De quaestionibus oratoriis libri duo in quorum vno de quaestionum statibus; in altero de caussarum generibus, ex antiquorum rhetorum doctrina copiose disputatur; ... Auctore Ludouico Carbone , a Costaciaro, ... Cum duplici indice

발행: 1593년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Liber L et i

pn, iter, hominum industria, vires,. id ge- Arist. litacta consideranda erunt, ex quibus facili Rbς v. τυ, oe difficultas in abrescunt: quae capitii '' partim in rebuσφartim in personis spectantur :qviorum coissideratio, vel absoluta, νel compa' DEmo mirata esse potest vel ρer negationem, O conces Olyath. xsonem , non est dijicile , ct esto esset dissicile ,r: i tamen est valde necessarium . Decima positio, gloria siue laus, commemoratio nimirumpraeims, Ῥel futura rei honestieeandem habet considerationem cum tili: pro gloria retinenda, vel acquirenda: pro ignomi-- nia repellenda, aut auertenda. Quare, cum om- nes homines, vel νtili, ve bone so commoueantur, eodem modo haec duo capita tractari pol runt :fed semper videndum erit, viro auditores magis moueri Dieant, ct illud priuatinis vrgendum eris: maior tamen vim habρbit . mis oratio, si utrunque iuvatur. Ἀ ' Vndecima positio, euentus, qui maximam

ωim in deliberationibus, habet, es utilitatis O:: gloria cons cutio, qui locus , es re idem elo

a videatur cum utili oe gloriosor tamen tempore, O tractatione differt. Tempore quidem , ' quia semper consequitur: tractatione, quia ista alibi attinguntur,hic anipli cantur:alibi euen-r ' tus ad aliorum probationem inducitur , hic ad comprobandum euentum alia asseruntur: et de

222쪽

371 De quaesti oratoriis

. I plexione tractantur, hoc est, per Dpothesim , siue dilemmate conditionali, quod non facise soluipossit; hoc modo, fue consequemur , siue

non consequemur quod Nolumus, expedit nobis ut rem aggrediamur. Circa hos locos illud unia uerse notaridum occurrit, si bis ad nonram opinionem per affirmationem brmandam, uti non pote rimus, demonstrare conabimur,id quod nos suademus, non esse contra legem, contra ii

flum, O honestatem, O nihil damni indo contingere possΣ . Duodecima positio, se negocialis constitutisset delege retinenda, aut non retinenda,statum da, aut non statuenda, non est eadem cum illa quae natus legitimus appellatur. Nam pragmatica de lege constitutio, es de lege ipsa: lexntima vero, de legis sententia: ibi ex se lauda- Fab. iux. tur, aut vituperatur lex, hic ad usum traducitur et quamuis qui ea utuntur, eam interdum laudare lvituperare soleant Duodecimatertia positio, qui pro lege dicet, eam commeredabit: qui contra. icturus est, Ῥet totam, vel partem vituperabit: qui hac methodo uti poterunt. Primum asserenda erit aliqua procatastasis, breuis nimirum praeparatio O ingressio ad rem ipsam . Neque enim lex ulla rogari, aut abrogari debet sine aliquo G xordiolo, oe insinuatione; cum , ut praecipio

Plato, προ vi, quod Uranni aciunt, sed rati

223쪽

Liber I. III1ie ct aequitate lex suadenda, aut dissuadenda

sit. Vt omittam, quod legum rogatio O abrogatio honestatem obscuram habent. Vnde apud Locrenses, nouae legis suasor laqueo cervici adligato pro concione legem recitabat: se placebat,nibit laudis, cuipraemis referebat: sin tanquamperniciosa, aut inutilis reprobabatur, ille

eo ipso laqueo , quem gestabat sussocabatur.

Quamuis multo facilior erit abrogatio, cui multae esse posseunt manifesta rationes, quam innovatio. Deinde attingenda erant illa eadem capita , qua supra numerauimus, lex, hon nas, utilitas, facultas, O euentus: Ast otiosa, vana, ct obscurata . Praeterea licebit arguere ex Legislatoris ct aliorum voluntato Oauctoritate, definitionibus, Iollogismis, O d nique communi qualitate. Et ut huic dissutationi sit finis, pro salibra negocialibua tractandis Uui esse poterunt Demosthenis Olynthia , Ciceronis philippicae , ct orationes pro lege Agraria, ct nonnulla aliae quae apud Liuium, O alios bintoricos leguntur. De statu Transsationis. Disput. XVII. Non in inter dicendi Magistros, certe si Translatione sententia, an sit νnus ex primis statuum generibus, an vero sub aliquo aliopoliatur Smere . auo sit, νοῦ paullo accuratius

224쪽

c. s.

r De quaest. Oratoriis.

haec controucisa explicanda sit: quamuis quid in hae dubitatione sentire oporteat , suprι 'docuerimus . quod autem ibi dictum fisit,a v ritate absit, hispo stet rationibus persuaderi. Primo, auctoritate multorum non infima notae Essyetorum, qui Transeationem ; ab alijs tribus constitutionum generibus separarunt: ita M. Tullius libro priore de Inuentione, Trape-quntius libro primo, Lustus libro primo , nonnulli alii , qui, cum minoris sint auctoritatis, nihil es necesse, ut speciatim citentur. Secundo , in iuridiciali connitutione quaeriatur de qualitate rei, in hoc vero Ratu nequaquam ; sed de actione ipsa, o ante iudiciurata e

quo fit, ut Translatio non posit subjci quali

tati , cum ea antecedat. Sunt igitur constitutiones omnino diuersae. Tertiosatus qualitatis oritur ex depulsoue rationis, siue ex congressu rationis rin. monti : at vero Transatio, exprima deput o- ne nascitur: qu. .re cum aliam habeat cau)sam,

o sit qualitate prior, ei subuci non poterit: sic

enim dissutat Trape mlius. In hac dissicultate haesere funt auctorum sententia . Prima uuinctiliani, qui hanc constitutionem tum a generalibus, tum a specialibus re)rit: afrmatque Transationem non habere que Rionem de qua Orator contendat, sed propter quam contendat. Ideo aAtem hic auctor exi

225쪽

in ea non sistitur: ct quia fatus non oritur exprima conflictione,sed ex fecunda, ex qua proficiscitur iudicatior quae semper facit natum, qualitatis . Quo fit, ut interdum coniectura interdum definitione, interdum confecution tractetur. Huic opinioni sese opposuit Lusius. Secunda sententia aliorum, quos citaui in primo argumento, qui existimant Transationem facere genus questionis ab aliis distinctum ita vi quattuor faciendasint statuam genera . Illud priuate addit Trapeetuntius , hunc statum continere quidem qualitatem, sed tamen non essesubi ciendum qualitati,ob eas rationes, quas attulimus . Tertia sententia aliorum,qui putant,Tranis lationem, me exceptionem non facere geninsatus diItinctum; sed pertinere ad genus qualitatis , cum in ea de qualitate quaeratur, quod fane negari non potest. Concedunt tamen habere ex se aliquam controuersiam, in quo dissentiunt a Fabio: cum etiam ex prima conflictione status oriri queat. Vt autem quid in hac dubitatione non satis aperta tenendum si facile explicemus,unum, vel alterum subhcio fun

damentum .

Trimum fundamentum, in quo nonnulla proponam exempla, quibus hoc quaesionis ge- σ, O citatae sententiae melius intelligentur. M Inter

226쪽

1 6 De quaest. Oratoriis

Iliter alia igitur, quae ad iudiciorum tractationem requiruntur , funt quaedam agendi formulae , quae litigare volenti seruandae Jnt: quo qui non seruat, ab agendo repellitur,ct caussa cadit; ut ecce, quod agendum sit aduersus reum certa actione, apud certum iudicem,certo cie lib.r. tempore, oe sic de at s circunnianti s. Si ergo de in aliquis cuipiam diem dicat, non apud eum iudicem, cuius escaussa cognoscere,is ab aduers rio per exceptionem, quod non positi res a tali Iudice cognosci, repellitur. Praetor, exempli gratia, non potest caussam cognoscere, in qua agitur de maxima pecundarum summa: crediator diem debituri apud sum iudicem dicit, isse tuetur, non tibi licet, hoc iudice,mecum ageret . Et quia hac depulsio non conHiit, nisi reddatur ratio, ideo subdit, Maior es summa, quam ille cognoscere, hoc est, iudicare po sit rat Nero ereditor ration refellit dicendo, nouesse maiorem summam, unde nascitur iudicatio , An maior sit summa, quam quae ab hoc iudice cognosci queat. Haec quaeIlio, ideo dicitur Transeatio, quia quaeritur de transferenda caussa in alium iudic e Vbi duas quaestiones vides, quarum prima est, An istest legitimus huius caussa iudex: in qua, vi patet, de quali tate quaeritur; ct de Ciceronis sententia, hic esset totius controuersiae praecipuiss satus. ALur ari tanta sit pecunia summa,de qisa Prae-

227쪽

' Liber I. - 377 DrI cognoscere liceat; O haec, iuxta Fabi, doctrinamsatum constitueret. D Uus, coguitor, hoc est , ut Ascohius ait, qui caussam absentis tuetur, qui solicitator vulgo dicitur,diem alia cui dicit, ct debito pecunio repetit, is qui debet, excipit, ct ab icto actionem in alium

tranGert, diccndo, Non debes mecum ageret:

atqui hic non es sisendum, sed ratio subiiciem da est, P in potuisti cognitor fieri, quia infamis es, quantur, an fieri potuerit. Similiter siquis ageret aduersuri quempiam eo temporera , vel loco, vel lege, vel alia ratione, Pa no liceret, is qui in iudicium vocatur, se per exceptionem, transationemve tueretur. A

que ex his, quid hic qBaratur, quid sibi ν lint citata sententia satis planum esse arbi

tror a

Secundum fundamentum , in quo vario huius statua appellatio es, qua hanc controuersam obscuriorem faciunt, recensebo, o explanabo. Inter alias ergo responsiones, quibuareis actoris intentioni sese opponit, es illa , quam Graci Metalepsin vocant, latine Trae sumptio, Cicero Transationem O Commutationem nominauit: quidam, Actionis quasionem, Quaesionem de iudicio inducendo: alij, ut passim Iuri periti, exceptionem, Quinctilianus Traescriptionem appellauit i Item, finis declia natarim non procedendi, aut non admittendi, M a diuera

228쪽

De qu2st. oratoriis r

titis summotoria exceptis, ct explicandae Et diuerticulum: graece Paragraphicos agon, cui Eutbydocta , seu Euthia oppohitur, lisscilicet, cui nibilpraescribipotest, fagogismus. Vt a

tem haec metira discernantur, animaduerte dum est, exceptionem, refellere totum actionem aduersaris,aut responsionem O ratio emeidque partim concedendo quod dicitur, partim negando, aliquam asserendo causam , qua alio actionem, rationemve transfert: .acilio, Ni l gis potismum remouetur; responsio vero, ali

quo facto ct caussa. Quo fit, vi Metalepsis

uniuerse fumi possit pro quacunque exceptione, O priuatim pro illa, qua interimitur actio Erit igitur duplex, altera, qua vi legis tollitur actoo,quam Graeci Paragraphen, nos Praescriptionem vocamus, de qua statim aliquid dic mrus et altera, qua modo agendi es contraria; ut, ecce, occidisti, depulsio absoluta, iure occidi aggressorem: Exceptio, sue mecalepsis, At

non debueras indemnatum . Et haec rursus duo habet partes; quarum una omnino resistit o negat, quam Graeci Ensam, O in instariatio quaedam; νt, Non licuit tibi iure hominem occidere, etiam aggressorem: altera, qua est cum correctione iuncta, quae Draece Antiparistasis, latine, inflantia, ct obsistentia;ν Eis

licet, non tamen sic, non sine iudicio. Vtraque igitur rationi aduersatur, tam in iciatio, quamu et P. obsistentia

229쪽

t la

i si

obsistentia . Metalepsis ergo siue exceptio, vel adhibetur contra actionem, quod male intent rasit: vel contra intentionem, stupetitioncmis quod iniquar vel contra absolutionem,quod sit nulla, ct infirma, quae infirmatio O relatio diaestuir, sicut illa, praescriptio. Es autem duplex praescriptioms forma; νnaperfecta, qua rege , scripto, pactove penitus tollitur actio, cer- differtur, O vitatur: attera, imperfecta a , aliqua circunstantia, simili, opposito, aequo, O , o nititur, O non omnino tollit actionem, reprehendit tamen, o criminatur litem, . Et quamuis olim praescriptio idem esset, quod excepti9: tamen nunc apud Iur peritos, priuatim ea n designat exceptiove, quapost cerςum tempus, ea excluditur actio, qua quis rem suantis repetit, ad quam repetendam, facta iam praescriptione, a lege non admittiture de qua nouis nihil in Tractatu de rerum renitatione scripsi-mω. Dicitur autem haec constitutio graece P

retraphe, quasi diceres iuxta scriptio,vel adscriptio, a otatisque: quasi signuU O notetis in margine adscripta, qua designatur lex alia ua Vel certe sic dicitur, quas contraria verbo ἐγγρά φειν, quod es in iudicium ducere, ct c ram populo sistere . Atque haec adnotasse s sciat: quae dicenda restant in ipsispositionibo

Uerentur:

Prima positis , Transatao statum qumdam

230쪽

rgo De quaest. Oratoriis ab altis diuersum constituit; cviin primus h

uentor fertur Hermagoro. Hoc asrmauerim contra primam sententiam: quam primum consmuni scriptorum auctoritate refelleres: cum omnes meliores scriptores hunc flatum, sue quae Isionem ab aliis secreuerint; ct re verasecerni potest, ac debet; tum ob doctrina commoditatem , ut ait Trapezuntius , ut priuatim explicetur ; tum ob ipsius rei nasuram; cum aliast de actione, alia de re,de qua immituitur,controversa. Adde etiam, quod si in satabus , aut quasionibus poni non potest, maxime, quia iura non Mitur, ut arguit Fabius , sed νlterius ad aliam quaestionem itur, Ni ex primo patet fundamento: atqκr, Ni supra docuimus, in hoc vehementer errat Fabius, quia illa secunda quesio, vi gratia exempli, An quis Cognia ror feri potueriti, tractatur propter illam, , sn sit vere Cognitor: igitur, ista vere dicetur satus , cum in ea tandem tota conmat

oratio . .

Secunda positio, Translatio, non facit genua quaesionis perse distinctum ab illis tribus, de quibus saepe diximus, sed est quaestio qualitaris.

Hoc asrmauerim cot secundam sententiam, quam hil rationibus impugno. Primo, hic satus, etiamsi in prima quaestione sistamus,qualitatem continet, quod negari non potest, cum

de actionis honesate,sive justitia, rectitudineue

SEARCH

MENU NAVIGATION