Kabbala Denudata seu Doctrina Hebraeorum Tanscendentalis et Metaphysica atque Theologica Opus Antiquissimae Philosophiae Barbaricae variis speciminibus refertissimum. In Quo Ante ipsam Translationem Libri difficillimi atque in Literatura Hebraica Sum

발행: 1684년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

De Revolutionibus Animarum.

maneat totus malus. Et huc pertinet illud Ps. 7, v. io, Cosmmetur quas malum i-pιorum, er perficiatur justus. g. 19. Quamvis & alia sit hujus dicti explicatio, non multum tamen diversa. Saepe enim homo Psychen suam non accipit integram, sed plurima pars bona est, &pars aliquota minima mixta est malo : cum in alio pars minima boni hujus, & pars maxima mali hujus existit. Atque tunc idem quoque evenire solet, quod diximus, di de istis loquitur textus allegatus. Interdum autem dimidiam partem uterque babet tam boni , quam mali , ubi ille attractiun exercet , qui prior absolvit perfectionem et si enim hic prior aliquid in se restituit , tune boc ipso alteri illi praevalet ; & abstrahere hoc modo alteri potest omne bonum , in ille ex adverso malum solum retineat.

f. ro. Sed haec omnia intelligenda tantum sunt de Psyche & Spiritu. Mens enim nunquam in mundum venit,donec restituti fuerint pradus Psyches & Spiritus: hominesque illi mortui sint, qui acceperant Psychen & Spiritum et nam tunc demum in

mundum prodit Mens. ng. 2i. Exhinc tamen intelligi etiam potest, quod dixerunt Magistri nostri bonae memoriae : Achabum nempe Regem in aequilibrio fuisse 1 unde etiam Deus qui benedictus sit i eundem a facie sua rejicere noluerit, sed expectaverit conversionem ejus t unde etiam Elias bonae memoriae tantopere ipsum sit insecutus, ut eundem converteret. Et quamvis reperiamus, quod saepius Idololatra suerit: in aequilibrio tamensuisse dicitur, quia Psyche ejus pro dimidia parte bona, & pro dimidia mala esset : unde idololatria illa provenerit a praedominante in ipso malo. Quo ipso responderi potest ad objectionem illam ; quomodo Achab dici potuerit in aequilibrio fuisse, cum potius fuerit persecte impius. AEquilibrium nempe illud intelligendum saltem de natura

psyches ejκs.f. 21. Hoc ipsum tamen etiam David Rex super quo pax l metuebat, dum inquit Psal. s. v. s. Multi dicunt di cha mea : Non est salus ei. Davidi scilicet; cum potius dicere dc buissent': Non est salus ipsi Psychae. Casus autem talis erat, quod dicerent: Psychen ejus revolutam esse, nec tamen mereri accipere Spiritum t hinc fieri posse, ut homo quidam alius, qui Spiritum ejus acciperet, prius evaderet dignus, ut nempe & Psychen ejus ad se attraheret: quia David peccasset. Hinc futurum non esse, ut corpus Davidis resurgeret in Resurrectione mortuorum ; eo quod Psyche ejus abitura sit in illud corpus, quod accepisset Spiritum. Hinc textus dicit : Nulla est salus masculino genere, ut corpus intelligatur: &non dicitur sceminino genere de Psyche, sicut prius dixerat : Multi dicunt 'stcba mea. Mens enim eorum fuit, alium ruendam accepturum Davidis Psychen et unde nulla esset salus i. e. corpori Davuls. Unde omnino metu non plane carere potuit. Verum enim verδ Psyche Davidis magna erat admodum: descenderat enim in cortices ex parte illorum Fceminina, quod

notandum.

452쪽

4 6 De Revolutionibus Animarum.

g. 13. De R. sche scheth coeco ; de quo dicitur, quod gavisus sit, cum in Lege studeret, dicens : Gaudeas Psyche mea, tibi studui, tibi legi. Quaeritur, quid hoe sibi velit λ & quare potius sibi hoc secerit, quam alii Z Sciendum autem , si homo quidam non persecerit seipsum in Revolutione prima; quod illum omnino redire oporteat secunda revolutione, ut restituatur. Duo ergo eAbinc oriuntur corpora, ita ut nesciatur, utrum ex his rectificetur, & utrum ex his futurum sit dignum praemio istius studii in lege. q. 1 . Si quis ergo in Revolutione prima eousque in lege studuerit, ut parum saltem ipsi restitet restituendum e tum sane i quicquid exercetur & studetur in revolutione secunda, id omne fit in stapplementum Psyches tantum, quae exhinc in resurrectione mortuorum prodibit in c*rpore suo primo fundamentali r cum hoc secundum tantum commodatum sit ipsi. Praemium autem P*chae saltem &be

tur, non Vero corpori.

g. rs. R. Sche scheth autem in priore iam rcvolutione vir quidam magnus extiterat, & revolutus tanriam erat ob causam exiguam ; unde moerore assicieba tur multo , respectu corporis sui, quod frustra defatigaretur , cum istud non esset corpus suum fundamentale , quippe in quo tantum adcsset ut hospes. Hinc dicebat ad Psychen suam et Tu gaudeas, tibi enim legi , tibi studui. Id est, in tuum saltem commodum , di non in emolumentum corporis hujus: quia nunc redibo in corpus primum. 5. 26. Notum enim est, quod ipse esset revolutio Do ctoris Baba Ben Buta, qui dicebatur Pius: unde de ipso dicunt Magistri nostri bonae memoriae. quod singulis die bii, obtulerit sacriscium reatus dubios, quodque Herodes ipsi est oderit oculos : unde postmodum etiam in revolutione secunda R. Schescheth carus erat,' quo etiam per tinet, quod nomen per Athbascli essiciat

P DE illo, quod dicunt Magistri nostri bonae memoriae, quod Sapiens quidam interrogaverit alium ; Cui praecepto Pater ejus potissimum incubuisset ρ Cui hi responderit: praecepto peniculamenti. Alius autem casu siniti de Ph)lacterii, &e responsum dederit: notanda sunt sequentia: quod nempe animam novam observare oporteat omnia 6i s. praecepta. scd qui revolutus est, & inter veteres pertinet opus tantum habet praecepto illo , 'uod ipsi adhuc desuerat. Unde intellisti tur, quomodo Sapicntes primaevi sibi proposuerint certas quas- 'dam virtutes ; unus nimirum hanc, alius i .

453쪽

De Revolutionibus Animarum.

s. I.

DE revolutione mulierum notanda sunt sequentia. 'Saepe vir mutatur in sceminam propter peccatum aliquod, qGle v. gr. est admissio masculi vel smilia. Talis autem mulier , in qua est anima masculina,multis opus habet meritis, ut impraegnari queat. Mysterium quoque impraegnationis ejus aliunde non procedit, nisi eandem ingravidet anima quaedam Fceminina, qua producere possit aquas FCemininas e atque tunc idonea fit ad conceptionem. iCum a uicin haec mulier parit, anima illa eandem impraegnans . quippe quae non nisi ut embryo in ipsam accesserat, post partum in cofatu in ipia non manet, sed subintrat in infantem, atque hinc nascitur filia. Unde nulla mulier, cujus radix est ab anima viri, parere potest filium, sed filiam tantum : & illa filia eadem ipsa mulier est, quae antea ingravida verat matrem illam.

talem ingravidans non intrat in ipsum partum : sed anima alia Masculina: quo casu tamen admirandis opus est bonorum operum studiis.

.deat mulier illa prima, quae ipsam impraegnet altera vice. Unde si partusprimus filia fuit. necesse est, ut illa moriatur, quo redire queat impraegnando in Matrem. Si vero primum pepererit masculum,non opus est, ut hic moriatur, sed illa saltem mulieriquae primitus eamim praegnaverat, atque deinde secesserat, iam iterum redire etenetur. Id quod ita seri potest novem vicibus. Sed magna ad id opus est justitia ac pietate.

prior illa. Sed&ad hoc magnis opus est meritis.

nimae magnam inter se habeant assinitatem, unde dissicile admodum est, reperire e bryonatum cum omnibus huc requisitis conditionibus saltem sui causa: praeterquam quod hic requiratur singularis cognatio velsimilitudo, & similia: quam singulis vicibus

recurrere oportet.

revolvi in jumentis atque feris: unde tales liberi erotervi sunt atque imperfectis: nisi sorte jam consarmati sint, quos advocet Dominus.

Cap. XXVII.

D Abh Hammenlina Senex revolutio erat Mosis Magistri nostri, super quo paxia, Hinc R.Schimeon Ben Jochai dicebat: Si stulti illi Babylonii scirent, excellentiam RabhHammcnunae senis, &c. a. Sic quoque intellcri a Magistro meo, quod R. Schimeon Iochaides similis

454쪽

4 8 De Revolutionibus Animarum.

fuerit Moysi: non quidem juxta splendorem illum supernum, quem Moses habuerat prima vice : sed juxta nais ram animae, quam habebat tempore tabularum secundarum. Unde in Tractatu Idra dicitur : Testissum ego, quod tempore secundo, cum Moses ascenderet in montem, diminutus suerit mille partibus: quae dc notantur per si parvum, quod extatiuitio Levitici.

Cap. XXVIII.

i. Moschel, &-Hillel duo sunt nomina e nomine septuaginta duarum literarum i m. Und: n,η : quae vicina sunt sibi invicem. Ambo autem humiles admodum erant &modesti: quibus eadem fuit vitae longitudo, eo quod una saltenrisset Revolutio, sed a radice fundamenti. Unde secundum dicta Magistri nostrib. m. cum Moses in coe um ascendisset, accepturus legem, Deumque offendisset, coronas nectentem literis: ipse vero conticuisset: a Deo autem interrogatus, an moris non esici salutare aliquem,&ipse respondisset: Moris non esse, ut servus saltitet Dominum. Dominus autem porro replicasset: Saltem - 1 ruri debui stes me juvare. Literae initiales horum verborum esciunt nomen , i. Videtur autem mihi eos provenire a radice fundamenti. r. Et sic etiam R. Eliezer, qui prodierat e lumbis ejus, sicut dicunt Magistri nostri bonae memoriae. Item Magistcr noster Sanctus id est, R. Jcliud ili,) nec non R. Schimeon BenJochai b.m. Eodemque modo Magister meus b. m. qui omnes sunt mysterium fundamentorum Patris vel Microprosopi, vel Jacobi, prout alibi jam expositum est. 3. Et primo quidem R. Schimeon BenJochai inferiorem satis habebat iscum postmodum autem ascenderat usque in gradum Mosis, sed splendoris tantum temporis secundi,non autem primi :quia tunc excellentia Mosis magna erat postNodum ; quae tamen ab ipso tollebatur propter Jisraelitas, juxta illud Deut. s. v. 2ὸ. vr Et excanduit Dominitimihi propter vos. Quae vox embryonatum etiam denotat, quod nempe diminutus fuerit usque in statum embryonatus minorennitatis. . Sic etiam R.Jochanan filius Zachad .& R. Ahiba duo erant brachia, dextrum& sinistrum Mosis, translati impraegnatione in Kainum. Unde ambo vivebant Iro. annis, juxta illud Gen. 6. v.3. απι 5 Eo quod etiam caro est, er erunt dies eius centum Osirintlanm. Ubi vox illa 'inru' eundem habet numerum, ac nomen 'Hinc ctiam volebat Moses, ut Lex daretur per R. Ahibam. Et sic Mosts occiderat Og Regem Balchan: in quo fuerat scintilla R. Schimeon Ben Nathancci: quoniam literae initialcs istius nominis referunt no mcn Basan. Hinc Moses timebat Ogum: quia scintilla haec sancta in ipso crat; quae deinde dabatur in manus R. Jochanan filii Zachaei, ut fieret disci pisus ejus. Mihique videtur, quoniam Moses timeret peccatum, quod propterea Dominus illi dixerit: Ne timeas eum.

455쪽

De Revolutionibus Animaram.

DE desponsationis annulo, quem sponsus dat sponsae suae, scuria chim; quod per dea sponsationem circa mulierem illam oriatur lux quaedam ambiens de natura Spiritus Sponsi. Deinde autem matrimonio inito primo concubitu sponse inseritur Spiritus quidam internus, de mysterio nominis 32, sicut notum est. Et hoc est lumen illud internum, quod pertinet ad mysterium Spiritus illius, quem ipsi dederat tempore de-snon sationis: qui propterea fit lux ambiens pro spiritu hoc interno. Nisi enim dedisset eidem annulum desponsatorium; etiam dare non possit eidem spiritum hunc intcrnum. a. Hinc etiam intelligi potest, quod ab illa bora, qua Ben As at sibi desponsaverat filiam R. Ahibat, statim in ipsam inseruerit Spiritum illum internum, qui semper in ipsa manserit. Quam ob causam inter Ben Asiat, & inter R. Ahibam semper mansit assinitas.

. I.

CVm homo congreditur cum uxore sua, seri potest, ut ambo habeant meditationes super praecepto: vel contra . Vel ut altera pars meditetur meditationes bo nasi altera malas. Jam igitur de virtute Patris filio datur mysterium lucis ambientis:& de virtute matris lux cidem datur interna. Σ. Si igitur mulier bona meditetur, eodemque modo & vir; filius ille iustus evadit persectus, quoad lucem internam , & quoad lucem ambientem. Si vero contra rium fiat: contrarium evenit. r. Si vero pater bene meditetur ; & mater male :lux eius ambiens erit bona ; interiana autem mala. Ubi tamen temporis tractu lux ambiens internam vincit, ita ut & ipsa fiat bona. Si vero contrarium accidat malum ambiens vincit internum bonum; ita ut impius fiat patris instar: quoniam ambiens semper in se continet internum, idemque

convertit quocumquz VO Hvrix' . . - . . . α

4. Si itaque videris hominem qui celer est, aquilae initar, curritque admodum capreae t e. agilis est atque promptus in omnibus Operibus suIs, inque labore suo ex oeditus magnam hanc virtutem eidem inseruit vis patris siti.Si vero ignavus sit atq; lentatus prcevaluit in codem vis matris interna. Omnia enim a parentum moditationibus dependent, quaecunque in filio reperiuntur. Si enim pater illo tempore bonis medita tionibus occupatus fuit, filius promptus erit in opere suo, opere nimirum coelesti; evadetque homo excellens. Si vero meditatus fuerit veritates mundanas: filius erit de

ditus similibus vanitatibus, promptusque in iis. . e. Et huc pertinet mysticum illud exemplum Asahelis, qui celer erat pedibus suis in extremum usque gradum: vade sicut dicunt Magistri nostri b. m. per summit Ill a tes

456쪽

De Revolutionibus Animatum.

tes aristarum decurrcre potuir, iisdem non confractis.Eo quod maxima pars vel omnis in ipsum derivata fuerant, quaecumq; meditatus fuerat pater ejus ita ut nihil participaverit de irtute matris.. Unde magna admodum in ipso fuit lux ambiens ad extremita tem usque. Omnis enim vis celeritatis descendit a luce ambiente, quae hominem dirigi e&commovet ad celeritatem - .... 6. Hinc pueri inveniuntur qui a Iocis suis vix abscedunt: & ex adverso alii qui: quiescere non possunt vel unico momento: quae omnia ab iis fiunt quae diximus..

. s . A Libi jam explicuimus, quod quinque dentur naturae; Macroprosopus scilicet Pa

terq; & Mater,& Micro prosopus atque uxor eju - Quibus correspondent quinq;. animae species, quae sunt Psyche, shiritus, mens, vitalitas & singularitas: ubi Psyche refertur ad regnum; spii itus ad pulchritudinem; Mens ad informationem ; vitalitas ad G pientiam; quia ibidem vita est, urnotum, & singularitas ad coronam, quae magis est sin- ris atque unica quam OmnςS numerationes, quoniam nulla eidem tribuitur uxoris

Porta Angelorumia

g. r.

DE Elsa dictoque illo Magistrorum nostrorum b. m. quod Michael uno,& Elias

quatuor actibus seu motibus totum pervolet mundum ), notanda sunt sequentia o Antequam peccaret Adam protoplastes, in ipso erant Psrche, Spiritus & mens,de mundo Factivo, Formativo & Creativo: Nec non Psyche Spiritus & mens de Regno Microprosopo, de Matre intelligendi Mundi Emanationis: & ipse continebat omnes animas, paucis exceptis, quae m ipso non continebantur; quaeque sunt Mysterium anima rum novarum. Cum aurem peccarer; jam notum est quid de eo dicant Magistri nostrib. m. idem nempe eidem accidisse, uod Iephtae, a quo decidebanimembra sua omni loco : Unde dicitur Dd.ri. v.7. Et sepultus ect in civitatibus Glisad, & non in civitate una Sensus autem hic est, qudd omnes illae species animarum, quas anichac in se continebar, antequam peccarer, as ipso sublatae fuerint atque dclapsae sint; deciderintque in profundum corticum, una huc & altera illucor. Atque tunc quidem etiam ab ipso toti ebantur psyche, Spi itus & Mens Mundi Emanativi, quibus erat nomen splendoris superni in Adamo. Et Chanoch debitam quidem sibi portionem assumebat de Psyche, spiritu& mente mundi factivi, formativiti creativi: sed praeterea etiam speciem mentis emanativae Adami protoplastae 3. Sed species Psyches emanativae manebat in Adamo protoplaste super ipso obvolitans , nec ab illo tollebatur. Cum autem generaret Κainum di Hebetem , is istam

457쪽

De RevoIutionibus Animarum.

psycsen in se suscipiebant cum omnibus reliquis portionibus ad se pertinent i5us de

speciebus creationis, formationis & factionis. 4. In ista autem psyclie datur lux ambiens & interna :Nadab Igitur&Abihu, de sisendentes ξ radice Caini accipiebant mysterium lucis ambientis psyches hujus emanativae o Elias autem bonae memoriae, qui erat Pinchas, deinde accipiebat lucem illam ii rernam, ut discum est alibi s. De Pinchaso autem dicitur : Et Eliasarflim Aaron uxorem ducebat destiabi tiel, si . , sunt capita, &c. ubi sensus trie cst: quod Pinchas descenderit a duabus scintillis: nempe a radice Iosephi, qui vicit Hebr: zzzz pravam suam concupiscentiam: & a radiceJethronis, qui saginaverat Hebri αἰῖῖ vitulos pro idololatria. Quod mirum tibi non videatur: quoniam Ioseph denotat mysterium fundamenti, ubi omnes

animae, tam benignitatum quam severitatum commiliantur atque concurrunt: unde saepe mixtura quaedam datur animarum, ita ut & hic anima quaedam aliena admisceri potuerit radiciIosephi : Praesertim quod portio Iethronis, etiam esset de psyche emanativa. Unde Pinchas ex utroque hoc genere constabar. 6. Deinde autem cum morerentur Nadab & Abisu propter peccatum illud; tunc ambo immiscebantur Pinchata, ratione illius portionis, quam habebat Uetbrone qui erat Nain ., T. Sciendum autenr, quod anima ad nativitatem veniens quamvis commixta sit

e plurimis scintillis, cprout ista Pinchas descendens e filiabus Putiel, id est,e duabus guttis, quia vox a B in clivdit sensum guttarum P IO opus non habeat alio quodam , qui easdam uniar. Sed si animae quaedam veniant post nativitatem ; sicut animae Nadab & Abihu , quae deinde veniebant in Pinchasum ; illae opus habent anima quadam alia e supernis descendente,liae ipsas simul uniat: & hanc animam non oportet esse revolutam, sed adventu primo in mundum venien rem. 8. Haec ergo anima hoc loco vocabatur Elias Tsisbites ex Habitatoribus Gileaderatque de radice Gad, Haec ergo de novo accedebat, ut uniret animas Nadab MAbihu cum Pinchaso 9 Porro autem ad uniendum ellam novam hanc animam cum illis veteribus, a cedit anima adhuc alia nova; quae tunc erat de radice Benjamin: sicut dicebat Elias b. moad sapientes de posteris Racnelis ego descendo Unde hoc loco quatuor existunt animae r Primo Pinchas ipse ; Secundo Nadab & Abihil : Tertio Elias Thisbites; & quarto Elias de tribu Benjamin. Sicut in libro Chronicorum istius fit mentio, cum dicitur: I. Paral. 8 27.Et Elia & Sichri filii Ierocham. 1o. Hoc ergo est Mysterium illud, quod Magistri nostri dixerunt: Elias quatuor&Muhael duo,&c.&quamvis quatuor illae animae adhuc plures alias in se contineant; Sicut Pinchasus in se habebat duas guttas; & Nadab quoque atque Abihu duo erant: attamen compositas illas pro una tantum habent. Pinchas enim quamvis constaret e duabus guttis, unum tamen saltem erat individuum : Et Nadab & Abihu duae erant medie rates corporiSω

458쪽

, ' De Revolutionibus Animarum. ii. De casu autemJephtae Gileat icta iam notum est, quod dixerint Magistri nostri

bonae memoriae utrumque tunc peccasse, Pinchasum nempe &Jcphiam. Jiphtachenim dicebat: Veniat ad me Pinchas; quoniam ego sum Rex atque judex, & liberum me pronunciet a voto meo. Elias autem qui erat Pinchas dicebat : Cui cor dolet accedat ad medicum. Atque sic ambo peccarunt, ut viam suam iverit silia liphrach. Jiphtach autem gravius punitus est, quia gravius etiam peccaVerat, quoniam cundem tangebat negotium: quare ab co delapsa sunt membra ejus, ut dictum supra. A Pinchaso autem ablatus est Spiritus Sanctus, sicut dixerunt Magistri nestri bonae memoriae ad focum illum: I Chron. c. v. 2O. Antea cum ipso erat Dominus. Unde apparet, quod postmodum Dominus cum ipso non fuerit. Atque timc ab ipso tollebantur Nadab & Abihil : Et saltem in ipso manebat gutta Josephi; gutta nimirumJcthronis ab ipso sublata. Quod propterea nebat, quia fundamentum peccati hos potissimum tangebat. Nam Nadab& Abihu in eo prae dominabantur: Et sic etiam duo illi Eliae Gadites N Benjaminites in eo dominabantur pariter.Gutta aute Osephi remotior erat a peccato quam guttaJethronis, quae crat gutta Caini , qui in Iethrone saginaverat vitulos idololatricos, magnu que erat Pont sex, unde ab ipsius parte peccatum potissimum denominatur. D. Cum igitur haec gutta Jcthronis e Pinchaso tolleretur, tunc generabatur Chiel de domo Eli , i. Reg. I 6. v. 34. S ille in hoc revolvebatur. Nam litera &si I mutetur in I eaedem sunt. Porro etiam literar sunt literae

quare dicitur. chiel domus Eb; Quasi sensus sit, illum Hienni fuisse domum sive habi ii eulum Eliae: Quia Elias primo habitaverat in corpore Pinchasii, qui erat gutta Je thronis & postea factus eii Chiel. Individuum ergo illud radicaliter crat de natura pili chasi ; & in eo non praedominabatur Elias; sed illud tantum vocatur diverso-ium Eliae. i. Dicunt autem Magistri nostri bonae memoriae, Hielem fuisse virum insitanem sed peccatum prius cum votoJcphiae commistim, eidem causabatur peccatum, liud. Nam in peccato de filia Iephtae causa erat votum aliquod : atque sic etiam in pee- caio Hielis votum aliquod & anathema occurrebat, quod nimirum Josea juraverat de non rcaediscanda Jericho. 14. Dicit autem Scriptura, Jud. I. v. I 6. Et filii Cain astenderunt de civitate parumarum, quae es Jericho. Unde patet, quod urbs haec quasi appropriata fuci it radici Caini; quare eandem reaedificabat Chici, qui erat de radice Xaini. 13. Deinde autem dicitur Elias Thisbites: quo denotatur anima illa de tribu Gad. Quia Nadab & Abibu nondum erant rcstituri: Et Pinchasus ipse etiam peccave rat. Elias autem dc tribu Benjamin tantum accesserat ad uniendum illum cum anima bus novis. Unde patet istum hoc loco jam sui se fundamentalem; nec amplius voca tum Pinchasii nomine, sed nomine illius animae quae erat de triuii Gad; quaeque in Lega.

459쪽

De Revolutionibus Animarum. ψj ;tione Domini pergebat donec restituerentur Nadab & Abihu, cum prociderent in fa-escs su as, & dicerem: Dom/nm en Dem. Tunc enim remittebatur peccatum Nadabi &Abihil , quod intuiti essent gloriam cohabitantem e quodque extirpassent plantas vitiassent gloriam divinam. Quare bis dicunt: Tetragrammaton essit Deus , ut restituerentur ambo, Nadab scilicct&Abihil. Atque tunc ablati sunt ab eo Nadab & Abihil, seque separarunt, cum Pinchas id cst, Elias fugeret in speluncam. Cum autem emundo discodcrct S in coelum abiret, uterque dabatur Elischae, prout ille dicit : Sit,

oui se Heb. Q ) duplicitas illa o ritus tui super me. Ubi literae initiales voculae K: des nant, Nadab&Ab ilis. Literae autem initiales harum vocum 'a Na esticiunt Uza: quia isti erant portio psyches emanativae Adami protoplastae. 6. Elias ergo Thisbites, qui erat de tribu Gad, ascendit in coelum, ibique re ictus est, nec amplius descendit: residua igitur fuit portio Eliae Benjaminitae : qui revolutus est in illum, de quo sc ribitur i. Paralipp. 8. v. 27. yerare n. Et deinde unitus est cum illo Elia Thisbite superno. Et hic in Elias ille de tribu Beniamin, qui ascendit di descendit, & loquitur cum sapientibus, & edit miracula. Unde intelligi potest illud, quod ipse dixit: sede posteris Rachelis descendere: quoniam illi nesciebant, quaenam pars de supradictis ipse esset. i Hic igitur unitus fuerat cum illa gutta Jethronis , quae data suerat Hieli, ibi oue mortua, quam deinde ad se assumsit Elias. Altera autem gutta Josephi, de qua dictum supra ab Elia data est Jonae filio Amithai: qui aliquando futurus est Messias filius Ioseph, de tribu Ephraiin. Unde etiam dicit in Gemara Elias : Iste puer, quem ego resuscitavi, est Messias filius Joseph. Unde etiam in Sobar dicitur: Jonam de partibus Eliae descendere. Idiplain autem, quod porro remansit Eliae vero , fuit Elias ille de tribu Benjamin.

f. I.

quaestione illa: quoniam tam Angeli, quam Animae humanae omnes factae sint D de copula quadam superna ; quare nihilominus Angeli remanserunt spirituales &incorporei: homines autem fieri oporteat corporcos, &quae istorum sit causa λ notanda sunt sequentia. Duae sunt species,ut supra jam dictum est, copulae superna : una Sol ritualis & incorporea; & alia corpore facta. Copula autem Spiritualis cst osculi; quae sicut alibi diximus, copula saltem est halitus Spiritualis prodeuntis ab ore e tribus numerationibus supremis.

Σ. Copula autem inferior, quae congressus vice est , magis est corporea, in qua Vera gutta I pecialis prodit.

460쪽

414 De Revestitionibus Animarum.

3. Jam quoque manifestavi radicem totius hujus scientia r quod nempe omnia dependeant a mysterio septem illorumRegum:quorum pars omnium excellentissima si lecta est pro mundo Emanativo et vilior autem paululum, selecta est pro Creativo ,&quod adhuc diminutius, selectum fuit pro formativo : & quod adhuc inferius, cessit mundo Factivo: omnium autem vilissimum vocatur scoria auri purgati, quod nullam penitus habeat utilitatem e & haec vocatur corticum nomine: quoniam nihil amplius iude secerni potuit ; sed omnia sunt judicia omnium rigorosissima, ita ut ipsa huc pertineant putamina.

q. Necesse tamen est, ut scintillae adhuc quaedam minimae in illis delitescant. quae sunt my sterium undecim aromatum sussitus Quae tandem in futuro tempore adhue secernentur, ubi tandem dicetur: Absorpta ea mors in aeternum. s. Quod autem jam diximus dequatuor mundis; id penitus quoque occurrit in singulis. Exordiemur autem a mundo Emanativo: in quo,quod omnium fuit excellentissimum, selectum est pro sene illo decrepito: quod subsequens pro Macroprosopo Stadi quod ultiminum pro Microprosopo& uxore ejus. Idemque omnino factum est in mundis quoque caeteris, Creativo , Formativo, & Factivo. Idem quoque omnino factum est in decem Numerationibus cujuslibet Personae in specie; quibus tamen diutius non immorabimur. Sciendum quoque illo tempore, cum secerneretur Senex decrepitus, de mundo Creativo, nihil adhuc selectum fuisse vel secretum penitus : prout nec de ipso mundo Emanativo. Summa huc redit, quod omnes quatuor mundi sint selectiones istae e septem Regibus : & haec est radix totius hujus Scientiae. . Non licet autem nobis sermonem instituere de illa copula, quae fuit ante patrem& matrem: quoniam de Macroprosopo dicitur Jesai .sI. v. 2. Uuia unum vocavi eum; non addito socio quodam secundo. Mulier ergo prima, quae occurrit in tota universitate, est mater. unde in Patre & Matre incipimus mentionem .facere, copula . 3. Postquam autem plene secreti aerant Pater & Mater, necesse fuit, ut copularentur; ad producendam naturam Micropro sopi,5 Uxoris ejus. Jam dictum est aviai tem, impossibile esse, ut vel minima seligatur aut secernatur scintilla , nisi per copulam: quoniam scintillae hae ascendunt ab imo sursum; e loco scilicet, in quem delapsae erant:

ibique intrant in uterum sceminae alicujus, ibique morantur toto tempore conceptus; adeoque mitigantur atque conformantur in conceptum personae cujusdam. 9. In utero autem. matris supernae secernuntur tantum Micropro pus &uxor ejus; nihilque praeterea. In utero autem uxoris Microprosopi secernitur caput mundi Creativi usque ad Macroprosopum.1o. Et quia diximus non posse seri mentionem copulae, nisi a Patre & Matre.& porro deorsum; hinc tres supernas mundi Creativi simul conjungimus, quod nempe secretae sint simul. Qui prudens autem succit, rem ipsam por se intelliget.

II. Porra

SEARCH

MENU NAVIGATION