Sigismundi Storchenau, ... Institutiones metaphysicae in 4. libros distributae. Liber 1. 4.

발행: 1774년

분량: 213페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I 36 CosMox. SEcet II. CAP. III. t. Cum inter possibilia non detur absolute opti latum , neque possibilis sit summus gradus in manifestatione divinarum persectiomun , Deus

nec seivit , nec potuit , nec voluit mundum optimum condere . Sed dabo aliquid ; esto . sciverit Deus mundum, qui omnium possibilium sit optimus s an continuo etiam produc Te eum potuit ' cognoscit Deus profecto omnissipossibilia: anne ideo omnia simul efficere po-' test certe non ; exhauriretur enim infinita potentia . Esto etiam, potuerit Deus m. ndum optimum procreare; num ideo etiam velle debuit Z an libertate suprema , summo suo ia. omnia dominio ipsi uti non liceat non de-

. . buit is velle , quidpiam extra se producere igitur neque debuit velle optimum efficere;

sed sicut ilIi liberum fuit manifestare, vel non manifestare suas persectiones , ita quoque ipsi liberum fuit', easdem in hoc , vel illo gradamanifestare . At Deus semper optimum sequi.

tur; ita sane, si intelligas illud, quod fini lii.

bere determinato est convenientissimum ; Ω- qui tur item optimam , quatenuε semper sum ma ratione agit, & ex summae sapientiae praescripto media ad finem aptissima eligit 3 nec tamen ideo producit effectus absolute persecti simos; hi enim impossibiles sunt . Neque obis est, quod Deus agat modo persectissimo, modus enim operandi ipsi internus est, sicut mo. dus cognoscendi , quae autem in ipso sunt , infinita sunt: contra objecta operationiν , ut,

di cognitionis , extra Deum exsistunt e quare'

persectissima esse nec debent, nec postlint . 4- Mundus hic est persecte consormatus ideae divinae; sed idea divina est absolute persectis, sima; igitur de mundul. 1 . d. M. Mundus hic est persecte conformatur, ideae divinae ab /stiva spectatae M.

ctiva spectatae , M. dc sic d. m. n. cons

idea Dei objι ιν, id est in sei seu compa-

142쪽

rate ad subjectum , cui inest ,. spectata est peruiectionis infinitae s ipsa enim ab intellectu divino , ac proinde: a Deo intelligente reveri non differt: quis autem mundoe hanc perfectionem tribuit Evidens igitur est, ideam divinam hac ratione ab astversariis hoc loco. inintelligi non posse , neque ei mundum hunci - eonformatum esse. Quod si idea divina acetupiatur ob activa d id est , comparate ad objecta, quae ab ipsa repraesentantur , tantae ea perseri. ctionis, est , quantae est oriestum repraesentatum, atque ideo numquam persectissima, Oficum objectum periectissimum, ipsum videlicet, Deum repraesentat. ineque vero inde in Deum quaepiam redundati. imperfectio: haec quippe se tenet ex parte objecti , non vero in idea inis est , quae objectum, ut cin se est, repraesentare . debev- Atque sic omnino verissimum ess. mundum esse perfecte conformatum ideae divinae talis enim est , tantaeque persectionis , qualis, di quantae perfectionis a Deo aeternum fuit cognitus 3 at istud adversariis minime prodest ; nam inde nequaquam colligitur mundum hunc esse omnium possibilium persectissimum , cum idea divina , quidquid cognosci potest , seu magis sit, seu minus persectum, ob intel- Iectus divini infinitatem representet, quossi ipse Leibnitius non dissitetur , cum ait infinita

universa possibilia in ideis Dei fuisse c g. 8o. schol Ay. Bonitatem divinam exigere putant mundum optimum , quemadmodum ea quoque postulat finem optimumu Si opponas perituram liberta, hem , Hunt , libertatem ad electionem minonis boni non esse persectionem , ideoque Deo alioquin tribuendam non esse, ut, illi ob eamdem

rationem libertatem ad eligendum malum mo-xale non adscribimus . Certo, addunt, sicut e

lactio mali moralis pugnati cum sanctitate Dei . ita electita minoris boni opponitur sapientiae

143쪽

I 3 Cos Mo L. SECT. II. CAp. Π I. di vi naes quemadmodum enim Caius in taberna libraria constitutus, inter libros , quorum i psi optio datur , minus bonum eligendo insipienter 'ageret, ita ident de Deoe assumandum foret, si, inter mundos possibiles , quos, omnes, distincte' cognovir, minuu perfectum elegisset. Multa hic accumulantur , quibus seorsum re-- spondebo imprimis infinita bouitasi non exi. . git, ut Deus aliquid procreet, potest enim Optimus, & beatissimus esse absque omni ente a. se distinctor ergo eadens pariter non postulat, ud , cum aliquid essicere vult , essiciat optimum . Quid quod haec bonitas, Devin adstri geret ad aliquia tinpossiiij lix, cum maxima perint lectionum, infinitarum manufestatio, oc in pure, possibilibus optimum repugnet , ut jam saepius, dictum est ξ At postulae Dei bonitas finem optimum: ita sane : sed solum finem quoad ob - , flantiam , non etiam 'moad intensiouam , seu. gradum optim- , idques rursus tantum ex hy. . pothesi , quod Deus mundum aliquem procrea re liberrime constituerit. Nimirum infinita bo. nitas exigir, ut omnibus aliis bonis finitis prae- seratur , magisque ametur ; quare Deus nihil, condere potest , nisi propter se ipsum nihil producere nisi ita , . ut tibi gloriam suam pro, fine primario ο ac ultimo praestituad Atque hie est finiω quoad substantiam optimus, solusique divinae bonitati, reliquisque perfectionibus

consentaneus . At propterea necesse non est ut Deus in hoc fine etiam intensionem maximam , seu supremuin manifestationi ia suarum perfectionum gradum', tamet se illum. possibilem - esse daremus, eligat, nam sicut Deus salva sua - bonitate omnem creationem, ac proinde etiam electionem finis, omittere potuisset , ita etiam facto jam libere mundum aliqRem condendi - decreto liberrimam potestatem gradum quem- . eumque in fim quoad substantiam ostimo, de- . terminandi reti t

144쪽

DE MUNDO OMN. possIa. on isto. I 39Deinge libertas ad electionem mundi minus, boni Deo sine injuria negarii omnino nequit , neque comparatio est cum libertate , quae fingitur ad eligendum malum morale; cum enim malum morale pugnet cum sanctitate , ceteri Dque perfectionibus Dei moralibus ,. per se ma-- nifestum est ,, hanc libertatem in i persectionibu L Iocum non habere Contra. libertas Ialtera de perfectio quaedam est, α ideo Deo sine dubitatione 'tribuenda certum namque est , aliquam Iibertatem, utpote Veram realitatem , Deo ad inscribendam esse a jam vero si haec non sit, qme alia esse poteriis qua ita re, queso, Deus. libererit Z in intelligendo omnii eognoseibilia ad: id necessitatur abi infinitate intellectus sui a in - amandoe se ipsσὶ ad id necessarioe rapitur ab in- ' finitate, bonitatis suae naturalis: in eligendo fine quoad substantiam optimo id quoque ex hypothesi, quod aliquid condere velit, postu-

lane infinitae ejus persectiones et restat igitur, ut liber sit ire determinando gradu finis in se optimi, dc in procreandis rebus, idque non ita colum , ut libere possit condere aliquidi, . vel nihil L sed ita etiam , ut possit hoci prae illo' condere ς suae quippe haec inter se connexa ,

- ω ratioe lassiciens , quae exigeret , uia Deus Ο ptimum mundum condat, ex igeret quoque, ueDeus mundum potiu& condat , quam nota cori

dat g. 33. - Nihil dicam de lege omnium

philosophorum , ac theologorum.consensione eomprobata , quae , quidquid in rebus creati&' persectum est , ab omnι imperfectione repurgatum Deoe tribui jubet Leth autem i profecto lis berta& quaedam in nobis perfectis quoad utramque sui partem, quatenus ni imirum est faculta α; ponendi , vel non ponendi actum , 6c quate

alium actam impersectio, quae in illa inhaeret , in eo consistit , quoa haec. potentia ad aeratain se quoque extendat .. inare rejecta haz

145쪽

Io OsMoL. SEcT. II. Cas. IIIo impersectione, sine desectu realitas ipsa in Des: inesse putanda est cons. Ont. 6. 227. sch. .

Denique Iibertas haec nulli persectioni morali opponitur; falsum enim est , quod Baumeist xus. & alii asserant , electionem minoris boni in dicto sensis acceptam pugnare eum infinita Dei sapientimi haec enim solum postulat, ut finis quoast substantiam optimus , de mediα aleum maxime, accommodata eligantur quod utrumque stat cuin electione mundi minus bo-' ni . Neque enim, cum mundum optimum ne

gamus , ita intelligendi sumus , quasi docer mus Deum elegisse medium minuε aptum adi. finem suum consequendum , quod adversarii malevolentia. aut . ignorantia ducti saepe non satis viseemum ., Atque inde pater se quid ad paritatem propositam respondendum sit: Cajus ponitur utique eruditionis eaussa libram emere : velles si igitur optimum, quem haberα potest, non eligat , contra finem agit , neglectoque medio aptiori minus aptum arripit , quod in,

sipientis est: Deus vero, eum mundum minus

bonum condidit, eum tamen condidit, qui sit medium apti ssimum ad consequendum finem, praestitutum, quo sapientiae suae plenissime sa. tisseeit . Quod si liber minux bonus iciter alior optimos , de pretiosissimos sint, quem Cajus sib, praefixit, magis congruat k neque ille ob ele. hionem vilioris in Spientiae argui poterit.. Determinatio Dei ad optimum mundum etia: gendum nequaquam libertati divinae obest ; im. Primis enim determinatio Dei ast eligendum finem quoad substantiam optimum libertati non

officit: ergo pariter . Deinde αδ summum tam tum inde sequitar necessitas consequens ex hypothesi nempe , quod se libere determinaverit

ad aliquem mundum condendum , Vel mor iis e neutra autem libertatem tollit . Denique

146쪽

Da V vo OMN. vos saB, OPTIMO. F41 ἔ, tur plures libri diversi pretii. EIigie illum, , quem optimum judicat. Num putas, liber. talem ha Caji, dum fligit optimam, cade,

Ad primum disparitas est . Tametsi Deus ex hypothesi , quod velit aliquem mundum con dere, debeat se ipsum, seu gloriam suam ex-

. ternam pro sine constituere, est illi tamen an/recedenter liberum aliquem mundum condere , vel non ; & consequenter' lame , vel illum 4radum gloriae exsernae determinare . . Sed . si .Deus ex natura sua foret determinatus ad mlui- dum optimum eligendum , nec antecedens ipsi. relinqueretur libertas, qua sese ad condendum mundum , Vel non condendum determinare

posset , ut jaan dictum est Gi 23. . A.vero igitur prorsus alienum est , - etsi id Leibnitiani: nolint quod Parum curandum .est nec enimi'uaeritur, quid dicam sed quid suae semen,

. tiae congruenter dicere debeant alienum in. quam a vero est , ex determinatione Dei ad. optimum solim necessitatem consequentem profluere , sed haec necessitas omnem omnino deri terminationem liberam antecedit , ut 4psa co-- gnitio persectionis maximae in mundo post - bili. Certe si haec persectio maxima suit ratiori suffieiens , ut Deus 'hunc mundum prae omni alio conderet , -eadem quoque suit ratio sum . . Ciens, ut mundum potius conderet, quam nota. Conderet; quam enim aliam .statuent ' Sic arguo a vel Deus ad condendum potius , quam non condendum eguit ratione sufficiente a liis berrimo suo arbitrio distincta , vel non si - hoc Σ tum neque ad condendum hunc prae a-i lio simili ratione opus habuit ; si illud : ea ira , in suificiens distincta praeter persectionem maximam mundi possibilis nulla' esse potest : quidquid arripiant , se ipsos jugulant , si primum accipiant, valebit in ipsos haec argumentatio et Deus non eguit ratiove lassicieme externa, ux

147쪽

mundum potius condat . . quam non condat r. ergo etiam mon eguit tali ratione , ut hunc . Potius prae alio condat. Si ad alteram confugiant, ita ratiocinabor : posita hac ratione sis. - seiente non fuit Deo liberum , ut alium 4nun- dum prae isto condat :xino etiam non suit apsi .. liberum, ut mundum non condat. En necessi. ἀatem an cedent pin . Quam male autem ii suae caussae conlatant, qui ad mecessitatem moralem. Confugiunt, patet jam ex oni. g. 37. sch. :-est nempe lea necessitas , verbo quidem mora- ais, re autem ipsa, absoluta, antecedens, metaphysica, ita enim repugnat, ut Deus aliquid bonitati , sapientiae , aut sanctitati contrarium

admittaei. .,

Rasina ei stero denique occurres dicendo : Hectio . nem optimi stare cum libertate 4 si eligens se, ipsum ad eam determinetis non litem, ille

bonitate objectiva bdeterminetur. Cajui li be- . . re tetigit libram optimum ,, cum ita compar tus est, ut etiam deteriorem esigere possit, at si cognita bonitate neque t illum non eligere, . actum erit cum libertate . . Applicemus haec. . Deus ex mente laudati Philosophi cognovit ab - .etsrno, & quidem necessario persectionem ama. . Timam uni u inter: omnes mundos possibiles haec cognita persectio maxima fuit ratio iussi. . eiens electionis divinae: igitur ratio Tussic t ens electionis divinae ab aeterno, de necessario am. te omnem liberam Dei determinationem posita.

suit, sed posita ratione sumiente vi principii

..i contradictionis ponitur rationatum oni. g.

22. , quod nec ipse inficiari potest : idicat ergo nobis, ubi, quando, 6c qualis libera de . . terminatio in Deo fuerit , de quo modo cum hac optimi electione libertas divina componi - queat dicet, mjum quoque a bonitate obje. , ctiva libri tamquam ratione lassiciente, de terminari ad eam electionem, nee tamen liber tale expoliari. At id ipsum est , in quo quae-

148쪽

- sio vertitur Caji quoque libertatem, si it 2. se res haberet , perituram in psychologia de

monstrabo.

et . Si Deus mundus minus persectum prae perse-diori condidisset , hujus actionis nulla foret ratio sufficiens egisset proinde Deus sine ratione lassiciente , quod cum ipsius persectioni- hus non Consentit .. Certe, si Deus pro liberoia suo beneplacito post et hoc , vel illud eligere , si initis foret artifici humano, qui in elaboran

do suo opere non tam . rationem sequitur .

quam genio indulget . Quid quod omne bonum. possibile pro gradibus suae persectionis jus habet praetendendi , ut ait Leibnitius , a Deo exsistentiam λ Deinde intelligi nequit, qui fieri possit, ut Deus minus bonum prae majori. magis amet.

Ratio sufficiens electionis divinae ex parie possibilium omnino quaeri non potest , ii sauvam velimus supremam Dei libertatem , ut

paullo ante demonstratum est. Quin si accura. ite loquamur, nullam prorsus rationem objecti- vani Deus sequitur, neque ipsa mediorum aptiuido ad finem. consequendum est illi vero sen-Mi ratu, motiva, cur ea e stat . Nequit neminpe Deus ulla bonitate finita , quae comparate

ad infinitam prorsus evanescit , moveri unda non eligit media ad finem aptissima , qma aptissima sunt, sed qua apta sunt , quaeque ut talia infinita scientia praenoscit , atque id i eo , quia summa ratio, & sapientia praecipit , ut eligantur media , quae ad finem obtinendum aptissima esse praevidentur . Sola igitur ratio summa, ac sapientia potest Deo esse ratio mo. xiva ad aliquid eligendum ; aptitudo vero meo diorum, ad summum dici debet eonditis , sinaqua electio non fieret , cum absente hac apti- tudine ratio, bc sapientia eam electionem non suaderet cons. Ont. S. I s. sch. I. . Aliud

quidem apud nos homines obtinet , qui finiti

149쪽

Λ : CosHOL, SECT. II. CAp. m. eum simus, bonitate quoque finita moveri, de

alii ei possumus t quare nos non modo eligimus honum repraesentatum , quod bonum est , verum etiam quia bonum est , vel saltem tale .esse apparet . Sed numquid 4deo actio divina ratione sufficiente caruit nequaquam : adfuit .ea ratio iussiciens , quae in actionibus iliberis, sola esse potest , quemadmodum alias dicam ;-ejus nimirum Voluntas , quae cum . infinita ip- sius ratione , & sapientia non eongruere nou. potest. Neque tamen propterea genio indulsis e putandus .est, licet enim ex liberrimo arbitrio agat , licet rationem sufficientem exter. nain , & in possibilibus sandatam non respiciat, it tamen semper ex , & cum sumina ratione, modoque perfectissimo , & ipsum libertatis exercitium infinitae in illo persectionis est. Quod ad artificem humanum opus suum nonaea, qua posset, industria elaborantem attinet, merito id illi vitio dabitur , si vel obligatio, ni , qua erga alios stringitur s vel fini suo , quem obtinere cupit, non satisfaciat r quod si illorum nihil adfuerit, .neque is jure vituperari poterit , si opus , quod , & prout placuerit , - essiciat . Iam vero Deus nulla aliquid produ-- cendi obligatione devinciri potest, atque etiam

tum, cum minus bonum prae majori procreato medium fini libere . constituto convenient issi mum eligit.

Jam vero illud. quod possibile seandum gradar perfectionis suae a Deo exsistentiam postulet quale est unde imprimis jus istud quid .est

possibilitas , nisi non repugnantia praedicato rum , dc oriunda inde habilitas emis ab exti stendum ergone ideo ens , quia ad exsisten dum habile est, ius . habeat a Deo postulandi, ut efficiatur deinde , demus hanc inesse in possibilibus praetensionem s quis Deum eidem subjecit tenebiturne ena infinitum, undequa

quo independens postulationi huic morem ge reret i

150쪽

dda MUNDO OMN. POSSI s. OPTIMO. Pere' annon, si ita fores, res creatae non tam Deo , quam sibi ipsis , suaeque majori peris, ctioni exsistentiam in acceptis referre deberent Q Absit , ut vilem adeo de suprema Μ jestate conceptum philosophus mente foveat . Ad id demum , quod vitimo adjicitur , ajo , distinguendum esse amorem tiberalis benseeucata ab amore afl-atianis 3 .hie veras in objς-cto perseolones respicit i ille a liberali aman, et is animo , sine respectu ad objecti merita, besine omni praeterea benefaciendi obligatione proficiscitur . Iam vero cum Deus mundum minus persectum prae perfectiori elegit, ex so- qa liberalitate beneficium exsistentiae eidem con tulit, quod neque huic., neque ulli alteri praestare tenebatur . Non tamen propaerea minus bonum magis aestimavit , cognavit. enim opti me, quae , & quaks periectiones possibiles iaquovis mundo possibili insint , quo sensu solum aestimatio rerum Vel creandarum, Fel crva, arum in Deum eadit . .

SEARCH

MENU NAVIGATION