Kabbala Denudata seu Doctrina Hebraeorum Tanscendentalis et Metaphysica atque Theologica Opus Antiquissimae Philosophiae Barbaricae variis speciminibus refertissimum. In Quo Ante ipsam Translationem Libri difficillimi atque in Literatura Hebraica Sum

발행: 1684년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

De Revolutionibus Animirum. 377

sa tem r* numerationes exaequasse, quae sunt quatuor infimae Armationis, & io fabricationis.

s. q. Atque hinc intelliges, quare in Titaunim seu supplementis dicatur, mundum facti onis csse locum corticum. Et sic quoque in Sohar trai'. Raja Mehimna sect. Bo sol. 3. col. i: Ubi postquam enumerantur io numerationes; & Io gradus throni ; & io catervae angelorum , quae sunt mundus formativus; porro inquit; atque istis sui sunt servi; quo pertinent Samael & omnes exercitus ejus. Atque ibi locum habet mundus factivus. Quod probὰ convenit cum eo, qΗod diximus, nempe de mundo fabricativo intelligendum este locum illum: Prov. s. v. s. Pedes ejuι descendunt iumortem r & illum totum intra cortices haerere : Cum mundus Armativus, qui masculinus est, & refertur ad Micropro pum, nihil habeat intra cortices, nisi pedes tantum. Unde Scriptura inquit Cant. 3. v. 3. Lavi pedes meos, quomodo illos inquinabo. Unde de Iacobo, qui designavit mundum formativum & literam Vav nominis Tetragrammati, dicitur Gen. s. v. 33. Et colligit pedes suos ad lectum, cum moriturin esset : nec voluit, ut cortices, qui vocantur mors, haberent dominium in pedes eius: unde retraxit eos, eosque serui in elevavit. Quo etiam pertinci prohibitio termini S,bbathici,

quod nempe erredi non liceat extra limitem, quoniam alias, diebus prosestis . peratio, gloria , & fundamentum, qui pcdes sunt mundi Armativi in locum corticum descendunt : sabbatho autem cum mundi elevantur, in sublime tolluntur , ne podes illi in externis corticibus maneant, prout hoc exposuimus in meditationibus de Sabbatho.

I. 3. Jamque excellentiam Adami protoplastae , quam habuit ante lapsum,

satis intelliges : quoniam major erat . quam nunc est Metatron et quia caput protoplastae in systemate creativo erat, ubi nunc Micropro pus emanativus extat: &rutturatque collum ejus in quatuor primis mundi formationis erant, qui locus dicitur hortus Eden : corpus autem consistebat in sex ultimis formativis , quae vocantur

terra Jisraelis superior et ubi nunc sunt sex primae creativae. Et pedes ejus ad Lx ultimas mundi factiones pertinebant , ubi nunc sunt sex primae formalionis. g. 6. Jam vero postquam peccavit, totum corpus eius tantum ad inferiora mundi Actionis moderna pertinui, corpus nempe ejus ad terramJisiaelis materialem : & pedes ejus ad terras extraneas, ut dictum est: unde patet, quomodo de coelo lapsus sit L cifer iste aurorae filius. Jes. I . v. i 2. g. 7. Quamvis autem dixerimus, quod Metatron pertineat ad mundum formativum : id tainen non intelligendum secundum literam et ted caput ejus in mundo creativo est; corpus autem,quae sunt ε. extremitates ejus juxta numerum literarum nominisi 'aec , est in mundo serm tionis & pedes ejus in mundo factionis: idemque plane

eidem evenit, quod Protoplastie ante lapsum ; cujus statur extendebatur per omnes tres mundos inferiores. 6.8.Magna

322쪽

porro, ut supra dictum est, quae crὸt e cellentia infinities admiranda. sed Metatron. quamvis cosdem tres mundos contingat, sicut Protoplastes, id tamen eatenus saltem fit 'uatenus delacnderunt in locum corticum. ubi lumen illorum post hunc illorum descensum atque lapium in extremum usque gradum diminutum est. f. s. Alia quoque bic occurrit diversitas : quia tota illa excellentia Protoplastae competebat illo tempore , quo crcab tur, antequam nimirum prirceptum accepisset defundendis precibus,& colenda terra. sicut dictum est Gen. r. v. ici me de coinuo custodiret. Pon hac enim perpreces mundo admirandismodis extollere potuisset, g. is. Hic autem scienda est ratio, quare Metatron, qui est Chanoch, dienus fuerit, tres mundos consequi anseriores a etiamsi non in illo gradu, de otio dictum supra λ nimirum, quia splendoremilium supernum, quem perdebat Adam Protopla- Unde etiam dicitur, quod nullo modo fuerit dehoc mundo et sed auod iusti quidam congressus fuerit cum uxora sua : id est i sterium Micropro pi&uxoris iisdem undo emanativo, qui copulam illam maritalem persecit, ut conderetur Adam, quae est tota coagmentatio trium mundorum inferiorum sub emanation econtentorum, -

323쪽

De Revolutionibus Animarum. s ν

ερο hapuit corpore aliis, quod e cute est atque carne. Quo di est corpus materiale it hid, quod ab hoc mundo accepit, sicut scriptum est : Gcn. 3, v. an Et fecit is Dei tunicas de pellibus. Per illas enim tunicas pclliceas mystioc intelligitur corpus hoc

bri tale, quod nunc habemus post peccatum p quod probe notcso Anichac enim, non erant pelliceae & materiales istie tunicae. Donec veniret Chanoch. Sensus est,

quod Chanoch , cum veniret, acceperit splendorem illum sit pernum Adami Protoplastae; & propterea factus sit angelus Metatron. Ubi nihilominus tamen minor fuit, quam initio esset corpus Adami, antequam peccaret, ut dictum supra.. Hinc quoque intelligitur, quod sequitur , tali copula maritali, quam exercebat iusti s ille cum uxore sua, non inventa fuit similis, nec antea nec postmodum. Id cst, quamvis postea veniret Chanoch ; nihilominus Adamo Protoplastae non crat similis, dum esset in statu integritatis,

is. Hinc quoque intelligitur illud, quod scribitur in Sohar sectione Veethchanan sol. 22ῖ. Arbor quaedam magua atque insi vis insita est 2 copulata cum fronde quadam ρnlchra &c. Ubi intelligitur Microprosopus & uxor ejus de mundo emanationis cum copularentur ad producendum corpus Adami, quod in se continebat

tres mundos sub Microprosopo & uXore ejus e mundo emanativo contentos. Produxit spiritum quendam occultum dec. hoc cst , mystcrium illius splendoris superni, quae sunt Ps1che , ,piritus & Mens emanativae, ut di imi in stiprao Et per hunc regem

eum constituit super omnem mundam. Qui sunt tres mundi , creat ivus, formati v us& factivus , ut dimim supra ; cum ageretur de 6ooo illis annis- Et praefecturam accepir super illam arborem &c. postquam autem peccaret; Rex illum stiritum iterum ad see recepit, i. e. abstulit ab eo, splendorem illum supernum qui reconditus sui: hi foeminam emanativam, quod ipsum est, qPod porro inquit : Et animal illud a cepit eum. Notum enim , quod ipsa vocetur animal, nee non manus r & ibi est depositio spirituum , unde dicitur: Psal. 3I. v. c. In manum tuam commendo spiritum meum. Timc praeparavit vas aliud , illudque possit inter angelos si Itos. Ubi mystice intelligit ur Chanoch , qui accepit splendorem illum , ut perfecte commorari posset inter illos angelos mundi formativi r & per illum splendorem faetiis est recsuper eosdem : sicut notum est, quod Metatron mystice denotet Regem Angelorum, ut dicitur in supplementis : & in Sohar sectione Vecicliannan, ubi dicitur : A regem constituit eum suter mundum Soc- Porro sequitur loco citato : Extracta fuis ot stas i. e. splendor ille sit pernus de in vasee , quod est corpus Adami materiale,

quod vocatur nomine tunicarum pellicearum. Hinc pergit: De isto vase vestimentiro postmodUm abscondebatur in pulvere . Quia enim corpus illud erat mareriale, hinc morti subjecturis erat & sepulturae, ut ibi purificaretur, ut notum est. Atque sic capitulis his praeced latibus materiam hanc insignem de excellentia Adami ante lapsum satis GPlicuimus

324쪽

De Revc lutionibus Animarum.

CAP. XIX.

g. r.

JAm ad id convertemur, quod promisimus sub finem cap. II. quae nimirum si ratio ilia

larum animarum , quae ablatae sunt ab Adamo, & quae in illo remanserunt. Sed quia ibi jam expolitum est, quod omnis species animarum, quae de mundo emanativo est, vocetur spicndor supernus, sicut etiam dicitur in Sohar Cantici Canticorum: Iste splendor supernus autem ab Adamo secessit; cum constaret E Psyche , spiritu, mente & mentis mente, quae sunt regnum, Microprosopus, mater intelligendi S sapientia. Hinc nunc sciendum est, quod omnia lumina sibi invicem involvantur, ut unum quas sit vestimentum alterius a gradu summo usque ad imum, sicut dictum est pari. r. g. r. Unde patet, quod Mens mentis emanativa vestiatur & involvatur usque ad finem mundi factivi. Et eam superintegit Mens emanativa, quae etiam involuta est iis. que adfinem mundi factivi, atque sic porro quoque spiritus & Psyche: quae suo quidem loco incipiunt, sed cum fine demum mundi factivi finiuntur, ita ut gradus unus sit vestimentum alterius. Et in omni lumine, & numeratione & membro continentur omnes illae species splendoris superni secundum omnes suas particularitates. Eodemque modo se habent Mens, spiritus & Psyche trium mundorum inferiorum, quod planum est

f. s. Quamvis ergo dixerimus, hunc vel illum quandoque assequi posse splendorem supernum, quandoque mentem, vel spiritum, vel Psychen, &c. id tamen intellistendum est secundum hanc ipsam speciem, in qua quisque est, & secundum locum ejus

debitum, quod notandum est quam maxime. f. 4. Scito etiam, quod Mens mentis de splendore superno nondum data fuerit ulli creaturarum in mundo : quodque rex Meschiach saltem eandem aliquando accepturus sit. Unde de illo diciturJesa. 32, v. 13. Ecceserum mem prudenter et Gerum metu

.lisabitur 9 extolletur &e. Ubi dicunt Magistri nostri bonae memoriae: Extolletur plus quam Abraham,& plus quam Adam Protoplastes post peccatum suum : sublimior enim quam Adam Protoplastes ante lapsum suum fieri non potest quia Protoplastes usq; ad sapientiam & mentis mentem pertigit cum omnibus reliquis usque ad speciem Psyches. Moschel, autem tantum Spiritum & Mc ntem accenit de splendore supern quae saltem est notio Daath seu cognitionis :Jamque notum est antea, quod ille in specie vestitus fuerit per posteriora sundamenti intelligentiae, ut dictum pari. r. ad dictum illud Ex. 33, v. 23. Posteriora mea videbis. Ex huc pertinet mysticum illud,quod dixerunt Ma-st; stri nostri bonae memoriae in Mischnali: si nulla est cognitio, nulla est Binab sc u insose mitio: &si nulla est insorinatio,nulla in cognitio. Patet erso, quod radix Mosis fuerit Diath seu cognitio,nisi quod dignu quoque fuerit posterioribus de Binali Unde mirum tibi videri non debet, quod dixerunt Magistri nostri bonae memoriae: Mirum tibi videri non debet Mosen dignum suisse gradu Intelligentiae juxta notionem scit. mentis. Mentis igitur mentem, quam non assecutus in Moses, assequetur Rex Messias. Et

325쪽

De Revolutionibus Animarum. 321

f. s. Et boc ipsum cst, quod dixerunt Magistri nostri bonae memoriae : qi odnempe Moses ipse futurus sit Messias, juxta dictum illud Mich. 7. v. i3. Sicut in diebus οὐ ex Euplo exhibebo isii miracula. Quo etiam pertinet dictum illud Gen. ς 9. v. io. Donec veniat nUU ; haec enim vox Schitob eundem numerum habet ac : Nisi quod tunc gradum adhuc assequetur sublimiorem,Mentis nempe mentem. g. 6. Porro etiam jam notum est de omnibus illis,de quibus diximus,quod digni fiterint sive mente, sive cognitione sive spiritu, sive Psyche mundi emanativi, quod illa omnino incipiendum sit ab imo , nempe a sine mundi factionis usque ad dictam illam

speciem, nimirum siecundum mysterium graduum. Quoniam impossibile cst, adipisci

superius citra inferius. g. 7. Quare autem Nain &Hebet acceperint Psi chen emanativam, & animae Patriarcharum fundamentum quoquc habuerint in emanarione, nimirum quoad spiritum, qui est Microprosiopus emanativus, ita ut Abraham ad benignitatem ;Jitzchali adseverit item; Jaacob ad pulchritudinem ; & Moschch ad cognitionem applicemur ; de

his infra sequentur plura. g. 8. Adam vero omnia in se continuit ; benignitatem nempe, severitatem,pulchritudinem & regnum; omnia inquam timui. Notionem incolis autem de splendore superno accepit Chanoch,eaque dignus factus est: unde postmodum ast in Angelum; estque Melatron rex omnium Angelorum, ut dictum est cap. i8. Unde haec species vocatur Dominus mundi: sicut dixerunt Magistri nostri bonae memoriae ad locum illum Psal. Io , v. 3I. Sit gloria Domino in aetermim. Quod nempe cundem versum dixerit Dominus mundi. Ubi quoque dicunt, quod vox z D pertineat ad emanationem. Unde ipse si Princeps mundi, i. e. illius systematis, quod in se continet tres mundos inferiores, de quo exposuimus dictum illud de cooo almis supra cap. Iq. Unde quoque dominium habet in omnes mundos. f. s. Jamque notum est, quod Mens Adami in specie, quae de emanatione erat,

maior fuerit angelis, ut dictum supra, unde mens illa super omncs mundos dominium habuit. f. io. Hic autem respondendum est ad objectionem aliquam notabilem a Philosophis gentilibus factam; quomodo nempe dici queat Chanoctium osse Metati onem ;cum concipi nequeat, quis tempore illo, cum in mundo esset, mundi Dominus fuerit λResponso aute peti potest ex illis,quae adducuntur in Sohar sect. Noach in Tosphthali: quod nempe quilibet justus duos habeat spiritus, unum inserius,& unum superius : quo pertinet mysticum illud, cum nomen aliquod in sacris bis vocatur, ut Abraham; Abraham: Moschch; Moschch dec. Ille igitur spiritus Chanochi,qui superius erat,tum temporiserat Princeps mundi,& ille vocatur Metatron: postmodum autem iste spiritus ejus inserior ascendit, & associatus fuit superiori. Quod probe notandum. g. ii. Spiritus autem splendoris superni de mundo emanativo traditus suit Eliae

prophetae, iuxta illud a. Reg. 2, i s. Quievit 1 iraim Elijahu super Elischa. Unde &ipse factus est angelus in coelo, taut Chanoch.

326쪽

De Revolutionibus Animarum

s. 11. Psychen aurem emanativam de splendorς illo superno Adam haereditari diadidit Caino&H bcli filiis suis. Notum enim, quod Adam prius peccaverit, quam nati sint Cain & H bel unde postmodum virtute Psyches emanativae prodicrunt Cain:&Hebel, ut dirui in cap. i ut nempe restituerent aliquid de peccato Adami, quo por mixtum c st bono malum. Quare Cain & Hebel constabant o bono & malo spurcitiei. lcrpentinae, ut paulo post dicetur. f. is. Datur tam cia species alia, quae relicta est in Adamo ipso, unde nimirunt prodierunt Patriarchae, ut dicturn supra Cap. . Omnes vero reliquae animae delapta sunt ab Adamo & immersae sunt corticibus,ut supra dictum Cap. ir,& i3- Et ab illis pi o veniunt omnes quasi animae omnium hominum in mundo: g. i Ex brcvissima hac declaratione liquet, nullam dari animam, quae non in se contineat omnes gradus ab psyche factiva usque ad singularem emanativam : ita tamen, ut acquiri non possit superior, donec acquisita sit inferior. f. is. Porro etiam antaeae dantur novae, quae non coniciatae fuerunt in Adamor& dividuntur in duas species,, quarum una est earum, quae sunt de mundo e manationis quae non venient in mundum nisi post resurrcctionem. Et altera est earum, quae fuerunt: de tribus mundis inferioribus , quae tamen etiam delapsae sunt intra cortices per pecca tum protoplast r&piodire possunt in mundum hunc. go 16o Porro tandem aliae dantur animae,quae in protoplaste compresensae crant quae etiam dividuntur in plures specie;. Quoniam species splendoris superni de emanatione non immersae fuerunt corticibus, sed tantum sece sierunt ab Adamo . Atque hinc mens data est Chanoc lio ; & Spiritus Eliae ;&psyche Caino&Hebcli. In alicra specie trium nempe mundorum inferiorum etiam certae sunt notiones, quae pertinuerunt ad, Chanochum & Eliam & Cainum atque Hebetem et Et cuilibct sua tradita est species. g. 17o Item aliae sunt species,quae in Adamo manserunt pro ipsa necessitate ejuς, donec morereturo Et porro aliae quae ab ipso secesserunt. Atque aliae quae ab ipso de lapsae sunt propter peccatum ejus, & deciderunt in profundum corticum, a quibus maxima pars hominum in mundum venit, vide Cap. I4. 7. f. i8.. Alia autem vice a Magistro meo audivisiquod nempe quinque radices ani marum, quae sunt, singularis, vitalis, mens, spiritus & psyche, quae reperiuntur in singuli, mundis, cinanativo,creati vo, formativo& factivo aliter distribuantur : Ita ut singula rem de splendore superno acceperitChanoch :& vitalem Adam: mentem vero Chavvals& spiritum Hebet, psychen vero Cain Et haec omnia de splendore superno, qui pertinet ad emanationem. Aque eodem modo deinde iis icin additae sunt omnes reliquae species trium mundorum inferiorum. Quo posito merito Hebel prior nasci debuisset quam Cain. Vcrum cnim vero quia Adam peccavit, atque hinc robur acceperunt Co lices. qui provcniunt a severitate r Hinc prius manifestata est species, quae de uxore est, unde Cain. Quo pertinet illud Pr. 32, v. 4. Multer fortis corona mariti sivi. Canitu-

327쪽

De Re volutionibus Animarum.

continue iat omnesspecies animarum quae in mundo sunt, omnesque si illis dependeri int: Nisi quod qua dun illarum fuerint de factione, quaedam autem ascenderint Dareo linationem,&sic porro. Capitulis autem sequentibus, juvante Deo, declarabimus, quic mi id dici potest de Chanacho de Elijabu, de Cainoo Hebeleo Adamo atquesimilibus; ilingulast. loco debito.

.f. a.

AN:cquam illud explicemus,quod promisimusCapite praecedentemimirum de a-

noclio, Et ij ahu, Caino&Hebele,5 c. prius quaedam praemittemus,quae ad ipsas ani- as pertinent : ut deinde reliqua eo facilius intelligantur. Jam igitur expositum est, quod i in qualibet anima quinqueContineatitur species,singularitas nempe,vitalitas,inens spiri tus& psyche: quodque in singulis quatuor mundis reperiantur quinque supradictae sp cies. Praemisimus etiam Capite praecedente:; quod inteno innes hos animarum gradus a ter alterius sit vestimenturia, ita ut, verbi gratia, psyche de mundo factivo extet sola : & sic solus quoque spiritus de mundo formativo: qui tamen spiritus abscondatur intra psy- .chen factionis: ita ut intra hunc spiritum lateat inens factionis, quae sublimior est quam psyche factionis. Et sic quoque species de creatione absconduntur intra spiritum sormativum,quae ulterius extenduntur usque ad finem totius mundi faeti vi, ita ut in mundo factivo sint p*che,spiritus & mens de creatione, formationeα factione. Atque sic etiam psyche emanationis absconditur intra mentem creationis,pariterque extenditur usque ad finem mundi factionis. Jta ut hacratione in factione reperiantur quatuor partes: ni-imirum psyche factiva& intra illam spiritus formativus, & intra illum mens creativa, &intra hanc psyche emanativa. Quae omnia absconduntur & includuntur in systemate fa,ctivo, species sic. intra speciem. dia tamen ut ea omnia ibi non vocentur nisi psyehc tannum : Distini tamen gradibus quatuor suorum systematum,emanativi scilice creati vi, formativi, A factivi, quae omnia sunt in factione ipsa. Ut hac ratione omnes species

quatuor mundorum etiam emanativae reperiantur in facticuae. Et haec non sunt, emanaetio, creatio, sormatiocinctio illa sub notione factiva, nempes entia,principium intelligendi Micropro pus&uxor ejus systematisfactivi; quippe quae omnia ad factio. nem ipsam spectant a 'Verum id quod diximus, est vera emanatio ipse, quae manifesta tur intra factionem. Et sic quoquecreatio &formatio ipsa. Unde patet,quod si anima quaedam sit de specie psyches huius emanativae, quamvis recondita sit intra factionem ipsam, ita ut etiam vocetur psyche factiva, major tamen sit quam mens creativa, quamvis sub nomine psyches emanativae non extet. Quoniam psyche illa emanativa vera, non potest prodire in hominem, donec in ipso fuerint psyche, spiritus & mens de faction formatione di creatione : Tunc enim revera in ipso apparet psrche regni emanativi.

328쪽

3ii De Revolutionibus Animarum.

6. 1. Quod si crgo homo meretur accipere psychen factionis; tunc spistus quidem formativus intra hanc factionem latet, sicut & mens creativa intra sori ti nem, quatenus haec includitur factioni; & psyche emanativa intra mentem creativam latentem intra formationem,quatcnus eadem absconditur in factione ; ita ut psyche emanativa sit intra mentem creativam, & haec intra tarmationem, & formatio intra factionem: Haec omnia tamen aliter non vocantur nisi tantum nomine psyches factivae: nisi quod haec omnes illas species intra se contineat magis semper magisque in interioribus suis abditas atque abstrusis,donec pirveniatur ad notiones emanativas inibi delite scenies.

g. 3. Utque hoc melius intelligas, scito quod in ipsa factione vcstis quaedam sit

quae vocatur factio. Et in illa quatuor sunt species, emanatio nempe, creatio sormatio& fictio, quae sunt notiones patris & matris & Micropro sopi atque uxoris ejus inibi existentium. Deinde ibidem vestis adhuc intimior est ,quae vocatur formatio; quae est lux systematis formativi, quae descendit ut includatur luceatque in factione. Et sic in

eadem quoque sunt quatuor species systematicae eodem modo,quo dictum antea. Atque sic vcstis intra vestem latet, donec perveniatur ad intimum factionis, quae est lux emanativa abscondita intra supradictas species vcstesque omnes : eademque non minus in quatuor sua systemata dividitur,spectantia ad factionem. f. q. Dantur ergo animae quaedam, quae totae proveniunt a partibus omnium extremis mundorum, ita ut, exempli gratia, homo primo accipiat psychen de externa parte factionis juxta omnes quinque ejus species , quae sunt lingularitas, vitalitas, mens, spiritus S psyche : Deinde accipiat spiritum de externa parte formationis: Et sic porro donec accipiat psychen externam ab emanatione. Haec tamen semper intra se invicciri delitescunt: donec tandem reperiatur anima quaedam, quae sit ab intima parte totius factionis, quae vocatur psyche emanativa latens intra factionem: Eamque accipiat juxta quinque gradus speciales, singularitatem nempe, vitalitatem, mentem, spiritum atque psychen, quae omnes vocantur, psyche factiva : atque sic porro accipiat spiritum de intimis partibus formationis, qui nempe est species emanationis inibi latentis : atque sic procedat donec accipiat psychen de Regno emanativo ipso , quae summa est atque

intima.

f. s. Hinc patet,plurimos dari homines, qui non nisi psychen tantum de mundo factionis accipiunt: de quibus dici nequit,quod assequantur psychen emanativa n. Et sic pol ro dantur alii, donec aliquis inveniatur, qui hanc ipsam psychen factivam assecutus si,quae est de specie emanativa ipsa ibidem existente. Atque talis multo major est quam ille, qui eandem tantum assecutus suerit usq; ad creationem inibi latentem; emanatione sepolita. Quae omnia jam sunt plana & omnino notanda,quia iisdem pluries opus erit. g. 6. Cum ergo in omnibus animabus dictae istae notiones reperiantur: Deq; Caino&Hebcle dictum sit, quod acceperint psichen emanativam. Hoc ita intelligendum est,quod omnes species emanativas, quae sunt in systemate vo, & omnes species emanativas systematis formativi ,& omnes species systematis creativi ad istam Psychen emanativam pertinentes, atque deinde ipsam quoque Archen emanativam per se acceperint ;

329쪽

De Revolutionibus Animarum. 3ri

perInt ; istaeque omnes ad Psychen illam emanativam pertineant. Quod probe notandum. Et quicunque tales animas accipiunt,dc illis dicitur,quod accipiant an in iam Naini&Hebetis: de quibus plura caD. 2I.

g. 7. Patet igitur quod tota illa species Κainitica & Hebelica si species Psychcs: quod cst regnum;) quocunque loco suerint; quamvis Κa in Psychen hanc radicalit crobtineat, Hebel autem processerit a Micro prosopo, sicut dictum cst cap. . I9. quamvis tantum assecutus sit gradus suos usque ad Microprosopum regni: de quo plui a cap. 23. g. 8. Et istae species Caini&Hebclis vocantur animae qua dantenus novae, respectu revolutionum, ut dictum supra cap. 7. & 8. Quamvis & aliae sint notiones in Cain & Hebel, quae non sunt novae, suntque ut reliquae animae, ut pluribus dicam insta

cap. 2'.

g. Sicut autem sese habet Psyche emanativa, ut reperiatur in omnibus systematibus; & in omnibus existit sub spccie Psyches, quamvis pertineat ad genus emanatiaxum : ita quoque res se habet cum spiritu emanativo, ut contineatur in omnibus systematibus, quanquam ubique sub notione spiritus cmanativi: & sic quoque in caeteris speciebus emanativis quae sunt singularitas,uitalitas, incias,spiritus & psyche. f. io. Porro id repetendum, quod supra dictum cap. 3. nimirum in homine dari 148 membra & 363 vasa, quae sunt sis praecepta ; quot sunt radices animarum. Ubi in singulis membris tres porro sunt notioncs ; nimirum caro, vasa &ossa ; quae tamen vasa non sunt e numero illorum 36s, sed tantum sunt extremitates nervorum & venarum , quae extenduntur & absorbentur in carnem , ita ut termini earum ipsa sani caro,

ut notum est Anatomicis : & venae plenae sunt sanguine, unde sanguis citanditur, inque carnem inseritur, ita ut hinc quoque alimentum redundet pro carne. Ubi vilissima trium horum est species carnis; &postmodum vasa, quia ex illis carni nutrimentum a trahitur; eaedemque disperguntur per omnia membra,ut haec uno nexu cohaereant. Species autem ossium praestantissima est omnium ob notionem medullarum in illis contentarum, &non ob notionem ipsorum ossum. In singulis ergo speciebus istis, carne nempe, vasis & ossibus dantur scintillae liudiosorum, & ascetarum, & oeconomorum, &plebejorum: ipsa autem radix vera sunt discipuli sapientum seu studiosi: reliqui autem omnes ceu folia tantum sunt & cortices; ut dictum supra cap. q. f. ri. Porro quoque sciendum, prout etiam jam dictum est pari. a; inio quoque numerationibus dari quasi ossa & vasa ; quae sunt partes ipsarum internae atque

externae. Atque sic quoque invenimus, quod in Microprosopo sint cerebra: itemque quinque benignitates, quae continentur in Daath seu cognitione ejus, quae deinceps extenduntur per totum corpus ejus : unde N in ipso deprehendimus carnem, &vasa atque ossa, quae sunt notiones exterioritatis. Deinde tamen etiam natura quaedam interior datur, quae sese extendit in omnes notiones exterioritatis, nimirum in carnem, in vasa atque in ossa.

g. ia. Jam quoque nosti, quod lumina in corpore non semper sint sub notione propria, quia interdum, e cmpli gratia, membrum capitis reperitur in interioritate bra-

. 3 chii,

330쪽

De Revolutionibus Animarum.

ita deinceps. Prout explicuimus tract. de homine &arbore cognitionis, quom do nimirum ille in causa fuerit ut Daath seu cognitio Microprosopi d conderit in Pu chritudinem,& intra duos ejusdem humeros. Unde intelliges, quae jam diximus, & quae porro diccinus de Caino & Hebete .cap. 22. g. is. Et hinc patet,quod aliquando in anima quadam, quoad exteriora sit membrum unum,& quoad interiora membrum quoddam aliud, sive majus sive minus. f. i . Sciendum etiam, scut& pari. a. deductum est, quod in Micropro post notio quaedam imaginis,quae Zelem di citur,nempe lux ambiens lucein quandam inter nam : sicut etiam nulla datur lux in mundo,quae non dividatur in lucem internam Nam bientem, ut dictum pari. a. cap. it. Unde sic quoque res se habet cum omnibus anima bii, quod in ipsis sit notio lucis ambientis & lucis internae. Notumque jam est, quod lux ambiens magna si admodum. Et haeccst lax illa ambiens, de qua dicitur ps. 39. v. 7, In imagine ambulabit viri f. is. Sciendum ergo, quod omnes animae delapsae in profunda corticum, cum exinde pro leniat ,ut veniantin hunc mundum , Sint ent in aliquod corpus; non statina possint revolvi, & mox intrare in aliquod corpus, quamprimum prodeunt e corticibus; iiis prius fuerint sub notioneaucii,& imaginis ambientis, cum tribus hominibus te invia xem sequentibus, qui sint ex radice talis animae,ut dictum supra cap. s. g. i6. Et post tres illis r. voltitiones demum possunt revolvi in mundo ceuaniama interna: & haec ipsis dicitur revolutio prima. g. a . Quaelibet ergo anima cujuslibet radicis ex illis, quae linersae sunt corticibus, cum primu prodit e medio corticum, locatur circa .caput hominis cxijusdam,qui penitus sit de illa radice; ibique cst sub notione lucis ambientis: idque praesta Liribus vicibus: Eclaeinde fit lux interna in ipso corpor atque tunc vocatur primum revoluta. f. 18. Cumque exit anima quaedam alia e profundo corticum, cadenapariter a cedit, ut lux ambiens super istam internam,idque etiam ter : & sicomnes anima rodi aunia condito mundo ad hunc usque diem. Quod probu notandum. JAm revertemur ad id,quod capite 39. declarare promisimus : initiumquesciemus de Animabus illis, quaeliainiticae &Hebelicae diduntur, speciesque simi Psyches Emanativae. Ubi etiam dicendum erit de spiritu, qui est Elias bonae memoriae, nec non de mente, quae est Chanoch. Jam igitur notum est, quod exposuimus cap. is. quod animae illae. quae remanserunt in Adamo post peccaetum zjus,vocenturplacenta mundi initiali quod ibi satis explicuimus. g. r. Id autem melius intelligitur ex eo, quod cap. 19. diximus,nimirum quod Ploclen emanativam Adamus haereditario tradiderit Kaino & Hebeli: quodque Psyche haec emanativa in se comprchenderit omnem Psychen emanativam, quae continetur in

SEARCH

MENU NAVIGATION