장음표시 사용
211쪽
ri'. Et Samuel dicit, hac voce intelligi Adam Belial. Per Incendium autem intelligitur gradus primus impuritatis, qui vocatur Besai, filius Beor, qui incendium excitat homini in Gebenna. Et ille gradus etiam vocatur excidium amarum Deut 32. v. a i Rud obambulat sub aestu diei ; de quo dicitur ps s i. v. s: Non timebis G c. ab excidio vastante in meridie. Ubi intelligitur vehementia fervoris solaris. Unde Magistrinost ri p. m. hic idoque dicunt, Bovem non esse similem Fovear; quia singulis illis denotantur turmae speciales perditrices, a quibus damnum inserretur mundo, nisi custos
r. Numeratio decima vocatur , cujus saepissime sit mentio in commentariis & in Tabnude. R. Moscheli BarNachman autem in libris suis Cabbalisticis seribit, se invenisse in Masorath Tikhun Doctoris excellentis R. Elchanan, quod iste cortex erga totam familiam supernam excitet iurgia, litesque& odium,quodque opponatur Numerationi Sapientibus Israelitarum atque Prophetis eorum notissimae i. e. Regno) cui semper adversetur : &nisi sic statutum esset, ne regnum unum contingere posset alterum , vcl unius pili latitudine ; FLec semper inchoaret contentionem &controversias furore magno atque iracundia , idque manu elevata , atque imperterrita , ita ut bellum exsuscitaret vehementissimum. Illa aulcm ejulat ejulatu horrcndo Sc. a. Dicunt autem Cabbalistae,principem illum, qui ei ministrat, vocari ἡ9 b. Et traditum est, Principem hunc magnum csse Regem inter omnes in aere dominantes
3. Dicuntque Magistri nostri quod nocte media diei expiationis cortex iste invitus venire cogatur, vi operationum a Senibus Sapientibus institutarum,advolans cum centum & triginta uno heroibus volitantibus in aere, quorum facies scintillas ignis de se emittat. Ubi magnus ille Scriba, Pipiron nomine, scripta & obsignata a manu Regis Sariel, adducat omnia firmamenti secreta , eaque manifestet seniori bias. Quorum dominium magnum est per omne firmamentum coelorum. . A Numeratione autem supradicta, & ab Emanatione Principis ejus multae proveniunt turmae Daemonum, & Lemurum, & malignorum Spirituum, qui forma humana apparent. Et hi sunt illi,de quibus multoties dicunt Magistri nostri p. m. quod ex parte similes sint Angelis ministrantibus, & ex parte hominibus &c. s. Porro traditum est Sapientibus nostris Sanctis p. m. dari Adversarium quem. dam magnum adversus Metrum justi t. c. Fundamenti, & adversus Metrum Regni, cui nomen sit ivvev 'rid ab occultatione coronae, quia nempe hic occultot coronam. Et huc pertinet illud Erecb. 2I. v. 26. Remove Cidarim ct liva coronam. Nam sublato pileo elevatur corona.
212쪽
6. Sciendum autem talem esse dispositionem in superis, qualis est hie deorsum & sicut duae personae hic insta coad unitae fuerunt in corpore uno materiali ; ita duas personas unitas fuisse supra in potestate Spirit trali. Et sicuti zelus erat hic infra ex pa te serpentis, &sicuti libido & prava c cupiscentia oriebatur in Chavvah : ita libido quasi & cogitatio sim iis oriebatur supra ex parte Metri marium i. e. Regni. Et scuctoto illo tempore, postquam Adam seductus erat a Chavvab , ipse genρrabat Spiritus MDaemones, & varia gencra nocentium atque lemurum: silc in supernis, si ita dicere licet faciebat Spiritus seductior inSpiritualibus, & Liliti, adversabatur Metro Fundamenti atque Regni, ne hoc ab illo acciperet semen Spirituale : atque tunc vis ista Spiritualis impura illud cooperiebat; atque contegebat potentiam internam sanctam, ne posset prodire in actum, propter supcrinductum istum pilium. Et exhinc generabantur a Fui damento potestates peregrinae atque malae, tam supra quam infra : & semen sanctum occultum non poterat prodire in actum , nisi virtute Heroum quotandam paucorum atque singularium, quales eram Sebet b, Chanoch, Methusalah Noach; Schem; & Ebur Sed generationes mundi colcbant idola. Potestas enim supra dicta comtcgebat funda
mentum mundi, & coronam decoris ,& prohibebat ne semen pacis e potentia prodire posset in aetum: ita ut si ita dicere liceret,iustus quas cespitaverit coram impio. Donec iis benignitate adornaretur thronus & exoriretur Iuincia ad instar solis , quod erat Abraham pater noster, qui vestiebatur metro benignitatis erga transeuntes huc illuc& iter facientes ; N plantabat lucum benignitatis ad omnes mundi cardines, & invocabat non eis
Dei mundi ; atque seipsum tradebat fumoardenti prae Zelo pro Deo suo: & id ,-
Iolatriam c terra expurgabat, plurimisque praedicabat, non serviendum esse nis Deo unico : unde ipse Proselytos faciebat viros,& Sarali convertebat mulieres,sicut scriptum est Gen. Ir. v. s. Et Abram accepit Sargi m. ct animam , quam fecerans in Chauriet Cum ioitur hic circumcideret praeputium carnis suae, tunc tollebat cidarim, & clevabat
corollam ; de radicem figebat supra, fructum autem proserebat infra, atque semen pacis, occultatum in potentia sua, tunc prodibat in actum. Atque tum ex una parte perficiebatur thronus gloriae , & inquinamentum cessabat tempore promulgatae Legis. . Nondum tamen omnino est consummatus gloriae thronus, donec convcrsae fuerintomnes gentes ad cultum Creatoris nostri Benedicti, factique fuerint Proselyti, subingressi subteratas gloriae cohabitantis, ut custodiant legem ejus, eidemque serviant
humero unico integro, sicut scribit Propheta Zeph. 3. V. s. cuia tunc convertam adpσ-pulas labrumpurum ad invocandum omnes nomen Domini &c. Atque tunc tolletur cidaristi omnino elevabitur corolla super coronas omnes. Amen I
Adducitur opinio alia de undecim Gradibus Creticum juxta tem
itum R. seu hul Lonensis Germani, qui illas confert mustis cum locis
213쪽
aetbm ; item de Nube Levi, cuim mentio sit apud Prophetam Iesaiam.
Non .tamen sicco pede praetereunda est Cabbata RJbchah Lorienss , quod nempe
Spiritus immundi, qui vocanturCortices, dividantur in undecim turmas. Cum enim si inites esse velint Sanctitati, non acquiescunt, inquit, indivisione prima , qua Hispescitiatur in decadem Divinitatis instar, quo ipso essent in numero perfecto; sed aia imitari quoque volunt illi, quod simili caret & sub numerum redigereInfinitum, quod omni numero elevatius est: quare in undecim phalanges discedunt. Decadem nempe astum unt ad instar Srphirarum, quae pondus sunt&mensurae omnium ; unitatem autem assumunt ad instar Lucis , quod interius illas adimplet , & exterius eas ambitii Quo ipso invertunt , quod Abraham dicit in libro JGirali e Decem sunt & non Dia dccina a Nec meminerunt illius, quod dixerunt Magistri nostri a qui auget persectum,
f. a. ErroremtiuncMagistersupra dictus correspondere distundecim Maledi- onibus montisEbal. Deut.27,is. Et undecim Ducibus Edom Cenes. 36, item v aeulae m ubi Deut. 32, 37 Porro undecim speciebus summenti: item undecim di bus A Choreb, via montis Scir Deuter. i, et: ubi alludit ad vastationem di pilositatem corticum iuxtaGenesar. V. II. Jes Is v. 2I: Usque ad Nadescit Barnea, i. e. usque ad terram Sanctitatis, qua denotatur beatitudo nostra post coda fractionem&annihilatiomemCorticum, quae consistit in fruitione intimae medullae omnium mundorum Angeliciantellectualis&Objectivi Archctypi,quicommuniter dicunturFounativus,crea-itivus & Emanativus. f. 3. Porro ettim eomparantur culmindecimtapetibus caprinis ab extra coiit gentibus tabernaculum, &quia non tantum quinquagesies mentio fit exitus ex AEgypto
in Lege, quo numero denotatur , per gradum Intelligentiae, sub cujus classe hic numerus comprehenditur, Israe itas liberatos esse ex abyssis quinquagin ta graduum impuritatis : Sed praeterea riusdem exitus undecies fit mentio, ut appareat illos praeterea eductos esse ex undecim corticibus supra dictis. Prout ista liberatio non facta est immediate per Intelligemtiam , sed mediante Seir An pin , qui denotatur per literam n symbolum senarii, &per uxorem ejus, quam litera n designat quinarii nota , qui simul sumti efficiunt undecim. cortices enim non pertingunt ad tres superiores , sed tantum tarent circa & n quorum numerus simul sumtus est undecim.
g. q. Et quia Spiritus immundi tantopere desiderant similes esse Divinitati, Itinc se ipsos quoque dispescuerunt in duas acies, quarum unam ducit Samael, qui opponitur etia Seir A npin & literae a. Altera autem rcgitur a Lilith, quae opponitur literae n nempe Regno sancto: ita ut di illi subsehabeant senarium di quinarium, unde fiunt undecim.
214쪽
. 1 Finiemus autem caput hoc discursu quodam R. Iachali Loriensis in Io- cum illum supra adductum Jesa. 19, t. Ecce DO MINUS insidet super tabim leυemGr tu editur in a Vptum. Ubi sensus hic est : quod involvat lucem atque potentiam suam non tantum Throno Gloriae &Metatrone atque Sandali bone: sed & leptuaginta Principibus atque Praefectis. quorum Caput est Samael. I cmpore enim dispersionis, cum populi dividerentur in septuaginta linguas atque gentes, istis praesciebantur septuaginta Principes, qui reserunt septem sephirasitructurae, quarum singulae edecadibus constant : nec non septem Planetas intra decem coeli Sphaeras currentes. Deinde quoque cum nascereturJisnael DEUS illum subjiciebat Principi cuidam, cur nomen Lilith, quaer seri concupiscibile &pusillanimitatem hominis, nec non Venerem Planeiar una. Et tandem cum Esau generaretur, iste subdebatur Samaeli Principi magno, qui comparatur cum Marte Planeta, cumque Irascibili atque arrogantia hominis, qui duo cum reliquis septuaginta ciliciunt , quod numero refert 72: Voce autem nubem. Alias autem septuaginta illi ita dividuntur , ut triginta quinque subJi,maele&Lilith sint ad dextram ; & 3s subEsa vo&Samaele ad sinistram. in similitudinem Benignitatis & Severitatis, quibus regitur mundus. Et haec de voce seu Nubis in loco Prophetae citato. Vox autem seu levis cum integra voce re ire numerum Isi, quem ctiam reperimus in voce Samael. Unde apparet, quod Sanctus ille Benedictus tanquam equis insideat septuaginta duobus Principibus, quorum Caput est Samael: veneritque in AEgyptum liberaturus Israelitas,qui reserri possunt ad Intellectum rationalem.
norum, rem. tueant nudi stropterea desiderent involvies quasi et sis homine; σ quomori id evitari queat.
O Mnes mundi creati a summo usque ad imum ita constituti sunt, ut alter alterum involvat, ita ut supremus activus tantum sit & nihil patiatur; imus autem passivus tantum & nihil agat: intermedii autem partim activi sint, partim passivi, eo ipso tamen activiores, quo propiores supremo, & passiviores,qlio propiores imo. f. r. Hinc apparet, quod Cortices &Spiritus immundi in ordine rerum incor porcarum sint Cortices ultimi ulteriore velamento carentes, ita ut nudi incedant absque veste. Quod etiam colligitur ex loco Genes. 3, I. Et serpens erat nudus. Per serpentem enim intelligitur Cortex, &quam vis sensu literati denoto tur calliditas, tamen etiam exponi potest juxta sensum Gen a, zs. Id quod etiam patet ex litora z, quae denotat ex omnibus animatis incorporeis Corticem solum carere velo, eo quod ultimum locum
215쪽
f. 3. Insnitum enim vestitur Numerationibus juxta Psal. is , i. Sephirae vestiuntur Creatione : quae&pariter circundatur ab Angelis, qui sunt ministri ejus, &castra metantur circa eam. Hi vero porro circundantur a Spiritibus impuris, qui sunt equi corum, & isti horum equites, ut super illos dc scendant in terram mundumque factitium. Hi autem nihil sub se habent ulterius, sed passuum sunt ultimum, nec operari possunt in aliud quid extra se ; nec ullius rei vita, nucleus vel anima senti Unde etiam dixerunt Magistri nostri: quod conditi sint vespera Sabbathi circa Solis occasum : Unde nudi manserunt&imperfecti. Et in Sohar dicitur : quod ante sanctificationem Sabbathinam ultimo superfuerint Spiritus , quibus non potuerit creari corpus. Unde tantum vestiunt & non vestiuntur : saltemque accipiunt, & nihil
f. q. Cum autem homo e contra aliquando vestiri queat veste duplici, quarum unam adipiscitur pcr opera sua, ita ut illorum beneficio elevari possit usque ad Mundum Angelicum : alteram autem per sipeculationem objectoruin verorum atque Divinorum, qua via clevari potest usque ad Mundum Creativum : Quanquam anima humana in mundo superno S antequam desiccndat in mundum hunc imum vestita sit veste sive corpore pretioso atque pellucido, quod tamen perdit, cum declinat ad tenebrosum hoc
atque nigrum,pulverem de terra.
f. s. Quam ob causam Cortices videntes, quod ipsi sint nudi, invident homini, quod eo usque elevari queat in Mundos, Formativum, Creativum,& Emanativum , atque Causam omnium causarum et ipsi autern Cortices semper manere cogantur in Mundo hoc Factitio insimo nudi atque veste privati. Et haec invidia, causa evadebat peccati Adami, prout cxplicatur in capitulis R. Elieser cap. 13. Atque tunc homo non tantum perdebat vestes illas supernas atque lucis ; sed etiam per mortem exuere cogitur vcstes suas inferiores corporeas, imo eo usque deductus est, ut ipse sat vestis atque Cortex corticum, qui per illum suas operationes noxias edant. Pro ut etiam
sensualitas non tantum jugum intellectus abjecit, sed eundem sibi quoque subjecit. Et hinc intelligitur id, quod Salomo dicit Proverb. 3o,2χ. Sub strvo ille re ut, ct ancillacte. 2 stulto c c. Ubi per servum intelligitur Samaci : N per stultum Sensualitas : &per odio habitam atque servam Lilith : quae quasi uxor sit, dum influxum supernum accipit, qui animae debebatur. sensus est: cum sensus offuscat & obtenebrat intellectilin,& concupiscentia secum abripit voluntatem, tunc operari Corticem subiugando sub se animam & ponendo involucrum tenebrarum super faciem ejus, quod tamen DOMINUS omnium aliquando tollet, juxta Propbetam. Jesa. 23, 2, 8. Tollit enim Spiritum immunditia de terra. Zach. Iῖ,2. & I4,9. Atque tunc reddet homini vestem superiorem & inseriorem: superiorem, de qua Jerem. ii,3 q. Esa. 3 , I :6o, I9. Dan. I2, 3. Inferiorem autem juxta Esa. 26, ly, &Dan. 12, 2. f. s. Hinc causa nobis patet,quare Cortices ita persequantur hominem,ut nempe subjiciant cum,& per eum operentur. Et hoc est mystcrium arboris cognitionis bonici mali: & quod vetita sint licterogenea & lana cum lino permista.
216쪽
s. c. Hic autem obiter notamus , Spiritus impuros, quatenus sunt ministri eorum, qui supra ipsos sunt, praesectos esse generationi di corruptioni, & reliquis motibus mundi elementaris. Si igitur bona o a concupiscentiis curporeis aversus adhaereat spiritui, qui est intellectus rationalis, & legibus motibusque ejus incorporeis assuescatatum non tantum non erit sub cortice vel subjectus spiritibus immundis: sed plane clevabitur super mundum Formativum atque Angelicum; regnabitque super totum mundum Factitium atque corporeum, di super Cortices eidem praefcctos. g. 7. Idque non tantum Psyche sua, quae Nopbesch dicitur. , sed etiani Spiritu
quamvis modo eminentiore. Cum enim hic subegerit corpus atque consecgerit illud, permanebit in eodem : atque tum convertetur ad mentem ; quae postmodum Con tantum exuet vestem captivitatis immundorum Spirituum, sed plane in libertatem educet Psychen & corpus suum. Atque tum mira operabitur in auobus Mundis Creativo N Formativo , nec non in opere Structurae hujus corporeae , quae mundus factivus dicitur. g. 8. Corpus ergo secundum naturam subicctum est Cortici: Psyche autem seu pars animae inferior huic ferme adaequatur : Spiritus autem eandon transcendit: αMens multis modis eminet. Si ergo homo inserviat corpori &dc sideriis concupiscentiarum atque operationum eju , iisque obediat : tunc subjectus estCortici. Si autem ascendat in Spiritum vel Mentem, dominabitur eidem, & toti Mundo Factitio. Et cum tempus advenerit,ut educat corpus seum ab exilio amborum, in potestatesua est, ut ci ciat corpus suum passivitate carens,aeternum, leve & pellucidum, prout evenia in resu
rectione, ubi rori erit simile, juxta Jesch.a 6, 19. q. s. Sciendum autem est, cum homo ascendet in gradum istum , non fore. Ut exscindatur& pereat ens aliquod vel ulla res ad persectionem mundi pertinens Nam e medio sublatis corticibus i. e. pravitate illorum, o qui proximi sunt corporibus, illorum loco remanebit Psyche, quae ad illorum classein atque gradum pertinet, nempe ad mundum Factitium,) &haec mediante Spirita, qui est gradus mundi Formativi, ascendet in mentem usque, quae est MundusCreativus. Cum ergo derivanda erit ii fluentia ab Influente summo mediante mundo Sephirotico in corpus ; quod non fit nisi mediantibus gradibus debitis, mente nempe, viae ad fradum Creativum pertianet; & Spiritu, qui est pars mundi Angelici.; &Psyche, quae ad mundum FaG-tium refertur , tunc non opus erit Corticibus ; quia Psyche illorum locum
occupabit, imo ne quidem Angelis aliqua ex parte . quia illorum operationes operabitur
217쪽
CAP. V. vltentoratae corticibus, duobus textibus Cabban icis.
EN Libro Pardes R. Mosche Corduero a steri videtur, quod Angeli medium quid sint Iinter corpora coelestia & inter gradus Throni Gloriar, seu Intelligentias separatas, a quodque ab his accipiant influxum lucis atque intelligendi , promoveantque ad alios
- motum atque vitam, it isque attribuitur corporeitas ad instar lampadum & ignis ; quae, mea quidem sententia, sunt corpora coelestia sive ignea, secundum sententiam Cabbali; surum, a quibus id furto tenent Platonici, quae tradit naturam coeli esse igneam. f. 2. Hic autem prolixus non cro de coelo summo , quod Aratoth dicitur, & puritate atque perspicuitate crystallo simile est, estque habitaculum Angelorum, αι mansio animarum purarum, quarum fortassis & vestimentuna est tenue atque pelluci, eum,quo inibi induuntur; sed hoc saltem indigito, quod naturae illae coelestes, quas Pla-l tonici componunt ex anima intellcctuali, & corpore correspondeant classibus Angelo, rum apud Cabbalistas: sicut cortices conveniunt cum Spiritibus acreis , tenebrosis ,&1 mibilosis.
s. r. Quamvis Platonici spiritus suos dividant in tres classes di quarum primai continet igneos A summos, qui excitant intellectum hominum dormientem in pulvere, corporis au studium rerum Divinarum. Secunda autem media est habetque Spiritus naturae mediae & aercos compositos ex purissimo & tenuissimo aere a qui ducant homines ad operationem boni, eosque dirigant in viam virtutuna. Tertia autem claLss &ultima compositos habetex aure fusco&dense, qui in serviunt generationibus & sustentationi corporis, in quem finem commoveant concupiscibile eorum atque irascis
bila. Ubi supremi& medii, qui boni sunt citra malum correspondent iis , qui dicuntur' ophanim& Cischmalim, vel Cortici, quae Nogali dicitur, in qua portio puritatis est & sanctitatis, & quae in fine dierum ab immunditia purificabitur & sanctificabitur. Sed infimi, qui in aere infimo , humido & obscurodegunt , hominem a meditationibus divertunt & ad negotium generationis, adque voluptates corporeas libidinemque domi- ' nandi impellunt. Et isti proprie sunt illi,qui a Cabbasistis vocantur Cortices & Angeli perditionis atque Spiritus impuri. s. A. Et illi quidem attribuunt eis corpora quasi nubilosa , quod ego sic intelligo, quasi corpora eorum sint ex aere denso, ita ut nec intellectu usque adeo defaeca to utantur, ita ut Lux quoque Divina, cum destendit illisque sese implicat, ut extendatur ad inferiores, quasi obnubitetur&obfuscetur, prout accidit lumini Solliri im- tedito nubibus. Et isti etiam vocantur equi Angelorum , qui descensuri in terram iis insident. Nihil autem sunt aliud, quam mediatores ad manifestandum aliquid inserio
ribus, prout & Plato dicit in Symposio, quod spiritus isti sint intermedii & medium i locum
218쪽
locum teneant inter naturas coelestes&bumanas. Deducantque& derivcnt vim luminis & influxus a primis ; iterumque reducant atque elevent opera &benefacta ultimorum. Quod ipsum est opus Corricum, qui a coelestibus influxum accipiunt pro gubernatione inseriorum : prout docent Cabbalistae: quod id, quod Spirituale est, non operetur sine vcste, dum descendit & ad inferiora cxtenditur. Quasi dicci cnt : sub-llinia non operari in inferiora, & a se remota absque intermediis ; quibus nomen vestimentorum indunt: sicuti Numerationes serviunt infinito; & creatio illis ; Angeli autem Creationi, & his Corticcs. Intermedium autem hoc&instrumentale, in quo quod superius est,ad inferius extenditur, eique manin statur; etiam vocant equum juxta Jusa. i9, I. Psci 8. v.D. IV. Io ,3. quasi sit instrumentum& canalis superiorum, qui in
fluant in illud : ubi ipsum deinde lucem & potentiam Divinam iterum derivet in id, quod infra se est. f. 3. Quae probe conveniunt cum iis, quae dicit R. Mosche Corduero in Lib. Pardes : Quod nempe Angeli, qui habitant in Formatione, sint quali judices, qui
inquirunt in cogitationes hominis, inque consilia & peccata, atque bona opera generis humani : Corticcs autem in Mundo Factitio habitantes sint lictores, qui homines puniunt. Quae poena, inca quidem sciatentia, juxta Platonicos illa est, quam animae patiuntur a Spiritibus ac reis : suntque moeror , ira, desiderium, nactus, spes &caeteri affectus, quos excitant & inflammant in irascibili corum & con cupiscibili, eosdciri introducendo per vestimentum seu corpus suum pereum bc nescio idearum in phantasia illorum gelacratarum : unde perturbationcs in his oriuntur, per quas homines non tantum impediuntur, ne res Divinas assequantur ; sed aliis quoque motibus variis consuli duntur, ita ut fere in statum illum incidant, de quo Abigail I. San .as, zρ : quod alias a Cabbalistis appellatur truncatio plantationum desuper factarum, S declinatio sistularum sive canalium. Et haec est Nubes illa velamenque,& paries distinguens inter Desii M& cohabitationem ejus atque animam. g. 6. Quae omnia ferine coincidunt cum his, quae dicuntur in libro Schaare O rah R.Joseph Gecati tali: Sciendum nempe, quod a ici ra usque ad firmamcntum locus non detur vacuus, sed omnia plena sint catervis & agminibus, quorum alia sint pura, alia autem infra illa, quae sint creaturae impurae nocentes & accus mics,quae omncs consistant& volitent in aere.
quus miles qui conseruntur cum verbis Methiesis.
Porro R. Mosche Bar Nachman sc scribit in locum Levit. i7, 7. Sicut erat Creatio
corporis humani & omnium animalium atque vegetabilium & mineralium e quatuor
219쪽
elementis, quae virtute Divina combinantur in corpus crassum sensile, quod percipi posset ab omnibus quinque sentibus ob crassitiem & spissitudinem suam, sic quoque fi
bat formatio e duobus clementis, igne nempe & aere ; & inde fiebat corpus nullo sensu perceptibile, luale est Nephesch seu Psyche brutorum, quae sentiri nequit ob tenuitalcm luam. Et hoc corpus spirituale est, & ob tenuitatem suam igne & aere occultari potest Et sicut coinpositio in omni re est causa generationis & corruptionis in iis, quae composita sunt quatuor elementis; sic res quoque se habet in his, quae composita sunt ex duobus elementis: ita ut compositione hac existente ens illud sit vivum; & eadem cessante atque sublata, sit quasi mortuum. Haec ille. g. r. Idem pergit dicendo cum Rabbinis nostris : Sex dantur res, quae Dae monibus tribuuntur, quarum tribu similes sunt Angelis; tribus autem hominibus assini tantur. Tria illa, quibus sunt ut Angeli ministerii, haec sunt; quod alas habeantulisti; & volitent ut isti; & sciant futura ut isti, non quidem scientia propria, sed exauditu. Tria autem quae communia habent cum homine sunt haec: quod comedant &bibant ut homines ; generentque & multiplicentur ut isti; & moriantur ut iidem . Causa autem cur moriantur, ea solutio unionis, quae id efficit in omnibus compositis. Causa autem cur volitent, haec est : quod elementa eorum levia sint, prout idem in omnibus apparet. Comestio eorum autem talis est, quod lingant quaedam ex aquis & ex igne sessi- mentorum& humoribus: unde etiam a Necromantis iisdem sus litus sunt. Ratio autem siccitatis illorum haec est, quod ignis in corporibus eorum exsiccet aerem, & restitutione opus habeat: prout & propterea comedunt homines, ut restituant, quod ex ipsis transspiravit. g. 3. Quod autem audiant sutura, ex eo est, quod dum volitant peracrem coeli,
percipiant res futuras e Praefectis Planetarum, qui in aere resident ; & isti haec percipiunt a Draconis sideris illius coelestis o praesecto : & exhinc etiam volatilia an nunciant futura ; quod etiam e fuga serpentum colligitur; de quo alias. Neutri autem sciunt futura procul distantia ; sed ea saltem quae proxime futura sunt, quae Daemones percipiunt, quando Decreta eduntur, prout & quaedam porcipiunt de illis Angelis superioribus qui quandoque volatibus suis proxime ad hos accedunt. Edendo autem di bibendo attrahunt & lingunt quaedam ut spongia, hauriuntque in se humores igneos
di aereos, odoremque lusiituum atque exhalationes caeterarum rerum & corporum,
quo ipso id restituunt , quod expirant, cibanturque & nutriuntur, ut renovent amissas vires. Mors ipsorum autem est dissolutio duorum elementorum , ex qui bus componuntur, ita ut particulae illorum redeant ad universum illud, unde desum
f. q. Quae non multum distant a sententia Philosophorum gentilium,qualis cst Porphyrius &c. Et istorum quidam corporibus sangliineis inhiant inque talibus excitant pravas cupiditates, ut voluptatibus illicitis indulgeant, in Corpore autem Lunatico& Phlegmatico ignaviam & pigritiam generant: in Cholericis autem di Martialibus iram&superbiam; & in Melancholicis tristitiam, metum & similia.
220쪽
. Haec si conserantur cum illis, quae Prophetae de istis spiritibus tradunt:
tunc sorte ventus ille sortis dissipans montes & confringens petras, qui procul dubio est Aquilonaris ille tenebricosus de obscurus, frigidus & siccus, qui similes qualitatcs habet , quales adscribuntur Melancholiae, quandoque causa erit irae, furoris, amentiae, excandescentiae & homicidii. Nubes autem illa magna & terrae motus forte sunt cortex ille, qui in sanguineis praevalet ; vel etiam qui in Phlegmaticis & Lunaticis ; in quibus timorem , insaniamque excitare solet. Ignis autem est cortex ille, qui Colericos ad iram excitat atque superbiam, &splendor ille circum ambiens exponi poterit de illis Spiritibus, qui phantasiam commovent, ut intelle etiam obfuscent, quo objecta incorporea vel intelligere nequeat, vel nonnisi sub qualitatibus sensualibus, quales sunt. tempus, locus, & similes. . s. 6. Vel etiam per Turbinem intelligi possunt Spiritus aeris infimi, crassi,&obscuri, terrae proximi, in quo procellae & turbines praevalent, ita ut Spiritibus illis nulla sit quies: unde etiam causa sunt stultitiae&amentiae, & malorum similium, pravitatisque voluntatis humanae. Nubes autem magna denotare potest Spiritus aeris medii, qui naturae sunt humidae & aqueae, consormesque ad generationem: unde hominem inclinant ad voluptates & impudicitiam; prout id dici solet de Lililli improba. Ignis autem denotat Spiritus aeris summi, qui ad iram homines excitant similesque affectus, quod de Samaele dici solet, qui Princeps est exercitus hujus Corticum & Spirituum impuriorum. Per splendorem autem sorte intelligi possunt Spiritus ignei&aetherei, qui hominem inclinant ad viam virtutum.
De primo gradu angelorum, qui vocantur Chasichmas .
AB soluto Tractitii de Spititibus externis impuris, quorum quatuor sunt species,
nempe tres noxiae, quarum natura & structura aliquando e medio tolletur, prout id repraesentat praeputium, quod tribus etiam constat partibus; carne nempe, & duabus. cuticulis: Item anni tres praeputiatarum arborum. Una autem aliquando purificabia 'tur, similisque est retectioni, & anno quarto arborum, quo fructus sancti sunt: Jam etiam de Angelis sanctis loquemur, & primum de iis, quos Propheta Ezechiel vidit in medio Corticis quarti, eosque appellat nomine Chasci, mal quod Magistri nostri sic exponunt , quasi per literam n denotentur Puri animalia : per literam perliteras. -- , ara, etet , i. e. loquentia; ita ut describatur animal loquens seu anima quaedam vestita corpore igneo. Quamvis aliter vox opsicetur, quasi sensus sit WV i. e. tacens,&-i. e. loquens: eo quod taceat, cum Sche-china
