

ipsi nihil resistit, quia facit quicquid lubet. Sed res sic concipi debet.

Clim decreverit per rationes simplicissimas , utpote ordini misimh comgruas , hanc producere infinitam rerum creatarum varietatem quam miramur ; corpora secundiim lineam rectam moveri voluit, quia haec linea

est simplicii lima. Sed cum corpora sint impenetrabilia, & ipsorum

motus ssecundum lineas oppositas aut se se mutuo secantes fiant, necesse est ut sese impellant, ac ideo eodem modo moveri desinant. Id Deus praevidit; concursum tamen seu mutuam istorum corporum im- uisonem positive voluit ; non quia adversus scipsum pugnare amat,ed quia uti volebat hac impulsione corporum, ut occauone ad statuendam legem generalem communicationis motuum , qua praevidebat innumeros mirabiles esse Rus productum iri. Persuasum enim habeo , duas istas leges naturales, quae omnium simplicissimae sunt: nempe, omnem motum fieri secundum lineam rectam , aut tendere ad lineam rectam; dein concursu seu mutua corporum impulsione , motus communicari juxta proportionem magnitudinis corporum quae sese mutuo impulerunt, persua- isum , inquam , habeo duas istas leges ad producendum mundum qualis nunc est , hoc est, coelum, stellas , planetas, cometas, terram Sc aquam, aerem Ee ignem : uno Verbo elementa & omnia opera seu non organitata aut non viventia, s cere, si sapienter distribuantur primi mouis. Nam Diuitizod by ,rale

330쪽

Sbu EXPLICATIONES ad Lib. VI. 3ai

Nam corpora orUnizata pendent a multis aliis legibus naturalibus peni- . tus incognitis. Forth etiam corpora viventia non formantur ut caetera per certum quendam numerum legum naturalium. Verisimile enim est illa ab ipsa creatione mundi formata suisse , ac tenuiore nihil aliud praeter incrementum necessarium ut oculis conspicua nant, recipere. Certum tamen ipsa illud incrementum recipere per leges naturae gen rates , secundum quas caetera corpora se antur. Unde fit ut ip rum incrementum non sit semper regulare , atque nonnulla gignantur

monstra.

Dico igitur Deum , per primam legem naturalem, velle positive, ac proinde efficere impulsionem corporum; & deinceps hac mutua impulsione uti, velut occasione ad statuendam secundam legem naturalem, quae communicationem motuum regit; atque ita impulilonem actualem esse causam naturalem aut occasionalem communicationis actualis m tuum , qua Deus eodem modo semper agens innumera producit mirabilia opera.

Si haec serib animadvertas nihil melius fieri potuisse clare cognosces. Sed supponamus Deum rem sic non instituisse, & corpora quae sese mutuo sunt impulsura avertere, quasi daretur vacuum ad illa excipienda : Primo corpora perpetuae isti vicissitudini, quae universi pulchritudinem constituit, non essent obnoxia: Nam quorundam corporum generatio non fit nisi quorundam aliorum corruptione; motuum contrarietas eorum varietatem efficit. Secundo , Deus non ageret per vias simplicissimas: Nam ut corpora sibi invicem occurrentia motum suum sine ulu mutu1 pulsione continuarent, ipsa lineas curvas innumeris diversis modis describere oporteret; ac ideo innumerae in Deo voluntates ad de terminandos illorum motus essent admittendae. Denique, si nulla esset uniformitas in actione corporum naturalium , ac si ipsorum motus si cundum lineam rectam non fieret, nullum esset axioma quo certo pos. semus ratiocinari in Physica, & secundiun quod in multu vitae actionibus possemus nos gerere. Lupos a leonibus, oves a lupis vorari, & oves herbam cuius Deus tantam gessit curam, ut omnia ad conservationem ipsi necessaria, atque etiam semen ad species conservationem suppeditaverit, pascere comtra ordinem non est. Id causarum secundarum virtutem non magis probat , quam pluralitatem causarum, aut contrarietatem principiorum boni & mali, quam Μanichaei, ut istos naturae effectus explicarent, excogitaverunt. Id potius ' magnitudinis , sapientiae , & magnificentiae mid. C diVinae certum argumentum est. Deus enim nulla opera iacit quae sa-loq. de Με-pientia infinita digna non sint ; de illa facit cum profusione quae ip- q. sus potentiam & magnitudinem satis denotat. Quicquid destruitur ex . , i

dem lege qua destruitur reparatur , tanta est istius legis sapientia, poten--Ρ okiatia Be secunditast Deus nova voluntate entium destruclionem non pro- dentiam.

hibet, non modo quia prima sufficit ad ea reparanda , sed praecipue quia I uis in ae- eris. Tom. H. Ss , ipsius Diqitigod by GOrale

SEARCH

MENU NAVIGATION