장음표시 사용
421쪽
Tractatus primi de Re volutionibus Pars Quarta.
PRO meliori intellectu revolutionum, nec non vituli Uisraelitis In deserto facti, sciendum, quatuor esse rerum genera in mundo hoc sublunari, nempe Silens seu inanimatum ; Vegetabile; Vivens seu Animal ; &Loquens seu homo: quorum ordo juxta gradus suos iste est, quem hic posuimus. g. r. Jam igitur nihil in mundo est. ne quidem inter Silentia, v. gr. pulvis terrae atque lapides, cui non sit vita quaedam , & natura Spiritualis. & planeta suus atque praesectus in supernis. Quod nisi foret , terra non produceret semina , atque gra
g. 3. Vita auic egetabilium sublimior est illa, quia oculariter videmus. eadem vegetari & crescere ad instar hominum : cujus causa est vita illorum intrin
f. . Porro vita viventium adhuc sublimior est: hominum autem adeoque loquentium vita summa est omnium. s. s. Porro etiam jam dictum est alibi, nihil esse inter creata, quod non prodierit de expurgatione septem Regum: e quibus quod praestantissimum iuit, ad mundum Emanati vii in; quo3 paulo inserius, ad Creativum; quod adhuc vilius, in Formativum ;quod adhuc deterius in Factivum ; & omnium deterrimum ad cortices assumtum fiterit. In mundo autem Factivo quatuor illa genera sunt, silentis, Vc gelantis, Viventis, atque Loquentis; inter quae homo praestantissimus est omnium et qui etiam, si bonis operibus studuerit, ascendere potest usque ad gradum Angcli. g. 6. Hoc enim est mysterium selectionum, ut elevetur primo gradu uno ; atque dehinc ascendat in gradum sublimiorem a & sic porro sicut diximus Tractatu de Meditatione super cibis. Quod nimirum homo naturas silentes reducere queat ad illum gradum , ut inde sant partes hominis et quae porro si probus iit , vuterius ab ipso promoveri possunt, usque in gradum Angelicum ; ita ut selectio semper sequatur selectionem, & purificatio purificationem usque ad gradum excelsum admodum.
I. . Id igitur justi praestare valent, ut etiam cibos suos restituant, & s eernant ab iis, quicquid est immundum at ue obscurum, donee illos elevent e genere Silentis, usque in statum hominis perrecti, Improbi autem contrarium plane essiciunt, quippe qui humanam quoque naturam demittunt usque in naturam Silentium. Prout & impii dantur , qui peccatis suis causa sunt, ut post mortem suam revolvantur in animal quoddam loquela carens, eo quod eidem fuerint similes: M-que isti susit gradu tertio.
422쪽
q. 8. Idiotae autem plebeji ne unicum quidem gradum restituerepossunt. Ii ktim prohiberi eidem non potest, quin aliqua comedat, praesertim vegetabilia : quia hoc ipso non usque adeo culposus est, interim vetitum ipsi sit, manducare carncm, quia ne unicum quidem gradum elevare potest. f. o. Discipuli autem Sapientum , qui legis quidem periti sunt, nec tamen Cabbatae studium exercent, elevare possunt gradum unum ; Vivens nimirum in hominem. Qui vero admirandi sunt in Sapientia Veritatis .ela vare possunt vel ipsum Silens in hominem: ita ut hac ratione ab homine restitui queant omnia ista genera. g. io. Quod si vero homo quidam revolutus deveniat in manus cujusdam, qui eum restituere nequite, v. g. si revolutus quidam in animal, comedatur ab Idiota plebeio &illiterato ; vel revolutus in vegetabile quoddam, a literato Sapientia veritatis destituto : tunc magno istos damno assicere potest, ita ut eosdem seducat in omnibus viis suis, eosque impediat ab omni observatione praeceptorum. Et hinc intelligi potest mysterium illud, quod multi invenianturjusti, in quibus opera quaedam mala d
prehenduntur, quae corrigere & intermittere non valent: cujus ratio est, quod in illos devenit revolutus quidam, qui solitus sit idem peccatum committere, qui &.in hunc eandem deduxit consuetudinem . - . - - Πg. Ir. Quandoque etiam accidit, ut in uno homine multi tales revoIvantur si-
oui dixerit: Ego nec in paupertate, nec in opulentia mea comedi Olera: pro eo enim,uuod ventrem meum implerem oleribus, carnes comedi atque pisces. ae verba primo intuitu absurda videntur, eo quod hoc non deceat nisi gulones et quid igitur opus fuit futilia haec inserere Gemarae Verum cnim vero profundum quoddam in hoc Iatet musterium, nec nudo sensu literati intelligendum est. Senses autem hic est i quod nemo dicatur pauper nisi ratione legis atque praeceptorum. Cum ergo hic inquit: Nec in paupertate mea ; idem vult, quasi diceret; antequam factus sena discipulus Sapientatum, adeoque dum cssem in paupertate Legis. Nec in Opulentia mea, i. e. post- ouam ad Sapientiam Legis admissus sum , comedere nolui Olera, Heli, naturas Vecetabiles. Ratio haec est,quia cum adhuc esset illiteratus,tum sane non potuit quic- ouam elevare, e Silenti in Vegetabile, multo minus c Vegetabili in hominem, imo adhuc minus comedere potuit carnem, quod illiterato prohibitum est. In opulentia autem , cum nempe factus esset Sapientum discipulus, adcoque elevare potuisset duos gradus v g. Venetabile in hominem : tantum impcndere noluit Iaborem, ut olera comede t duosque restitueret gradus simul : eo quod magno ad hoc opus sit conatu. Atque hinc comedit carnem, ut nempe facillime restituere posset gradum unum. Quare id dicere voluit: Implere ventrem oleribus, magnam requirit operam atque conatum' parum praebet emolumenti: praestat ergo carnem comedere, ubi facili negotio
restituere possiim revolutos quam plurimos in illo gradu. Atque hinc intelligi quoque potest, qua ratione, ea quae dixerunt Dpientes nostri: quamvis videantur sutilia & ina
423쪽
rita, profundiorem tamen habeant sensum , opusque habeant studior eo quod talia saltem quasi corpus Legis sint nec nudo sensu literati intelligenda ; sed omnia veritatem
in se habeant. g. 33. Porro sciendum, multas dari species revolutionum in mundo, ita ut vix unus reperiatur,qui iisdem non sit subjectus. Ratio autem est, quod quilibet pro ratione peccatorum suorum, suas patiatur revolutiones.
g. I . Id quoque sciendum, quod impii post mortem suam puniantur Gehen na, atque sic expientur. Iusti autem atque pii & Sapientes in Gebennam ingredi non
possunt : ut docet exemplum Elisthae alterius: hinc necesse est, ut revolvantur in hoe mundo pro abolendo hoc vel illo peccato. f. is. Sciendum & hoc, quod justus ascendere quidem possit per gradus, non tamen aequales. Qui, primo certo quodam poenarum genere) aboletur aliquantula pars pehatorum ejus,atque tunc illi datur gradus unus. Siq; elevare eundem volunt gradu adhuc alio sublimiore, iterum puniunt eum, ut expoliant peccata ejus, etiam minima; quo eundem extollere queant in gradum secundum. Atque sic eodem modo peccatilla quoque ejus, vel pili instar tenuia quam accuratissime puniuntur, ut adhuc gradu uno ulteriore, & sic porro in gradum suuin debitum elevari queat. Quae ulteriori deductione
g. 16. Postquam igitur e vivis excessit homo propter peccatasta,poenas sustinet multis in locis r & pauci sunt homines, qui evitare queunt, ne revolvantur in animal quoddam, vel bestiam, vel avem, vel inanimatum quoddam, vel vegetabile aliquod ; &sic similiter in aliquam mundi creaturam. Qua ratione quilibet poenam suam sustinere cogitur, quoad corpus & quoad Psychen et quoniam in statum corporeum deducendus est, ut sentire queat dolores illos commeritos. Et omnia quidem pro natura peccato rum. Quare etiam discipuli Sapientum atque justi quandoque revolvendi sunt eodem modo propter peccatum aliquod ab ipsis admissum, vel simile quid. g. 37. Nec satis est hoc, quin etiam postquam multos annos iam quieverunt in mundo futuro,&ulterius elevandi sunt; ad supplicia reducuntur vice altera, ut dictum supra: adeoque revolvuntur modis supradictis, si adhuc species quasdam peccatorum in se habeant, quae hanc poenam requirant. Sicut dictum est de illis, qui rem habent cum uxore sub luce, qui revolvendi sunt in capro. Nec prolixius his immorabimur, quia secreta sunt Dei judicia, s Confer. Roman. II, v. 3s. J oculi autem nostri carnales sunt, atque occlusi. g. 18. Justi autem praecellentes, quales suerunt Daniel,&David Rex super quo pax, laeto hoc assiciendi suerunt nuntio, quod quieturi fiat in mundo venturo, nec opus habeant revolvi, Sicut dicitur Dan. I 2. v. is : Tu autem Daniel vade in finem, o requiesce. Et Davidi dicitur 1. Samuel. 23. V. 29. Et erit 'f'che Domini mei ligata infasciculo viventiam. Nihilominus reperimus,quod David id metuerit,istoq; timore multum indoi uerit per totam vitam suam, sicut dicit Ps 27. v.I3. Vix credo, me visurum bonitatem Domini in terra viventium. Quanto magis id metuendum est hominibus caeteris.
424쪽
Et nihilominus in Gemara reperimus, quod David septem annos consederit post mostem suam, nec intrare potuerit in adyta sublimiora ; quae prolixius diduci nequeunt hoe loco, ubi studendum brevitati. g. is. Porro sciendum eum qui Magistratus gerit ossicium,animuinq; superbia extollit super populum, revolvi in Ape Hebr. la) unde Talnaudistae dicunt: Deboram Prophetissam superbam suisse, quod miserit S ad se vocaverit Barahum: nec ipsa ad eundem abiverit. Quod etiam fecisse legimus Chuidam Prophetissam, quae dicebat
x Reg. 22, v. II. Renunciate viro huic Scc. Regis nomine neglecto. Apis autem animalculum est superbum & murmurans & loquaculum sive bombilans : unde qui multiloquio excedit indecenti, etiam revolvendus est in ape. g. Eo. Si quis autem profuderit sanguinem, ille revolvitur in undis. Quod illo dicto innuitur: In terram effunde sola ut aquam. Deut.M. v. I s. Talis autem semper ino. vetur & convolvitur in aquis, nec ullam habet quietem: quod si scirent homines cruciatum istum, perpetuas effunderent lachrymas. Summus autem illo loco est dolor, ubi aquae defluunt. Quo loco in ipsum semper delabuntur, eumque subter se mergunt, &iterum iterumque convolvunt.
f. 2I. Si quis etiam tale commisi peccatum, ut supplicium strangulationis pati debeat ;is quoque punitur aquis,ibique suffocatur omni tempore. f. 21. Porro sciendum, neminem e revolutis his vel alia quadam poena assiciendis in tribunali superno condemnari, quin antea praeconio publicetur, supplicium ejus &delictum ejus. Per totum igitur tempus illud,quo ex sententia pati debet supplicium hoc vel revolutionem illam, incessanter adjunctus est ipsi Angelus quidam lictor, qui ipsum suffocat aquis,&convolvit convolutionibus illis,vel aliis revolutionum speciebus : qui ab ipso non tollitur, donec supplicii immineat terminus. Plurimi etiam singulare suum habent consistorium, a quo judicantur omni tempore, ita ut mox haec mox aliae ipsis dictentur poenae,prout commeriti senti Mysterium autem supplicii hujus aquarum contianetur dii to illo 2. Schmuel. 34, 14. Etscut aqua erunt promasentes in terra. f. 23. Quicunque autem adulterium committit cum uxore aliena revolvitur inmola aquatica, ibique puniuntur ambo, vir ille di mulier illa; juxta illud Hiob. 3i, v. io.
Molere faciet alterum uxorem meam &c.
f. a . Qui autem maledicus est & calumniator, latur in lapidem silentem,unde de Nabale extimescente dictum est I. Sam. 23. v. 37. Et flabat lapis. Quoniam is revolutio eratBileami,cujus veritas nonniti in ore maledico consistebat: hine in lapidem
s. rs. Si quis etiam homini cuidam Jisraelitico cibos proponat cadaverosos id est legitima praeparatione non mactatos is mutatur in solium arboris,ventusque superveniens eundem contorquet, unde magnus ipsi cruciatus. Finis autem supplicii hujus est, cum folium in terram decidit: quod pro vera morte ipsi imputatur. Juxta illud Jer. 8, v. Is. Et folium bra decidit a quae vox lapsum denotat & cadaver; unde cibans Judaeum cadavere mutatur in folium. Et huc pertinet & illud Jesch ah i,so. unoniam
425쪽
De Revolutionibus Animarum. Aiseritis ut ulmus desuens folio suo. Quandoque etiam eandem revolutionem pati cogitur vicibus plaribus. f. 2 6. Qui vero non lavat manus sim etiam revolvitur in aquis. Et huc pertinet illud Ps. ia , v. 3. Asrra transierunt super animam nostram &c. Benedi lud sit ιlle, qui non dedit nos rapinam dentibim inorum, Ubi verba haec me Dan3 literis suis initialibus referunt vocem , quod significat lotionem manuum: quali quaestio esset: quinam sunt illi,super quos transeunt aquae superba: λ illi nempe,qui non lavant manus suas. Unde David porro inquit : Benedictussit Dominus, quodHZer nos non transierant aqsis tales, quia nos manus lavimus ; prout literae illae initiales subindicant. I. 17. Ille quoque qui non benedicit Domino benedictione usualium, super omnibus quibus in mundo fruitur, eodem poenae genere assicitur, g. 28. Unde sciendum, his positis, nec sontem esse, nec cisternam aquasve stagnantes,nec fluvium, in quo non sint quamplurimi tales revolutum infinitum quasi. Unde non conducit homini applicare os si in canali, ut bibat; sed manu sua aquam hauriat: quandoque enim propter aliquod ejusdem peccatum accidere ipsi potest; ut in ipso em bryo fiat anima quaedam impia ; quae eundem ad omnia peccata impellat, prout notum est. Et huc pertinet historia illa libri Sohar de Spiritu quodam habitante in fonte illo. Et Magister meus p. m. saepissime expectavit,ne biberet e fonte, donec tales spiritus repulisset a fonte ; qui deinde regressi sunt in locum suum. Unde magna cautela opus est,etiam bibenti manu sua, ut debita cum attentione benedictionis suae dicat : Et utinam etiam tunc evadatis. 29. Et quia hac ratione per cibum atq; potum variae revolutiones in homine fiunt,quocunq; tempore: hinc qui discipulus Sapientum est cibosq; suos comedit debita attentione: elevare & restituere potest multas animas revolutas. Qui vero non attentus est, ille non tantum nihil restituit,sed damnis quoq; assicitur ab illis: Ficut accidissoch nani Sacerdoti magno, qui anno Sacerdotii octogesimo evadebat Sadducaeus. Qui vero gnarus est Sapientiae hujus Cabbalisticae, nullo allicitur damno. Hinc multos invenies homines, quibus varia accidunt mala,horaeque noxiae ; ita ut in pecccata incidant praegrandia : quae omnia e supradictis eveniunt. f. Io. Postquam autem aqua in domum deportata est,nullum amplius subest periculum. Nihilominus tamen melius est,ut antequam homo bibat,parum aquae essundat. Misericors autem ille Dominus liberct nos ab omni accidenti malo. Ament Selahi
SI quis revolvitur ex eo, quod improles excesserit; quamvis fuerit scut filius Assai. qui
liberorum causa nullam sustinere cogebatur revolutionem. Nihilominus dum redit impraegnaturus aliquem vel in statu revolutionis, propter supplementum aliquod alicuius defectus; sive in auxilium aliorum: ille venire non potest solus: quia tantum aestimatur pro corpore dimidio: adeoq; necessario accedere debet in societate animae cujusdam
426쪽
io De Revolutionibus Animarum.
g. r. Siquidem quaelibet scintilla unius radicis animarum tenetur adimplere omnia cli 3 praecepta, eo quod nullum si membrum,quod non in se includat omnia. Hi duo vero non sunt similes ; ille, nimirum, qui jam observavit praecepta omnia ; & ille, qui eadem nondum observavit. Multa enim sunt, quae jam non possunt adimpleri in hoc mundo, qualia sunt praecepta de sacrificiis, & smilia. Quicunque ergo non obse varunt praecepta haec in diebus suis, illi propterea revolvendi sunt, cum reaedificabitur templum, ut tunc eadem adimpleat. Et hoc innuit R. Jischmael F. Elischa in Gema ta , cum tempore Sabbathi lucernam tangeret; postquam restauratum erit templum, inquiens, pingue offeram sacrificium peccati. g. 3. Quod autem attinet ad reliqua praecepta, V.g. deLeviratu & discalceatione, atque similia quae non a quolibet observari possunt: circa haec ista occurrit differentia,
ut si occasio suerit cuidam eadem observandi; nec tamen Observaverit ea; proptcrea revolvendus sit, ut eadem observet : quoniam oblata Occasione, eadem tamen neglexit.
Qui vero nullam habuit occasionem eadem observandi, is embi yo saltem fit in tali quodam qui ea observat, non vero revolvitur. A tque tunc illa simul adimplere potest. g. 4. Porro & alia in his occurrit differentia. Si quis enim non habuit occasio nem adimplendi praeceptum aliquod , nec illud prae ignavia neglexit; ille securior est
quod non sit peccaturus tempore revolutionis suae. Quivero obtaxa occasione studia neglexit praeceptum illud, tam securus non est, ut prior: quia Vise V. g. avium nido, praeceptum tamen illud neglexit. g. s. Porro etiam selendum, si homo non impleat unumquodque praeceptum opere, verbo & cogitatione ; illum propterea necessario revolvi oportere. Quod enim
ad verba attinet, mysterium extat indicto illo Levit. 6, v. s. hac est lex holocaustidie. qua particula denotatur gradus Regni, quo etiam refertur Verbum. Jg. 6. Si quis etiam non studuerit observare mysterium quae vox Paradisum denotat, sed literis suis harum vocum notas e primit ' : tu es: πῆ : ur 5 i. e. indagandum esse sensum Scripturae literalem, allegoricum, anagogicum & mysticum; illum revolvi oportet, donec ea praestiterit omnia.
SCito quoque, per peccata Taini & Hebetis,& per peccata Adami & Chavvas,omnes
scintillas inter se esse commixtas atque consulis: Ita ut scintilla: Caini immiscerentur Adamo ; Et quae Adami erant Caino ; Sic quoque Adamitica: Hebeii atque sieporro. Hinc quandoque invenitur psyche quaedam Cainitica ad quam accedit spiritus Adamiticus : Quoniam Species illae confusae sunt, sicut dictum est. Quamvis enim spiritus ille gradum multo habeat sublimiorem, quam Psyche; tamen si homo restituat atque compleat Psychen suam ; tunc illum Spiritum in se accipere potest, quamvis non sit de genere Psyches.
427쪽
De RevoIutionibus Animarum. 42I
s. a. Haec autem durabunt usque ad adventum Messiae, atque Eliae bonae me . moriae, tunc quilibet restituetur radici suae,ita ut Spiritus Adamicus redeat ad Psychen Adamicam : & sic quoque Psyche Κainitica ad Spiritu nivia initicum. Quod Scriptura innuit verbis illis Mai. q. v. ult. Et convertet Por Patrum ad filios &c. Id omne enim
efficiet Elias p. in . Quoniam & ipse in hoc erat statu , ita ut Spiritus ejus esset ab Adamo Protoplaste ; Psycbe ejus autem a Nadabo &Abihu, qui erant radicis Κainiticae. Tunc igitur ipse singulos restituet loco suo.
JAm de quibusdam Revolutionibus in specie disseram. Hebet igitur erat Mysterium
hulneri dextri Adami Protopla me. Idemque pertinebat ad corollam benignitatis relictam in Micro prosopo : Unde ipse quoque ad mysterium Cognitionis refertur. Jam vero notum est,quod Cognitio quasi lingula sit bilancis r unde tres in illa occurrunt notiones, Benignitas,Severitas,& Pulchritudo. f. a. Schem autem & Noach , & Moschch, omnes ab una radice descenderunt, nimirum a benignitate Hebetis. Unde dictum est de Moschel, Ex. 2, v. Io. Uuoniam ex astuta extraxi eum. Aquae enim ad Benignitatem pertinent. Huc etiam pertinet dictum illud Ex. .v. ra. Tu autem dixisti: Cognovi te nomine : item ibidem:
I venisti 'gratiam. Ubi vocula denotat, Semum filium Noach; & vocula per metat hesin est Noach.) Moscheli enim erat revolutio Semi&Noae : dc in vocula duae literae nominis re extant. g. 3. Moscheli autem cum legem acciperet, gradus assequebatur omnes nempe non Benignitatis tantum, sed & Severitatis & Pulchritudinis r) hine elevabatur in Mysterium Cognitionis atque lineae mediae: illuc enim pertinet mysterium Legis. Quamvis etiam inveniamus, legem datam esse ex parte Severitatis. g. 4. Postmodum autem Hillel senex etiam ortum habebat de Benignitate He-belis : &Schammai descendebat a Severitate Hebetis. Hinc iste iracundus erat admodum i ed quod provenisset E mysterio judiciorum iratorum homini. In quo tamen peccabat, eo quod multi ipsi obvenirent Proselyti, quos nolebat suscipere. Hinc revolvebatur in Simeone filio Assai : in quo nullam ducebat uxorem et atque tunc produ-eebat Psychas Proselytorum: Juxta illud Genes. I 2, s. Et anima, quas fecerant in Ha-Mis Nimirum per studium Legis. Atque in hoc mysterium Severitatum, quae fuerant in Schamma convertebatur in benignitatem. Notum enim, quod omnis exsuscitatio Psycharum Proselyticarum, pertineat ad Benignitatem , quo & Abraham pertinet Pater
noster super quo pax. Id quod&Moses faciebat, cum separatus esset ab uxore :eo quod ει ipse esset e Benignitate. q. s. Et quia Abbaiah descendebat a Naino, unde juxta ipsius sententiam nullum fiebat decisum t hinc di ipse insistebat viae filii Asiat, ut produceret Psychas Pros lyticas
428쪽
De Revolutionibus Animarum. lyticas per studium Legis. Notum autem, quod non tantum Psyche ejus, sed & spiritus
atque Mens fuerint a Kaino, quae Omnes tamen saltem Psychae vocantur,quod est my sterium Regni: hinc erat orphanus. Sicut dicitur in libro Tihhunim : Psyche&Spiritus . manserunt orphani,&c. ita ut essent sicut Psychae Proselytorum. Mysterium autem in hoc consistit; quod scintillae Psy ches Kainiticae omnes hujus naturae sint, ut non prodierint per Patrem & Matrem, unde Omnes vocantur pupilli. Et sic etiam proselyti reavera sunt pia pilli, quia Patre & Matre carent. Et quia Abbaja fundamentaliter totus erate mysterio Κaini : hinc erat pupillus,&restituebat animas Proselytorum, quae Patre &Matre carent. Et quia seudamentum ejus e radice Κaini erat, quo etiam animae Proselytorum pertinent ; hinc Abbajahiste poterat animas Proselytorum producere citra separationem ab uxore. Hinc illud Gemarae: quod Abbajah in hilaritate sua dixeriti Ego simili, sum filiis Assii in soro Tiberiadis. Hilaritas autem haec ex eo erat,quod provenisset a Κaino, qui crat corolla severitatis et quam ipse mitigabat per operationes Beni nitatis procreando Psychas Proselytorum. Exsuscitatio enim ad producendos Proselytos pertinet ad latus dextrum. Atque tunc conversa est Severitas in Benignitatem Juxta illud Ps. io , v. is. Vinum latificat. q. 6. Sic etiam R. Akibhali procreavit animas Proselytorum ; quarum naturaulias sundamentalis descendit a cortice splendoris, Hebr. ; qui aliquando convestitur in Sanctitatem. Psyche autem R. Ahibae radicem quidem habebat ab interioribus Sanctitatis: sed tamen exierat intra cortices: unde aliis Proselytis non est similis.
g. . Scito autem, quod Psyche R. Akibae descenderit a Kaino : hinc poterat procreare Psychas Proselytorum, quales sunt Hebeliticae. Hinc dicere solebat filiue A ssili Omnes Sapientes J istaelis similes mihi videntur putaminibus allii; excepto calvo isto: qui erat R. Ahibhah. Quo id intendebat: Omnes Sapientes sibi coaevos neutiquam ita posse restituere animas Proselytorum, ut filius Assai; excepto R. Ahibah. Quamvis enim Sapientes plerique producere possent animas Proselytorum, per studium legis attamen quidam saltem educere easdem poterant E cortice illo splendoris, qui Nogali dieitur : Filius Assai autem &R. Akiba ingressi in locum ipsum interiorem. cxinde ilialas attraxerunt. Et hic est sensus verborum illorum : Omnes Sapientes habendos tantum pro corticibus allii &c. Notum enim, quod in homine duo sint soramina membrigenitalis ; unum pro emittendo semine sancto; & alterum pro urina, inter quae cuticula quaedam intermedia est, ut cortex allii; quae cuticula my stice dc signat corticem splendo es, seu Nogah. Id igitur innuebat: Omnes Sapientes sibi coaetaneos educere saltem potuisse animas Proselyticas per mysterium illius corticis allii: se vero ex ipsa Sanctitate easdem proferre, unde postea descendant. Sic autem faciebat R. Ahibah, eodem modo ut filius Assii, per illos viginti quatuor annos, quibus abiens studiis legis incumbebis ab uxore separatus. Quare autem eundem Vocaverit calvum, Heb. p ratio haee est, quia Κorach descen/ebat a Κaino, e corolla nempe Severitatis. Isterautem ob
sanctitatem suam abraserat sibi omnes capillos, judicii rigoros notas ; ut hoc ipsum mitigaret, unde evadcbat calvus. Et hoc ipse producebatanimas Proselytorum, de
429쪽
De Revolutionibus Animarum. 62;
parte benignitatis. Quare R. Ahibali vocatur Sanctus sive Benignus,non tantum in Go-mara, sed etiam in Sohar, ubi vocatur Senex sanctus sive benignus. g. 8. Et quamvis major sit cognatio Abbajae cum R. Ahibali,quam cum filio Assai unde dicendum ipsi fuisset,se simi lem esse R. Ahibae, & non filio A ssai: nihilominus tamen filius Assai majoris erat excellentiae quam R. Ahibah ; quia plane caelebs erat. . Et quia Abbajali non solum Psychen, sed & Spiritum atque Mentem habebat de parte Kal-ni; hinc penitus aequalis erat filio Asiai. g. 9. Nomen autem filii Assat erat pretia: quo in nomine duae sunt literae iu&z denomine : &simul literae pv i. e. peccatum : quasi denotetur; in hoe expiatum esse peccatum Schammai, qui repellebat Proselytos. Porro in ipso quoque sunt literae ivi: e nomine Moscheli, & e Schem, filio Noach. Sed literae es denotant voculam juxta locum illum Gen. , v. y. Q Ubi bel frater tum: quo indicatur,eundem provenisse e mysterio Severitatum Hebesis. Hinc eo ipso etiam indigitatur peccatum Hebetis; quod nempe deliquerit contra primam & ultimam literam
nominis L Io. Ratio autem,quare toto illo tempore siti Assai nemo fuerit tantae excellentiae, imo ne quidem Sacerdos magnus R.Jisthmael filius Elistha, qui erat scintilla Josephi justi, prout declaratum est; haec est, quia in ipsa quoque radice decem illarum scintillarum guttarum Josephi seminalium, vitium erat, eo quodJosephus passus sit Gonorrhaeam: hinc iste RJisthmael hoc idem praestare non poterat: imo potius ipse
majori poena dignus erat, quam reliqui omnes. Unde narratur,quod cutem ipsi abstraxerint per faciem ejus. Juxta illud Gen. 37, v. 23. Et abstraxerunt Iosepho tunicam.
Porro quoque reperitur : quod sicut Ioseph eleganti fuit forma a sic etiam R.Jisch-mael: & sicut Joseph captivus fuit inter AEgyptios: ita R.Jischmael inter Romanos. Unde cum eundem reperiret RJehoschua filius Chananjab, ipsique diceret Iesch. , v. 24. Quis dedis Iacobum in conculcationem &c. Ubi sensus est, quod conculcatio semper fiat sub pedibus: & quia omnes radices guttarum Iosephi filii Jaacob descenderunt in profundum corticum, sub pedes : & intuitu illarum guttarum interrogabat R. Jehoschua filius Chananiab,dicens : Quis dedit Jacobum in conculcationem Θ Ubi re-ψondebat R.Jisthmael ex eodem loco:) Ouoniam peccavimsu. s. ii. Et quia filius Assai descendebat de Severitate Hebetis. : hine uxorem
ducebat filiam R. Ahibab, qui erat e Kaino : & in hoc tertio Severitatis) cognationem habebant. s. ia. Filius Soma autem ortum babebat ab Hebete. Cumque commiscerentur Scintillae, species pollicis dextri Adami Protoplastae deveniebat in filium Soma. Sicut autem diximus, nullum esse mem um, in quo non fuerint sexaginta myriades scintillarum t ita hinc patet ratio , quod iste filius Soma impraegnari debuerit ab omnibus illis sexaginta myriadibus pollicis dicti; quoniam ceciderant in sortem ejus, ut ipse easdem restitueret. Et huc pertinet illud, quod dicitur: Filium Soma, cum vidisset turbam magnam in monte templi sancti, dixisse : Benedictus sit ille, qui creavit hostilili Omnes,
430쪽
424 De Revolutionibus Animarum.
omnes, ut mihi serviant et quoniam omnes a me dependent. Ipse igitus impraegnabatur ab iis, ut eos restitueret. Jam vero notum est , eum qui revolvitur pro restituenda anima quadam alia , participare ab observatione praecepti illius, quod anima haec adimplet. Unde apparet , quomodo sexaginta illae myriades inservierint ei equia nimirum illae observabant praecepta , & ipse particeps fiebat operis ejusdem
f. I3. Mysterium autem pollicis hujus dextri Adami Protoplastae derivatur amysterio informationis. Quia pollex Hebr. easdem habet literas atque excepta unica L Literae ergo ma cum ' denotant literas initiales numerationum
.reta: πm: retra f. I . Hine etiam reperimus, quod mysterium hujus pollicis repertum fuerit in Lot et quare ex illo prodiit Naemali Ammonitis, quae descendebat e Binah , cui etiam nomen Naemah. In Lot autem continebantur duae ejus neptes, quae in Gem ra dicuntur duce columbae bonae ; Naemali scit. & Ruth. Quae ambae commixtae erant in Hebele. Quod patet ex verbis illis Genes. iuvers. 3r. Et Terach secum sumebaton o ufi, Lot filium Haran, quorum literae initiales sunt Hebet. Quamvis su damentum radicis ejus esset e pollice dextro Adami. Et quia in ipso erat mysterium pollicis, quod denotat judicia rigo rosa, sicut dictum est in Sohar Tract. Idra sect. Naso e hine concupiscentia prava Hebetis in ipso dominium habebat: eumque accipiebat Α-braham , ut ipsum emendaret.
DE Psyche, Spiritu & Mente porro sciendum est et quod omnes Psychae sint emundo Factivo tantum ; & Spiritus a Formativo &c. Plurimi autem homines praeterea nihil habent quam Psychen de mundo Factivo et Et nihilominus multae in ipsis sunt differentiae. Ratio haec est, quod mundus Factivus dividatur in quinque Personas et quae sunt Macroprosopus, Pater & Mater , & Microprosopus atque Uxor ejus. Homo igitur, antequam accipiat Spiritum e mundo Formativo, prius complendus est secundum omnes quinque personas mundi Factivi. Qii invis enim aliquis Psychen haberet de Regno mundi Factivi ; vel alius Psychen contineret de fondamento ejusdem Regni, atque sic porro : nihilominus Spiritum mundi Formativi assequi non potest, donec in se c*nsummaverit, quicquideli mundi Factivi. Atque tunc demum Spiritum Formativum assequitur : ita ut non sussiciat, si suam tantum restituat radicem. Atque sic in caeteris quoque mundis. Quicunque ergo tantum restituit Regnum mundi Factivi, in illo tantum est Psyche Factiva. Et qui restitui; pariter Microprosopum mundi Factivi, ille simul Psychen & Spiritum habet
