Kabbala Denudata seu Doctrina Hebraeorum Tanscendentalis et Metaphysica atque Theologica Opus Antiquissimae Philosophiae Barbaricae variis speciminibus refertissimum. In Quo Ante ipsam Translationem Libri difficillimi atque in Literatura Hebraica Sum

발행: 1684년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

De Revolutionibus Animarum. 27 7

. Ir. Animae autem novae non contentae in Adamo nondum creatae vel constitu-

sunt in statum jungendarum facierum quod notandum. f. is. Postquam autem peccavit Adam protoplastes, & gloria cohabitans per inquinamentum serpentis descendit, & involuta est corticibus juxta illud Psal. IM. v. i9. Et regnum ejus in omnibus dominatur; tunc omnes animae cum illa exilium revera patiuntur , & immersae sunt putaminibus, ut dictum supra cap. I. g. 14. Ista tamen hic extat differentiai quod omnes animae novae non aliter immersae sint corticibus, nisi secundum illas partes, quas habent a creatione, formatione & Ω-ctione; illa: autem partes, quas habent a mundo emanationis,relictae sunt superius juxta il lud Psal. s. v.f. Non perno diabit juxta te malud. f. is. Ex illis autem animabus, quae in protoplaste erant, veterumque nomen habent, quaedam remanebant intra corpus Adami protoplastae post peccatum; quaedam autem ab illo desciscebant ; quae tamen & ipsae immergebantur intra cortices. Et hoc ipsum innuitur dicto illo Psal.139. v. s. Et posuisti super me 'ra volam tuam. Ubi dixerunt Magistri nostri bonae memoriae, staturam Adami protoplastae pertigisse ab uno extremo mundi usque ad alterum: sub finem autem ipsum diminutum esse, & membra in tantum ab ipso delapsa esse, ut saltem 1 . cubiti ipsi residui essent, quem centenarium

enumero vocis dia loci citati eruunt.

g. it, . Sicut etiam dixerunt Magistri nostri b. m. sic delapsa esse ab illo membra ejus, sicut dicitur de Jephtacb,Judic. Ir. v. . quod sepultus fueris in civitatibus Gilead: . & non in civitate Gildad. Ubi sensus est, sicut corpus Adami diminuium, & membra ab ipso delapsa sint; sic idem contigisse membris animae ejus.f. I7. Hinc elim dixerunt Magistri nostri b.m. pedes hominis vades ejus factos, quod portare eum velint ad illum locum, quo mori debeat. Sicut enim omnes animae dependebant ab anima Adami protoplastae, ut dictum supra cap.I. Sic corpora hominum dependebant a corpore ejus , inque eo continebantur. Unde dixerunt Sapientes nostri: quod Deus Benedictus, cum crearet Adamiam protoplasten, pulverem ejus desumserit E quatuor mundi cardinibus: ut si homo moreretur loco uno, dicere non posset terra illa: Ego illum recipere nolo: sicut de Caino dicitur Gen. q. v. u. Maledictior tu, quam terra, qua veruit ossuum, &c. Unde patet, quod omni loco, ubi iterum concident di prolabentur membra Adami, id est, corpora hominum, ibi sepeliri queant

corpora illa, quae a membris supradictis provenerunt: redeunt enim ad locum illum, equo suerunt excisa. Quae etiam una de rationibus est, quod omnes justi&Jisraelitae dispersi sunt per totum mundum; & quilibet sepelitur illo loco, qui ipsi proprius est.

s. 18. Eadem quoq; ratio fuit omnium animari 'ntentarum in anima Adami; ita ut delabentibus membris ejus, delaberentur illae anima, in illis membris contentae : &s cundum loca illa, unde delabebantur, eaedem quoque immergebantur in loca similia membrorum Adami Belialis: ita ut quae de capite essent, in caput hujus deciderent, &sic deinceps. Et quando in hunc mundum redeunt & moriuntur, tunc ad illum quoque locum illudque membrum ipsum revertuntur, e quo excise fuerunt, quod probe notandum. mm s S, I9.

282쪽

De Revolutionibus Animarum.

f. . Patet ergo, quod quaedam illarum animarum , quae in Adamo contentaterant, delapsae sint, id cst, ab eo desciverint, & immersae sint in profundum corticum ,ut dictum supra cap.r. quae sint A.) inaedam autem remanebant in eo pro neces ario usu vitae ejus. quae sint B. Et quaedam ab illo auferebantur, & non immergebantur intra cortices: quae sint C., Et istae vocantur splendor supernus Adami protoplastie, prout latius dicemus infra c. is. Novae ergo animae illae duplicis sunt generis; quaedam non sunt immer e corticibus ; suntque partes mundi emanati vi. quae sint D. Quaedam v ro sunt partes mundorum creationis,formationis & factionis, quae sunt mens, spiritus &ph che, quae corticibus immersae sunt. quae sint E )f. zo. Animae veteres autem triplicis sunt generis: quaedam quae manserunt in Adamo: & quaedam quae ab ipso delapsae sunt corticibus non immersae: & tertio quaedam, quae ab illo semotae, immersae sunt corticibus. Ex illis igitur duabus speciebus animarum novarunt species prima, quae sunt de mundo emanationis, non possunt venire in hunc mundum, nisi post resurrectionem mortuorum: Quod adducitur in Sohar sectione P. hude l. et s. Ubi verba: Ab ista die, qua vastatum eis sanctuarium, non ascend runt anima nova in palatium amoris &c. plura vide ibid. Sed post resurrectionem moria tuorum illae in mundum redibunt per copulam junctarum facierum , quae ipsis defuit tempore creationis, ut dictum supra. g. 2 r. Alterius autem speciei animae novae, quae sunt de partibus mundorum inseriorum venire possunt in mundum hunc hoc tempore; per meditationem justi cujusdam, qua illas conatur extrahere e corticibus tempore congressus sui maritalis; prout caeteris animabus accidit, ut dictum supra cap. I.&2.6. Σ1. Est tamen differentia inter illas & alias animas, ed quod, quoniam non continebantur in Adamo protoplaste tempore peccati ejus; propterea aptiores sint, ut non

peccent, quam animae caeterae.

9. 23. Quomodo autem animae veniant in statum junctarum facierum tempore copulae expositum est Part.r. g. 24. Liquet ergo, quod omnes illae animae in tres dividantur species : quarum una est animarum omnino novarum, quae non continebantur in Adamo, & tamen im mersae sunt corticibus: quia de illis, quae corticibus non immersae sens, & partes sunt mundi emanativi, jam non est sermo: nec venient in mundum hunc nisi post resurrectionem mortuorum. Secunda est earum animarum, quae remanserunt in Adamo , &hae non amplius sunt plane novae, quia jam venerunt & contentae fuerunt in Adamo

protopiaste: veruntamen etiam vocantur novae, quoniam cuin venirent & continerentur in Adamo, id saltem fiebat percopulam jumnorum tergorum: quod idem quassi est, ac si nondum venissent in mundule donec accedant per copulam facierum. Atque tunc talis anima, cum redit faciebus junctis, prima vice vocatur nova, & non revojuta

f. 2s. Et ex bis animabus, quae remanserunt in Adamo nati sunt Cain&H bel filii ejus. Easque illis concessit tempore congrcssus sui maritalis, ut genrrari possent, prout exponcinus juvante Deo cap. iq. s. ac

283쪽

De Revolutionibus Animatum. 2796. 26. Deinde suerunt animae, quae manserunt in Adamo per totam vitam ejus; &hae reputantur quasi jam semel excessissent;& prima vice, cum veniunt immundum vocatur animae veteres revolutar: quod sequenti cap. 8. auxiliante Deo latius explicabimus. g. a7. Porro etiam dantur psychae proselytorum, quae formantur a cortice quae

Nogali seu splendor dicitur, & composita est e bono & malo, prout traditur in Sohar sectione Vajalihel sol. ros. Et fiunt e copula animarum justorum singulis noctibus in Paradiso terrestri, prout traditur sectione Vajischiach sol. 1686. 18. Sed species animarum Jisraeliticarum tres sunt: vel plane novae; vel mediae, quae sunt animae Cain&Hebet: vel veteres, quae sunt illae , quae delapsae ab Adamo protoplaste immersaeque sunt corticibus, prout dilucide de tribus his speciebus agemus cap.I . ubi etiam dicetur, quomodo Cain&Hcbel partem psyches aςceperint de mundo emanationis, & quae sit illorum natura.

g. I.

PRoposita jam divisione de triplici specie animarum: quod nempe vel sint novae, vel Caini & Hebetis; vel tertio, quae delapsae sunt ab Adamo protoplaste : iam porro

docendum cst, quae sit inter illas differentia in negotio revolutionis atque embryonatus. g. r. Quod ergo attinet ad speciem primam , quae est animarum plane novarum: Scito animas tunc sic vocari; cum, ex. gr. anima quaedam talis primo in hunc mundum

venit in corpus quoddam. Et sic quoq; dicuntur i iis,quq sunt de specie Hebetis & Caini.

f. s. Sed tertii generis animae, quamvis prima vice in mundum veniant; tamen non vocantur novae, sed revolutae prima vice ;& quoties deinde talis anima in mundum redit, tot vicibus appellatur revoluta nempe secunda vel tertia vice. Nihilominus tamen differentia quaedam est inter singulas trium istarum specierum. f. q. Ante omnia tamen de animabus Cain & Hebel, quae est secunda species, sciendum, quodpsychen quidem contineant a supremo gradu psyches emanativae usque ad insinum psyches factivae: spiritum autem & mentem ex emanatione accipere digni non fuerunt Cain &Hebet: sicut infra , juvante Deo, cap. 2I. uberius exponemus ea, quae diximus de tribus istis speciebus animarum veterum, quae nempe contentae suerunt

in Adamo, de quibus cap. l. g. s. Jam dicemus de differentiis, quae inter ipsas sunt. Quod ergo ad speciem

primam, quae sunt animae plane novae, attinet; quicunque talem acceperit, ille prima vice cum in mundum venit, statim adipisci poterit omnes animarum species, etiam mentis mentem juxta omnes partes emanativas: idque quam facillime, nempe secundum opera sua. Istud tamen nihilominus non sit citra respectum annorum ejus. Nam, exempli

gratia, cum nascitur, & in auram prodit mundanam, datur ipsi psyche factionis. Dein quamvis dignus sit, non tamen datur ipsi spiritus formationis, donec compleverit annos tredecim,& diem unum. Et sic deinde, quamvis evadat dignior, non tamen mens ipsi datur de mundo creationis nisi completis annis viginti. s. c. Duae ergo in illo req*iruntur conditiones: una operum bonorum, ut illis

284쪽

De Revolutionibus Animarum.

dignus evadat; & altera annorum : sicut dicitur in Sohar sectione Mischpatim sol. s. ubi verba: Cum natus est annos trcdecim, datur ipsi spiritus: & si probe se gesserit, Nannos habeat viginti, datur ipsi mens. Eodemque modo se res habet, cum mentis mente emundo eia anativo; ut opus habeat vitae probitate, & simulationis. Id quod indi-gitatur in Misclinati, verba sunt: Ben Achab inquit, filius quinque annorum applicetur adtextum Biblicum&c. Quae paulo infra latius ex p icabuntur. f. 7. Patet ergo, quod talis anima duo habeat commoda, & unum defectum: qui est hic, quod non possit accipere psychen, spiritui n&mcntem per opera sua, sed simul etiam opus habeat annis debitis pro singulis illis speciebus. E commodis autem prumum est, quod si veniat prima vice, talis anima vocetur omnino nova : & si redeat in revolutionem, illa vocetur revolutio prima, & sic semper porro deinceps. Commodum secundum est, quod etiam includitur in primo; nimirum quoniam vocatur nova .quod prima illa vice, cum in mundum venit, omnes posset accipere gradus, a p*cbefactionis usque ad singularitatem emanationis. Verum enim vero secunda vice & ulterius similis habetur omnibus caeteris revolutis, quae vocamur animae veteres.

g. 8. Species animarum secunda, quae est animarum Caini&Hebetis, una earte similis est priori: & parte altera praerogativam habet prae illa: una tamen parte defectu quoque laborat. Primo enim quod etiam prima vice, ut species prior, quando nempe in mundum venit talis anima, post mortem Caini&Hebetis, accipere possit psychen, spiritum & mentem vice una &c. Atque in hoc conveniunt cum specie prima: ubi simul aliquam habent praerogativam. Sed desectus, quo laborant, est iste: quoniam illo tempore, quo Adam protoplastes Caino & Hebeti haereditario communicavit istas animas, iisdem non adfuit species spiri ritus&mentis de mundo emanativo; sed reliquae saltem a psyche emanationis & porro infra: unde nec jam possibile est, ut prima vice plures assequantur gradus, nisi psychen factionis, & spiritum formationis ,& mentem creationis,

tandemque psycben emanationis, nec ultra: quod ita non est in spccie prima omnino novarum, quae prima vice assequi potest, vel singularem emanativam. Praerogativa autem, qua prae specie priori gaudent, est haec: quoniam prima, ut psychen, spiritum dc

mentem &c. accipiat, Opus habet annis artatis suae certis, ut supra dictum: species autem haec secunda Caini & Hebetis animarum nullos requirit annos , sed opera saltem. Ethoe innuitur in Sohar sectione Misclipatim fol. 8. Verba sunt: Veni, vide, cum homo nascitur, datur ipsi psyche,&c. Sique dignior evadit, datur ipsi spiritus, &c. Atque sic

duo illa loca conciliantur, quorum unus videtur justitiae rem tribuere; & alter annis s- imul, sicut sol. 98. Si pertigerit ad annos viginti, & si promeruerit. Altero enim casu etsi nondum quis natus sit annos tredecim, accipere potest spiritum & mentem. Scimautem etiam secundam hanc speciem,cum altera vice in mundum venit atque porro,aestimari sicut reliq uas revolutas,quae vocantur animae veteres:& cum secunda vice in munda

venit, revolvi dicitur primum: atque sic deinceps porro. Videatur quoque in Sobartractatus de Sabba; ubi clare intelliges, quaenam animae vocentur Caini &Hebetis,ta

ratio, quare vocentur novae.

285쪽

De Revolutionibus Animarum. 2 si

. . .

s. 9. Quamvis autem dixerimus,quod duae hae species prima nempe & secunda in hoc conveniant, quod prima vice, qua in mundum veniunt, adipisci queant psychen, spiritum& mentem &c. usque ad psychen emanationis: nihilominus tamen in hoc differunt : quod quicunq; est ex hac specie Caini & Hebetis, non omnia possit adipisci vice una, nisi fuerit sapiens, & possit attente talia meditari; prout explicabimus juvante Deo. Caeteri enim qui meditari nesciunt, nec intelligunt mysteria precum,) absoluta parte

psyches mori tenentur, nec accipiunt spiritum, nisi adventu altero :atq; sic etiam mentis est ratio, sicut nempe in caeteris revolutis, prout uberius dicetur.

y. io. Meis vio autem illa, quae huc conducit, ita se habet. Qui enim sapiens est, atque scit, se i iccomplevisse psychen suam juxta omnia, quibus opus habuit studia atque perficiendi modos; ille singulis noctibus, cum iturus est cubitum cum attei tione psycnen suam commendat in manus Dei benedicti, postquam ordine recitavit lectionem Audi, coram lecto suo: sicuti in scriptis nostris expressum est tractatu de in ditationibus, ad Lectionem Audi; dicitque e Psal. i. v. s. Una pzN In maniuiuas commendo spiritum meum &c. Atque tunc dicat exJeschajah 26. v. s. 'rche mea desideravit te in nocte dec. Atque tunc simul meditetur mysterium illud, quod indigitatur

per literas initiales dicti illius Psalmisi. v. 6. quae cisciunt fi I Fons; quo indicatur. quod elevare debeat psychen suam sursum in punctum Zijon regni sive uxoris Micro prosopi; ubi nimirum cst notio fundamenti sceminini, ubi locum habent aquae scemininae provenientcs ab animabus justorum sicut traditur in Sohar sectione Vajechi fol.

198: ubi simul ratio traditur, quare locus iste vocetur fons aquarum viventium. AttentE ergo meditetur, ut psychen suam elevet illuc usque, quo ibidem ascendere faciat aquas scemininas de fonte illo ab imo sursum versus maritum. Verum idem faciendum singulis noctibus, ut quis conetur attenta sua meditatione elevare psychen suam ad fontem istum, f Confer Iohan. 7. v. 39. cap. q. v. IO,Iq oc. 7. v. 17. Ubi Spirit sanctim , quem Cabbabsta ad modo expositum gradum regni referunt,fontis quoque nomine vocaturJ

sed per mysterium Depositi tantum. Si quis autem viderit, psychen suam jam esse pers ctam; desideretque asscqui spiritum suum: ille psychen suam penitus illuc clevet atque tradat, & non per mysterium depositi, sed ut ibi permaneat intra fontem istum: descen detque portio spiritus intra eum, cum expergiscetur de somno suo, intrabitque in eum loco psyches. Ratio est, quia spiritus adhuc vitiatus habitare non posset intra psychen iam restitutam; unde psychen suam omnino dimittere debet, atque meditari, ut spiriatum suum elevet e profundo corticum, inque se attrahat & introducat: atque tunc ambo illi gradus sociari demum poterunt: prout pluribus dicctur infra. Deinde quoque meditetur super locoJesaiae 26. v.9. 'si che mea desideravit te iunineaetiamspiritu meo in interiori mei quaeram te mane. Sicut enim ibi meditationem instituit super fonte superno, ita hic meditetur, quod initium fiat a Psyche, ge finiatur cum spiritu : item quod incipiatur a nocte , & finiatur tempore matutino; quia dicit, mane quaeram te. Sensus est, 'uod psyche quasi penitus sit mortua, cupiat atque desideretilluc noctu somni tempore, ut nempe illuc ascendat per narsterium aquarum sce

286쪽

18i De Revolutionibus Animarum.

mininarum s uafoeminina dicuntur illecebra, quibuν uxor favorem mariti icone liat, ct inspecies preco er opera Iustorum, iis regno seu Spiritu Sancto exhibita, a filio seu Microprosopo ulteriorem eliciam in luxum. Confer Rom. 8. v. 26, 27.J in sontem illum: de quoniam ita percupit atque desiderat, hinc ibi remanet semper: cumque venerit diluculum N aurora, tunc intrat in eum spiritus , quem intendit textus verbis illis : Et iratus , qui in melo mei Scc. Psyche in supernis relicta. Dicit autem: etiam spiritus meus iensu aucto,& aliud quippiam praemittente : quia, nisi desidurium& meditatio haec accederet, etiam non posset accedere spiritus il a vice : Jam vero mediante desiderio hoc atque meditatione fieri potest, ut&spiritus species in illum ingredinueat tempore su gendi; nec opus habeat revolutione alia pro assequendo spiritu. M viatibus igitur reci tationibus dictorum istorum tempore somni, cum omni meditatione supradicta mer tur homo assequi spiritum , ita ut psycbe ejus supra remaneat, donec plene restitutus fuerit spiritus. Postquam autem restitutus etiam est spiritus; tunc somni tempore eodem modo meditetur aquas scemininas elevare illuc: atque sic etiam spiritus ibidem in supernis remanebit cum psyche ejus, quippe quae species jam erunt restitutae, ibiquercsidebu i it: & horum loco mens descendet in corpus hominis, ibique residet, donee plene restituatur , ut dictim de spiritu. Cumque perfectionem sortita est & Mens; tunc&haec somni tempore ascendit attrahitque Psychen & spiritum, in supernis degentes; & sic omnes tres hi gradus in corpus veniunt, &Mens superinvestitur spiritu,

S spiritus involvitur Psychat. Atque sic, si dignior evadit, secum etiam deferunt Psychen Emanationis; quae involvitur Menti ;& Mens spiritui; & spiritus Psychae. Postquam enim restituti sunt gradus hi omnes tres, Psyche nempe, Spiritus ti Mens, omnes timultu corpore permanent, nec opus habent ut amplius revolvantur.

f. ii. Quod si quis objiciat: quomodo fieri queat, ut sursum elevetur Psyche,

ibique permaneat, donec perficiatur spiritus: cum tamen per naturam impossibile sit, ut spiritus in corpore habitet, atque eodem vestiatur, nisi indutus Psyche sua λ RG sponsio est: illum vestiri Psyche Proselyti cujusdam, ut auxiliante Deo latius exponemus , cum in specie agemus de tertio Animarum genere, nempe Veterum, ubi vide.

f. H. Haec quoque indigitantur dicto Psalmor . v. s. inccipiet benediatione

- Domino Jec. Primo enim dicitur: Quis est ille, qui meretur ascendere in montem Domini; ubi intelligitur, Regnum: Ur quis bit in locosanctitatis ejus' hoc est sanctiam Sanctorum, Zijon, quo semper illuc elevet Aquas Foemininas. Et respondet: Innocens manibus &c. Quoniam vir talis, qui innocens est omnino atque persectus, certὰ non frustra sursum elevabit Psychen suam& citra auxilium, sed eadem manet ibidem cum magno suo commodo, & continuo ibidem elevat aquas Foemininas: & qui hoc modo meretur elevare animam suam, ille omnino dignus est parte Spiritus & Mentis ea ipsa Revolutione, ita ut non opus habeat propterea revolvi alia vice. Atque hoc

ipsum est, quod dicitur: Benedictionem accipiet a Domino. Nam per Dominum intelli-

287쪽

De Revolutionibus Animarum. telligitur Seir A npin seu Microprosopus dictus alias Filius.) Quoniam enim comple

vit Psychen suam, eamque elevavit, ut ibi semper attollat Aquas Foemininas, a Regno ad Microprosopum; hinc Dominus, qui est Microprosopus, praebet ipsi partem spiritus a sese; quia spiritus a Microprosopo descendit, ut notum est : quod id ipsum est, quod dicitur: Accipiet benedictionem a Domino. f. is. Scito quoque, quod etiam qui revolvitur per Leviratum, mereatur accipere Psyilien, spiritum dementem vice una; prout docebimus cap. 12. Unde literae initiales istorum verborum dicti citati: &c. naesi Nun accipiet benedictionem A Domino: reserunt voculam , Fratris absciue liberis defuncti uxorem ducere : ut indicetur, talem qui hoc loco describitur dignum esse, ut Psychen, spiritum & mentem adipiscatur simul; prout alias ille, qui revolvitur per leviratum. Quod notandum.

g. I . Idem quoque innuitur verbis Job. 34, 13. Obibit omnis caro simul, or homo in pulverem revertetur. Quia propter omnes tres partes hominis, quae vocantur caro ;Psychen se. spiritum & mentem, homo cogitur expirare atque mori, ut perficere queat singulas species in singulis revolutionibus. Sed si homo est sapiens, & attente applicet cor suum decubitus tempore; mediteturque ut dictum supra; tum spiritus quoque &mens ejus ad ipsum, id est, ad Psychen ejus admittuntur, ut simul sociata omnia tria complementum accipiant, ut dictum; nec opus habeat revolutione & morte & expir tione alia. g. is. Si vcro nulla in ipso sit sapientia, ut meditari queat, & spiritum ad se attrahere, ut dictum est; tunc inori tenetur ; & spiritus ejus alia revolutione redit per Psychen Proselyticam, ut monitum est ; donec perficiatur. Deinde iterum moritur, si nondum sciverit meditari ; & Mens advenit, alia iterum revolutione: ita ut opus habeat pluribus revolutionibus,eo quod destituatur Sapientia meditandi,ut dictum est. Unde Scriptura ait: Job. ,2I. morienturor non in Sapientia. Et paulo infra explicabimus juvante Deo, quid faciendum si, si Psyche sit consummata , & homo non possit attrahere spiritum . ut supra monitum Z ubi vide.

CAP. IX.

NUnc accedimus ad tertiam Animarum speciem , quae nempe ab Adamo delapse

sunt vocanturque Animae veteres & revolutae, etiam prima vice cum homo talis in mundum nascitur: Cum priores duae species tum demum, postquam prima vice in inui dum jam venerunt, Vocentur revolutae, ubi deinde par omnium est ratio. g. a. Anima igitur talis revoluta vilissimi gradus est inter omnes, ob revolutionem suam, sicut patebit: quoniam non est in potestate ejus restaurare aliquid praeter sese, unum nempe gradum qualibet vice. Ex. gr. Si primo restauranda veniat Psyche, eaque sit persecta; tunc acquiri non potest Spiritus, multo minus Mens ; sed moriendum prius est homini, & deinde spiritus advenit in corpus in revolutione alia, atq; con-n n a sum-

288쪽

184 De Revolutionibus Animarum.

summatur pro omnibus sbi necessariis ; iterumque moritur homo. Atque porro re divitur Mens in corpore alio, donec & ipsa restituatur, Et sic porro. f. 3. Quod si autem advenerit Psyche, nec plene restituta suerit illa vice ; necesse est illam Psychen solam toties revolvi donec complementum adepta sit,quotiescunq; r verti debeat. Atque deinde & spiritus revolvitur solus, multis quoque revolutionibus

donec restituatur. Et porro quoque Mens eodem omnino modo.

g. q. Cum autem jam monuerimus quod impossibile sit Spiritui & Menti ut jungantur corpori, nisi id fiat mediante Psyche quadam Proselytica; de qua in sine capitis R. Sciendum psychas Proselytorum fieri id est, E corticibus educi)a copula justorum in

horto Eden facta. Nam cum talis spiritus descendit, ut vestiatur corpore, & psyche ejus, quae jam est restituta cum ipso commorari nequit, ut supra dictum; tunc spiritus ille occurrit Psychis Proselytorum , qui in Paradiso terrestri, & cum tali unitus illam ceu vestem induit,atque ceu Psychen propriam assumit, & loco Psyches propriae in illa Proseli tica in mundum hunc descendit, inque corpus aliquod intrat, donec perficiatur. Et quia psyche haec proselyti cum spiritu hoc sociata fuit in omnibus operibus ejus bu-jus mundi, & ille per hanc complevit, quod ipsi complendum fuit; hinc eadem haec psyche Pros clytica quoque ascendit in illum gradum,in quo Psyche ejus propria est,& ci vatur ad eandem sublimitatem, ita ut ambae semper penes ipsum futurae sint in mundo

venturo.

f. s. Et sic quoque evenit,si mens quaedam sola descendit. Quod etiam innuitur in Sohar sectione Misci patim in Historia de sene illo, loco supra citato, ubi verba simi haec: Qui ingressus eam accipit apprehensis alis ejus, eam retinet &c. Vide plura ibid. Huc quoque respexerunt Magistri nostri b. m. cum inquiunt, quod proselyti Jisraelitis tam sint molesti ac apostema quoddam. Quia nempe Psyche Proselyti cui involvitur vera animaJisraelitica in causa est, ut ista peccet: unde Psyche Proselyti molesta estJisraelitae, ut abscessus. Deinde quoque aliter exponi potest hoc: quia nempe proselyto dissicile est expurgare sordes suas; nam quando proselytus fit, tunc in psum intrat Psyche quaedam Proselytica, quae oritur a generatione, &congressu justorum, qui in Paradiso te restri, ut dictum supra: cum autem in Proselytismo suo digniorem se praebet, vocatur Proselytus justitiae, quia in eum intrat Psyche alia involuta intra primam, estque Psyche sancta, sicut omnes aliae Psychae Jisraelitarum, ratio enim, quare quis Proselytus justitiae dicatur, haec est,quod illi adveniat Psyche sancta ab uxore Microprosopi, quae vocatur justitia) Et illa Psyche Proselyti prima, quia adhaesit impuritati primitus, necessario adhuc aliquid inquinamenti in se habet, quod deinde Psychae illi alteri sanctae, quae in illam ingrcssa est, etiam adjacet. Unde dictum illud tantum molestos Jisraelitis esse

Proselytos&c.

g. 6. Atque hinc intelliges, quare R. Ahibba natus jam fuerit qo annos, cum ad studia sese applicaret, quia jam pater ejus factus erat Proselytus, & non ipse. Unde patet, quas dissicile sit sordes separari e Proselytismo ad plures usque generationes: prae sertim cum etiam anima sancta R. Akibliae qui in caeteris totus erassistae ita,investita su-

289쪽

De Revolutionibus Animarum. iss

est intra psychen Proselyticam. Quod probe notandum. Unde quoque mactandus suit tanto supplicio. Quod notes. f. 7. Ut autem ad id redeamus, unde digressi sumus , scito, quod, si talis tam saepe revolutus ut dignus fictus si psychen , spiritum&mentem accipere simul, iterum peccaverit , & vitium contraxerit; tunc iisdem omnino modis jam recitatis reverti atque revolvi cogitur : ita ut revolutionibus opus habeat peculiaribus per se , ut restituat Psychen ; & revolutionibus singularibus pro spiritu ; & sie

pro mente ut dictum. g. 8. Sicut autem cap. 8. diximus, quod species animarum secunda, earum nempe quae sunt Caini & Hebeiis certa quadam methodo acquirere possit Psychen spiritum &mentem, in eadem revolutione, per mysterium depositionis Psyches suae tempore no- cturno: sic in hac quoque specie tertia,quae est animarum veterum revolutarum methodus quaedam datur, juxta quam uno tempore in mundum venire queant : quanquam id seri debeat in duobus corporibus diverus. Res autem ita se habet: si nempe homo quidam sapiens atque justus congruas meditationes instituat, super Psalmo sexto vol vigesimo quinto) tempore prolapius in faciem sub precibus matutinis, quas meditationes alio loco prolixe descripsimus, ubi vide: atque tum meditetur educere spiritum suum e prosundis corticum per mysterium aquarum stemininarum , eumque elevare sursum, ut nempe in mundum veniat per copulam junctarum facierum,ut dictum supra capi unccnim revolvetur spiritus,venietque in mundum in corpus quoddam: atque sic seri potest, ut ipso vivente spiritus revolvatur, quamvis in corpore alio. Unde patet in hoc

differre speciem secundam animarum ab ilia specie tertia: quoniam in specie secunda Caini&Hebetis non potest advocari spiritus ille , ut communicetur aliis; sed tantum pro seipso:unde quis non potest educereSpiritum suum e profundis corticum, nisi postquam persecit psychen suam, atque tum meditetur ut dictum supra cap. 8. Sic enim per depositionem nocturnam dignus evadet dimittere Psychen suam , & spiritum suum in seipsum evocare; extra se autem illum communicare nemini possibile est. Sed hic species introducere potest spiritum in alium quendam eodem illo tempore;nec opus habet expectare, donec completa sit pars Psyches. In hoc tamen , alio respectu , viliores sunt istae; quod opus habeas duobus corporibus : cum Cainiticae & Hebelicae uno tantum corpore opus habe-

mentem

oliud nil proficit, nisi ut spiritum saltem educat , ut dictum supra . ι autem impossibile ipsi est ulla methodo educere in mundum , nisi postquam mortui

290쪽

- - .

De Revolutionibus Animarum. fuerint ambo illi homines, quibus insunt Psivcbe & spiritus; & ambo hi radiis plenὸ

fuerint restituti: tunc enim prodire potest in mundum mens in corpus aliquod. Alia Un methodus pro illis qui de specie tertia,nisi per Leviratum, prout infra latiusi: tr. Adhuc alia est differentia inter secundae&tertiae speciei animas, nempe quamvis homo ille per methodum prolabendi in faciem eduxerit spiritum suum e profundis corticum, & hic intraverit in corpus hominis cujusdam alterius, ille tamen suo adhuc expositus est periculo : nimirum si homo ille, qui spiritum ejus accepit , citius perfecerit spiritum illum, quam primus ille compleverit Psychen suam, tunc in res irrectione mortuorum Psyclia &Spiritus ambo vestientur corpore secundo, litus nem-

tuam, per methodum, quam audivi a doctoro meo, tunc ambo vestientur corpore primo illiu nempe, qui citius perfecit Psychen. V U

. u. Atque hinc intelliges illud, quod dicit David Rex super quo pax Psalm. r. v. 3. Multi dicunt P prchameae. Ubi nota, Davidem regem super i.o pax s nonnisi stridum saltem Psyches habuisse, quae tamen robusta ni it& magna admodum: unde etiam dicituri. Sana. i8. v. I. Et adhaesit Psyche Davidis in senatiane. Atque sic in plurimis,. ubi Ilavidis fit 'eiatio, nonnis de Psyche illius sermo est. Ista ereo Psyche Davidis de specie hac tertia fiat illorum membrorum scilicet , quae delapsa sunt ab Ada ino: atque tum prima vice in mundum venerat prodiens e profundis corticum : unde nihilominus revoluta dicenda est, juxta supra tradita hoc capite. Locus autem quo immersia fuit intra cortices ista psyche,Dit ex parte uxoris corticum. Nec incepit altamde prodire, nisi sub notione Psyches factivae tantum. Unde in Sohar pluries dicitur, quod David venerit de parte uxoris: quapropter etiam immersus est similiter in uxorem corticale etiam innuitur in historia de sene, sectione Mischpatim sol. rr. tibi dicitur de Obed dischai& David, qui nempe dicitur arbor in sina, quae prodierite ramis,&c. ubi vide latius, & intelliges quae hic dicuntur. Quare etiam prodiit e Rulli Moabit de , quae immersa fuerat in cortice Moab. Notum autem est, quod Ammondi Moab duo sint cortices oppositi numerationibus prudentiae sive informatrici: & r gni ; de quibus tuo loco: sicut etiam infra cap. is. ubi de Davide agitur. g. igitur, ut ad propositum redeamus, psyche Davidis Restis exista se cie lupra dicta erat ; hinc impossibile erat, ut acciperet spiritum suum. Hinc neces facio eundem lipiritum homo quidam alius obtinere debuit, ut dictum supra. Et nise inmisisset peccatum illud cum Ballistbeba, seri potuisset, quoniam Psychen suam omnino perficiebat , ut restaurationem suam absolvisset, antequam consummatus esset spiritus: atque exhinc corpus Davidis seisset radicate , ita ut Psyche & liniritus simul serrexilient in resurrectione mortuorum in corpore Davidis Iam ver

propter peccatum istud cum Ballistbeba factum est, ut alter ille homo, qui :cceperat spiritum

SEARCH

MENU NAVIGATION