장음표시 사용
221쪽
Pneumatica Tabbalistica. a. Io
china loquitur, aqua accipiunt necessaria, prout servus a Domino : Cum vero haec tacet, loquantur & notificent &communicent inserioribus, quod audiverunt & acceperunt ab ea. f. a. Sciendum autem nomen , Un prae se ferre numerum 378, iuxta nume
scit 3oo cum nomine quod est 63 ,& vocula I N, quae refertis: unde 378. g. 3. R. Jlachalis oria autem hunc numerum refert ad lucem Peniel, qui est Angelus praefectus Palatio, quod dicitur coelum ipsum, ita ut nomen , bis plene scriptum& lumina Arici, Anpin denotans, rcferat 37o; cum duobus nominibusTetragrammatis ad Antiquum Sanctum, qui est gradus primus Sephirae primet aetatis, quorum literae sunt octo: unde numerus 378. g. . R. Schimeon Jochaides autem dicit, in Sohar sect. Pehude: quod Cortices libenter vellent accipere 378 lumina ipsis proxima; quodque tantum accipiant 3 o; octo autem illas literas non assequantur ob nimiam illarum excellentiam; unde tantum maneanti i. e. vermis Quae omnia ab Authore hujus latius diducuntur ex Tikhunim, & applicantur ad Jesod, & implicationem duorum nominum Tipheretici&Malchutici : adductis porro Textibus e R. Mosche Corduero& R.Joseph Ge-ketitati : qui tamen nanc naturam Angelicam paulo apertius describat, quod nempe sit animal constans igne acutissimo &tenuissimo, quod labio selectissimo & lingua alia oquatur tanta velocitate atque celeritate, ut dum homo verbum unum loquitur, istud millies mille myriades myriadum proserat 1. Cor. II, I; & cujus motus tam sit vclox, ut unico oculi ictu percurrere queat loca innumerabilia; appareatque innumcrabilibus variationibus &c. Quae omnia latius non explicat, quia sanctum non sit dandum canibus, nec margaritae projicienda porcis. Matth. . v. 6. Et huc pertinent Apologi Tal-mudici de puero inschola legente inpropheta deChaschines & propterea per miraculum combusto. Item de quatuor in Paradisum ingressis,quorum unus tantum salvus redis rit: ubi vox distet: etiam habet numerum 378: quibus monemur ne indigni rem tantam aggredi audeant.
De quatuor animantibus sanctis,quo in se contineant omnes decem
SIcut in nomineTetragrammato continentur omnes decem Sephiroth, prout idem& plene scriptum decem literas habet: Sic in quatuor Animalibus cinctis continentur omnes decem Chori Angelorum, prout declaraturTihl uia. cf. Ubi sermo est deo Spiritibus, quorum primus procedat a Corona summa, pergatque per Daath & Ti-
Phereth &Jesod : alter procedat a choclima, & pergat per Chesed ad Neetach : tertius
222쪽
veniat a Binali per Gebbura ad Hod :& quartus reseratur ad Malchuth. Fini'; quod sub isti, sint Michael,Gabriel,Nuriel & Raphael,qui vestimenta sint quatuor Spirituum,& sese iii plicent in decem Choros Angelorum. f. r. Idem quoquc reperitur in praefatione Tikkunim ; ubi traditur , quod in nomine duplicato Tetragrammati& Adonai contineantur omnia Nomina &cognomina Schechinae,& decem Sephiroth: & Angeli; ut sunt Animalia Currus & Seraphim, &Ophanim, & omnes decem Chori Angelorum, qui contineantur in quatuor Animantibus dictis; ministri sint decem Sephirarum. Et quod cum DEUS descendit inmundumJezii ab Animalia dicant decem speci cs Canticorum, ubi litera denotct Κcther : autem Chochmali & Binali : Gcdulati, Gebhurali, Tiphereth : i NegacE, Hod Josod, Malchulli. Qua ratione etiam quatuor Animalia repraesentcnt decem exercitus Angelicos, collata cunχquatuor literis Tetragrammati,& gubernata a quatuor Principibus magnis, & primo loco in Regno sedentibus, qui sunt Michael, Gabriel, Uriel velNuricl&Raphael,qui vicini sunt di proximi Schechinae,ut stent administeria ejus, di quatuor literis Nominis Adonat, quod eidem dicatur. Et illi influxum praebent inferioribus, silve clauaentiae, sive rigoris,sive misericordiae. f. Sicut ergo quatuor illae literae referunt omnes decem Scphiras& quatuor mundos : sc quatuor animalia continent decem turmas Angelicas, qui sunt quatuor capita & quatuor pedes Throni. Et quatuor haec Animalia correspondent quatuor sectionibus Phylacteriorum : sicut dicitur in Sohar sectione Vecthchannan: quod nempe sectiones capitis reserantur ad Chochmah, Binali, Gedulati, Gebhurali, sintque cerebra interiora, & Coronae super Caput Tiphercth; de quo dicitur, quod Sanctus ille, tui benedictus siti applicet phylacteria. Phylacteria autem brachii reseruntur ad triadem infimam Tiphcreticam ; quae extra illuminent Matrem inseriorem, & intra eandem repleant atque viviscent. g. 4. Thronus ergo superior, prout e Sohar apparet, sic explicatur, ut facies hominis sit Chochmah, quas dicatur m seu virtus nominis, i. e. Tetragrammati plene scripti per Alephin, cujus numerus est s. Quo refertur dictum Prov. 3o, : Q s est nomen ejus. Facies aquilae, cui tribuuntur sex alae, quae sunt sex extremitates structurae mundi superni, refertur ad Binali : Facies Leonis ad Chesed :&f cies Bovis, ad Gebhurali. g. s. Et currus inserior, qui respectu illius vocatur secundus, sic explicatur : ut
homo sit Tiphereth, te quo dicitur loco citato: n: qs est nomen filii ejus. Leo est Nezach : Bosest Hod : N Aquila estJeso d. g. 6. Quamvis alibi R. Schimeon dicat: quod Animalia Sancta in Aziluth sint Chesed, Gebhurali,Tiphercth, Malchuth: quod etiam in Talniud dicitur, nempe patres
s. 7. Idem dicit, quod Rotae sint Nerach & Hod ; dc Rota una stJesod, quae in terra, i. e. Malchuth ; ita ut in Animalibus, Rotis, & Angelis in illis contentis
repraesententur omnes decem Sephirae: quae extendantur e supernis, S illuminent mun-- dum
223쪽
dumJerirab. Sicut & alibi dicitur: quod a Binali cum duabus superioribus dependeat mundus Briathicus: sicut a sex sequentibusJeziraticus; & a Malchuth, Asiaticus. g. 8. Et hinc intelligi potust , quod respectu septem Sophi rarum inferiorum collocentur Angeli illi, quorum locus est in mundo Jegiratico, ubi sunt septem Palatia sancta, quae extenduntur usque in mundum Asiaticum, ubi sunt septem habitacula, quae
f. p. Huc etiam pertinet , quod dicitur Tikhun. 69 : Tres sunt gradus, Seraphim, Animalia sancta,&Rotae. Scraphim sunt duo brachia, dextrum disinistrum; Animalia sunt corpus & foedus, s cum quo semper connectitur Malchuth; J& Rotae sunt
CAP. III. Meu dividuntur inter eos, quisb Sancto illa, qui benedictussit l
es inter eos, qui sub Schechmah t, ct inter eos, qui sub regimine duorum Capitaneorum,Metatronis c=Sanda honuict quomodo alii ab aliis in
EX mente Cabbalistarum Angeli quidam reseruntur ad Sanctum illum, qui benedictus siti qui est Seir-Anpin, quali dicatur Micro prosopus : nempe gradus Tiphe reth, quatenus complectitur sex extremitates subindicatas per literam a nominis T ira grammati. Alii autem referuntur ad Regnum sanctum, Uxorem του Seir-An pna;& n ultimum Tetragrammati. Iidem porro dicunt: quod Met tron sit Princeps faciei, & Princeps mundi, caput exercitus Angelici, qui alias etiam confertur cum Seir-Anpin, & sex extremitatibus : Et ab eo di exercitu illius spiritus dantur hominibus. Sandalphon autem est caput & Princeps super Ophanim,& locatur e regione Regni sancti : cstque radix animarum inferiorum in hominibus ; quas Platonici appellant animas corporibus impressas, quae extra haec non reperiuntur, nec extra eadem op rantur; quoniam&ipsis natura sua quasi corporeae sint : Unde Spiritus & Mentes ab his distinguuntur, & per se subsistunt aeternaeque sunt, quoniam sunt incorporeae. g. r. Et duo isti Duces exercituum Metatron & Sandalphon sunt duo Cherubim, qui super arca foederis DOMINI locati erant; alter mas & alter scemina. Sun que quasi calceamenta Schechinae: primus ad instar tibialium tenuium, quae carni aptantur ; & secundus tanquam sandalium crassus, remotiorque& exterior. Et huc pertinet locus Cant. 7, I. Suntque Chanoch & Elijahu, qui assumti sunt ad DEUM in mundum Icairab.
224쪽
s. s. Porro adducit loca e Tikhunim & Corduero, quae jam allegata sunt Cab-bal. denud. p. II. p. iis. cum locis alii sed thhun. f. q. Et quia mundus iste corporeus inferior se habet instar sceminae, quae influxum accipit a masculo : hinc Angeli, qui Ophanim dicuntur seu Rotae,&Capitaneus eorum Sandalphon, influxum accipiunt a superioribus, quae sunt Animalia & Capitaneus eorum Metatron. Quod enim in Propheta dicitur Jcsa. 6 , y Et clamant alter ad acterum ; idJonathan in Paraphr. sic transfert : Et accipiunt alter ab altero; i. e. inserior a superiore. Et hoc est mysterium illud, quare Sacerdos magnus die expiationum manum suam dextram imposuerit pedi suo dextro, &sinistram sinistro: ut indicaret, prout explicat R. Mosche Corduero Trach. de die expiat.) perdecem digitos manuum significari Metatronem, & decem gradus exercituum ejus ex Angelis ministrantibus gradui Tiphereth, qui uniantur cum decem digitis pedum , per quos denotetur Sandas phon, & decem turmae Angelorum, qui Ophanim dicuntur, & serviunt Regno sancto : quorum illi sint tanquam masculi, qui influxum praebeant sceminis istis ι aquas nempe Clementiae & Misericordiae, quas hauriant e fonte superno perenni. g. s. Quod etiam innuit R.Jiachah Loriab, dum inquit: quod Malchuth quando vestitur tribus mundis inferioribus intra illos extendatur sub figura lit. n Tetra- grammati, quae dividatur in duas literas I & quibus denotentur duo Cherubim, masculus & foemina et Metatron nempe per & Sandalphon per I. Cumque
conjungantur,contineant in sese tres mundos hoc modo : ut capita eorum relinquantur
in mundo Briali, sintque illius anima ; Corpora autem cum scx extremis existant in mundo Jezirah ; & membra generationis extendantur in mundo Asiab, sintque illius Nophe sch. Ubi porro adducitur textus e cap. IV, capitulorum R. Elicser, ubi ad Orientem locat Hominem; ad Austrum Leonem; ad Boream Bovem; ad occasum Aquilam. In Sohar autem & ab omnibus Cabbalistis Michael & facies Leonis ad Au strum & dextram, cum litera & aqua ; Gabriel&facies Bovis ad Boream&sinistram, cum He primo & igne ; Uriel&facies Aquilae ad Orientem,&antrorsumcum &aere:&Raphael& facies hominis ad Occidentem, &retrorsum ponuntur cum He ultimo&terra: Quibus adjunguntur Metatron, tanquam summus Capitaneus; &Sandalphon, tanquam secundus ab eo, quingentis milliaribus, i. e. gradibus sociis suis altior.
Hse distinguuntur Animalia a Rotis: diciturque, quod Animalia
locum habcant in mundo Angelorum ti Rotae autem quasi des dant in mundum Amb : nec 'on deSandalphone o Metatrone Castraneis Aetolorum.
225쪽
D Corduero in libro Pardes inquit: quod Rotae sint Ange qui moveanti . orbes coelestes ; quodque Sandalphon sit Dux & Capitaneus eorum. Quod uti rectius intelligatur, notandum, differentiam inter Animalia & Rotas in hoc conssistere, M quod Animalium locus sit in mundoJeatrali proxime ad Thronum Gloriae seu mundum Briali : Rotae autem immediate praesectae sint gubernationi mundi Asiati, ita ut quo-
dammodo eidem involvantur & intermisceantur tanquam animae in seriores junctae om bibus& partibus eorum supremis. Vel ita, ut caterva una ex parte consistat inJezirab, & exinde non separetur: ex parte autem involvatur mundo Asiati, ut vivificent &con-λ servent eum. Vel etiam dici potest: quod Animalia & Rotae sint unum & idem essen- . . tia&numero, sed differant tantum applicatione & operatione : quod verius videtur: a Ita ut natura sua omnes locum habeant in Jezirali; unde deinde discedant ad inspectio- nem operum mundi Asiatici, eji que gubernationem. Sense primo ergo vocantur Animalia, quatenus in sua natura intima sunt intelligentes per se, & operantes ex arbitrio suo,nempe operationes animales, sublimiores motu primo a se, pro se & in se. Sensu secundo autem vocantur Rotae, quatenus junguntur orbibus & globo mundano, ejus
il que partibus & membris sublimioribus, quas moveant circulariter, vel aliis motibus lo- cisque. g. r. Et quia Rota est instrumentum idoneum ad operationes multas Angelicas&intellectuales; Daniel autem dicit: quod millies mille ministraverint ei,&myriades myriadum steterint coram eo : hinc sensu primo appellari possunt stantes; ut quorum scopus tantum sit intueri Schechinam, in qua contemplentur & intelligant seipsos& rei liquas creaturas . sensu secundo autem dicantur ministrare, prout a Magistris nostris vocantur Angeli ministerii: quoniam quaecunque intellectu suo e supernis accipiunt &assequuntur,id revelent, & producant in auram mundi Asia. g. 3. Uno verbo unum sunt essentia; & disserunt operatione. f. q. Et sone totus exercitus componitur ex masculis & taminis ; activis & paLsuis: illuminantibus & illuminatis ; prout se habet Sci Anpin & Uxor ejus; seu Sanctus ille, qui benedictus sit &Schechinali. f. s. Suntque sub regimine Melatronis & Sandalphonis, sub illo nempe Animalia, & sub hoc Rotae. Et sicut ex masculo & scemina constat homo integer ; sicut
scriptum est: masculum sir foeminam creavit eos, ct vocavit nomen eorum H O MO.
Sie ex decem Animalibus & decem Rotis , quae sunt ad instar masculorum & - minarum, non essciuntur viginti; sed decem saltim catervae persectae omnium An- . Et huc pertinet, quod in Gemara dicitur Tractatu Chagigali cap. a. Dixit R. Eleasar: Angelus quidam est in terra, & Caput ejus pertingit inter animalia iis que ; &Sandalphon est nomen eius: estque major sociis suis quing ntis annis: &sedet post currum, nectitque Coronas Domino suo. Ubi intelligitur Rota illa; non coelestis vel sphaera quaedam corporea, prout opinati sunt R. Mosche Maimonides, & R. Schem
226쪽
Sebem Tobb aliique: sed Angclus, qui stat in terra, i. e. praesectus est mundo Asiati; quamvis sit de natura Iezirae. Notanter enim dicitur ; quod caput ejus pertingat non usque ad animalia. Ubi intelligi posset: quamvis ipse naturae esset humilis & infimae, quod tamen intellcctu suo elevetur sursum, & as quatur sublimia, prout accidit intellectui humano. Sed dicitur: quod inter Animalia usque pertingat, i. e. quod ad inferiora animalium pertineat, quasi unus de genere graduque illorum. Quodque pedes ejus stare dicuntur in terra hac : per id intelliguntur operationes ejus infimae, quibus regit & gubernat mundum. Et quoniam iste Sandalphon seu Rota est Psyche seu se ma corporis coclestis supremi &perfecti irimi omnium corporum : hinc analogiam habet&s militudinem cum animabus&formis caeterorum corporum : quamvis ob magnitudinem perfectionis & excellentiae suae clevetur super omnia. Et sorid est quinta illa es lentia juxta Aristotelem, quae est corpus coeleste, superius materia terrestri quinque fradibus. Qua materia etiam sublimiores sunt Spiritus aurci seu cortices : qui quamvis sint impuri, tamen aliquantulum participant de Luce intellectuali, qua omnia corporea natura sua privata sunt. g. . Et quoniam super decem istorum corticum catervas elevatae sunt decem nimae orbium coelestium : hinc numerus istorum sic computandus est : Quinquies decem i. e. quinque gradus usque ad quintam essentiam cum decem catervis Spirituum
aereorum;) multiplicati sunt quinquaginta: &quinquagesies decem numerus nempe decem Intelligentiarum; ) sunt quingenta : qui est numerus graduum Angeli Sandalphonis, quibus sublimior est formis corporeis, quae quodammodo vocantur sociae ejus. Aliam explicationem bilius numeri de quinque corporibus simplicibus & decem compositis seu mixtis; item decem orbibus , quibus sublimior sit Angelus Sandalphon seu Anima mundi ; utpote cujus partes tam simplices & primae, quam compositae, & secundae ; ex quibus ipsa persicitur, dicuntur illa corpora : hoc loco omit
g. 8. Quod autem Sandalphon iste dicatur stare post currum: hoc ipso denotatur, quod proximus sit post mundum Briali , qui vocaturThronus Gloriae, i. e. mundi Agiluthici. Qgod autem dicatur iacetere coronas : Sensus cst : quod animas intellectuales, intra quas locum habet Thronus, elevet ad sublimiora; & in reliqua entia extendat dominium suum, eademque connectat & uniat.
CVin his concordant ea , quae tradit R. Schimeon Jochaides in Libro Soliar in explic. Cantici Molis sect. Beschallach, colum. Ioz. bis verbis: quae
227쪽
a quae in gratiam Studiosorum styli Soharistici ipsi hic praemittimus. ω vim fies
2 pa con Na pn NUN ', pv N' Cum Moses intraret intra nubem,occurre- bat ipsi Angelus quidam magnus, cujus nomen Kemuel; qui praefectus est duodecim millibus praesectorum emissariorum: volebatque jungi cum Moscheli. Moses autem aperiebat os suum duodecim literis exaratis Nominis sancti, quas ipsum docuerat DEUS in rubo: & amovebatur ab co duodecim mille milliaribus. Moses autem in-υ trabat intra nubem, & oculi eius fulgebant ut carboncs igniti: donec ipsi occurreret Angelus quidam major & praestantior priore, cui nomen Hadarnici: & hic superior est reliquis Angelis mille & sexaginta myriadibus milliarium : Et vox ejus pervadit ducenta millia coelorum, qui circundati sunt igne albo. Cum hunc videret Moses, loqui non poterat: cumque vellet excurrere extra nubem, sic illum alloquebatur DEUS: Mo- scheti, tune es ille, qui tam multa mecum locutus es in rubo, cum scire vellesia Iste- rium Nominis sancti, & non timebas: jam autem times unum de ministi is meis. Audita voce DEI, Moses consortabatur, aperiebatque os suum a literis Nominis su perni. Cum Hadarniel audiret literas sanctas ex ore Mosis, commotus est, accedens- que ad eum dixit: O beatam portionem tuam Moschel, i quia manifestatum tibi est, uod non manifestum est Angelis supremis. Ibatq; cum ipso,donec venirent ad ignem ingentem Angeli cujusdam,cui nomen Sandalphon: de quo traditum cst,quod superior sit reliquis sociis suis itinere quingentorum annoxii, stetq; post velum Domini sui&n Gat coronas de precibus Israclitarii.Et cum talis Corona pervenit ad caputRegis sancti. Hesus ciuit oreces Israelitarum. Elomnes turmae &catervae commoventur ecfr urar,
228쪽
226 Pneumatica Labbalistica die untque t Bem dicta si Gloria D O MINId oco domus Schechinae. Dixit aulciri
Hadarniel ad Mosen : Mose ego non possum tecum ire, ne sorte me comburat ignis magnus Sandalphonis, &c. f. r. Haec saltem adducimus , ut inde appareat, quanta sit excellentia Sandal-phonis. Quamvis enim sit Rota illa, prout dictum, tamen appellatur Angelus, & multis Angelis prior, imo proximus velo sive Throno Gloriae, qui connectit mundum χiluth cum mundoJcet irata. f. 3. Hoc autem ullum sic interpretatur R. Moschel, Corduero,dum inquit: quod in Palatio septimo nempe summo , quod vocatur Sanctum Sanctorum , nulla sit
forma, uec aliquid , quod comprehendi queat, sed omnia ibi sint occult3: quodque . proximum sit mundo Aaduth. In medio autem hujus palatii aularum quasi aliquod e pandi, ut fiat distinctio inter Sanctum & inter Sanctum Sancitorum : in nacilio autem hujus aulaei locat duos Cherubim , qui stat Metatron & Sandalphon, ibique adducit i cum istum e Sohar, addendo: quod Sandalphon consistat in Palatio Sancti Sanctorum , in aulaeo dicto, quod aliis quoque textibus probat. f. 4. In intimo autem hujus Palatii sedcs est Thronusque Gloriae Divina &sciendum, quod in Palatio sexto, quod est sub isto modo dicto, R Schime in Jochaide, socci quatuor Principes Michaelem, Gabrielcm, Urielem,& Raphaelem. Indice que, quamvis isti sint Animalia sancta, quod tamen inferiores sint Sanda hone , qui est Rota: quodque Animalia & Rotae unius sint gradus , & essentia sint unum & idem,
quamvis differant conceptibus & operationibus. f. s. Huc pertinere videtur locus e sobar scct. Brcschith col. 99. ad Genes. 1, 16.
rebant & revertebantur, ut oculus illa non posset capere. Nam cum ista currunt & r vertuntur, animalia nempe, quae manifestantur: illa, quo ad Rotam pertinent, stant
intra haec. Quis est iste Θ Est Metatron, qui major est &exccIlentior reliquis exercitibus quingentis milliaribus, Sc. Et paulo post r 'n
Animalia, quae manifestantur, sunt infra illa superna Metatronis,& lucent ab illis,&per illa accipiunt vitam supernam&c. Unde patet, quod Metatron sit Animal, & Caput omnium Animalium & An gelorum , imo & Seraphinorum. Haec autem omnia etiam tribuuntur Sandalphoni,
quoniam & hujus dignitas statuitur supra Animalia & Seraphim tanquam Rota: & ipse cum Metatrone statuitur proximus Throno Gloriar ; inid eidem quoque eandem plane proportionem tribuit supra reliquos Angelos cum Metatrone, qui est Caput
229쪽
pneumatica Kabbalistica.*. 6. His addimus & hoc , quod Meta troia reseratur ad Jc d, quae est Sephira nona,& vocatur Rota illa una in terra et prout testatur nomen quod refertur ad Jesod, refertque numero suo si : qui etiam est numerus vocis & vocis, ,s plene scmbatur. f. 7. Hinc ego colligerem, quod Metatron sit Psyche prima&universalis subsistens per se ; Sandalphon autem Vita, quae cst in corpore primo, nempe coelo illo, quod vocatur Araboth; alias etiam empy reum vel primum mobile, orbis diurnus. Vel etiam ambo simul sumti vocari postent cor & cerebrum mundi, per quae influxus sit in reliqua corpora, quae reguntur virtute superiorum,& in specie virtute gradus Tiphereth&sex Sephirarum structurae: Sicut Sandalphon vitam & influxum praebet virtute Malchuth; estque foemina in imagine atque forma istius, sicut Metatron masculus ad similitudinem Tiphereth. g. 8. Uno verbo : Hic, nempe Metatron, est Princeps Mundi Iezirali, & haec, nempe Sandalphon , est Domina praefecta mundo Asiab. Ille tanquam Intelligentia incorporea subsistit per se: haec autem tanquam Phantasia & sensus, unitur cum corpore. Ille tanquam Intelletius & motor abstractus & separatus: haec autem tanquam Psic he de motor compositus: Ille tanqua motionis finis; & haec tanquam ejusdem executio. Et ex his intelligitur, quid sibi velint Tabnudistar, dum Metatronem vocant Principem faci rum, & principem mundi: nempe quod juxta nomen primum facicm convertat ad superiora, de quorum natura est ;& ad inseriora, quorum quodammodo causa est, ita ut utraque duplici quas facie simul intueatur. Et quod juxta nomen secundum involutus sit, & operetur in mundo corporeo, eumque fornaci & disponat ad modum intellectualium : estque causa motus coelorum, & conservator clementorum & specierum elementaliun i, generationisque S corruptionis, & alterationis individuorum, ex quibus constant. Unde dicendum est, quod Metatron & Sandalphon sint substantia & subjecturnunum, cui competat nomen primum , quatenus consideratur in se; & secundum, qua-tcnus involvitur in mundum Asali, qui ab ipso formatur ®itur.
Nimalia sancta designantur Nomine Tetragrammato : Rotae autem ex adverso nomine UIN. Et ex utrisque componitur nomen octo literarum Qui bus denotantur decem Sephirae manifestae δέ extentae a summo deorsum descendendo : unde initium est a ' : Et eaedem Sci hiroth inverso ordine ab imo sui stim, unde quoque sinis est in ': Et hoc eodem modo apparet in Animalibus, ubi Sephirae dictae lumine directo repraesentantur, quasi influxurae in inseriora; & in Rotis, ubi decem Seiaphirae lumine restexo proponuntur, & inversae tanquam accepturae aliquid a superiori
230쪽
f. i. sicut autem ob conceptum decem Seph irarum , quatenus vel prodeunt dscaturigine sua & descendunt, ves rcflectuntur&ascendunt, non tamen evadunt viginti: Sic decem Turinae Animalium contentae sub quatuor faciebus; & decem cohortes Rotarum sub quatuor Rotis comprehensae, noncssiciunt numerum viginti Turinarum Angelicarum ; sed decem saltem manent; sive consistant in loco superno mundo queJezirali,& extendantur in mundum Asiab: sive abhinc convertantur, redeantque ad originem & summitatem suam. Et sicut duo Nomina Tctragrammaton & Dominii cum octo literis es sciunt denarium plenum ti sic duae classes sanctae cum oci' catervis Animalium & Rotarum , quae in illis comprehenduntur, constituunt decem Choros Angelicos. Et sicut super vehiculum summum, quod constituitur ex Chochma, Bina,
Jedula, Gebburali, consistit Kether: ita sub vehiculo insimo, quod est Tiphereth,
Negach, Hod, Jesod, locum habet Malchuth: quae omnia sunt decem: Sic supra quatuor Animalia adhuc unum statuitur, quod fortassis est Metatron vel Firmamcntum imminens capitibus ipsorum, quod illa in se continet, illisque sublimius est. Et sub qui-
tuor Rotis adhuc natura quaedam quinta est, nempe Rota una, quae in terra: ita ut in nimalibus & Rotis inveniamus denarium persectum Cliororum Angelicorum inmundoJezirali contentorum.
g. 3. Et quoniam in sngulis quatuor mundis itidem quatuor similes continentur gradus : ita in mundo Jcairali primo occurrit mundus supremus, S quas Aziluthicus, qui respondet literae Tetragrammati, denotatque Angelos supremos, qui forte sunt Cherubini, Metatron, & Sandalphon, primum habentes locum inter Angelos. Deinde occurrit gradus secundus analogus Throno Gloriae &He primo Tetragrammati, ibique locum habent Seraphim, quorum meminit Jeschaiah Propheta. In gradu te tio, qui analogicus est eidem systemati ips& literae Vav comprehenduntur Animalia sancta: sicut in quarto, qui ipsi est Asiaticus,& correspondet He ultimo, continemur Rotae. Quamvis revera omnes hi quatuor mundi systema saltem sint unum, nempe
g. q. Hinc intelligi potest, quomodo Paradisus inscriptura dicatur cile in terra, cum tamen in libro Sohar laepius dicatur, quod sit in Jezira; prout & explicat R. Mosche Corduero, cum agit de Palatiis sanctis : nimirum quod vel reserendus sit ad Asiam mundisser iratici; vel ad Jegiram mundi Asiatici, quod rectius est: ita ut hortus Eden inferior, qui in terra est, referendus sit ad illam partem mundi Asiati, qui correspondet 51stemati Jeziratico. f. s. Vel etiam sc dici potest: quod Mundus Jeatrali vel respectum habeat ad id, quod est supra illum i & illuc referuntur Seraphim: vel ad id, quod est intra illum, quo pertinent Animalia: vel ad id, quod est infra illum, illic pertinent Rotae: quamvis omnes tres hi gradus sint Mundus unus, & operationibus saltim differant. Quod etiam indigitare videtur R. Schimeon Jochaides in Til hunim Soliaris novi. g. 6. Jamque de ordine decem Chororum Angelicorum dicendum nobis est: ci ea quem non parva inter A utores occurrit discrepantia. Nam R. Moscheli bar Mai-
