Kabbala Denudata seu Doctrina Hebraeorum Tanscendentalis et Metaphysica atque Theologica Opus Antiquissimae Philosophiae Barbaricae variis speciminibus refertissimum. In Quo Ante ipsam Translationem Libri difficillimi atque in Literatura Hebraica Sum

발행: 1684년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

De Revolutionibus Animatum. et

C Ap. XIII.

f. I.

JAmque explicabimus revolutionem Mulierum. Et quia homini cum formatur statim

coordinatur conjux ejus: quoniam tamen ut dictum cap. praecedente,) si peccaverit; anima ejus mutari potest ob aliquam ex causis ibidem dictis : hinc perdere etiam potest sociam suam; ita ut ducat aliam; quia iste non est vir prior. Quod probe notandum. Sicut etiam quandoque fieri potest,ut id contingat modo inverso. Adeoque fieri etiam potest,

ut uxorem hujus ducat alius ille nempe,qui etiam accepit Psychen ejus.f. a. Porro quoque sciendum, quandoque, si quis revolvendus sit ad accipiendam conjugem suam, ita peccare posse hominem, ut conjugem eius non gravent hoc onere. ut cum ipso in revolutionem redeat,quoniam ipsa non peccaverat, sed maritus solus: ut

de ipse quoque solus accedit. Et huc respicit locus Exod. rii v. s. Si cum corpore suo, id est, sim in res uerit, in corpor uo egredietur oec. Quod in Sohar sect. M isch patim in historia de sene illo sic exponitur, illum aestimari pro tali, qui conjuge plane careat. f. s. Aliquando autem, si multa habeat merita alia seri potest, ut etiam uxor ejus simul cogatur revolvi, sicut dicitur ibidem : Etiam egredietur uxor ejus cum ipso: id est,

ctiam revolvitur cum ipso uxor ejus. Atque talis uxor ex illarum numero cst, quae alicui destinantur secundum opera sua: sicut dicitur in Talnaudetract. Sotali cap. primo: quod nempe tales quae alicubi destinantur secundum opera sua, tam dissiculter copii Iciatur a que divisum fuit mare erythrariam. Et tale conjugium dicitur secundum. Explicatio autem istorum verborum hinc eluccscet: quod nempς s homo habeat anima novam,ita ut prima vice veniat in mundum, tunc etiam uxor ejus ipsi destinata cum eo accesit in mundum : atque haec vocatur copula prima; quia nunc prima vice cum ipsisopulatur. Atque

id nullam dissicultatem parit altissimo, sed in momento quasi & absque omni conamine uaor ejus ipsi praesto stis. q. Si vero peccavit homo, &propterea revolvendus est, atquetum tot pollet meritis,ut & uxor ejus cum ipso redire cogatur, ut dictum supra : hoc matrimonium di citur secundum, quia secunda vice copulantur. Quod maxima cum dissicultate conjunctum est, sicut fisso maris rubri: quoniam enim primo peccavit, hinc quamplurimi accusatores adsunt, qui alterum hoc conjugium impedire conantur, ipsumque undiquaque cireum stant, & ex fundamento adversantur. Unde intelliges cur dentur homines, qui uxores suas accipiunt quasi in momento absq; omni labore & conatu: & cur etiam dentur alii , quibus uxores non dantur , nisi post multos labores, conatus, atque defatigationes ; qui tamen postquam juncti sunt,pacisice cohabitant: quod signum est, illam esse sociam ejus,sed secundo matrimonio iunctam. g. s. Aliquando homo nunquam meretur accipere sociam sitam, sed aliam tantum ;nimirum secundum opera sua ipsi destinatam .Quod si enim quis veram accipit uxorem ejusdem speciei fit insitio, quasi vitis viti insereretur: attamen alia quoque daturar-boiu insitio,ubi diversa species inscritur: quam quidem non per extrema distare oportet.

302쪽

De Revolutionibus Animarum.

si e &bie necesse est,ut talis uxor radici animae ejus quadantenus propinqua sit; quia alias nunquam jungerentur. Quod probe notes. q. s. Scito dein, si eri quoque posse, ut si homo revolvitur, & mulier illa quae ipsi destinata est secundum opera eius, quamvis non sit socia ejus,modo illi admodum sit propinqua, pariter cum i pso revolvatur et quod mystice innuitur verbis Exod. 2 r. v. s.

Et exibit uxor eji cum illo.

f. . Porro quoquo scias, quosdam dari homines,quorum uxorum animae nunquam prodibunt e corticibus, ex quo nempe peccavit Adam protoplastes, usque ad adventum Messiae. Et una existis est radix animae Chur filii Mirjam Prophetissae: quoniam omnium istorum masculorum,qui ex hac radice sunt, animae fcein ininae relinquuntur in profundo corticum,nec inde prodire queunt usque ad adventum Messae. Audivi autem a Magistro meo, quod locus ille, ubi tales animae immersae sunt intra cortices, sit in pol state Iggereth filiae Machalath, vel in potestite Nacinae matris daemonum; non probe tamen memini, utra harum illas detineat. Videorque mihi a Magi sito audivisse, quod &Aharon Sacerdos non duxerit sociam suam ; eo quod cognatus fuerit cum radice illa Chur, sicut expositum est cap. Io. g. 8. Jamque diducam, quomodo se habeat revolutio mulierum. Atque haec

est una, de quadringentis illis quaestionibus, quas Doeg & Achitophel proposuerunt super turri illa in aere volante, de qua in Sohar sectione Mischpatim in historia de Seniore illo. Scito igitur, masculos regulariter tantum revolvi, donec perficiantur. Ubi nota vocem derivari a literis a , quae est phrasis revolvendi, &quia animae masculorum proveniunt a litera Vav nominisTetragrammati; Jod vero etiam e Tetragrammato est, quod rotundum est & instar rotae, & variis modis revolvi potest. Hinc si duae hae literae quae ambae masculinae sunt, revolvantur cum voce exinde sit i. e. revolutio, sicut traditur in Sohar sectione Pinchas sol. rues. Et haec est illa litera Vau, de qua dicitur Exod. 2I. v. 2. Vaν i. e. sex annos serviet. Et in septima egredietur liber. Ubi nota, sex extremitates quae sunt attributa Microprosopi, adhiberi, pro illius masculi consummatione. Septimo antem quo denotatur litera Henominis Tetragrammati,haec autem est nota animarum scemininarum ;) nulla occurrit servitus, vel revolutio : nam peccata earum non abolentur, nisi per Gehennam. Hue respicit Ecclesiastes c. I. v. q. cum inquit: Generatio vadit, ct generatio redit, terra a tem stat insiculum. In quem locum dixerunt Sapientcs nostri bonae memoriae: non datur generatio, quae minor sit sexccntis millibus animarum; quod nimirum est myst rium literae Vau, & totidem radicum, in qua omnes animae masculinae continentur; atque illae revolvuntur & veniunt. Sed terra; quae est scemina inferior; stat in seculum, i. e. non revolvitur, sed accipit poenam suam in Gehenna, sicut dictum supra. Ratio haec est, quoniam masculi occupantur studio legis, quae est columna media sive litera Uav nominis Tetragrammati :) Notum autem quod dixerint Magistri nostri bonae memoriae, in discipulos nempe sapientum seu occupatos studio legis) dominium non habere ignem Gebennalem, sicut dictum cap. 6. Quoniam ergo peccata eorum

303쪽

De Revolutionibus Animarum. 299

non abolentur in Cebenna ; hinc opus habent revolutionibus pro restauratione sua. Mulieres autem quia non occupantur legis studio; eo quod ab illo loco litcra: Vav atque logis) non descendunt, nec illuc applicantur, subsunt dominio ignis G chennalis, quo etiam respicit locus Proverb. s. v. s. Pedes Vm descendunt in mortem e infernum v I ejus tenebunt. Sicut reperitur in Sohar sectione Politi de in discursu de Palatiis. Unde revolutione non habent opus. Praesertim, quod mulieres descendant a judicio rigoroso, & a sevcritate: hinc in gehennam intrant. Et quia judicium & rigor copiosior est in mundo, quam amor atque benignitas udinc quoque in mundo hoc plures eκ- istunt mulieres, quam viri. Quod probe notandum. q. s. Fieri tamen potest, ut etiam mulier revolvi queat: nempe pro necessitate mariti sui juxta id ,quod supra dictu cst ex versu Exod.2I. V.Is. Et uxor e us egredietur cumiis. Si vero non requirat necessitas mariti ejus , ipsa non opus habet revolutione. g. io. Quandoque tamen seri potest, ut veniat mulier sub mysterio embryonatus in mulieribus aliis sbi similibus, quae sunt novae ; atque ibi embryo fit ad instar virorum,de quibus suo loco. Quod si ergo mulier quaedam sic embryo sit in alia quadam muliere, & ista deinde mulier concipitur, & uterum gerit, tunc fieri potcst, ut anima illius mulieris revolvendo intret in infantem hunc, fiatque filia mulieris impraegnatae, in qua ipsa fuerat embryo: ita ut,cum primo embryonatum saltem passa cuci,deinde revolutionem quoque patiatur in ipsa illa filia. f. tr. Utque rem omnem melius intelligas,notum tibi si,& hoc; quod quamvis homo sit masculus, tamen species peccatorum dentur, propter quae converti potest in foeminam. Unde in precibus quotidianis quilibet Deo gratias agat his verbis : Benedictus tu, Domine &c. qui me non fecisti foeminam. Unum autem de peccatis illis hoc est : Si mas admittat masculum contra usum naturae: talis enim cum revolvitur, fit mulier. g. ia. Et quia notum iam tibi,sceminam si impraegnari velit, elevare dcbere aquas scemininas erga aquas masculinas; talis autem mulier, quae primo suerat vir, radi cena aquarum scemininarum norda abet; hinc impossibile est, ut talis possit concipcre; opusque habet meritis magnis, si in 'gnari veliti f. is. Quod ita fit, si nempe iii tali muliere embryonatum exerceat alia mulier vera, ut supra dictum est, tunc virtute illius psyches mulieris illius, quae vcra scemina est, potest elevare aquas scemininas, & concipere a conjuge suo ; cumque parit, tunc psyche illa, quae ibi embryonatum saltem exercuerat, jam veram revolutionem subit in ista silia. Unde patet, quod tales mulieres, quae sundamentaliter sunt viri, inrevolutione sua, non possint parere, nisi scemellas; & quidem etiam hoc, modo saltem supradicto. Quoniam, cum vir fuerit, & non scemina, partum masculinum producere non potest ; quia scriptura inquit: Mulier i. e. vera) cum conceperit oe pepererit filium oeci Levit. a 2. v. a. Cum ergo aliquando vir fuerit, hinc parere saltem potest sceminam. Quod probe notes. p p p f. H. Quan-

304쪽

De Revolutionibus Animarum.

g. i . Quandoque tamenper meritum quoddam mariti sui maximum atque re rissimum,talis quoque parere potest masculos: ubi dein psyche illa mulieris alterius quae in illa embryonatum exercuerat, ut haec posset elevare aquas scemininas i. e. cominiscere semen muliebre, non revolvitur in illo partu ; sed tempore nativitatis abinde dileedit; & in infantem illam subintrat anima masculina alia, & nascitur puer. f. is. Si autem mulier illa parere debeat altera vice, uterumque gerere ; id aliter fieri non potest, nisi per psychen illam foemininam priorem, quae antea embryonatum in illa exercuerat; ut nempe eadem & nunc in eam redeat per mysterium embryonatus altera vice,eodcm modo, quo antea. Id quod fieri debet singulis vicibus. Et ad id quoque opus est meritis magnis. 5. is. Aliquando tamen fieri potest, per magna atque insignia incesta, ut singulis vicibus in tali cmbryonatum exerceat anima di versa. Alia tamen esse non potest talis anima, sive per revolutionem, sive per embryonatum in illam veniens, nisi huic sit admodum propinqua, vel quam simillima. Atq; adeo ut reperiatur talis embryonatus secundum omnes conditiones requisitas, sicut etiam ut ipsa illa mulier fiat praegnans per se, & ut inveniat animam talem co3natam, vel similem sibi, &c. Ad haec omnia requiritui iustitia atque probitas insignis admodum, & conditiones plurimae : atque sic quo ites uterum gerere debet.

6. I.

γra cap. 7. posuimus, quod ex animabus quaedam contentae fuerint in Adamo cum formaretur; quaedam vero non; quae vocentur novae penitus: & ibidem quoque dictum est, quod animae protoplasticae dividantur in plures species: juxta quas i.) Quaedam sunt plane novae, & quidem de mando emanationis. 4.) Aliae etiam sunt plane novae,sed de mundis tribus inserioribus;quippe quae, eis novae sint, tamen immersae sunt corticibus,cum peccaret Adam.

3. Aliae sunt veteres, sed vocantur questin tenus novae: & sunt illae, quae reli sunt in Adamo post peccatum & datae sunt sitis ejus. . Aliae sunt, quae ablatae sunt, & deciderunt ab Adamo. ue.) Et aliae tandem manserunt in ipso,&immersae sunt corticibus. Duae spe

des primae inter has sunt animae plane novae. Duae ultimae autem sunt veteres.

g. r. Jam igitur loquemur de speciebus posterioribus, quae sunt veteres. Hae autem , de quibus diximus quod in Adamo relictae sint , vocenturque quadantenus novae, sunt illae; de quibus dicitur in supplementis Sobaristicis & aliis locis a Magi stris nostris p. m. quod tres Patriarchae, Abraham, Iliachah&Jaacob sint revolutiones

Adami protoplastae: & Mosche sit revolutio Hebetis : Atque sic de pluribus revoli sonibus diis.

305쪽

De Revolutionibus Animarum. 3 or

g. I. Revera autem res ita se habet, quod omnes animae contentae suerint in Adamo, exceptis novis illis de quibus supra. Ex his autem protoplasticis, quaedam ab ipso delapsae sunt penitus, im ners eque corticibus, eo tempore quo peccabat ; quaedam autem in ipso manserunt.

g. q. Jam porro & illae, quae in Adamo manserunt, dividuntur in plures species. Quaedam enim illarum datae sunt Caino &Hebeli: quaedam Setho; Et quaedam illis spiritibus,qui producti sunt centum illis & triginta annis e Gonorrhaea ejus,ut notum est: &quaedam manserunt in Adamo, pro usu proprio usque ad mortem cjus. Et haec species ultima fuit vera anima Adami, & omnino illa, quae revoluta est in tribus Patriarchis,& sii- milibus, quod probe notandum. g. s. Illa autem species animaru,quae decidcrunt ab illis & intersae sunt corticibus; sunt maxima pars animarii,omnium hominu in mundo degentiu,& quasi totus mundus. g. 6. Et illas animas,quae delapsae sunt ab Adamo immersaeq; corticibus,iste non potuit comunicare Caino & Hebeii & Setho filiis suis; quia omnes descenderant in profundu corticum: Cum tamen notum sit alias,quod pater derivet animam in filium, a re Caino, Hebet i & Setho filiis suis aliunde comunicare non potuit animas, nisi ex illis, quae in ipso remanserant. Quae autem praeter illas pro vita ejus in ipso relictae sunt, illae dicuntur anima protoplastae propria, quae deinde revoluta est in Patriarchis. g. 7. Ut haec rectius intelligas, notandum, quod a Sapientibus nostris dictum est, de Pcaecepto Evae dato circa observationem menstruorum & placentae &accendendae lucernaeSabbathinae.Ratio enim, quareDeus benedictus praecept im illud de prima placenta panis pinsendi. Cons. Rom. H, I Q Sacerdoti quasi in oblationem offerenda,haec fuit, quia illa fuerat causa, quare prima placenta mundi Adamus nempe corrupta fuerit. f. 8. Prima autem placenta mundi propterea vocatur Adam,non quod per mundum hunc intelligatur corporeitas ejus , sed notio animarum omnium simul sumptarum. Adam ergo erat placenta & selectissima portio inter omnes animas.

f. s. Capite autem primo jam dictum est,quod anima dividatur in s. species; singularem,vitalem,mentem, spiritum & psychen : quodque hae species reperiantur in singulis mundis, emanativo nempe,creativo,sormativo&factivo ; Ita tamen ut in genere psyche tribuatur factioni, & spiritus formationi,& mens creationi, & mens mentis emanationi. Protoplastes ergo continebat omnes istas species.

g. Io. Mens autem mentis emanativa vocatur splendor supernus.

f. ri. In Adamo ergo erant Psyche e factione, formatione & creatione; & spiritus ξ tribus istis; & mens e tribus istis. Psyche autem, spiritus & mens e regno, pulchritudine & prudentia Informatrice emanationis,quae vocantur splendor supernus. g. 12. Cum ergo peccarct Adam primus, ab ipso toltcbantur & avolabant partes istae emanativae ; sed noni mergebantur in cortices ; ut dictum supra circa initium Cap.

hujus: Atq; hinc intelligi potest, quod dicitur Gen. 2, i7. I Dipsa die qua comederis x ea, morte morieris. Quamvis enini textus ille intelligi queat de die Dei sanctissimi benedicti, qui continet mille annos: attamen etiam intelligi potest sensu literati, ut eadem illa dier p 3 natu-

306쪽

De Revolutionibus Animarum.

naturali mortuus fuisse dicatur; cum nempe ab illo auferretur splendor hic supernus. Major enim mors quam haec ipsa dari non potest. q. 13. Jam ergo spectabimus partes illas,quae in illo remanserunt,&deinde ab illo delapsae sunt,de genere trium mundorum inferiorum. Unde quoque dilucidabitur illud quod dixerunt Magistri nost ri p. m. sex annos duraturum esse mundum,bis mille vacuum, bis mille cum lese, & bis mille sub diebus Messiae. Quod ex eo intelligetur cum

dictum est quinque esse species animae: singularem a macrothymo, seu macroprosopo ;& vitalem a patre; mentem a matre; spiritum ab ornatu ; & psyclicia a regno. De macroprosopo autem notum est, quod non reperiatur per se; eo quod ab eo nil inani sestetur nisi caput tantum : Corpus autem Vestiatura reliquis personis: Item quod masculus sit sine foemina,sicut dictiim est. Pater autem & mater,item micro prosopus & uxor ejus sunt personae ab invicem distinctae. Hinc aliam non faciemus mentionem, nisi quatuor tantum harum notionum, nempe patris & matris & micropro sopi seu filii atque uxoris ejus,respectu ψ. literarum tetragrammaticarum. f. i4. Jam quoque declaravimus parte secunda, quomodo pater& mater supe investiant macro prosopum a duobus ejus humeris usque ad foveam ircinoris ejus: & microprosopus cum uxore eundem superinvestiant a fovea pcctoris usque ad imum.

g. iue. Porro etiam jam diximus Cap. 7. Quod circa initium emanationis pater& mater steterint junctis tergis, & sic etiam micropro pus & uxor ejus,ita ut hoc modo posterioribus cohaerentes uno tantum separarentur pariete ; ita ut dimidius paries inse vierit uni personae,& dimidius paries alteri. Unde patet quod humerus dexter pro dimidia parte inservierit patri; & pro dimidia parte matri: eodemque modo & sinister humerus. Hinc liquet quod duo humeri macropro sopi vestiti fuerint intra patrem & matrem, duae nempe medietates humeri pro patre,& duae medietates humeri pro matre: Ita ut pa-tcr sortiatur humerum unum & mater humerum alterum.

g. is. Ut haec rectius intelliganturi hic repetendum quod in Daath seu cognitione macroprosopi reperiantur quinque chas adim seu benignitates &quinq; gebburoth, seu sevcritates, quae singulae integram in se habent sui generis centuriam, ita ut quingentae sint benignitates,& totidem severitates,juxta numerum seu humeri qui est 1so. Duo autem hi numeri simul sumpti, essiciunt millenarium. Et hoc modo,quia in patre& matre reperiuntur quinque benignitates & quinque severitates, qui sunt duo humeri macroprosopi; in illis exsurgit millcnarius. Eademque ratione etiam in microprosopo& uxore ejus res se habet; ad quos etiam procedunt duo illi numeri supradicti, qui essiciunt mille annos ; unde bis mille anni, qui in mundo emanationis nempe in patre &matre,nec non micro prosopo & uxore ejus inibi existi latibus.

g. i7. Jam quoque nosti, iii od fundamentum formandi embryonis procedat equinque benignitatibus & quinque severitatibus,suae essiciunt mille, quae sunt radix illa, unde guttur seminis provenit. Quamvis enim etiam a duobus cerebris aliquid in infantem influat; sundamcntum tamen ejus non nisi ab humeris illis proccdit, qui ciliciunt mille, sicutdictum est. Ratio hujus indigitatur Gen. 4 v. i. vcrbis illis: Et Adam cον--

307쪽

De Revolutionibus Animarum. 3οῖ

sit uxorem Jam. Ubi copula maritalis vocatur nomine cognitionis. Rel quis enim a cerebris opus habet homo pro se ipso: sed benignitates & severitates, quae in Daath seu cognitione, radix illa sunt, unde provenit gutta seminis ad producendum infantem : nimirum a benignitatibus&severitatibus tam masculina quam foeminina gutta provenit: D unde guttam masci linam vocamus quinque benignitates, & scemininam quinque seve- ritates. f. 18. Sic etiam incrementum infantis nonnisi a benignitatibus provenit , quar sunt quasi aquae, a quibus crescit arbor, prout jam exposuimus parte nona; quod nempe illae sint scaturigo guttae seminalis, a qua formatur infans.

g. 3 p. Cum ergo formandus es et homo,congredi cbantur Micropro pus& uxor ejus mundi emanativi; generabantq; ex parte Daath live cognitionis suae Adamum protoplasten, qui in se continet omne genus animarum, quae sunt in tribus mundis infe- rioribus creationis nempe, sormationis & factionis. Omnes ergo animae totius microcosmi hujus proveniebant e tribus mundis, & benignitatibus atque severitatibus singu- lorum mundorum : hinc fieri oportuit, ut numerus annorum mundi essent sexies mille anni, quia nimirum ab annis istis proveniebant omnes in universum gradus animarum, qui sunt in tribus istis mundis: unde sicut ibidem sunt sex mille gradus; ita omnes in mundum veniunt intra sex mille annos. g. ro. Sex mille ergo gradus omnium animarum ita proveniunt a benignitatibus & severitatibus: ut mille sint in patre & maire,& mille in microprosopo & uxore ejus creationis; atque eodem modo bis mille a patre & matre, Microprosopo & uxore ejus in mundo formationis, nec non tantundem eodem modo in mundo factionis ; qui sunt

sex mille gradus, quorum ratione destinati sunt sex mille anni pro mundo. f. ai. Restauratio mundi autem ab imo incipit,&sursum procedit: ita ut bis mille anni inanitatis, qui sine lege fuerunt, spectent ad mundum Asiati ; co quod ibi cortices crassissimi: Unde maxima pars hominum illius aetatis impiorum fuit: qualis exempli gratia fuit generatio Enosch; & generatio diluvii; & generatio confusarum linguarum.

f. 22. Postmodum incepit mundus formativus, ubi bis mille annis lex. Notum enim, quod mundus formationis correspondeat c um Microprosopo, quem Vav nominis Tetragrammati indicat. Ille autem vocatur lex scripta : &propterea tunc temporis promulgata est lex. g. 23. Postmodum sequuntur bis mille anni dierum Messae ratione mundi creationis. Notum enim est,quod mundus creationis correspondeat litc rae Tetragrammaticae He priori, qua denotatur Leah, ex qua provenit Meschiach filius David. Atque hinc respondere poteris ad objectionem illam, quare omnes bis mille anni dierum Messanorum tempus vocentur ; cum jam plus quam mille anni effluxerint, & aliquot insuper secula e bis mille his ann is, nec tamen filius David venit λ unde mirum, quare omnes vocentur dies Messiae λ Respondetur autem ex illo, quod dixerunt Magistri nostri bonae memoriae: quod nempe tota redemptio procedat a matre superna, unde ortum trahat

308쪽

De Revolutionibus Animarum. Meschiach slius David, qui est filius Leab: unde omnes illi bis mille anni destinantur ad

restaurationem mundi creationis, qui in se continet bis mille gradus supradictos. g. 24. Hinc patet,quomodo Adam protoplastes tempore formationis suae in se comprehenderit totum genus animarum, quae sunt ab initio mundi cieationis usque ad sinem mundi formationis : vocanturque sex nulle anni, quibus consistere dicitur mundus. Tres enim illi mundi sunt Microcosimus unus, sicut omnes illi,& totus iste mundus sub emanatione cxistit. f. 1s. Atque sic dixerunt Magistri nostri bonae memoriae, quod Adcm Protoplastes sese extenderit ab una extremitate mundi usque ad alteram illius extremitatem: tandem autem diminutus fuerit usque ad centum cubitos. Quod probe notes,quoniam iidem dicunt, longitudinem ejus fuisse iter quingentorum annorum : qui cst numerus genericus omnium benignitatum nempe quingentenariiis, qui deinde in specie recurrit in Patre, nec non Matre, & sic porro per omnes mundos inferiores, unde exsurgunt sex mille anni, ut supra, . . . g. 26. Hinc quoque intelliges, quare dixerint Magistri nostri bonae memorite,

animam Adami Protoplastae exscisam suisse e throno gloriae, quoniam ibidem initium

ejus fuit, nempe in mundo creationis, qui thronus gloriae cognominatur,) quodque cxporrectus fuerit usque ad finem ejus, i. e. usque ad mundum factionis. S. et . Ulterius hinc etiam intelligitur, quare dixerint Magistri nostri bonae memoriae , quod Adam major fuerit omnibus angelis, omnesque vcnerint, ut coram ipso procumberent, ipsumque Regem supra se constituerent : quia nempe continuit omnes tres mundos inferiores, creationis nempe, formationis, factionis : angeli vero, imo etiam Metatron, qui ipsorum rex est, nonnisi in mundo formationis locum habcti de quibus infra uberius. f. 18. Cum autem peccaret Adam Protoplastes,diminuta dicitur statura, & delapsa ab ipso membra ejus, quae sunt omnes animae trium mundorum creationis, forma-.tionis & factionis; quae dicuntur sex mille anni. Substitisse autem dicitur sub diminutatione centum cubitorum. Hoc ipsum est qVod dicitur Ps. 109. v. s. Ante 2 retro fo . .

masti me, posuisti supra me volam tuam, quae vox vola numero suo exprimit iso.) Atque ioo hi cubiti vocantur placenta mundi, de quibus plura auxiliante Deo

capite sequenti.

CAP. XV.

g. r.

IN sne cap. praecedentis exposuimus, quod per peccatum Adami protoplasse ita di

minutus sit usque ad staturam Io o cubitorum, atque hoc respectu vocatur placenta

primitialis mundi. Quod ut melius intelligas scito, videri quidem primo obtutu illud. i psum, quo diminutus fuit, & animas illas quae ab ipso delapsae sunt, majus quid atque excellentius fuisse, quam id quod in ipso relictumst: cum hoc propterea sit vilius, quia diminutio facta est propter peccatum, quod commiserat; notumque sit, quod id quod

sanctitiu

309쪽

De Revolutionibus Animarum.

sanctius atque excellentius est, suborta corruptione tollatur: ita ut dici neqncat, quod ab ipso deciderint partes viliores, & meliores in ipso remanserint. Hancque opinionem stabilire videtur tota fere scriptura, ubi,cum dicitur,Psyche hominis, Adam Protoplastes

intelligitur, quasi indiceturin ipso nonnisi Pstchen remansisse, Sab ipso sublatas esse

animam mediam & is premam, quae multo sunt altiores. f. r. Nihilominus tamcn juxta dicta Magistri nostri bonae memoriae dicendum, illud quod in ipso remansit, sublimius fuisse atque excellentius, quam caetera omnia; quoniam istud vocant placentam mundi primitialem et placenta enim tolliture parte

praestantissima,juxta Num.l8. v. 3o. Quando elevabit M pinguedinem ejm, i. e. optimum. g. 3. Sciendum itaque, utramque harum opinionum recte se habere & veras ense, quod ita intelligendum. Supra jam diximus capite praecedente, quod Adam prot plastes in se comprehenderit omnem quoque Psychen, spiritum & mentem Systematis

emanati vi,quibus tribuitur nomen Splindoris superni. Nec non contentas in illo in se omnes partes trium mundorum inferiorum, quae vocantur sex mille anni, ut dictum

supra. Cum igitur peccaret, ab illo sese submovebant atque avolabant omnes illa: pa tes, quae dicuntur splendor supernus ; nempe Psyche,spiritus & mens de emanatione: quia scriptum est de mundo emanationis Ps. . v. . Non habitabit tecum malus. Quam primum ergo peccabat, & cortex ipsi superinducebatur, splendor ille supernus ab ipso avolabat atque submovebatur. Et tamen haec ipsaportio ab Adamo sublata non immersa es orticibus, ut dictum supra cap. Iς. g. 4. De partibus autem trium mundorum inferiorum , quae dicuntur sexmille anni etiam quaedam ab ipso submotae sunt; & quaedam in eo manserunt. Illae autem quae ab illo auferebantur, & immergebantur corticibus, ab illis proveniunt maxima pars vespotius omnes animae omnium hominum a Protoplaste usque ad dies Messae, ut dictum cap. 1 . Quicquid igitur in ipso remanebat de partibus trium mundorum inferiorum, post peccatum ejus; id vocatur placenta priniitialis mundi. g. 3. Jam autem diximus capitulo praecedcnte, quod sex mille anni :lli provenianta quatuor personis, patre nempe & matre, nec non Microprosopo & uxore i jus,quae sunt an singulis tribus mundis creationis nempe,formationis & factionis; quae sunt duodecim personae, singulae constantes quingentis annis,ut summa sit seu mille. f. 6. Cum igitur placenta tralitur,& velut elevatio separatur, de centum capiuntur duo quod dcnotaturvoce r aran quasi dicatur i. e. duo ; ῖ zz c centum.

Placenta ergo illorum sex mille annorum cisceret iro et Adam vero non obtinebat nisi 1 o saltem parte sicut dixerunt Magistri nostri bonae memoriae,quod retinuerit ico cubitos: quae saltem placenta est& elevatio e decem personistrium mundorum in seriorum, ita ut non meruerit placentam quoque accipere a primis duabus personis eorundem, quq sunt patcr & mater systematis creativi: sed incipiebat a Microprosopo creationis usq; ad finem mundi factivi,qui sunt sooo anni, a quibus tantum acccpit primitias. g. 7. Notum autem omnes animas in Adamo contentas S omnes justos in his

mundis generatos fuisse membra Adami protoplastae, ita ut liguli restituant vilium illius. η' membri,

310쪽

De Revolutionibus Animarum.

membri, quod vitiaverant atque corruperant, cum adhuc dependerent ab Adamo tempore nempe peccati ejus. 8. Cum autem nasceretur Moscheli, ille selectissimus erat omnium hominum, vitiumque Adami Protoplastae magis restituit, quam ulla creatura ad ultimam nempe perfectionem usque : quare Moschen etiam accepit placentam primitialem omnium cooo annorum, qui sunt anni Iro, quibus vixit Moscheli; cujus nomen etiam includitur vocimum Gen. 6. v s. ubi deno annis agi ur.) Breviter,iste meruit accipere totam placentam, nempe etiam a Patre & Matre mundi creativi. Id quod etiam denotat nomen, cujus numPrus est sqS , quem numerum etiam habet postiergatio seu retrogradatio Tetragrammati, numerum 72 exprimentis quae plenitudo Patri tribuitur;

hoc modo: : v : & anterior facies ad Matrem relati Nominis es pleno scripti h. m. :': p : η': quorum illud numerosio exprimit i8 & hoc is i. quae simul sumta sunt 3qs sicut nomen met: reserunturque ad Patrem di ad Matrem.

g. v. Hinc quoque intelliges, quare dixerint Magistri nostri bonae memoriae, is

Mosen meritum fuisse Matrem intellectionis attingere, quoniam assecutus etiam est is atque accepit placemam primitialem Matris creati vae.Jam vero notum est,quod Pater ri& ater simul prodeant &simul commorentur, nec ulla inter ipsos contingat separa- ,, tio, ita ut qui assequitur Matrem; etiam a sequatur Patrem. In Adamo autem non re

manserunt partes aliae, nisi a placenta Micro pro sopi creativi usq; ad finem mundi factivi. qui sunt centum cubiti illi,in quos diminutus est, cum peccaret,ut dictum supra. f. io. Jam igitur ad placentam ipsam nos convertimus. Notum autem est quod a Microprosopo creativo usque ad finem mundi factivi fiat decem personae. Notum etiam singulis personis tribui io numerationes, quarum singulae iterum suam habeant Decadem numerationum. Cum igitur deciderent illae animae ab Adamo protoplaste, ut

dictum, submovebantur novem istae partes inferiores singularum numerationum, & reliquat in eo manebant partes priores nempe corona coronae, corona Sapientiae, corona

Matris intelligendi,&sic porro usque ad coronam regni, quae sunt Io coronae in persona Micropro sopi creativi, &sic quoque decem coronae in uxore ejus, adeoque sic pariter usque ad finem Mundi facti vi: ita ut in decem illis personis centum sint coronae. Centum autem sapientiae, ioo matres intelligendi&c. ab ipso submotae sunt& delapsae intra

cortices remanentibes in eo centum coronis tantum. Et quia notionem habent coronarum, hinc vocantur placenta mundi, atque elevatio; nimirum selectissima pars omnia

um. Et quia Adam protoplastes opus erat ab ipsa Dei manu fabricatum,primuinq; creatorum omnium, hinc probabile satis est quod acceperit partem animarum selectissimam, ob quam etiam dicitur placenta primitialis mundi. s. ii. Est tamen differentia quaedam in istis : antequam enim peccaret Prot plastes,omnes illae species in suis consistebant gradibus: post peccatum ejus vero descenderunt a gradibus suis: ita ut centum illae coronae, quae in illo remanserant, non remanerent

SEARCH

MENU NAVIGATION