Kabbala Denudata seu Doctrina Hebraeorum Tanscendentalis et Metaphysica atque Theologica Opus Antiquissimae Philosophiae Barbaricae variis speciminibus refertissimum. In Quo Ante ipsam Translationem Libri difficillimi atque in Literatura Hebraica Sum

발행: 1684년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Libri Sohar.

nuitur Lux earum a fulgore suo, nec etiam involvitur ulli involucro; sed omncs prout sunt adveniunt sub mylterio persectionis, Luce nimirum sulgentissima. Et propterea

Fundamentum vocatur omne : quia omnia in illud veniunt inperfectione citra omnem

desectum eorum quae antea fuerant. Et propterea dicitur, quod applicetur ad omnia inlumine. Quia luci illi nihil deest propter distantiam illius Lucis. Non enim manifestatur membrum sanctum, donec gradus pulcMaest perfectus cum consorte sua , Nineodem existant Benignitas & Severitas tam suae sive masculinae, quam etiam Benignitas& Severitas Uxoris. Quin etiam in ipso existere debent Superatro&Cloriarpsius propriae & Victoria & Gloria Uxoris, ita ut ipse medium locum obtineat inter omnes. Hinc dicitur: quando columna med a persecta est, & perfecta facit omne latus, tuns elcvatur , & vocatur Jisrael, &Jeschurun, quia participat ambas lineas, & accipit additamentum lucis ipsorum : atq; tunc idoneus est accipere lucem supernam ab excelsis a copula interna superiore, quae vocaturgaudiuin omnium, & accipit duas Coronas e Thesauro Patris & Matris a Cerebro Senioris, in quo continentur: suntqite in illo quatuor Cercbra sub mysterio phylacteriorum Capitis, & tunc vocatur Daath sive Cognitio. Et in hoc consistit illud augmentum luminis, quod superadditur Columnae mediae. Et ex additamento hoc , quod provenit a vita superna, membrum mortuum sit vivum juxta nomen mysticum, quo vocatur vivens in secula. Et hinc intelligi potest, quare dicatur fundamentum applicari ad columnam mediam ex illo augmento,quod acceperat. g. s. Et hinc intelligitur id, quod dicitur :Jisraelem ascendere in Cogitationem,& clevari ut sit in Patre tuo & Matre sua: Ubi Sapientia, Intelligentia & Cognitio ejus aequales sunt Patri & Matri, & Influentiar, quae illos in se comprchendit: & Benignitas, Severitas&Pulchritudo ejus existunt in loco Sapientiae, Intelligentiae & Cognitionis ejus priorum : & Superatio atque Gloria ejus exi stunt in loco Benignitatis, Severitatis N Pulchritudinis. Unde patet, quod Fundamentum fiat gradus pulcher. Et hoc est additamentum Sabbathicum. Et tunc copula est perfectior, quam Angelorum,ubi copulantur Sapientia & Intelligentia: item perfectior quam Spirituum & animarum, quae fiunt per mysterium copular Pulchritudinis & Rcgni ordinarie. Et vocatur Tetra- grammaton Zebaoth, nomine scilicet, qua etiam appellatur gradus pulcher, quit fundamentum occupat locum istius. Hinc corpus & foedus habentur pro uno. Et huc pertinet illud: Sanctiis, Sanctus, Sanctus, quarum acclamationum prima pertinet ad clevationem Sapicntiae&Intelligentiae in locum Patris&Matris: secunda ad elevationem Benignitatis, Severitatis & Pulchritudinis in locum Sapientiae,Intelligcntiae & Cognitionis priorum: & tertia ad elevationem Superationis, Gloriae & sundamenti in locum Benignitatis, Severitatis & Pulchritudinis. Et tunc vocatur Tetragrammaton Exercituum : sicut etiam dicitur in Textu sacro : sanctus Dominus Exercituum. Quia hinc prodeunt copiae variae & Spiritus & animae adimplendam terram hanc supernam ει laudatissimam, Basiliam scilicet. In qua etiam Sapientia & Intelligentia, quae anteaxquales erant Benignitati,severitati & Pulchritudini masculi, jam existunt in loco Sapientiae & Intelligentiae priorum masculi: unde nos dicimus: Benedicta sit Gloria Domini. Ec

162쪽

iso Tres Discursus initiales

ni. Et Benignitas, Severitas & Polchritudo foeminae suae antea erant in loco Ben gnliatis, Severitatis & Pulchritudinis mastuli ascenderunt in locum Superationis, Gloria:& Fundamenti masculi, unde nos dicimus: Regnabit Dominus in seculum. Quia nimirum quod antea fuerat Benignitas, Severitas & Pulchritudo, jam est Superatio, Glo

ita & Fundamentuna: ita ut hoc in loco sint omnes sex extremitates , quae ascenderunt. Quamvis enim superna ad superiora ascendant, natura tamen illorum ibidem relinquitur. Unde patet, quod Basilia adhaereat sex extremitatibus, quae ascenderunt. Et biccst sensus verborum illorum ; Regnabit Dominus in seculum. 6 io. Haec igitur sic erant in principio emanationis eorum: ita ut sicut Microprosophis tantum similis erat litera,' quae est intra literam n ; ita Uxor Micropro sopitantum similis erat literae I quae est nota quaternarii, quoniam gradum pulchrum & fundamentum non habebat, utpote quae sunt arcana masculina. Cum autem autor Emanationis altissimus secum statueret Micro prosopum producere per tres gradus alios, quos faciebat e Benignitate, Severitate S Pulchritudine ejus, ut supra descripsi χ tunc Fundamentum producebat in sex cxtremitates. Et hic est sensus verborum illorum: Nascebatus Olcph, & accipiebat sex simul. Nam superatio , Gloria & Fundamentum masculi naturam istam suam non amplius habebant, quia ascenderant in pradum Severitatis , Benignitatis & Pulchritudinis ita ut masculus Superationem, Gloriam & Fund

mentum plane non haberet , quoniam omnes sex extremitates ascenderant. Donec Emanationis autor celsissimus sibi proponeret fundamcnto superaddcrepotentiam trium metrorum aliorum: idq; quatenus delitesceret in utero Matris supernae per mysterium impraegnationis: quoniam ipsa est Mater filiorum. Cum ergo nasteretur Fundamentum, prodiretque ex utero Matris, quae est Mater superea, haec se demittebat usque ad Gloriam more solito, ut influxum daret, quo fundamentum prolongaretur per triametra. Unde etiam masculus accipiebat tria metra superna,&Benignitas,Severitas&Pulchritudo influxum accipiebant pro necessitate foeminae, quo&ipia acciperet caput: hoc enim loco erat receptaculum ejus,quoniam prodit a tergo ejus inter duo brachia,e resione gradus pulchri, qui erat fundamentum,Patres igitur influxum accipiebant,ut conticere possent cerebra uxoris. Et hic est sensus verborum illorum: NascebaturJoseph,&occultabantur in eo. Et cum Joseph ingrederetur in terram sanctam , constituebat cos & faciebat benignitatem & Severitatem in Sapientiam & Intelligentiam : haec enim Cerebra Uxoris ibidem sebant per Patres, qui illuc plantabantur per statum adolescentiae,& siebant Sapientia & Intelligentia ejus. Et tunc manifestabantur in terra, tuoniam erant Cerebra eius.

f. ii. Sed adhuc alia datur istorum explicatio, tuae desumta ste deductione trium guttarum ccrebri superni pro necessitate copulae; juxta id quod supra jam eXplicuimus ad verba illa:Intrat dextra in columnam perscctam mediam,& comprehenditur in mysterio sinistrae. Isti sunt tres Patres,qui ascendunt in cogitationem, quae est punctum primum, S in mundum venturum, i. c. in Intelligentiam: ibidemque reconduntur, ut obtineant guttas,easq; d orsum deducant in abdito medullae spinalis. Ubi deinde reconduntur intra

163쪽

Libri Sobar. I 6s

Prophctas veritatis, qtiatenus isti denotant duos testiculos masculinos, qui suscipiunt semen, illudque excoquunt. Unde deinde indurescit foetus,& man in statur. Et hoc est i lud: Natus cst Joskpli. Et intrat in punctum Zion, quod est in Basilia,&introducit guttas illas, quae sunt Patres superni, qui radix sunt inferiorum. g. Ir. Porro etiam in usum Basiliae Patres supernos ascendere oportet in locum Sapientiae & Intelligentiae , ut haec ab inde accipiat additamentum luminis. Quoniam & in illa magna eit at Luce superna distantia , si nimirum descendatur ad Basilian ipsam, ubi gradus fuerunt in statu suo primo. Pro imo enim illo loco commodius simile dari non potcst quam a luce valde exigua , quae illabitur per fenestram aliquam: ista enim cum ad ulteriora pergit, insigniter diminuitur a splendore suo radicati. Si autem Lux ab initio magna est, etiamsi deinde in magnam distantiam cradiet, satis tamen adhuc luminis retinet pro usu necessario. Basilia ergo prodiit a tergo Micro- pro sopi circa locum Pulchritudinis ejus, & ibi facta sunt Cerebra ejus in loco Superationis & Gloriae masculinae. Benignitas igitur, Severitas N Pulchritudo Uxoris, qui

sunt Patres ejus, nihil habebant, cui applicarentur, quia jam omnia sex membra masculi sublimiorem locum acceperant. Autor ergo Emanationis volebat clevare Patres hos in Sapientiam &Intelligentiam, ut majus incrementiam caperent. Atque sic constituebantur sub notione Sapientiae & Intelligentiae e regione Superationis & Gloriae masculi, ita ut Patres isti haberent lumen Ccrebrorum. Sed Superatio & Victoria ejus primi status sui nullum omnino habebant lumen , sicut nec Patres in sta tu priore lumen habebant, quia nihil erat cui applicarentur : cum nunc applicari possent ad Superationem & Gloriam masculi in statu novo constitutas. Imo deinde ulterius ascen debant hi gradus Sapientiae & Intelligentiae, qui fuerant Patres Uxoris, ut constituerentur e regione Patrum masculinorum. Hinc intelligi potest illud, quod dicitur in textu e Joseph intrabat in terram sanctam , illosque stabiliebat , ut plantarentur, & augerentur, quoniam Patres fiebant gradus illi, qui antea in ea suerant, Superatio S Gloria. Atque tunc flores apparebant in terra. Et hae sunt illae animae, quae primo lais tenues

erant, ut cornua locustarum , deinde autem majus acceperunt incrementum. Statuit

autem Sapientia Autoris Emanationum, ut Cerebra haec in ea perficerentur successii temporis & non ab initio, quia quicquid factum est ab initio in Emanatione, nullum patitur desectum. Sed Cerebra ista, quae aliquando manifesta sunt & in quibus lumen accipiunt Patres ascensu suo, non semper persistunt in lumine suo, sed illud tantum ac-ςipiunt pcr opera inseriorum & perJosephum: alias dosectum patiuntur. Cum autem lumen ipsorum deficit , judiciis replentur propter opera inferiorum. Cum ergo sunt in loco judiciorum, in profundo Corticum, tunc Patres a scendunt in cogitationem, & in

mundum venturum, ut augeatur lux ipsorum. Cumque perveni t ad fundamentum, tunc Patres lumen copiosum immittunt in Basiliam,& eripiuntur inferiores.

5.13. Et hinc intelligi potest allegoria de Iride, quae est symbolum fundamenti, propter quam liberentur inferiores. Et hoc est illud, quod textus dicit: Quando liberantur, cum nores apparent in terra&c. Et quis conservat mundum &c. Hic notan- ac dum,

164쪽

1ci Tres Discursus initiales

dum, quod conservatio mundi fiat per Legc m. Quin etiam studium puerorum, in qu bus nondum locum babet peccatum, elevare potest Basilian in locum, ubi Cortices non dominantur, & ubi inani stantur Patres superni in Cerebris duobusque brachiis' gi . Antitypus autem puerorum istorum in supernis sunt gradus Superationis & Gloriae, in quas extenditur Mater superna, ad Gloriam usque nimirum, prout notum est. Et isti sunt liberi mundi, id cst, Informatricis sive Intelligentiae, quae est domus Sapientiae. Illuc enim sicut in totam Emanationem non pertingit peccatum vel corruptio. Et hi inferiores excitant superiores illos, ut attrahant Patrcs in Cerebra &brachia Uxoris. Et bi gradus Superationis N Gloriae sunt duo Cherubim respectu Matris supernae, quae dicitur aurum : &isti duo Cherubim sunt in visceribus ejus. Et se etiam Basilia duos habet Cherubim, qui excitare possint Patres. Omnia enim per gradus sunt, & primo excitantur Cherubini inferiores, &postea demum superiores.

tum oculos vestros, & videte, O ra creavit ista.

lorum Genes.s8,i . Et inde cognoscetis, quod iste sit occultus ille Senex , ubi locum

habet interrogatio. ANNOTATIONES

splendore solis.

a) si urit in quem gradum dirigi debeat contemplatio um attostuntur oculi; quia

id Sc: iptura non exprimat. b) suasi diceret: Non opu uisse, ut Scriptura id exprimeret; cum notum jam sit quem locum res ciunt oculi contemplantium; nimirum in Regnum; quod vocatur ostium oculorum. Per visionem autem intelligitur speculatio Intellectin.

165쪽

Libri Sohar.

est in semita occulta, & non mani sestatur, hicin appellature: quis λs. q. Certe enim superius non est interrogatio. Et ista extremitas coeloriun appellatur& est alia extremitas o inferius, di appellatur no. g. s. Quid different ae est inter hanc & il

tam 3 Nimirum prior occulta, quae Vocatur z, jubet interrogare : nam cum interrogat

filius hominis, sese extendit alii legunt ; &scrutatur ad conlcmplandum,& ad cognoscendum de gradu in gradum, usque ad finem omnium graduum.

f. 6. Cum pertingit eo), ibi invcnit di, Q. Quid cognovisti λ Quid speculatus es 3

Quid conssiderasti λ Certe omnia abscondita sunt sicut priora.

f. 7. Et de mysterio hoc nostro scriptum est Thren et is fit testificabor tibi,&nc cui assimilabo te Θ vel potius gradui, net, seu Basiliae assimilabo te.)

Commentarius e Manu scripto R. Chajim Vital juxta

tradita R. Jiachah Lor; ensis.

I. i. Videte, quis creaverit ista. Hic intelligitur Basilia sive Regnum, quae cst janua illa, in quam sperant omnia inferiora, ut ab illa accipiant influentiam. Et illa vocatur altum; quia oculi eandem respiciunt, ut ab ipsa influxum accipiant. Hinc porro inquit Hinc cognoscetis occultatum illum Senem, ubi notan si interrogare licet. Iste creavit illa , id est, sex membra, quae emanasse dicuntur in Sapientia ; creata esse in intelligentia; formata esse in gradu pulchro, S: facta esse in Regno. Quapropter hic dicit; gradus racreavit illa , ut denotetur conceptus Creativus: nam in Basilia per factionem aucta sunt&creverunt: quoniam ibidem manifestata sunt sex membra manifestatione insigni , sub conceptu factionis. Sensus ergo est, quod de Binali seu Insor matrice hic sermo sit, qim vocature, id est, quis: quodque sex membra considerentur subconceptu creandi. f. r. Jam vero Onanta tres supernae vocantur Senes: &Binal, seu Insor trix vocatur Senex ille, penes quem saltem interrogare licet, ut cognoscatur nomen sex membrorum, quae ab ipsa creata dicuntur: sed non ut cognoscatur ipsa eoruin cisentia, quoniam haec occulta ibiadmodum est. Et respectu sex istorum membrorum ipsa vocatur seu quis. at a ' ys

166쪽

is Tres Discursus initiales

f. 3. Et vocatur Extremitas coelorum superior, in cuius potestate consistunt omnia. Nam initium Micropro sopi . qui vocatur coelum, ibidem incipit, & sex membra ipsius in Binali seu Iuformatione hac existunt: unde ipsa est superior coeli extremitas. Nam caput Micro prosopi, id est, Sapientia, Intelligentia S: Cognitio ejus sunt Benignitas , Severitas & Pulcbritudo, quae in Intelligentia: & duo brachia ejus, sunt Superatio & Gloria, quae in Intelligentia: utpote quae extenditur usque ad Gloriam, prout dieitim est. Et huc pertinet illud: Coaptavit coelos per Intelligentiam ; quoniam per hanc constituitur Micropro pus. Et ista sex membra vocantur dies priorcs Detit. 4. v. 32. ubi dicitur: Nam interroga nunc dies priores : & appellantur 'ρ. quis Z Et ille gradus, qui vocatur croavit illos. In ipso autem gradu pulchro, dantur sex membra sub alio conceptu: & sub conceptu adhuc alio sex ista da tar in Basilia ; quae sunt cerebra hujus & duo brachia, quae a Microprosopo proveniunt. Sex autem membra quae in Intelligentia, non sunt haec membra ipsa, sed notiones tantum ubi gradus pul-ehcr vestitur, illam nempe Cerebra & brachia & corpus cjus. Hinc dicitur: quod saltem interrogare liceat; quodque haec ibi sint via saltem occulta & non nianifesta; cum

tantum situs insertionis denotetur, quo loco a Gradu pulchro ea contegatur. g. q. Sed sex membra Gradus Pulchri, quae vcstiuntur a Basilia, nempe a Cerebris & brachiis &corpore hujus, vocanturn et, quid λ Et haec etiam sunt occulta, &v . seiuntur ab ea:&illa sunt hujus anima. Unde patet, quod omnia sint occultata,& unum amiciatur ab altero. Hinc etiam dicit textus : Omnia sunt occultata ut prius.

f. s. De sex autem membris gradus pulchri, qui vestiuntur a Basilia, intelligenda est vox speculandi: quia sex illa membra speculationi ibidem proxima sunt. Eidem loco etiam convenit vox considerandi, quia in Basilia res magis considerari S apprehendi possitiat, quam in supernis in mundo masculino. g. 6. Et de hoc mysterio dicitur: gradui similem te testabor &c. Nam cum Sanctuari una nostrum adhuc staret,&Jitiraclitae intrarent in templum istud, tunc illud simile erat Regno in supernis, ejusdemque typus quoad sacrificia sua & cultum suum, &in eo influxum accipiebant sex membra coetus Jisraelitici,nimirum Capita eorum, judices eorum, seniores eorum, praesecti eorum, liberi eorum, & uxores eorum: quae sunt sex. Sic etiam in supernis sex membra gradus pulchri ingrediuntur in Basiliam, qu tenus vocaturnet: inque ea vcstiuntur, ut eandem illuminent in caligine sua.

Pergit Sohar.

pz r: pet nIN Iz 6.8. Cum de lata est domus sanctita cli: N NI egressa est vox, & dixit hoc: Quid testifc-r i P r zra Nnitibi ' certe singulis diebus testiῖcatus sum e Un CPn α z vn ga te a diebus prioribus: alii legunt: exivit vox & dixit: quid testificari faciam tibi; de quid similitudo tua crit. Quid testificari s ciam tibi; quoad Illud, quod tibi testatus sum

167쪽

sngulis diebus; & ita testatus sum ab olim, Sicut scriptum est: scriptum enim est: Dcut. 3o. v. 19. θ Πυbsicor super vos hodie coelos O

terram.

6.9. Et cui assimilabo ter codem revera modo coronavi te coronis sanctis; feci tibi dominationem super mundum ; scriptum enim est Thren. a. v.is. Haeccine est civitas , quam diccbant perfectam, &c Vocavimus teJerusalem aedificatam in civitatem, in qua conventus sunt Psal. m. v. 3.)f. IO. Tω- assimilo te: i. e. Gradui Regni, quod pariter ita devastatum est, uti tu hic;) eodem modo, quo tu sedes; sc est, si ita dicere fas est,&supra: sicuti non ingreditur nunc in te populus sanctus, in ordinibus sanctis, sic dico ei Tω a quod cgo

non ingredior superius, donec ingredientur

in te turbae tuae.

f.H. Et haec est consolatio tua; quoniam gradus iste similis cst tibi in omnibus. Et

nunc cum tu sc es , magna scut mare

et) est fractura tua Thr. 2.V.I3. f. Ir. Et si diceres, quod nulla tibi stabilitas&salus; gradus sanabit te. f. is. Certe hic est gradus occultus supremus,in quo omnia stabiliuntur, medebitur tibi,& eriget te. , 6. I . est Extremitas coelorum s perior,& deinde pergitur J ad extremitatem coelorum inferiorcm; ira autem est extremitas coelorum inferior. Et has attingit Jacob , ille enim medius est inter utramque extremitatem; interextremitatem priorem, quae est pradus Q seu quis, & inter exti cinitatem posteriorem,quae est 'E;quia c ns-

168쪽

Tres Discursus initiales

Commentarius Lorjensis.

g. 7. Cum autem destrueretur Sanctuarium in serius propter peccata, auserebantur sex membra masculi, quae vestiebantur per Cerebrum & brachia atque corpus uxoris, ita ut utriusque numerus esticiat duodecim: quibus junguntur Superatio, Gloria &Fundamentum Uxoris, unde fiunt quindecim. Et quia ista sunt testimonium D praesentiae&absentiae Divinae J hinc dicit: gradum- et testificari faciam tibi, ne ulteriorem ablationem causeris, post ablata sex membra masculi superioris quae vocantur testimonium. Et hoc est illud: Testari feci vobis hodie coelum&terram. Quia per vos& per cultum vestrum amicta sunt sex membra gradus pulchii in Basilia : quare etiam additur; & terram. Et per peccata vestra sublata sunt omnia,& passi estis duplicem jacturam, quare etiam additur Deut. q. v. 26. Quia pereundo peribitis. . 8. Et gradui r similem te dicam. Quia demis lucem sex membrorum deorsum in Sanctuarium inferius, eodem modo, prout fuit in Sanctuario superiore. Et hae sunt Coronae illae sanctae, quarum hoc loco fit mentio, per quas ipsa dominium habebat in omnia sex membra inferiora, quae sunt mundus. Hinc dicitur: Fecit te regnare su-irer mundum, juxta illud Psalm. los. v. 79. Resia iam ipsius in omnibus dominatur. Et ibe est mysterium illud, quod Bassiliae subjecti fuerint Cortices & naturae externae, ita ut similis fuerit Matri supernae, ad quam non pertingunt Cortices, sicut notum est: ita ut seut Mater, talis esset filia. Et hoc est quod dicitur Psalm. Da. v. 3. Jeruschalaim aedificata est, ut civitas, quae juncta est in unam; quod nempe similis fuerit Matri supernae. Eodemque modo hinc infra in mundo hoc imo populus Jisraeliticus dominium babebat superpopulos, qui ipsi subjecti erant, eratque consummatio Pulchritudinis Thren. 1.v. 13. sub mysterio duarum Coronarum. Hoc etiam similis erat Hierosolymae supernae in his omnibus: quod intelligitur per verba illa; sicutcivitas,in qua junctio fit in

unum, quia a supernis provenit lux inseriorum similis, ut notum est. Sicut igitur Hierosolyma inserior propter peccatum illius generationis a gradu isto amota est: sic etiam Hierosolyma superiora Rege superno deserta est, ita ut ille non ingressurus sit in Hi rosolymam supernam, donec reaedificetur Hierosolyma inferior. Usq; adc o amota sunt sex membra a tentorio ejus, ut remanserit columba muta. Et hinc intelligitur illud: Sic dico, quod non ingressurus sua supra, donec ingrediantur in te,&c. Et haec est consola

tio Hierosolymar in serioris, quod Hierosolyma superior eidem sit similis. Et hoc est illud i Gradui si similem faciam te in tui solatium.

6.9. Nunc autem cum tu hic sis inimo profundo Corticum , quod est mysteriatim exilii Divioae praesentiae, magna ut mare est fractura tua; ubi sub innuitur allegoria fluctuum marinorum qui sunt Cortices,qui minantur inundationem, ut devastent nundum. Mare enim est mundus Formativus, qui est Caput Factivi, qui propterea dicitur' id mare finale, L e. finis omnium graduum.

169쪽

Libri Sohar.

g. io. Quod si autem dicas, te nullam habere salutem: gradus Q sanabit te. Nam

uando gradus irradiat gradum pulchrum, cerebris, brachiis,&corpore suo; graus pulcher irradiat cerebra, brachia & corpus uxoris. Hinc dicit: hunc esse gradum, in quo constant omnia. Nam quando gradus Q vestiuntur a pulchritudine, gradus TQ vestiuntur a Basilia. Hinc repetit allegoriam de extremo coeli. Et huc pertinet symbolum Jacobi, quatenus est vehiculum sex membrorum, a quibus vestiuntur gradus; &sex membrorum quae vcstiuntur a Basilia, quae vocatur et, ita ut quasi vcctis extendatur ab uno extremo usque ad alterum: quoniam consistit in medio , inter Macroprosopum, & inter Uxorem Micro pro sopi; &sit vestis sex membrorum supernorum,&anima sex inferiorum, quae in Regno. Sed &alium hic habet conceptum sub mysterio Daath sive Cognitionis, per quem ascendit in sex membra superna quae in Intelligentia, praeter sex membra gradus pulchri inferiora ; de ambo hi explicandi modi locum habere possunt. Nam sex membra quae in Intelligentia, sub conceptu cognitionis , sunt anima gradus pulchri ab intra in capite ejus, de in duobus brachiis & corpore ipsius: de cum istis uni tuffuit Moscheli. Sed sex membra, quae in gradu pul hro ab

extra sunt anima pro cerebris, duobus brachiis de corpore Uxoris. Et si accurate res cxamminatur, patet, quod Superatio, Gloria & Fundamentum, qua in Intelligentia, vestiantur a Benignitate, Severitate&Pulchritudine, quae in Basilia. Sex ista membra autem utriusqite generis una cum Superatione, Gloria, de Fundamento, essiciunt i

is. Et huc pertinet locus ille Psalm. Iar. v. q. Tribus V testimonium Jisraeli. Nam dum Benignitas, Severitas, Pulchritudo, quae in Intelligentia, vestiuntur intra sapientiam, Intelligentiam& Cognitionem ipsius gradus pulchri, jam prodit senarius utitis: de dum Superatio, Gloria de Victoria, quae in Intelligentia vcstitur a Benignitate, Severitate & Pulchritudine ipsus gradus pulchri: hine prodit senarius secundus. Adeoque mysterium sterae a latet in Matre superna , quod ipsius sit anima in sex membris ejus, prout dixi. Quapropter ipse est in medio, quatenus sex membra Intelligentiae vestiuntur a gradu pulchro, de in eo occultantur & absconduntur, inque ipso faciunt apocrypsin illam, quae vocatur congregatioJisraelis,&consistit in sex his occultatis gradibus Intelligentiae intra sex membra gradus pulchri. Et duodecim haec membra sunt duod cim tribus in mundo superno Jubilas: & duodecim inferiora sunt in mundo inferiore. Sed Superatio, Gloria, & Fundamentum gradus pulchri, nihil habent, cui appliccntur in mundo superno, adeoque manent solitaria : & abhinc ad istum locum applicari ponsunt Cortices externi. Quo pertinet mysticum illud Gen. 32. v. 21. Et tetigit curvaturam femoris ejus, demovit se curvatura femoris Jacob. Unde necesse est, ut Patres sursum ascendant in cogitationem mundi venturi, quo etiana gradus hi, Superationis, Gloriae & Fundamenti, ascendant, locumque suum accipiant. Et hoc ipsum est, quod supra dictum: Et illi Patres ascendunt in cogitationem, dc in mundum venturum , de ibidem occultantur. Et cum Patres iterum redeunt in locum suuin, insuentiam secum deducunt, de vestiuntur intra Superationem, Gloriam & Fundamentum, ut gradus hos

irradient per lucem, quam in supernis acceperunt. Unde Basilia quoque lumen acci-

170쪽

a 63 Tres Discursus initiales

rit in gradibusBenignitatis,Severitatis&Pulchritudinis ejus quatenus scilicetisti gradus iniuini vestiunt gradus Superationis, Gloriae & Fundamenti, ut tac ratione sant brachia & corpus Uxori eloco Patrum supernorum.

q.is. Dixit R. Schimeon: Mi sti cessa a sermone tuo, nam revelas occultum quid ex mysterio superno, quod silii mundi non cognoscunt. f. i6. Tacuit R. Eleasser: sicuit R.Schimeon,&stetit per momentum alii legunt

horam unam.

netae; certe istie apparent ibi semper, &pcr--ic creatae iunt, sicut dictum est Psalm.3; v. 6. Herbo Domini coeli facts sunt. f. 38. Sin dc rebus occultis το intelligendum, non scribenda erant illa; certe enim manifestata sunt, quae vocantur nis sive illa.

f. i9. Hoc autem larysterium non revelatum est, excepto die uno, cum esseri Lad lit

tus maris, & venit Elias, S dixit mihi Rabbi, scisne quid sit n N ῖN 2 creavit illa λς. ro. Dixi ipsi : Illi coeli & exercitus eorum, opus Sancti illius,Bonedictas stillet quae contemplanda sunt homini, ut benedi cat ei; quia scriptum est Psai. 8.v. 0 cuia

videbo coetis opus digitorum tuorum c. Os-mine Dominus noster, ruam magnificum est nomen tuum in universa terra

Commentarius Lo ensis.

s. 11. Si de illis occultis sermo est, non scribendum suisic t ista, quia haec vocula denotat res mani sestas. Particula n N enim dupliciter exponitur: vel de animabus & Angelis, quae in iandamento sunt, & intrant in Basiliam, ut fornaciatur: nam fun

SEARCH

MENU NAVIGATION