Kabbala Denudata seu Doctrina Hebraeorum Tanscendentalis et Metaphysica atque Theologica Opus Antiquissimae Philosophiae Barbaricae variis speciminibus refertissimum. In Quo Ante ipsam Translationem Libri difficillimi atque in Literatura Hebraica Sum

발행: 1684년

분량: 555페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

De Revolutionibus Animarum. sit s

habet de Fabescatione. Sique porro restituit etiam dationem Intellectus mundi Factivi ; tunc dicitur, Psychen , Spiritum atque Mentem Fabricationis assecutus este. Et qui totum mundum Factivum consummavit, is dicitur accepisse Psychen, Spiritum, Mentem, Vitalitatem & Singularitatem, omnes e mundo Factivo. Atque haec omnia vocantur Pθche tantum , & sic meretur accipere Spiritum e mundo For

mativo.

g. a. Nee minus porro & ibi omnes hae species occurrunt, donec ille, qui assecutus est Matrem intelligendi mundi Formativi, donatus esse dicatur Mente Formativa. Et sic ulterius usque ad gradus summos. g. s. Differentia tamen est inter mundum Factionis, & inter mundos caeteros: unde intelligi potest, quare is, cujus radix est in Regno Factivo, ascendere tamen teneatur usque in coronam Factivam λ Et quoniam omnesJisraelitae tamdiu relavi tenentur, donec restituantur quoad Psychen, Spiritum, Mentem, Uitalitatem Asingularitatem ; unde necessiim est, ut eleventur in coronam mundi tam Factivi, quam Formativi, Creativi,& Emanativir quare dicatur, aliquem pertinere ad Regnum, & aliquem ad Fundamentum, atque sic porro cum apprehensa semel radice Caetera omnia

frustranea videantur.

g. . Responsum autem hic dari potest duplex. Primo enim inter mundum Factivum atque caeteros haec est differentia r ut siquis radicem habeat in Regno Factivo e illius Psyche semper maneat in Regno Factivo : modo quod Psyche ejus clarificanda sit de gradu in gradum, donec alcendat usque ad coronam Factivam. Quamvis autem in istum usque gradum elevetur: in eadem tamen corona Factiva , nihil

minus remanet sub specie Regni Factivi. Et sic quoque in caeteris partibus mundi Factivi. g. s. Sed in Formativo, Creativo & Emanativo, eodem modo se res non habet. Nam si quis absolverit regnum Formativum, ibique fuerit radix Spiritus ejus; ille si ulterius perficiatur usque ad Fundamentum Formativum, ibidem accipit Spiritum quendam de fundamento Formativo ipso e & Spiritus alter prior inferius remanet in Regno Formativo , atque sic si ascendat in gloriam Formativam . Spiritum suum fundamenti relinquit in fundamento Formativo , & Spiritum accipitalium e gloria Formativa. Atque sic porro semper usque ad sinem mundi Formativi et ita ut consummata Psrche nus per totam fabricam ; assequi possit Spiritum , juxta singulos gradus Formativos. Idemque accidit in creatione

circa mentem.

q. 6. Ratio autem differentiae istius haec est, quod mundus Factivus admodum propinquus si corticibus ; unde postquam aliquis perfecit locum proprium, nihilominus tamen ad sublimiores gradus elevandus est, quoad ejus fieri potest prae corticum metu. In Formatione autem metus iste cessat; unde consummata radice Spiritus sui, ascensurus ad gradus ulteriores . opus non habet ut simul elevet Spiritum

primum.

432쪽

1s De Revolutionibus Animarum.

q. 7. Et hoc innuitur 2. Sam. Iq. v. I4. his verbis : Non testet De in Ps ehen, sita tales cogitat cogitationes, ne ulla sat expulsio in exilium, scit. cortimm. Quod si enim, assumta Psyche alia, priorem relinqueret infra, prout idem fit in Spiritu Forma livo : ad eandem sese applicarent cortices. Unde intelligi potest, qua ratione omnis homo talis fieri queat, sicut Moses Magister noster super quo pax.modo velit ipse. q. 8. Hinc etiam intelligi potest illud, quod in Gemara dicitur: Animas nempe justorum venire, & embryones fieri in anima hominis, ut eundem adjuvent in mundo hoc, cum tamen ipsae sint in fasciculo viventium , apud Creatorem Benedictum. Nimirum hoc ipso intelligi Spiritus illos, qui ab iis remanent in singulis gradibus mundi Formativi: qui descendant, & hanc impraegrationem faciant. g. 9. Deinde alia quoque hic occurrit ratio dubii supra propositi. Quod nem- peto nundus Factivus numeratio tantum sit unica; ita ut in illo ascensus heri queatu und Coronam ejus. In Formatione autem sex sunt membra, quae revera sex sunt numerationes. Unde si alicujus radix sit e Regno Formativo, ille non potest includi in ejusdem mundi Fundamento: eo quod conceptus sint plane diversi. Quare Spiritus de fundamento Formationis plane novus est. Atque se per omnia membra sve extremitates mundi Formativi.

CAP. VI.

g. Ia

SCito eum, qui duxit veram consortem suam , generare posse liberos partim eradice propria; partim quoque eradice aliena. Si quis vero non duxerit veram consortem suam, is priori similis tantum est in casi ultimo. f. a. Pater animam confert filio suo,&ista portio vestis evadit animae filii. Aiaque hanc ob causam filius tenetur honorare patrem. Et haec anima in illo permanet usque ad dies Messiae. g. 3. Sed in resurrectione mortuorum vel in mundo venturo, quilibet redibit ad

radicem suam veram.

f. q. Haec omnia autem eo casu intelligenda sunt,si inter filium & patrem distantia sit minor quam quingentorum graduum. Si vero inter utrumque distantia soo graduum si vel major; cuilibet radix est propria. g. s. Magister autem praeclarus, si communicet Spiritum suum discipulo suo, tunc ambae illorum psychae sibi inviccm adhaerent. Juxta illud I. Samuel. 18. vers. r. Et adhasii Pyche Davidis Ionathani. Atque tum in perpetuum in una manent so

cietate.

h. s. Si vero filius quidam patris sui sat Magister, etiam s plus quam so o gradibus distent, ambo tamen sibi invicem adhaerent ob utramque illam rationem.

433쪽

De Revolutionibus Animarum. . 427

CAP. VII.

g. I.

DEimpraegnatione bominum notanda sunt & sequentia. Primo Psyche datur homini tempore nativitatis ejus : eidem vero, si bonorum operum fuerit studiosus, conceditur Spiritus post annos r3. & dein unum. Et si ulterius justificata reperta fuerint opera ejus ; porro in ipsum subintrat mens anno vigesimo. Si vero probὰ se non gerat, psyche & Spiritus ejus permanent sine mente. Imo quandoque non meretur nisi solam accipere psychen ; remanetque sine Spiritu & mente. Spiritus autem atque Mens relinquuntur in loco quodam occulto , quem novit Sanctus ille, qui benedictus st: quoniam ibidem sua parata singulis sunt loca. Prius autem revolvenda est Psyche tam diu, donec purificata fuerit in quantum opus habet. Quo facto nondum tamen assequi potest Spiritum , donec adhuc semel sit revoluta post ultimatam restitutionem suam. Atqui sic meretur Spiritum suum primaevum accipere. Deinceps revolvenda est una cum Spiritu suo, donec& hic plenariὸ restituatur. Quo facto alia iterum vice revolvendi sunt post consummationem suam: Atqui tunc adipiscuntur mentem. Porro multoties revolutionem ulteriorem subire coguntur , donec perficiantur omnes tres gradus. Atque dein nulla amplius revolutione opus habent. q. 2. Postquam autem restituta est Psyche, ita ut revolvatur cum Spiritu, ut

nempe & hic suam accipiat persectionem : tunc si Psyche illa aliquod admiserit peccatum vel corruptelam et haec non dicitur corruptela psyches, ita ut Psyche ipsa propterea revolutione opus habere dieatur ulteriore : Sed vitium illud tribuitur Spiritui soli, donec plenὸ restitutus fuerit. s. s. Et sic quoque si restituti iam gradus psyches & Spiritus, &cum mente rem voluti, pro istius purificatione peccent; idem vitium nonnisi menti tribuitur soli, ut dictum est de Spiritu. g. 4. Quandoque autem accidit, ut usque adeo puriscetur psyche mundi factivi, ut nulla amplius revolutione opus habeat, sed supra remaneat in loco suo in coelo. Atque tum Spiritus in revolutionem demissiis vestitur Psyche Proselyti i Sicut dicitur in historia de Sene sectione Mischpatim; donec restituatur. Postea vero idem in revolutionem redit, sed cum Psyche sua, ut nempe accipiant mentem ; donec restitu tur & mens. Aliquando etiam accidit, ut Spiritus solus veniat una cum mente,donec restituantur : atque deinde nulla amplius opus habent revolutione: sed omnes tres junguntur superius.

g. s. Et quia Psyche illa Proselyti, vicem psyches sustinuit in hoc mundo, ita ut per illam vel psyche vel Spiritus huc descenderint et hinc & eadem psyche proselytica elevari potest in gradus psyches supradiste , ita ut in illo mundo in vicinia habi

tent.

g. 6. Interdum quoque accidit, ut Psyche eo usque compleatur. &justiscetur, ut proxima sit gradui spiritus: interim tamen Spiritum suum nondum acquirere potest:

434쪽

it De Revolutionibus Animarum.

eo quod non semper omnes tres vel duo etiam gradus jungi queant in una revolutione, nisi singuli gradus per se magnam assecuti sint perfectionem. Primo enim perficienda est psyche: quo facto non tamen revolvi in illam potest Spiritus, nisi psyche singulari

adventu revoluta fuerit post consummationem suam, atque tunc meretur etiam Spiri

tum accipere.

s. . Quod si ita se habet: quid interim si cum illa psyche iam restituta, donec

digna fiat accipere Spiritum l Nempe scias, quod pro ratione purificationis atque restitutionis suae, Psyche haec in suo quoque statu auxilium quoddam accipiat, ita ut ipsa vivente in corpus ejus veniat Psyche quaedam alia justi cujusdam, qui jam absolvit revolutiones suas, nec ulterius redire opus babet : atque haec tum intrat in eam, atque hoc est

mysterium illius impraegnationis et ut oempe psyche illius justi obeat locum Spiritus in illa psyche. q. 8. Hinc aliquando seri potest, ut redeant psychae quaedam e pristinis, ne quidem Abrabamo Patre nostro super quo pax,excepto, vel Mose Magistro nostro super quo pax,&similibus secundum proportionem nempe restitutionis S purificationis modo dicta. g. s. Quandoque etiam per Mysterium impraegnationis in illam subintrat Spiritus quidem alicujus Justi : prout nempe major vel minor fuerit psyches istius puritas. Unde etiam fieri potest , ut & nostro tempore inche quaedam talis assequatur Spiritum e Spiritibus antecessorum,ne Patriarchis quidem exceptis, ut dictum supra. Quae omnia tamen dependent ab operibus ejus. Dantur enim praecepta quaedam, quorum observatione acquiritur pstcher nec non alia,quibus acquiritur Spiritus.

g. Io. Interdum etiam embryo in ipsa fit psyche quaedam alicujus iustii Et si dignior evadat, eandemingravidare quoque potest p*che quaedam alia justi cujusdam excellentioris priore; quae in ipse locum mentis obtineat; cum p*che justi prioris ipsi tanquam Spiritus adsit. q. ri. Interdum eousque purificatur, ut alium insuper Spiritum iusti cujuidam maioris accipiat,qui revera Spiritus locum occupat. Ita ut quis vel Abrahami Spiritum acquirere possit. Quare dixerunt Magistri nostri p. m. quod in singulis generationibuι aliqui sint Abrahamodiachaho &Jacobo similes. Sed Sapienti satis. g. ia. Omnia autem sequuntur gradus purificationis psyches illius equi eousque ascendere possunt, ut quis & mentem justorum primaevorum acquirerepossit, imo ad

ultimum usque graduum complementum.

g. 13. Duplici autem modo haec fiunt. Unus est per ingravidationem psyches illius justi. Et alter,si justus ille particeps si operis & praecepti a ph che illa observati: undecundem virum ita juvat, ut purificetur. Quo pertinet illud,quod dixerunt Magistri nostri p.m. excellentiam justorum tantam esse, ut & post mortem suam generare queant

liberos.

g. r . Porro etiam,postquam revoluti sunt gradus psyches& spiritus, & ambo restitutionem adepti sunt, idem iisdem accidit pro ratione justificationis ipsorum: ut in

435쪽

De Revolutionibus Animarum. ψ29

hn illos intret eosque impraegnet psyche justi cujusdam, vel etiam spiritus atque mens: Ita ut impsis locum obtineat mentis. Quo in casu etiam multa occurrunt specialia, ut dictum est supra de Psyche cum esset sola. f. is. Eadem ratione absoluta revolutione omnium trium graduum simul,eosdem ingravidare potest psyche vel spiritus vel mens quaedam justi ut opitulentur ei, ut dictum supra. g. Ig. Postquam autem persectionem assecuti sint omnes tres gradus ejus; tune nulla amplius opus habet revolutione et sed ascendere potest juxta notionem justi illius, qui eundem impraegnaverat : tunc enim in mundo illo simul consistunt in uno gradu. Et hoc ipsum est, quod dicitur in Sohar sci'. Breschith : Quod R. Schimeon filiusJ chai in somnio viderit , se in illo mundo vicinum sore R. Hammen unae seni super quo

g. 17. Id quoque sciendum, quod instus ille, qui ibidem impraegnationem instutuit. vicinus sit praemio,& remotus a jactura: unde si homo iste melior evadit per impraegnationem ista in , particeps &ipse fit illius praemii. Quare cum dixerunt Magistrinoliri bonae memoriae: Justum accipere portionem suam,& portionem socii sui: id profundo non caret mysterio.

g. 18. Quod si vero deterior evadat vir ille; iustus talis nullam hinc patitur jacturam : quoniam ipse in melius eum dirigit, & non in deterius : unde de malitia ejus non participat, sed potius discedit: similisque est hospiti cuidam, qui prolubitu alicubi vel manet, vel abit. Et hanc ob causam nullis quoque simul assicitur doloribus corporis illius. Si igitur opera ejus decenter ab ipso fiant, ibidem manet, ut ejus quoque partem

acquirat: nec abitante diem mortis ejus.

g. is. Porro differentia quoque est inter levi ratum & inter revolutionem. Quia in leviratu revolvi possunt stimul tres animae gradus, Psyche nimirum, Spiritus & Mens. Sed in revolutione simplici non revolvitur nisi Psyche perse ; deinde Spiritus simul ;&deinde Psy che Spiritus & Mens. Quandoque autem singuli gradus revolvuntur per se. q. ro. Mihi autem Chajim secundum tenuitatem meam videtur in Sohar Tractatu de Sene illo diserte dici: quod & in levitatu non accedant, nisi Psyche & Spiritus tantum: quod ulteriori disquisitione opus habet. g. ri. Esupradictis vero omnibus patet, quod impius non revolvatur, nisi triabus revolutionibus. Quod intelligitur de Psyche, quae revolvenda sit primo sola tribus vicibus. Et si toto hoc tempore nullatenus inceperit corrigi; tunc Psyche illa penitus exscinditur. Si vero corrigi inceperit; tunc redire potest, vel mille revolutionibus. g. 21. De Spiritu & Mente autem nulla fit mentio excisionis. Nam quia Psyche e mundo Factivo est, ubi cortices ; hinc in illa locum habet exciso. Spiritus autem&Mens, quae sunt e mundo Formativo atque Creativo, necessario ad restitutionem perveniunt : quia nullum ibi robur corticum, nec aliter differunt invicem, nisi quod interdum citius restituantur, interdum post revolutiones plurimas. g.23. In-

436쪽

De Revolutionibus Animarum. g. 13. Interdum quoque ipsa hominis Psyche eo usque elevari potest , ut si de mundo Emanativo ; dum enim Psyche dicitur de mundo Factivo ; Spiritus de FormatiVo ; Mens de Creativo &c. Idem est ac si diceretur, PII chen de Regno; Spiritum de pulchritudine,Mentem de Insormatione; Vitalitatem a Sapientia provenire. Quandoque autem Psyche, Spiritus & Mcns de mundo Factivo sunt : quandoque iidem gradus de mundo Formativo ; quandoque de Creativo sunt, quoniam in singulis partibus quatuor mundorum tres isti sunt gradus. Interdum etiam Psrche est de mundo Factivo : & Spiritus atque Mens de Formativo. Quandoque Psyche de Formativo: & Spiritus atque Mens de Creativo. Quandoque Psyche de Creativo; & Spiritus atque Mens de Emanativo &c. quae omnia secundum minutias suas nullo describi pos.sent calamo.

s. 1 . Singuli enim mundi constant e decade numerationum,& singulae decades suas iterum decades includunt,atque sic in infinitum. g. is. Quod autem diximus, tres animae gradus modo in Formatione, modo in Creatione, modo in Emanatione existere ; sic non est intelligendum, quali non omnis Psyche, si generis Factivi : notum enim, etiam gloriam conabitantem vestiri mundo Factivo i sed sensus hic est, partem Factivam eo usque clarificari, ut non amplius censeri queat de numero Factivorum, sed fulgeat luce Formationis: unde tota dicitur Psy

g. 16. Diximus etiam, hominem quandoque Observare praeceptum aliquod .cujus intuitu impraegnari mereatur a Psyche cujusdam justi majoris r ubi porro eo usque clarificari possit, ut PsIche ejus aestimetur in gradu justi illius consistere. Postmodum autem ita tenetur perncere Spiritum & Mentem suam, donec mereantur inseri Psychae illi: atque tunc demum aequalis est gradui justi illius; altiusque ascendere potest, quam suit radix animae ejus, unde excisa est ipsa.

CAP. VIII.

g. LDIesit mihi Annunciator, quae sit ratio, quareJustus revolvatur usque in mille gene rationes : cum impii tres tantum revolutiones sustineant: nempe sicut dictum estiri Gemara de Elistha altero et quod non judicaverint ipsum judices, eo quod excolue- iit studium Legis &c. Quicunque enim est discipulus Sapientum, & praesertim anteriorum : intrare non potest in Gebennam; adeoque revolvendus est, ut restituatur. Impius autem in Gebennam detruditur.

g. r. Nec

437쪽

ia . De Revolutionibus Animarum. itf. r. Nec obstat, quod melior videatur conditio impii, ut puniatur Cthcnna, quam si redeundum ipsi esset mille vicibus. Videt enim Sanctus ille qui benedictus lit, quod singulis revolutionibus impius plura commissurus sit peccata, quam bona opera: hinc in revolutionem ipsum non dimittit, sed peccata ejus expurgantur in Gehenna. g. 3. Justus autem non tantum peccata sua expurgat per revolutiones suas i sed multas quoque & quasi infinitas lucratur vestes ab actibus illis justis, quos mille suis revolutionibus perpetravit.

CAP. IX.

g. I.

DE revolutionibus singularum animarum iam notum est, quod & in Sohar traditur

sin. Pehu de fol. 238 : Gloriam cohabitantem eo usque exulare , donec pedes contingant pedes. Omnes autem animae justorum cum illa exulant : sicut dicitur sub initium libri Tihhunim. Temporibus igitur primaevis animae tunc viventes ad illa pertinebant membra, eosque gradus , quibus illo tempore gloria cohabitans ad cortices applicabatur. Atque sic factuin est semper, donec tandem devcniatur ad pedes: ubi animae jam viventes pertinent ad animarum genera sub inysterio pcdum comprehensa. Animae autem sublimiorum membrorum cum puriores lint, nunc in viam rectam dirigunt hominem, ut convertatur & poenitentiam agat. Unde patet, quod in singulis animabus, plurimae sint partes diversorum membrorum. f. 2. In resurrectione mortuorum autem quilibet recipiet animam suam, &partem suam secundum membrum atque tempus illud, ad quod pertinet, & in quo vi

xerat. .

f. 3. Hodie autem manifestatum mihi est mystcrium ingens : quod dum refero, initium faciam ab Adamo Protoplaste, ut rectius intelligatur. Scito igitur,cum peccaret Adam Protoplastes, vel Κa in & Hebel, omnes scintillas Mentis,Spiritusque & Psyches ejus, passas esse vitium. Psyche autem illa ad instar corporis habebat aq 8 membra; ita ut aliae scintillae essent in capite,& in oculis, atque sic porro usque aci pedes. Eademq; ratio & Spiritus fuit: nec non Mentis. g. 4. Omnia autem haec membra atque scintillae immixtae fuerunt corticibus. Et hoc ipsum est, quod in Tikkunim dicitur : quod exulante gloria cohabitante cum illa exilium passae sint animae justorum, abierintque & circumferantur de loco in locum&c. Et quia animae descenderunt in profundum corticum pro ratione scintillarum &membrorum, quo simgulae pertinerent et hinc dicitur, illas in exilio esse. Singulis auiatem generationibus prodeunt illae scintillae, & veniunt in mundum , secundum propor tionem generationis cad totum corpus relatae . Ita ut interdum prodeant scintillae capitis; interdum corporis; mi militer. f. s. Saepe autem homo etiam peccat in revolutibne sua, iterumque immergitur corticibus : ubi etiam scintilla: ab ipso derivatae in profundum corticum simul deicen

438쪽

ια De Revolationibus Animarum.

s. c. Cum itur revolvitur Psyche quaedam, fundamentum illlas revolatῖonlatantum consistit in illa portione &scintilla, quae huic corpori debetur : caeterae autem se intillae in illa sunt sub mysterio impraegnationis. Si igitur homo ille aliquod bonum opu, fecerit, Psychae & scintillae illae aliae de eodem etiam participant, quia adjuvant scintillam hanc, huic corpori debitam, quatenus cum illa sunt in impraegnatione. Et si ille sic ingravidans antea commisit aliquod peccatum ς jam pro illo dolores quoque & poenas lustinet in coe pore isto: prout dolores quoque sustinuerat in corpore priore, una eum supplicio mortis : ita ut post mortem ejus hoc modo expientur peccata ejus priora. Et si jam habuit bona opera alia peracta tempore primo; jamque luperaddatur portio etiam haec, cujus particeps fit ab observatione praeceptorum impletorum in hoc corpore; hinc isto modo perficitur. g. 7. Atque hinc intelligi potest, qua ratione tandem finIs sit revolutionum.

Hoc enim nisi foret, revolutiones animarum nunquam cessarent: quin potius quilibet In mundum veniens pejor fieret. g. g. Atque hic processus observatur in omnibus revolutionibus totius comporis Adamici) donec consummentur scintillae ad pedes usque ; atque tunc veniet Mes.sas, sicut dicitur sect. 'hude. g. s. Si autem illa ipsa scintilla peccet, eidem corpori propria ς Psyche qumdam alia impraegnans nil propterea patitur et quia auxilii saltem causa adest non ad peccandum,sed ad benefaciendum: unde etiam particeps saltem fit benefactorum. g. lo. Unde patet, totam Psychen quidem revolvi juxta singula membra sua; interita tamen una salim scintilla ejus pertinet ad hoc corpus,in quo tunc est; & ad illam scintillam tantum promerita etiam pertinet poena. f. ii. Si vero quis revolviturob desectum praecepti alicujus; illi correctio est per dolores & similia. q. rr. sed si quis revoIvitur ob casum improlitatis, reviviscens in Ieviratu, iIIum revolvi oportet juxta omnia membra Psyches in corpore hoc secundo, quod est corpus ejus radicate. Et si jam perficitur,tempore resum ctionis non resuscitabitur in corpore primo; deque illo nihil participat, nisi Spiritum illum in uxore relictum, ut dictum est sect. Mischpatim. g. ry Adeoque differunt, qui mortuus est improles; &qui mortuus est ob ulla Peccata alia, quae in mundo sunt. f. i4. Idemque penitus accidit in gradibus Spiritus & Mentis. g. is. Alia quoque est differentia inter mysterium liviratus,&mysterlam reum Iutionis. Quoniam enim diximus , illius corpus primum, qui mortuus est sine liberis, reputari ac si non fuissῖt; hinc in revolutione, redeunte Psyche, simul eadem vice venire possunt quoque Spiritum Mens ς quia jam quasi structura nova existit: quamvis debita etiamad id requirantur opera, ut quis dignus fiat, cum Psyche accipere Spiritum di Mentem. Ethuc pertinet illud Job, q, V. H. mTplicuertisuper eum corsuum

439쪽

De Revolutionibus Animarum. AH

ut suscItet semen fratri suo) tunc hyiratum cst mentem in se colligere potest ad omnis

portiunculas psyches illius. g. I 6. In omnibus autem caeteris revolutionibus simul non possint adduci, p*cte, spi ritus & mens: sed primo revolvitur Psyche,donec purificetur: quo facto, moriendum est ipsi. Atque tunc revolvitur Spiritus, donec&hic expurgetur penitus: sed psyche tamen simul cum illo revolvitur per mysterium impraegnationis ; partim ut illumpcrficiat; partim etiam ut particeps sat bonorum ejus operum : Idemque accidit ips. quod supra dictum de psyche; quod nempe secum habeat omnes scintillas suas.

g. II. Eodem modo revolvitur postea Mens, donec clarificetur: Psyche autem di Spiritus eandem ingravidant,ut dictum se pra; donec perficiatur. Atque tune ad nullum amplius obligatus est revolutionem homo ille ; nisi ut ad jussitiam dirigat multos

per impraegnationem, non vero per reVolutionem.

g. i8. Hle tamen mysterium aliquod latet et Quod nempe homo certa etiam methodo eis cere queat, ut una vice omnes tres revolutiones psyches, spiritus S mentis suae absolvat; nec opus habeat ulterioribus. Revoluta enim primo psyche sola, eademque ad ultimam plenitudinem purificara , Spiritus ramen nondum ad ipsam accedere

posset , cum ipsa persecta sit; ille vero adhuc imperfectus. Hinc eadem perficere illum potest, si dormiturus commendet Spiritum situm & psychen suam simul. Tune psyche ejus relinquitur superius in mysterio sontis superni S aquarum tamininarum e Cumque expergiscitur homo, in ipsum intrat Spiritus lolus ; cui id imputatur, ac si in corpus veniret vice prima. Atque tunc homo ille perficit portionem Spiritus illius. Et huc pertinet illud Jessja 26. v. p. CPyyche mea desiderat te nocte. Id est, portio psychos meae adhaerere desiderat Domino, illo tempore, cum ego sib noctem candem tibi commendo in manus tuas ; quod est mysterium aquarum tamininarum requisitarum ad copulam. Atque tunc sequitur: etiam Spiritis meus intra me mane querit te. Id est, cum evigilo, tunc Spiritus meus intra me est e quoniam tunc contingit revolutio

spiritus, ut dictum supra. Et literae initiales vocum dies nina reserunt vocem min, id est, fontem supernum. Conduci itaque cuivis lcsideranti perfectionern psyches suae, ut vers culum illum debita cum attentione pronuntiet: sic enim dignus evadet parte Spiritus. f. is. Quod autem diximus de altero illo dicto et In manus tuas commendo Spiritum meum, Pal. 3 l. v. 6. in illo saltem latet mysteritim depositi animarum : quod nempe abeant & redeant. Iste autem versiculus Jesch. 26, v. p. ad perficiendum Spiritum confert. Quo facto psyche vehiculum fit Spiritus, ita ut simul habitare queant, aes id seret in corpore novo. g. 2o. Idem porro quoque accidit in parte mentis et ut nempe exeat Spiritus

S ingrediatur mens: Spostquam haec persccta in psyche cum Spiriau istius evadat vehiculum.

440쪽

De Revolutionibus Animarum.

f. I.

Q Ciendum quoque, dari impraegnationem inter vivos hoc modo. Quia si homo quiso observet praeceptum aliquod, prout decet, in ipsum ut embryo subintrat psyche justi cujusdam demortui, prout nempe hic vel ille invita sua hoc vel illud praeceptum obse re fuerat solitus. Eadem ratione fieri potest , ut justus quidam inter viventes faciat bonum aliquod opus familiarius justo cuidam alii ; tunc hic ingravidat illum viventibus ambobus. Et huc pertinci illud I. Sana. I8, v. I. Et actarebat Ioche Davidi, h-honatham.

g. I.

SI quis assecutus est psychen, Spiritum atque mentem simul; sed postmodum iterum

peccavit, ut propterea cogatur revolvi; Is non potest recipere omnes hos tres gradus simul, niti per methodum illam verborum : Tyche mea desiderat te nilis. Jesch.

g. r. Sed qui primo nudam saltem habuit psychen ; in eaque vitium admisit, ut cogatur revolvi ; Is una eademque revolutione psychen, Spiritum & mentem recipere quidem pol cst : Sed si psychen prima vice non perfecit, & propterea revolvendus est in corpore secundo ; tunc corpus hoc secundum, in quo facta est restitutio ista sui. ha res fit corporis prioris, & ab illo tollit psychen, Spiritum & mentem ejus :& corpori priori nihil remanet,nisi portio quaedam illius scintillae, quae in ipso restituta est, quam tempore futuro merebitur accipere, ita ut illa scintilla psyches ejus dividatur tu duas partes : Sed de Spiritu & mente corpus primum nil omnino participat, sed omnia pertinent ad secundum ; quoniam nihil horum commeruit: Quod si vero habuisset illos gradus, sed eosdem vitiasset ; tunc revolvendi sunt revolutione duplicata: Id est, adjunguntur scintilla psyches corporis secundi: & deinde redeunt ad primum. Unde corpus prius aliquid habet, quod non habet secundum et & secundum aliquid habet, quo caret pri

mum.

h. Et hoc si eodem modo, sicut dicitur in Tract. de Sene illo,cirea Matcriam de Leviratu ; & de corpore talis hominis primo, atque de ea parte, quam reliquit in structura inuti ris suae. g. q. Et hoc etiam innuitur sectione Chaje Sarali fol. Isi: ubi dicitur : quod illa corpora quae prosperata non sucrunt, id est, liberis caruerunt) snt quasi non suissent. Id est, non fiant participia, nisi illius tantum scintillae psycli esse palatae: quare idem est, aes non fuissent: quoniam sundamentum deliciarum futurarum tribuetur illi corpori,in quo fuit Spiritus.

SEARCH

MENU NAVIGATION