Kabbala Denudata seu Doctrina Hebraeorum Tanscendentalis et Metaphysica atque Theologica Opus Antiquissimae Philosophiae Barbaricae variis speciminibus refertissimum. In Quo Ante ipsam Translationem Libri difficillimi atque in Literatura Hebraica Sum

발행: 1684년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

De Revolutionibus Animarum. 23 7sarib eodem modo subdividitur: fieri enim potest, ut una de sexag nta illis myriadibus

radicum dividatur in scintillas sexcentas & tredecim; vel in mille; donec sorte quaedam

inveniantur quae divisionem admittant usque ad sexaginta myriades animarum: ita ut radicum numerus minor non sit quam sexcentarum & tredecim : Et tunc vocantur radices magnae: nec scintillarum numerus sexaginta myriades excedat. Quae omnia sunt

pro ratione defectus illius vel corruptelae cujus causa radix illa opus habet divisione ista pro revolutionibus suis. g. 7. Haec omnia tamen paulo latius nobis diducenda sunt.Sciendumque est ani mam Adami protoplastae divisam fuisse in tres partes juxta numerum trium Patriarcharum , DP, ut exercitus dividissent in duas alas ct corpus J Et tres illas partes porro subdivisas fuisse in partes duodecim juxta numerum duodecim tribuum Israelitica-cum. Porro duodecim illae portiones iterum subdivisae fuerunt in septuaginta partes juxta numerum septuaginta animarum quae descenderunt in AEgyptum : Et septuaginta istae partes sunt radices magnae sub quibus comprehcnduntur omnes Animae Adami protoplastae.

Deinceps septuaginta ista palles iterum subdivisae fuerunt, in sexcentas& tredecim radices medias: Et istet sexcent & tredecim radices ulterius divist fuerunt in sexaginta myriades radicum parvarum, secundum numerum generationis deserti. g. 8. Sciendum autem numerum istum sexcentorum & tredecim in se continere omnes reliquos numeros supra dictos. Numerus enim sexcentorum ciusdem compu-ti designat lexcenta illa millia, sive sexaginta myriades supra dictas. Et in numero tre- denario, qui etiam pars est numeri supra positi latet num crus duodecim tribuum : Unitas autem existentiam illorum respicit , sive totum complexum illorum. Numerus quoque ternarius tres Patriarchas respicit:& denariu espcctum habet ad septuaginta animas, si nempe sexaginta myriades & denarius iste addantur; unde resultabunt septuaginta illae nimirum animae. Unde apparet, quod in numero sexcentorum & tredecim contineantur omnes numeri supradicti:nempe trium Patriarcharum ;& duodecim tribuum ;& septuaginta animarum; & sexaginta myriadum. f. 9. Quemadmodum autem tota Synoche sive coagmentatio animae Adami protoplastae dividebatur secundum tres Patriarchas & duodecim tribus & septuaginta animas : Sic singulae porro radices e sexaginta myriadibus radicum Adami ulterius dividuntur pcr se secundum numerum trium Patriarcharum & duodecim tribuum & septu

ginta animarum.

In hoc tamen est differentia quaedam, quod nempe septuaginta quidem animarin Adamo divis fuerint in sexaginta myriades radicum parvarum ), sed septuaginta illa: animae, quae in singulis radicibus sexaginta illarum myriadum supradiciarum non porro ita subdividantur, ut una plusquam una radix sola sat: sed singulae istarum septuaginta radicum subdividuntur in sexcentas & tredec ina scini illas vel plures, adeo, ut fieri queat aliquas istarum radicum e septuaginta, subdividi in Lxaginta myriades, scintilla-λλ rum

262쪽

, s 8 De Re volutionibes A nimarum.

rum quidem , quae sint animae; sed non radicum , eo quod simplices tantum sint

g. io. Ista autem omnia , quae hactenus diximus, intelligenda saltem sunt de Psyche factiva. Eodemque modo instituenda est divisio spiritus e mundo formativo ; &mentis e systemate creativo , atque sic porro, cum notum sit, animam Adami protoplastae in sese continuisse omnes animarum species a psychesistematisfactivi usque ad longanimum mundi emanativi,

S. I.

cibus: jam porro apgrediemur doctrinam ipsa tenim tempore, quo bonum permixtum fuit malo, duo jam sunt necessaria. Primum ut homo bonum separet a malo: id quod fit observatione trecentorum & sexaginta quinque praeceptorum prohibitivorum. Alterum autem ut portio boni restituatur: quod fit per praecepta assii mativa seu jubentia. Nullum enim fuit membrum in Adamo pro toplaste, quod non compositum fuerit e ducentis quadraginta octo membris aliis & trecentis sexaginta quinque vasis venarum Vcl nervorum,quorum numerus cssicit summam

sexcentorum& tredec .

g. r. Quod si ita est, dici forte posset sussicere, si singula membra adimplerent praecepta haec sexcenta & tredecim ; quamvis non omnes scintillae eorum adimplerent omnia praecepta. g. 3. Scito autem rem ita se non habere. Quia enim ipsa quoque membra subdi via duntur in sexcentas & tredecim scintillas,ut dictum supra, vel plures;& quaelibet scintilla constat ex omnibus: hinc quaelibet scintilla animae tenetur adimplere omnia sexcenta&tredecim praecepta legis,quae correspondent membris vasisq; hominis :& si vel unicum praeceptum desit, propterea revolvi lcnetur,prout traditur in supplementisSoharisticis iuppl. I. f. q. Revera enim non est par ratio istorum duorum; si nempe quis impleverit omnia sexcenta & tredecim praecepta mediantibus scintillis membri illius, unde descendit radix animae ejus; quamvis non ipse adimpleverit omnia: & si quis nondum implevit omnia sexcenta & tredecim praecepta; ne quidem per scintillas radi is suae:quod planum

est per se. g. s. Neque id solum , sed omnia sexcenta & tredecim praecepta adimpIenda sint ab homine, facto, verbo, & cogitatione. Quod indigitatur verbis illis Levit. 6. v. . Haec est lex holocausti,&c. Ubi dixerunt Magistri nostri: Quicunque studet super praecepto holocausti,cidem imputatur, ac si obtulisset holocaustum,&c. Hac ρει

263쪽

De Revolutionibus Animarum. 2, p

s commode exponi possunt ea, quae 'Paulus saeptiis dicit de imputatione fidei , qua nimirum opera illa, quae fidelis non propriis viribus, c quippe quas abnegavit, sed per Spiritum Sanctum vera de atque precibus a Patre per Filium A sessam impetratum, operatur qua evera nilnisi dei jussunt ; eidem, in ustitiam imputantur, i. e. ac si ipse ea prastitisset,

de cr pro iis merces promittitur. Ad Rom. q. v. . II. GTG Jf. Si autem desecerit scintilla animae unica saltem in una parte illorum; quae sunt opus, verba & cogitatio ; tamdiu revolutionem pati cogitur, donec impleverit

omnia.

g. 7. Sic quoque qui non studueri t inlege secundum Uza, sive cnsum t teralem. I sive Allegoricum; Isive Anagogicum &τοῦ sive Mysticum sive Cabbalisticum quae voces juxta lit as suas initiales continentur voce d M ; ille cogitur revolvi, donec absolverit omnia secundum singulos sensus; quilibet nimirum secundum illam partem , quam potestas equi pro notione radicis suae: & haec est illa portio, quae ipsi data est in

monte Sinai; prout notum est. g. 8. Hoc ipso autem responderi potest ad multas quaestiones multaque dubia. Vbdemus enim multos justos gradu sat exiguo per caeteris justis justitiam colentibus; qui tamen tranquille atque quiete gaudent mundo venturo. Cum e contrario justi sint excellentes admodum , cxempli gratia , Moses Magister noster superquo pax: de quo dicitur in supplementis Sohar sticis, quod revolvendus sit,&extensio ejus pertingat usque in sexaginta myriades generationum.Cujus haec est ratio, quod absolvere teneatur portionem suam , quae magna est admodum: unde revolutiones ejus non absolvi queunt tam velociter ps. 9. Hinc quoque intelligitur, quare dentur justi quidam, qui quasi excis moriantur in Juventute sua: quales exempli gratia fuit R. Bon &ipsi similes. Quod non propterea factu est,quasi commiserit delictum aliquod, cujus causa reus factus sit excisionis: sed cardo rei in hoc versabatur,quod jam persecisset , quicquid complendum erat ex omnibus sexcentis&tredecim praeceptis,cum plui ibus aliis; unde dissolvebatur Confer phrasiti ad Phil. i.v.z3 .J & ex hac vita migrabant in juventute sua justi isti . Quod indigitarunt Magistri nostri bonae memoriae dicentes : R. Bon novendecim aetatis suae annis plus impendit operae, quam discipulus quidam alius septuaginta annis. Quod nota. g. io. Hinc quoque intelliges, cur dentur justi quidam, qui inviti moriuntur, qualis fuit Moses Magister noster super quo pax: Cum alii contrarium testati sint. Cujus ratio in hoc consilit , quod Mosche nondum adimplesset omnia sexcenta & tredecim praecepta; praesertim quae concernerciat terram promissam atq; domuni sanctuarii, cu ergo durum ipsi videretur reverti per revolutionem, quod ipsi tamen faciendum erat: hinc invitus omnio subiit mortem. Justi autcm alii, qui jam abselverunt, quicquid ipsis necessarium fuit; morte sua gaudent. Et hoc ipsom cst, quod dicitur Danielis cap. Q. v. is. Et tu vade ad finem de requiesces. Non enim opus ii ipsi revolutionem pati ut,

teriorem.

I. u. Hinc quoque intelligi potin , quare redemtio tanto tempore su spendatur.

264쪽

1so De Revolutionibus Animarum.

Quod nimirum opus sit infinitis quasi revolutionibus , lonec scintilla quaevis adimpleat omnia sexcenta &tredecim praecepta cum omnibus supradictis speciebus. f. tr. Hinc quoque intelligi potest dictum illud Gemarae, Ubi R. quidam inte rogavit alterum: Quod nam praeceptum pater ejus potissimum observasset iste autem responderit: Praeceptum peniculamentorum. Et sic eodem modo alii inveniuntur justi, qui praecepta quaedam alia potius observant, quam caetera. Ubi quaestionem movent Sapientes nostri bonae memoriae: Annon praecepta levia eodem modo observanda sint, quo gravia Θ Ubi respondetur, illos fuisse sapientes, qui sciverint, quid ipsis defuerit: unde praecepta illa, quae jam observaverant in revolutionibus prioribus,non usque adeo

observaverunt.

g. 13. Quod tamen intelligendum saltem est de illis praecepti , quae corpus non obligant: qualia sunt, praecepta ad terram promistam pertinentia, item primitiae tonsurae i&similia. Sed quae corpus obligant, qualia sunt struendi tabernacula, inflandi tu-ham &gestandi frondes, item fundendi preces & lcgendi lectionem Audi, & similia; illa sane quilibet observare tenetur in singulis revolutionibus. Quod probe notandum. f. r . Caeteri autem homines, qui ignorant quam ob causam in mundum venerint ;& quid ipsis desit: omnia observare tenentur . Et propterea admoniti sint, praec pia levia pari observare respectu quo gravia. f. 13. Hinc quoque intelliges, cur quidam homines omne studium summa cum delectatione impendant in sensum legis literalem; cum alii sibi proponant sensum Anagogicum vel Moralem, alii Allegoricum sive Tropicum, alii Gematriis sive Arithmetiticae sacrae invigilent ;& alii Viam Veritatis seu Cabbatam sectentur. Quae omnia sic ev niunt secundum finem, propter quem quis illa vice revolutionem passius est. Quia enim jam semel absolvit illorum quaedam in prima revolutione; hinc non opus est, ut in qu vis revolutione operam det omnibus. Atque hac ratione intelligere polcris quicquid dissicile videtur atque dubium est circa negotia hominum illorumque revolutiones. s. is. Cumque jam expostum sit, quae sit ratio radicum animarum & quomodosi gulae scintillae adimplere teneantur omnia sexcenta & tredecim praecepta modis sapra expositis: jam porro notandum est, magnopere opus esse homini ut sciat radicem anumae suae, & unde illa provenerit. Prout monetur in Sohar Cantici Canticorum ad locum Cant. i. v. 7. Indica mihi, quem diligit anima mea &c. Prout scire quoque tenetur limmo, in quem finem in mundum venerit λ6. I 6. Res alite eo redit: quoniam jam notum tibi est, omnesJisraelitas vadimonio erga se invicem obstringi; ob causam supra jam expositam cap. I. quod ncmpe omnes Jisraelitae suerint in Adamo protoplaste. Veruntamen vades non sunt pro se invicem, nisi ratione peccatorum manifestorum: sicut dictum est Deut. 29. v. et . Et manifesta nobis & filiis nostris&c. Sicut etiam non sunt sponsores pro se invicem nisi illo casu, si possint impedire malum illud, & non impediverint: prout notum est. f. I7. Verum enim vero rationes dantur plures specialiores atque intimiores aliae.

Nimirum quod quicunq; ab una descendunt radice sponsores atq; vades sibi sint invicem

265쪽

De Revolutionibus Animarum. 26I

in quovis particulari:ita ut non tantum poenam sustinere cogatur propterea, sed ut etiam hanc ob causam revolvendus sit aliquis: prout ulterius exponemus. f. i8. Quod ita se non habet in descendentibus a radicibus diversis. Quoniam si quis manifesto delicto polluatur,& alter idem potuisset impedire, quod tam cia non eit ; iste sane propterea non punitur nisi in hoc mundo: non autem tenetur propterea redire per revolutionem vel pcr impraegnationcm: prout exponemus. Unde omnes sexcen tae & tredecim scin tilis animarum contentae in radice una e septuaginta radicibus pamvis, quae reperiuntur in singulis membris Adanii protoplastae, ut dictum supra capitulo s. Omnes, inquam, sexcentae& trcdecim scintillae, sive etiam si plures fuerint, ut dictum; omnes sponsores sunt pro sese invicem sponsione perfectissima. Quoniam omnes illae sexcentae&tredecim scintillae habentur pro anima una. Quod probe notandum tibi; quoniam insigne est axioma circa negotium revoli tionis. Quod si igitur una quaepiam e sexcentis illis & tredecim scintillis peccaverit, vel vitium aliquod admiserit; tunc omnes illae sexcentae & tredecim scintillae ad eandcm pertinentes radicciri vitium hoc vel desectum illum rcstituere tenentur: nec vocantur perfectae vel restitutae,quamvis omnia ipsis necessaria suo tempore adimplevissent; donec resarciatur vitium illius scintillae. Quapropter omncs illae scintillae tenentur associari eidem per mysteriuin revolutionis fi ietur eadem mstorii phrasis in eodem negotio a Paulo adhibita ad Rom. ii. et . 23J vel per mysterium impraegnationis. Prout latius declarabimus Dco juvante. Ut nempe opitulentur ei quoad impleat omnia sexcenta & tredecim praecepta impletione persecta. Postquam autem adimpleta sunt sexcenta & tredecim praecepta; nullo amplius erga se invicem obstringuntur vadimonio alio, eo quod ex una radice sint: quamvis illa anima si erit de septuaginta radicibus parvis contentis in uno membro Adami protoplastae. f. Isi. Porro sciendum quoq; cst, ex sexcentis & tredecim illis scintillis alias semper viciniores csse atque cognatiores aliis, unde cognatiorem huic vel illi embryonem fieri oportet, Vel revolvi, ut eandem juvare queat prout auxiliante Deo cap. 3. declarabimus. f. 2o. Hinc ergo constat omnes illas sexcentas & tredecim scintillas unam esse

animam, quae sive per peccatum Adami protoplastae sive per ipsus hominis commissa, distracta saltem sit, veluti, si per mali cum saxum diffringatur in sexcentas&tredecim particulas sive scintillas,Jirm. 23. v.29. vel plures. f. 2s. Exinde quoque intestiges, quod reperitur in libro Cabbalistarum : Alia

quem per revolutionem venisse in alium quendam: cum tamen absurdum videatur intellectui, virum illuni excellentem coactum fuisse reverti atque revolvi ;& praecipue reditu tali revolutivo, ut revolvatur in homine multum viliore , quam ille fuisset antea. Verum enim vero res ita se habet; quoniam omnes sexcentat & tredccim scintillae sponsores sunt atque vades pro se invicem , eo quod ab una radice stat); hinc aliquando

scintilla execllens admodum revolvitur in scintilla quadam vel minima : eo quod vadimonio obstricta sit alteri, cum sit de radice ejus; ut nempe opituletur ei, eamque perficiat. f. 22. Porro notandum singulas sexcentarum & tredecim illarum scintillarum

sve particularum vel plurium , quae sunt in eadem radice , omnes appellari radicis

266쪽

16, De Revolutionibus Animarum.

nomine. Jam vero quaelibet radix partim continet discipulos Sapientum sive maioris sive minoris eruditionis, observatoresque Praeceptorum, partim quoq; idiotas pici, os atq; impios. Exempli loco starbor, in qua ligna quoque o rami atque solia sunt, cor

lices praeter istinctus: quae tamen omnia sinit anima una. Jam vero in qualibet radice necessaridesse debent sexcentae & tredecim scintilla: unius animae, systema constituentes juxta mysterium aq8. membrorum &s6s. vasorum ad illam pertinentium , quae omnes sint discipuli Sapientum, ita ut numerus eruditorum minor esse nequeat, quam Gis. Caetera vero massa istorum membrorum , prout sunt rami, folia lignumque alboris,

sunt patresfamilias sive plebeji. Summa huc redit, in qualibet radice pro fructibus a boris tantum haberi discipulos Sapientum, quos sis. cile oportet numero certo: atque haec omnia in Psyche seu anima in seriore vel Nephesch. Et sic alii reperiuntur in spiritu;totidemque in mente &c. ita pergendo per omnes partes singulorum systematum emanativia, creativi, formativi,&fas stivi, de quo vide cap. 2. Quod probE notandum. Quoniam scitu valde necessarium est, nisi confundi velis cognitione tua. s. 23. Ratio in hoc consistit, quod in qualibet radice persona repraesentetur integra, 613. membris constans. g. et . Adeoq; sicut magna est differentia intcr ipsas radices, quarum aliae ad caput, aliae ad pedes referuntur sic talis quoque est differentia inter scintillas ejusdem radicis.

Unde non est quod mireris, quod omnes impii atque populi mundani progeniti sint ab Adamo protoplaste & Noacta & Abraham &Jitriali eorumque smilibus: quod vix vid tur possibile. Sed dissicultas in id resolvitur, quod anima illa & quaevis constet e r 8. membris, in quolibet autemmembro sint caro& medulla , sanguis cutis pili quoque& quandoque ungues. Quicunque ergo pertinet ad medullam interiorem, ille ii signis est admodum: atque sic porro usque ad pilos & ungues, qui quasi corticcs sunt illius membri. Unde mirum non est, quod dixerimus in radice animae Abrahami & similium dari scintillas sive particulas impiorum atque ingloriorum viliumque admodum. Quod probe notes, ne opus sit ubique eadem repetere : videasque cap. 32. f. et s. Ulterius multa quoque sunt praecepta, quae non a qualibet scintilla ex illis impleri vel observari queunt. Ratio haec est: quoniam non omnes animae, quamvis sint ab una radice, propterea tamen veniunt in unam familiam, vel in unam tribum: sed quaedam revolvitur in Sacerdotem vel Levitain ; alia in revolutione fitJudex, alia linarius vel simil s: ubi non quaelibet scintilla observare potest omnia sexcenta & tredecim praecepta; eo quod quaedam solos sacerdotes, quaedam Levitas; aliae Reges vel Judicestis miles concernunt: prout etiam praecepta sunt alia specialia, qualia sunt de redimendo primogenito ; de leviratu vel discalceatione. Quod si enim cuidam si lius non sit vel frater vel primogenitus; ille sane haec observare nequit. Porro tamen alia quoque sunt praecepta, quae a singulis observari possunt, qualia sunt de lectione Audi; de precibus; desimbriis i et id. Matth.9.v.2o. Matth. 23. v. s. Matth. sq. v. 36. J item adeundi domum conventus, di similia. Alia quoque sunt praecepta, quae homo non obligatus est persequi; qualia sunt spici legium, oblivione relicta, angulus agri, primitiae tonsurae&similia: ad quae quilibet obligatus est, si nempe habuerit agrum vel oves: sin mimis liber

267쪽

De Revolutionibus Animarum. 2

est. Alia deinde praecepta templum saltem concernunt, qualia sunt sacriscia &smilia. f. 26. Jam ergo dicendum, quae sit singulorum ratio. Quoad illa igitur praecepta,

quae homo posset persequi, v. g. ut emeret agrum & daret decimas, &c. ob illa, si neglexerit eadem, tenetur revolvi ; eademq omni modo adimplere. Quod autem ad illa praecepta attinet, quae observari queunt citra respectum templi ;&quartamen occasione de ciente a quodam impleri nequeunt, qualia sunt redemtio filii ;&leviratus; &discalceatio: circa illa haec versatur disserentia : quod si occasio cuidam offeratur; de tamen ea non observet; tunc se habent ad instar omnium praeceptorum, quae ab homine praestari queunt: unde quis propterea obligatus est perfecto reditu revolvi, ut illa observet. Quod si vero occasio eidem desuerit; non quidem propterea tenetur revolvi, sed sussicit ipsi, si embry onetur per mysterium embryonatus, ut nempe subintret in hominem quendam vivum, qui sit de radice eius , & obligatus sit ad ea, ut supra dictum per revolutionem. Cum ergo obvenerit isti homini tale aliquod praeceptum, quod ipsi defuerat; tunc alter ille idem simul observare potest mediante hoc: quo facto mox iterum ex illo dimittitur atque avolat. Et de his satis. g. 27. Quantum autem praecepta illa concernit, quae a templo dependent; propter illa omnes scintillae, quae venerant ante exstructum sanctuarium sive stante templo obligatae tunc erant revolvi in sacerdotes vel Levitas,uessista elitas; donec omnia adimplevissent. Quaecunque autem scintillae non venerunt in mundum nisi post destructum templum ; illas omnes redire oportet tempore adventus Alcssiae, qui benedictus sit: atque tunc observabunt omnia illa praecepta. f. ag. Atque hinc facile intelliges rationem, quare dies Meschiacb venIre debeant ante mundum venturum; quod e t millennium septimum; quia tunc fundamentum erit poenarum. Quam diu autem anima sola est, eique occasio deficit; tunc illa praecepta observare nequit: unde circa initium dierum Messiae observanda erunt omnia praecepta dependentia a templi structura. Et hinc quoque intelligi poterit, quod dixit R. Jisthmael filius Elis chali, cum emungeret lucernam nocte Sabbathina, inquiens:Cum restaurabitur domus Sanctuarii, sacrificium offeram pro peccato &c. Sed haec sus5-ciant: eaque probe notes.

f. r.

CVm capitulo praecedenti satis edoctum sit, omnes animas mixturam pati boni a que mali; inque mundum venire,ut restituant separentque bonum a malo: quodque aliae veniant in mundum per mysterium revolutionis, aliae vero per mystcrium embryonatus : jam porro declarandum est, quid proprie sit seu revolutio, & quid sit embryonatus, seu N. f. r. Revolutio ergo, quae Gilgul dicitur est, si cum insans quidam de utero in tris prodit,in corpus il hid subintrat anima quaedam; eademque tolerare cogitur omnes illos dolores atque miserias, quaecunque supervenerint eidem corpori, ex quo prodiit in auram mundanam usque ad mortem ejus: ita ut penes illam non sit abhinc exire usque

268쪽

De Revolutionibus Animarum que ad diem mortis. Sed embryonatus, qui Ibbur dicitur, est, si anima quaedam in hunc

mundum venit in hominem jam natum in hunc mundum, atque adultum; tunc cnim si anima quaedam alia intra talem subintrat, iste similis quali evadit sceminae praegnanti, quae infantem embryonem in utero suo gerit: unde etiam dicitur cmbryonatus: eodem enim modo in talem virum praetor animam suam radicatena, quae in ipsum intrat cum prodit in auram mundanam ; per novam impraegnationem vcnit anima quaedam alia, postquam jam adolevit. Unde fieri non potest, ut anima quaedam embryo fiat in aliquo per mysterium embryonatus; nisi alter ille jam natus fuerit annos tredccim& ultra, id est, si natus sit annos tredecim& diem unum : quoniam ab illo tempore jam pro viro habetur, qui obligatur observare praecepta : tunc ergo eidem advenit anima altera, ut eundem adjuvet, &justum reddat, dirigatque ad studium prae ccptorum atque legis. f. s. Duplex autem cst embryonatus. Primo; cum anima illa , quae de novo impraegnat hominem illum, ipsa hoc casu indiget, quia ipsi deest aliquod praeceptum,

quod non observavit m revolutionc praeterita: quod tamen tale cst, ut ad illud in picndum ipsi defuerit occa sto: qualia sunt leviratus, discalceatio& similia , propter quae non opus habuit descendere in revolutionem, ut dictum supra cap. q. Unde venit ut embryo in istum hominem, ut impleat illud praeceptum, in quo deficiebat. g. . Vel etiam siccundo fieri potcst, ut impraegnct illum hominem pro necessitate illius hominis; ut nempe opituletur ei, eumque justificet, atque gubernet: ipsa vero anima embryo facta pro seipsa nullo laborat desectu. Utroque autem casu non impraegnatur homo nisi postquam natus si tredecim annos & diem unum : abhinc porro enim obligatus est observare praecepta. f. s. Disserentia tamen haec intercedit: quod cum quis embryo sit in proprium usum, ut adimpleat defi ctum suum; anima illa impraegnans extendatur pcr totu corpus hominis illius instar animae corporis illius propriae: toleretque omnes dolorcs&cruciatus corporis, prout ipsa illius c orporis anima, ibique moretur, donec adimpleat illud praeceptum, quo carebat: quo impleto aufertur ab homine illo & abit, s. c. Quae autem embryo fit pro neccilitate hominis cujusdam , ut nempe eundem adjuvet; illa non suffert dolores ullos miscriasque corporis : cum ipsa defcctu non laboret, nec ob propriam neccssitatem adveniat: unde ncc tompus habet d sinitum, quo egredi debeat ; sed potius ibi permanet secundum arbitrium suum ti cum homo bene operatur, in illo periistit; & quidem quo melior cvadit, eo sortius cum ipso unitur. Cum autem in deterius ruit, ipsa ausertur ab homine illo, dicens e Numer.is. v 16. R cedite quaeso a tentoriis virorum istorum impioi iam &c. atque abit. f. 7. Quod autem ad revolutionem attinet, possibile est, ut revolvantur simul duae vel tres scintillae in corpore uno; prout infra declarabimus hoc ipso capite. Quod tamen fieri nequit, nisi hae revolutae omnes sint de una radice animae; & de 6i3. scintillis illius radicis: prout dictum est cap. q. quod nempe omnes pro se invicem spondere

cogantur, omnesque sint anima una.

g. a. Quod si autem quis seducat proximum suum; tum ambo coguntur rati r

269쪽

De Revolutionibus Animarum.

volutionem unam in uno corpore: & ille qui seduxit,juvare tenetur alterum ut impleat praeceptum illud, &restituat quod corrupit, propter illum. Quo in casu simul revolvi possunt, qKamvis non sint de una radice: Videatur Cap. III. g. s. Sic etiam in impraegnatione sive embryonatu plerumque sunt de una radice. Nisi cum homo quidam operam dat praecepto cuidam prout decet, illique semper inho ret ad instar justi cujusdam qui ante illum vixerat, eidemque praecepto operam dederat ex omni perfectione: Tunc enim quamvis anima justi illius non sit de radice hujus, tamen hunc impraegnare potest. g. io. Dein scito, fieri quoque posse ut talis impraegnatio accidat viventibus ambobus. Verbi gratia, si justus quidam est in generatione quadam, & praecepto cuidam operam dat secundum requisita ejus; dcinde autem homo quidam in eadem gens ratione vivit, qui idem praeceptum secundum requisita ejus implet prout id fecerat iustus

ille; tunc fieri potest, ut Nephcsci, seu Psyche vel anima inferior justi illius impraegnet illum, quamvis ambo sint in vivis. Et hoc est quod dicitur i. Schmuel. i8, r. Et Psyche Jonathanis ligata est ad Psychen Davidis: quamvis ambo simul viverent, in una generatione. Quod probὰ notandum. g. ii. Quod autem dictum est de Embryonatu, indigitatum quoque est in libro Midraseli Hanneelam r. Ubi dicitur: Qui venit ut purificetur,illum adjuvant: R.Nathan inquit: Animae iustorum adjuvant illum. Quod notandum. Res autem ita se habet , quod nempe justi illius anima veniat in hominem istum, ut illum adiuvet adimplere praeceptum: Unde justus ille hic quoq; portionem habet in istis praeceptis; & observatatione eorum particeps fit. 9 Id quod etiam a Magistris nostrispiae memoriae alibi anta notatum est, cum inquiunt: Majores sunt justi post mortem suam quam in vita sua Quoniam post mortem suam merentur habere liberos. Quod sic intelligendum: Quia

homo iste quasi est ad instar filii justi illius qui ipsum dirigit ad prscepta scut Pater filium

suum. Et Capitulo undecimo latius exponemus quantum auxilii sortiri queat homo si ipsum impraegnet justus quidam; quae evolve. Et lyγc intenderunt Magistri nostr . dum inquiunt: Si probus est accipit portionem suam & portionem socii sui in horto Eden. Ecce enim justus talis unam jam accepit portionem suam in horto Eden; Et quando nune Embryo fit in hoc vel illo homine ut illum adjuvet; iterum portionem suam acci

pit, etiam ex illo praecepto. g. I 2. Fit autem revolutio ex pluribus causis. Nam 1. Quis revolvitur ex eo quod peccavit & vitium contraxit; quipropterea revolvendo redit ut illud vitium resarciat. Et si talis revolvatur, is sane facile it

peccat.

facile iterum 1. Alius revolvitur ut adimpleat & perficiat aliquodpraeceptum,quod neglexerat. Et hujus casus duae sunt species. Primδ; si id tale sit, quod cum darstur occasio , tamen noluit observare. Exempli fratia, si festum tabernaculorum sit& non construxerit tabernaculum: vel simile quid et quamvis non manibus

quasi praeceptum destruxerit, sed tantum quod quietus sederit ,& non socerit.

270쪽

De Revolutionibus Animarum.

Et iste rc motior est a peccando, quam ille, qui venit ad restaurandum vitium aliquod, vel peccatum. Deinde aliquis etiam revertitur ad observandum praeceptum aliquod, cujus ipsit quid m non oblata suit occassio ; ipse taren ex desidia eandem quoque quaerere noluit. Exempli gratia: Si non emit agrum ut observaret praeceptum despicilegio; derelicto ex oblivione & de angulo agri,&c. Et talis adlluc remotior est a peccato & certior est quod non sit peccaturus. r. Quidam etiam rcvolvuntur ut justos reddant alios & in viam rectam ducant' homines: Non vero revolvuntur pro necessitate propria. Et hi certissimi sunt quod omnino non sint peccaturi. Ratio haec est ; quoniam Sanctus ille, qui benedictus sit, non cupit, quod absis ut culposiae sant creaturae ejus postquam absolverunt pensum suum : Et quoniam tantum adveniunt in usum aliorum,

ipse conservat eas ne omnino peccent. . . 4. Quidam etiam propterea revolvuntur, quia non fuerant meriti in revolutione prsore veram suam comparem ducere in uxorem : unde rectunt, ut eandem a

f. 3. Postquam autem iam declaravi quomodo se habeat revolutio: Et quomodo

seri queat, ut plures scintillae revolvantur in corpore unico ;& quod omnes de una radice es se oporteat: jam porro ad specialiora descendam. Scito ergo , aliquando neri posse, ut simul revolvantur in corpore uno anima vel una, vel duae vel tres vel quatuor. Plures autem animas quam quatuor simul in uno corpore reperiri impossibile est. Res autem ita se habet. Quandoque una tantum venit anima nova et Quandoque autem cumipsa revolvuntur animae aliae veteres deradice ejus; ut restituant cum illa quod cor ruperant, & propter quod venire debuerunt in revolutionem. Aliquando ergo ut d

ctum, venit anima una tantum nova. Aliquando anima una revoluta. VeI una nova &una revoluta. Vel una nova&duae veteres. Vel una nova & tres veteres. Vel duae vel tres veteres tantum. Plures autem quam una & tres veteres concurrere non possunt.

q. t . Et huc pertinet dictim ilIudJob. 33,29. Ecce omnia ista operabitur Deus

bis & ter cum viro. Ubi pervirum intelligitur anima radicalis nova propter quam cor pus illud vocatur vir & individuum : Et Deus benedictus jubet fieri revolutiones cum illa, quae sunt tres veteres; cum una nova quae vocatur vir. Hic quoque est semus dicti Exod.χo, visitans iniquitatem patrum super filios&super nepotes & superhronepotes. Quoniam mysterium revolutionis ad quartam usque tantum sese exporrigitcum nova ut dictum sipra. . v g. ita Scito quoque quod in embryonatu pariter id fieri soleat, ut cum uno nomine plures animae aliae sociari nequeant quam tres; ita ut tres sint animae alienae praeteri hominem ipsum ; ita ut cum anima ejus quatuor sint: Impraegnantes tameneundemn nisi tres sunt veI pauciores: Plures autem quam tres csse nequeunt. f. I s. Verum enim vero in omni embWonatu, dum animae cuidam associantur, quae ex una radice sint cum anima ejus, tum impraegnatio si ordine sumpto a gradu minore ad majorem. Primo enim Embryo sit in eo talis quae est minore gradu :& deinde

major ista ; Et postmodum tertia adhuc major: Atque tunc justior evadit; & lamen prius

SEARCH

MENU NAVIGATION