장음표시 사용
271쪽
De Revolutionibus Animarum. 2 67
prius obfuscatur eumque impraegnat anima alia excellentior omnibus. Idemque m dus semper observatur, ita ut nunquam in mysterio embUonatus plures manifestari quoant animae quam tres, praeter hominem ipsum.
. 17. Alia tamen adhuc quoque explicatio illius loci, Iob. 33. v. u. Ecce ista Gmnia operabitur Deus bis & ter cum viro. Dicere enim debuisset tribus vicibus: cum tamen dicat vicibus duabus & tribus, vel bis tribus, ita ut videri queat ternarium bis repetitum intelligi. Sensus autem iste est : Quod tribus revolutionibus primis cum quis in mundum venit, ipse venit solus; scintilla nempe sive particula illius sola: ita ut auxilio non egeat. Cum autem jam revolutus cst tribus vicibus, tunc tres revolutiones secun danae incipiunt: Et ab illo tempore atque porro ipse non revolvitur solus; sed cum ipso revolvitur vel embryo sit scintilla quaedam e radicibus suis ut opituletur ei: Unde cum alia quaedam scintilla praeparatur ut cum illo societatem ineat, illud fiat in hunc sinem, ut alter ille eum dirigat eumque adjuvet. Cum ergo textus inquit, vicibus duabus & triabus, haec operatur Deus cum viro ; sensus est: id fieri secunda periodo trium revolutionum: &multo magis in tertia ,&ulterius quando ipse est cum viro; id est cum scintilla alia; ut nempe scintilla i sta illi opem praestet, & viam rectam commonstret. Prout etiam explicabimus, auxiliante Deo Capitiato duodecimo super locum Deut. ar, v. 3. Et se facies omni rei amissae fratris tui, &c. ubi vide. f. 18. Sciendum quoque est,si homo revolvitur ob neglectum praeceptum aliquod, ut dictum supra ; Tunc revolvitur solus multis vicibus; donec impleverit omnia praecepta,&quicquid ipsi persciendum est pro portione sua. Et dcinde cum resurget in resurrectione mortuorum, omnia illa & singula corpora in quibus revolutus est accipient partem suam ab illa scintilla quae analoga est praecepto illi, quod implevit cum csset in illo corpore. g. i'. Si autem revolvitur ob vitium aliquod commissum atque delictum; tune necesse est ut revolvatur cum scintilla quadam alia concurrente di restituatur per illam scintillam. S. ao. Si autem scintilla prima peccavit peccatum aliquod ex illis ob quod corpora in morte absumuntur&pereunt, ut ipsis nulla contingat resurrectio E morte: tunc lati tilla illa, quoniam corpus ejusperiit, ibia revolvitur incorpore quodam secundo; quod resurget in resurrectione mortuorum cum omnibus partibus scintillae corporis primi: Corpus autein primum perli. g. ar. Clim autem supra expostum sit, quod multae animae revolvi nequean ncorpore uno nisi sint ex unica radice: jam porro scias: quamvis omnes sis. scintillat illius radicis revolvi queant cum una; illam tamen revolutionem non seri simul: sed scintillas tantum propinquiores & similiores sibi invicem, concurrere. f. ar. Fieri tamen potest si quis dignum septa beat ut cum eo embryones sani esci scintillae per modumsupra hoc capite expostum: ubi tamen tres tantum scintilla: in embryonatu praevalent ;& reliquarum lumen obfuscatur intra illas.
u. In specie autem, si ista scintilla persecta si penitus , fieri potest, ut in illa
272쪽
χε De Revolutionibus Animarum.
revolvantur ci3. animae radicis suae: & secundum proportionem persectionis eius, prout nempe multa praecepta implet, ita multi radii in illa revolvuntur: Sicut etiam si tarte, quod absit, peccet & corrumpatur pro ratione peccati illius multae scintillae ab ipsa tollunt, r. Et haec omnia in parto Psyches seu animae inferioris: nec non pariter in parte spirit is& in parte menti . . . . Sunt autem scintillae aliae propinquae homini admodum ; aliae remotiores ab illo; aliae circumdant cum e longinquo;& aliae circumdant eum quam proxime &sii- perinduunt hominem. Et haec omnia fiunt secundum opera ejus hominis. 6 as. Scicndum quoque tibi, quod homo iustus secundum opera sua colligere possit scintillas tam psyches , quam spiritus & mentis suae, ut illas elevet e profundo corticum casque persciat: pse: prout juvante Deo latius diducemus, cum tractabimus de prolapsu in faciem inter preces: sicut etiam capite s. explicabimus, quod multae revolutioncs contingant Psychae listi per se, nec non spiritui per se : item menti per se. Cum ergo dicant Magistri nostri, filium David non venire, donec plene in lucem venerint omnes animae quae in corpore: quomodo igitur id possibile est λ cum optandum esset,ue per plurimas istas revolutiones hac nostra generatione factas saltem psyche illorii perficeretur ad plenam ejus restitutionem. Quod sidia est,quomodo igitur consummabuntur & perficientur omnes illae species λ Verum enim vero prout jam dictum est, spiritus vel mentes in mundum prodire queunt per se in corporibus diversis, ut si v. gr. involvantur psychae proselyti cujusdam:& hac ratione restitui possunt omnes simul, nec pus est, ut aliae alias expedient. f. 26. Quod si autem psyche quaedam cxiverit e profundo corticum, & , quod Deus avertat,iterum peccet,& ad corruptionem redeat; tunc corticibus iterum imme gitur ut antea cum omnibus reliquis scimillis ab ipsa derivatis; quae omnes in profunda corticum detrahuntur. Cum ergo psyche sita redit in revolutionem, tunc ipsa & omne consortium scintillarum ejus revolvuntur in corpore uno : fundamentum tamen istius revolutionis tantum consistit in illa scintilla de sodalitio psyches istius quae ad illud corpus pertinet; reliquae autem pasticulae istius psyches, quae cum ipsa revolvuntur, ibi saltem versantur sub mysterio embryonatus; nihilominus tamen dolores atque cruciatus omnes, qui corpori isti accidunt, ipsas quoque sustinere oporici, prout corpus ipsum; prout&dolores mortis. Peccata tamen, quae ab isto corpore committuntur, ipsas non concernunt ; sed illam saltem scintillam in specie, quae ad istud corpus pertinet: quiniam caeterae non accedunt, ut male agant, sed potius ut bene. Etsi impleverit praeceptum aliquod, ipsae quoq; portionem in eo habeni di illius impletionis participes fiunt
quoniam saltem adsunt, ut illam adjuvent. g. 2 . Patet ergo exhinc, quod aliquid participent de natura revolutionis & de natura embryonatus. Ratio haec est,quia per cruciatus & dolores mortis, quos sustinii runt in corpore primo&secundo,expiantur peccata earum ;&per bona opera , quae fecerunt in corpore primo& secundo, ipsae perficiuntur & restituuntur, fiuntque justae. In embryonatu autem corporis secunda poenam nullam sustinent sicut dictum est.
273쪽
De Revolutionibus Animarum. 26o
s. r8. Atque hinc intelliges, quomodo tandem finis sperandus sit atque terminus omnium revoluticstium. Quod si enim scintillae primae etiam participarent de peccatis corporis secundi , dicendum esset, quo plus revolverentur, perque revolutiones in mundum venirent, eo plus peccatorum eas semper cumulare. Verum enim vero res ita
se babet, prout diximus. Nempe omnes quidem particulas psyches revolvi , nihilominus tamen scintillam illam , quae potius ad illud corpus pertinet illudque movet , scintillam esses indamentalem , aqua denominetur ista revolutio: ipsamque
etiam assciendam poenis ob commissa. In resurrectione mortuorum autem unumquodque corpus accipiet scintillam unam sibi debitam secundum tempus , quo haec in ipsis fuit,& ssecundum gradum radicis illius, in qua facta est divisio.
osta nunc natura revolutionis; & quomodo in Adamo protoplaste omnes se utarint animae a psyche factiva usque ad singularitatem longanimi emanativi; jam haec omnia paulo latius a nobis extendenda sunt. Scito igitur ordinem revolutionis pergere ab imoad summum. Primo enim revolvitur psyche sistematisfactivi ; deinde revolvitur spiritus systematis formativi; atque sic porro usque ad singularitatem emanativam. Vilius enim praecedit; & quo quis evadit justior, eo elevatur altius. Atque hoc planum est: prout etiam dicitur in Soliar Seetionem sch patim his verbis: ani, vide. Cum homo generatur,datur ipsi psyche; si dignior evadit, spiritus, &c. f. 2. Tenetur enim homo perficere atque restituere omnes species ; quae sunt psyche, spiritus, & mens e mundo factivo , formativo, & creativo. Quia hi fradus in se admittunt elcvationem vel depressionem ; quae non accidunt vitalitati &singularitati, quae sum de mundo emanativo. Quodsi enim homo persecit psychen , spiritum&mentem , de tribus systematibus inferioribus, non opus est ut timeat se peccatu
g. a. Istae autem tres species, nempe psyche, spiritus & mens tenentur revolvi, donec restituantur. Primo istitur venit psyche: & si restauratur, bene: sin minus; r .deundum ipsi trina revolutione. Et sic spiritus; α sc quoque mens. Et hoc ipsim est, quod dicit Scriptura Jobis3. v. 29. Omnia haec operatur Deus bis, ter cum viro,&c. ubi primo venit psyche prima vice; atque tunc vocatur vir: quia nondum suit revoluta , sed adhuc nova est, unde vocatur nomine viri. Deinde Deus cum ipsa tres instituit revolutiones alias praeter accessum primum; quo vocatur vir ut supra. Atque hoc usitatum est in psyche tribus vicibus excepta prima: & sic tres revolutiones accidunt spiritui: & tres revolutiones aliae menti.
274쪽
17o De Revolutionibus Animarum.
s. . Et hic quoque est sensus dicti Exod. o. v. s: Visitans iniquitatem Patrum super filios. &c. & super pronepot . Ubi exprimuntur quatuor ices; primus nempe accessus animae novae & trina ejusdem revolutio. Atque hoc nonnisi osoribus ejus contingit,qui sunt impii. Sensus hic est: quod tribus revolutionibus primis, etiamsi ne inceperit quidem corrigi homo; adhuc tamen spes ipsi sit. Sed si jam elapsae
sunt tres revolutiones ultra primam, cum anima vocatur nova, & non incepit corrigi;
tunc nulla ipsi spes est amplius; nec amplius revolvitur, sed de ipso dicitur; Et cxscindetur psyche illa. Exod. I 2. v. II. I9. cap. II. V. Iq. Levit. 7. v. ao. Quid autem si exciso, suo tempore volente Deo luculenter describam. Et hoc ipsum est, quod scribunt Magistri nostri ad locum hunc : Et super pronepotes corum , qui oderunI me,& Quod nimirum illi intelligantur, qui tcnuerint opera patrum suorum manibus suis, i. e. si opera prima adhuc persistant in statu illo. Revolutio enim prima vocatur pater, &secunda situs, &c. quod probe notandum. Si autem quis nondum inceperit corrigi ullatenus in tribus istis revolutionibus prioribus); tunc vocatur osor. Et tales non amplius revolvuntur, sed ad quartos usque reditus processus est: unus nempe acccssus
animae novae, & tres revolutiones.
S. s. Cum vero quis inceperit corrigi, &deseruerit opera patrum suorum; tunc comprehenditur sub verbis, qui diligunt me&custodiunt praecepta mea. Atque tunc sanctus ille Benedictus hanc ipsi facit pratiam, ut revolvatur mi lenis vicibus,tino in in siMtum, donec nimirum plenarie restitutus suerit. Et hoc ipsum est, quod dicitur: Et faciens misericordiam in mille generationes, i. e. gratiam ipsis offert,etiamsi revoluti nes extendantur usque ad mille. Cui autem λ Iis qui me diligunt & custodiunt praece-lita mea. Cum autem dicit in mille, non necessirio indigitat hunc numerum in specie: ed intentio hae c est quod si opus fuerit,fieri id posse millies: quamvis revera possibile sit, ut restituantur pauciori reditu , quam isto numero. Necelle autem est, ut singulis re-νolutionibus plus corrigatur quam praecedenti. g. g. Mysterium autem in hoc consstit: quod qui revolvitur tribus vicibus, &nc quidem incipit: ille ostendit malum quod in ipso est, multis gradibus praecellere bono ejus. Unde tribus illis primis vicibus, quod edule est; id est bonum, secernitur e recrementis & putaminibus; quod est malum. Sic enim moris est,cum putamina copiosiora sunt edulibus; ut seligantur edulia, & relinquantur recrementa. Atque tunc i, num illud datur filiis, qui ipsi natuunt; vel aliis nominibus, qui fuerint de radice animae eius: prout explicabo cap. 9. ad locum : si esuriverit hostis tuus, ciba eum pane 'dcc. Atq; tunc revolutione secunda consummatur malum,quod in ipso est: Quicquid autem boni in ipso est, ab ipso amovetur atque tollitur. Atque postmodum, cum mnia sunt mala, non opus est,ut revolvatur: Sed extanditur anima illa, &c. quia tota mala est. g. . Si autem edule, praevaleat recrementis; tunc moris est secernere atque tollere recrementa ex edulibus. Atque sc in qualibet revolutione aliquid mali tollitur cibo num
275쪽
De Revolutionibus Animarum. 27i
bonum remanet selectum; donec consummatum sit omnino; ut purus statque bonus absque omni malo. Quod probe notandum. g. 8. Quanquam & alia detur ratio, quare impius non revolvaturnisi tribus vicibus,&justus vel millies.sensus autem idem est,qui in historia Elisthae alterius occurrit,de quo nimirum dictum, quod non sit judicandus, nec intromittendus in mundum venturum. Ubi res ita se habet, sicut dixerunt Magistri nostri bonae memoriae : Super discipulos sapientum ignis Gebenna non habet dominium. Quod si ita esset; quid faciendum ipsis, ut abolerent iniquitates suas λ Hinc sanctus ille Benedictus pro justis &discipulis Sapientum potius elegit multas revolutiones prae poena infernali: &quantus est numerus atque proportio iniquitatum eorum,tantus est numerus revolutionum eorum, earumque temporis diuturnitas. Imo adhuc lucrantur aliquid per revolutiones: quia quoties revolvuntur, toties plura observant praecepta, justioresque evadunt. Unde revolutio pro auxilio ipsis est: quod dici nequit de Gehenna. g. s. Impio autem in quem dominium habet ignis Gehennae, ita ut intret in eum ibique absumantur delicta ejus; melius est in Gebenna pati quam venire in revolutiones plures. Quoniam singulis vicibus cumularet peccata super transgressiones priore unde disperderetur e mundo, nec subsistere posset. Hinc statim post trinam revolutionem Gehennae commicitur: ita ut nisi inceperit corrigi, intret illuc ,& absumantur delicta ejus.' s. io. Scito etiam, id quod de excisione diximus, nonnisi quoad partem psyches
contingere, quae est de mundo factivo: quoniam ibidem maximum est corticum robur, ita ut propterea eadem queat exscindi.Sed in spiritu & mente, luce sunt de systematibus formativo&creativo nulla est excisio: sed necesse est, ut corrigantur, &potiori hoc jure gaudent ,ut restaurationem admittant, etiam in tribus revolutionibus primis. g. ir. Differentia tamen hic 'uaedam occurrit. Quia dantur spiritus & mentes, quae citius restituuntur , quam aliae : aliae autem pluribus revolvuntur vicibus. Res
autem ita se habet, quoniam in potestate hominis est omnes assequi gradus ab imo ad summum; a psyche systematis factivi, usque ad singularitatem systematis emanativi et prout nempe cap. I. ordo graduum istorum latius descriptus est , quae ibi videas; cum aliis quae ibid. de quatuor mundis traduntur, & quomodo singuli dividantur in quinque species. Ubi nempe reperies totam Synochen systematis fabricativi vocari psychende mundo factivo; & synochen mundi formativi vocari spiritum formativum; & Syn
chen sive coagmentationem systematis creativi vocari mentem creativam;&generaliatatem systematis emanativi vocari mentem mentis seu vitalitatem mundi emanativi.
Ubi deinceps in quolibet systemate quinque iterum occurrunt species: psyche,spiritus, mens, vitalitas & singularitas. Unde patet, quod homo assequi possit primitus. psychen Regni s- βασιλειας factivae,& postmodum meretur accipere spiritum του Μικρο-
, seu potius brevi irascentis, systematis factivi, &c. usque ad singularitatem του Mακροπροσωπου seu potius sive longanimi ejusdem systematis : Quae
276쪽
i i De Revolutionibus Animarum.
omnia continentur sub genere psyches factivae. Atque sic si dignus porrδ evadat homo etiam mundo formativo; tunc quoque psychen, spiritum & mentem istius systematis accipit distinctis nempe speciebus. Et quamvis jam in ipso praecesserint i sic be.
spiritus&mens de systemate factivo; illorum tamen non habetur respectus, quoniam lumen portionis factivae tantopere in ipso clarificatur , ut acquirat proportioncm mundi formativi, nec percipiatur prae lumine psyches formativae : unde etiam omnia appellitantur formationis nomine. Atque sic pariter assequi potest psychen, spiri- ritum& mentem omnes nimirum de systemate creativo per modum supradictum : &sc quoque de systemate emanativo. Summa huc redit, quod homo assequi possit r*chen, spiritum & mentem omnes fabricativas; & quandoque simul omnes formativas ι vel etiam ircs illas de mundo creativo , vel similem triadem systematis emanatimi. Quamvis enim antea jam habeat species omnes de tribus mundis inserioribus, qui v
cantur vestes& involucra naturae emanativae; illae tamcn tunc denominationem non babent; sed omnia vocantur nomine emanativo. Quod probe notes.
6.1r. Atque id quoque traditum est in libro Sohar Sectione Bosol. s. ubi de Mose dicitur super quo pax; Tu filius es emanationis, &e. Item sectione Κedoschim: prout jam exposui. g. is. Porro quidam assequuntur psychen de fabrica; & spiritum & mentem deformatione. Et quandoque psycnen de sermatione; & spiritum ti mentem de creatione. Quandoq; etiam psychen de creatione, & spiritum & mentem de emanatione: atqu=mnia haec, modo jam exposito. Hoc enim certum est, quod nemo species emanativas solas assequi valeat; nec etiam creativas, & similes.
g. i . Et similes casus particulares plures sunt . quam describi queant deficiente calamo; ubi prudentes tamen in particularibus illis susscienter in tarmati erunt.
s. is. Porro notum sit, quamvis omnes homines obtineant quinque species psyches factivae; atque sic deinde & alias usque ad singularitatem emanationis;non tamen omnes animas esse aequales. Quaedam enim factae sunt atque proveniunt e basilia sive
regno factionis;&quaedam e basi factionis ;&quaedam em/ιν, qui cst gradus Hod; de sic usq; ad Coronam factionis. Atq; sic quoque se habet notio spiritus: & sc per caeteros mundos, quo posito non susscit, quod homo rcstituat illam saltem partem , unde radicem habet psyche ejus: sed licet radix psyches ejus proveniat e bastia factiva; nihilominus perficere tenetur ulteriora, ut perfectus si juxta omnes quinque species, quae sunt in mundo Activo, quarum singulae continent Io. numerationes,prout dictum supra cap. I. Postquam autem perfecit totam factionem; tunc porro assequi poterit spiritum formationis. Unde patet illum, in quo nihil restitutum est , nisi regnum tactionis; nihil habere nisi psychen saltem mundi factionis. Quod si etiam restituit Muci rosopum factionis ; tunc habebit psychen & spiritum de genere psyches factivae. Et sic porro; ita ut qui restauratam habet sectionem, illi sit pθche spiritus, mens, vit litas
277쪽
De Revolutionibus Animarum. 273
ritas &singularitas ex factione, quae omnes vocantur p*che mundi Assivi. Postquam ergo sic impetravit totum genus psyches factivae ; tunc porro obtinere poterit quinque species spiritus formativi atque sic deinde similia in mundo creativo; nec non tandem in emanativo.
g. iis. Quod autem diximus, quemlibet teneri perficereomnes partes factionis; nimirum & illas, a quibus radix animae ejus non dependet; quodque postmodo demum assequi valeat spiritum formativum: id saltem intelligendum est de sy stemate fabriacativo. In formativo, creativo&emanativo enimplura perficeren tenetur nisi illam
saltem partem, quam ipse attingit. f. 17. Et ex binc responderi potcst ad objectionem aliquam quae talis est : Momnes animae restituere atque perficere tenentur, omnes partes mundi factivi usque ad macropiosopos caeterorum mundo tum,sequitii r nullam fore differentiam inter animas,
sed omnes fore aequales. Quod tamen fieri nequit: quia notum est quasdam apprehensionem, possessionem vel locum habere in regno factivo; quasdam in fundamento Eactivo, atque sic deinceps. Verum res ita se habet, prout diximus et Quod nempe species mundi factivi aliquis expresse quidem teneatur perscere juxta omnes partes: N5 idem tamen in aliis mundis. Ratio haec est, quoniam in mundo factivo multi sunt cortices durissimi ; unde quamvis jam restituerit locum suum s exempli gratia: si unionem
obtineat cum regno factivo ; ulterius tamen secernere& cloare tenetur partes retia qMs usque ad macroprosopum fabricationis , ob metum corticum ibidem versatistiunt, ne forte prehendant eum. Adeoque etsi revera anima tua telum sit de regno factivo ; attamen haec ipsa portio usqueadeo clariscatur de gradu in gradum,donec elevetur usque ad longanimum faetionis, ibique assumitur ascenditque in sublimitatem illam. Quamvis autem eo usque ascendat&generalitate illa gaudeat: attamen ibidem aliam non habet notionem quam regni factivi,illuc nempe assumpti atque elevati. Quod si autem anima quaedam alia sublimior ista adforet; verbi gratia, s csset de fundamento factivo; ita ut huic etiam ascendendum esset usq; ad macro prosopnm : fieri tamen non
poterit ut ambae sint aequales, utut utraque ascendata quoniam una assumetur, in regnunt
longanimi factivi, di altera in fundamentum ejusdem longanimi. Et sic quoque in cae teris gradibus: quod probe notes. g. i8. Atque sic Psychae caeterae omnes restitui tenemur , donec assumantur In longanimum facitivum; singula tamen secundum speciem loci sui. g. I9. Alia quoque porro est ratio, quare differentia sit, inter systema factivum&systematareliqua: quam nimirum jam etiam explicuimusCapitulo primo. Nempe,
quod totum systema factivum, quod habet notionem rcgni, ut notum est; una tantum sit numeratio: quod ita non est in systemate formativo, in quo existunt sex numerationes. Notio nimirum microprosopi. Atque sit creatio & cmanatio singulae consistunt in mysterio decem numerationum; nimirum respectu decem numerationum patris dedecem numerationum matris. Ob quam rationem quilibet obligatus est restituere at- . que perficere omnes partes factionis, quia haec tota una tantum est numeratio; in qnonam d stert
278쪽
differt a reliquis mundis. Unde culti occupatur circa restitutionem partis Psychicae consummare tenetur omnes partes factivas, ob causas istas duas supraductas. L einceps autem absolutis omnibus partibus facitivis, demum assequitur spiritum formativum de ii tione regni formativi. g. ro. Cum autem adeptus fuerit spiritum de regno formativo: ulterius emendat opera sua donec mereatur adipisci spiritum de fundamento formativo. Sed spiritum primum, quem accepit a regno sorinativo, non opus est altius elevare , quemadmodum
neri oportuit in parte Psyches factivae : Sed ille relinquitur infra suo loco in regno formativo, nec ab inde ascendit. Atque sic etiam in omni notione mundi formativi inquam quis ascendit ut ibidem assequatur notionem Spiritus ; ibi non opus est inquam omnes partes Spiritus elevare usque ad macroprosopum formativum ; sed singulae mancnt suo in loco. g. zi. Idque etiam innuitur in Soliar Sectione Lechlecha f. 13. Ubi dicitur quod Abraham primo acceperit Psychen; atque deinde mentem. Item f. 24. Ivit atque prosectus est in parte meridionali gradu post gradum ; donec coronatus sit in parte mei dionali portione sua atque sorte sua, &c. ubi si objicis quod etiam in notione Ps ches factivae sint meridies atque septentrio, & omnes reliquae numerationes totius decadis: unde merito quaeri posset, quare de spiritu dicatur quod coronatus sit in meridie portione atque sorte sua: non autem in parte Psyches ; Responsio sequitur ex eo quod declaravimus supra Quod Psychen quis teneatur absolvere totam: sed quoad Spiritum suis- ciebat Abrahan: quod restituisset portionem atque sortem suam .Quamvis interea obligatus quoque fuerit restituere omnes reliquas portiones & gradus qui in Spiritu simi, cum distinctione tamen supra dicta. f. 22. Hinc quoque intelliges, quare totam partem mundi factionis unum tantum
vocet iter:Omnes autem partes mundi formativi vocet itineraNumeroPl urali:prout reperies sub finem f. 23. Quo ipso ostenditur quod ibi in mundo formativo restituendus fuerit unusgradus post alterum. Id est, cum in mundo factivo gradum suum elevare teneatur ad lublimitatem omnium graduum:Quod in mundo formativo cum restituest unum gradum euinq; ibidem reliquerit;deinde porro ascendat ad restituendum gradum isto altiorem. Inde dicitur:gradum unum post alterum: qui nempe singuli relinquuntur suo loco: unde patet, quod remaneant gradus post gradum : Non vero omnes gradus comprehendantur simul sicut in mundo factivo. Qui sensus est verborum illorum; gradum post gradum, donec coronaretur in meridie portione & sorte sua. Tunc enim non opus est pcrscere plura altiora gradu illo, prout in factione fieri oportet, sicut dieitam est supra in expositione hujus textus. g. 23. Eodem quoque modo se res habet in parte mentis mundi creativi : di in partibus vitalitatis mundi emanativi.
.r . Et hie quoque sensus est textus ilius mystici 2. Schmu.r , I . Et non tollit
279쪽
De Revolutionibus Animarum. 27sIit Elobin, Psicben, &c. ubi perElohim intelligitur mundus factivus: In eo non tollit
vel aufert Psychen, i. e. ut quaelibet notio relinquatur suo loco : juxta ritum: caeterorum mundorum, ut dictum supra: Sed reponit eas in supremo loco mundi factivi, nempe in cogitatione suprema systematis factivi. Unde textus inquit: & cogitat cogitationcs. Ratio est: Ne expellat a se expulsum : Quia cortices ibidem multi sunt admodum: Et si species quaedam ibidem remaneret, ficii posset ut expelleretur ad cortices, quod absit. Unde non dicit: Non tollit Elobini sive Spiritum sive mentem : sed non tollit Elobim Psychen. f. 11. Datur tamen & alia istius textus explicatio, quae etiam convenit cum supradictis,quod stilicet in mundo factivo Psyche non ascendit illo modo, quo diximus fieri in caeteris mundis : Quod nempe quis in singulis notionibus at ue gradibus per quos ascendit, accipiat atque lucretur notiones spiritus vel mentis sublimiores aliis, ut dictum est: sed illam Psychen ipsam primam retineat ; quam primo loco accepit; nec assumta alia: praeter illain; nisi quod in sublime tollat illam psychen sicut dictum est. Ratio est, ne forte expellat a se expulsum : Quia si Psyche illa inserius maneret etiam loco suo ; ille vero acciperet&assumeret aliam sublimiorem, tunc fieri posset, ut prima illa quam reliquit infra expelleretur ad cortices, sicut dictum est. g. 16. Hinc intelligi quoque poterit quod dictum est supra capitulo secundo Quod nempe dentur animae venientcs,ut auxilientur homini per mysteriu embryonatus. Ubi quis objicere posset, mentem certe hominis atque spiritum quae quis assecutus est, manere supra suo loco, vincta in fasciculo viventium cum Domino: Unde non sit possibile illas relinquere fruitionem lucis istius supernae atque venire in mundum hunc. Quamvis enim jam dixerimus q uod partem habeant in observatione praeceptorum illorum : sic tamen nodus non tollitur. Res igitur ita se habct ut diximus se pra,quod nempe mentes & spiritus illorum fundamentales sint ills species quas acquisiverunt per in sterium graduum suorum: Et illae semper manent cum Domino. Sed isti Spiritus qui relicti sunt infra singuli juxta notionem suam descendunt in mundum hunc, ut juvent ii
minem per mysterium embryonatus, quod notes.
g. 27. Hinc quoque intelliges: possibile esse cuilibet gradum assequi post gradum usque ad sublimitatem graduum omnium; sicut Moses Magisternoster super quo pax,
CVm traditum iam si Capitulis prioribus, quomodo omnes animae contentae suerint in Adamo protopiaste: Item,quomodo se habeant revolutiones ; & qua ratione homo ascendere queat ad summum ii q; omnium graduumjam porro dicendum est, nam a quod
280쪽
quod non omnes animae sint aequales: nec omnes homines digni, ut accipiant spiritum di mentem, vitamque sublimem & sngularitatem, prout dicemus, auxiliante Deo. f. r. Res ergo ita se trabet: quod omnes mundi, ne emanativo quoque excepto, primo conditi sint, sub mysterio junctorum tergorum, ita ut deinceps demum conversi lint ad instituendam copulam junctis iaciebus, prout exposuimus parte secunda Capitulo secundo. f. s. Et silc quoque animae primo creatae simi per mysterium copulae iunctorum tergorum: & deinde venire tenentur per mysterium copulae junctarum facierum,ut perficere possint veram suam restaurationem atque selc ctionem e quibus supra cap. r. coquod sint de scptem regibus Edom. g. . Jam auicin declaravimus parte secunda,quidnam sit copula iunctorum ter forum, ibique ostensum est,quod quandoq; partes posteriores&vestimenta, quae sunt
exteriora numerationum invicem copulentur. Si vero eaedem copulentur naturis suis internis copula iIla vocatur de facie ad faciem Γ Confer. I.Cor. IDI 2. Per istas autem copulas intelliguntur actus distincti Divini concursius ad communicationcm quandam inferior busfaciendam , cujus disserentia viniant sicundum majorem vel minorem communica
lucis quantitatem. Jg. s. Unde consequens est, illas animas, quae veniunt p er mysterium iunctorum tergorum, visores esse,quam quae veniunt per mysterium copulae de facie ad faciem foetae quoniam illae sunt exicriores ; istae vero intimiores. g. 6. Duae autem sunt animarum species: una est illarum, quae continebantur in Adamo protopiaste:&altera illarum,quae non contincbantur inAdamo.Et istae quidem animae sublimiores sunt & praestantiores omnibus illis,quae continebantur in Adamo. g. 7. Sicut autem supra jam exposuimus cap. i. quod animae in Adamo protoplaste comprehensae in varios divis, suerint gradus, a psyche nimirum mundi factivi, usque ad sublimitatem emanationis sic quoq; dividuntur animae illa: in protoplaste non contents. g. g. Hae autem animae non veniunt in mundum nisi tempore millennii septimi :prout traditur in Sohar sectione Schemoth fol. 6. Unde patet , quod sicut in illis animabus dantur psyche, spiritus&mens, uno gradu alterum superante: sic istae animae nanino cum illis correspondent, quae in protoplaste comprehensae erant; Se in milleAnio septimo coronabuntur animae protoplasticae animabus illis sublimioribus ; singula nempe partes cum sua analoga. Quod probe notes.
g. s. Istae animae non contentae in Adamo vocantur animae omnino novae: prot pIasticae autem vocantur animae veteres. Cujus regulae sis memor. f. Io. Omnes autem animae tam novae quam veteres creatae sint tempore creationis mundi per mysterium copulae positergatione factae. f. H. Animae autem veteres, quae sunt illae, quas inse continuit Adam protoplastes, iterum creatae sunt per mysterium copulae facierum. Unde Adam & Cavvali primo . creati sent iunctistergis,deinceps autem serra quasi dissecuit eos sanctus ille Benedictus,
ut facies ad invicem convertere possent: atque tunc omnes animae in illo contentae creabantur per mysterium copulae facierum. g.I2 Ani-
