장음표시 사용
461쪽
De Revolutionibus Animarum. 4 s
r. porro autem in Matre mundi Creativi selecti sunt Microprosopus & Uxor ejusdem mundi.Idemque proccssus observatus est porro usque ad finem mundi Factivi. I 2. Ratio autem,quare Pater & Mater non omnia possint secernere, quae infra eos sunt, sed Micropro pum tantum & uxorem ejus. Conserantur hic ea, quae Chi istus dicit de se,& de Patre suo locis pluribus : haec est, quia non omnes scintillae tantum sunt aequales , ut possint ascendere usque ad Matrem supernam, praeter Micro pro pum&uxorem ejus : nam quae de inserioribus sunt notionibus , ultra Micropro pum Se uxorem ejus ascendere nequeunt . quoniam gradu nimis sunt diminuto. Et si ascendere possent usque ad Matrem, omnia vocarentur Microprosopus & uxor ejus ; ita ut nulla fiat selectio, ni si a gradu proxime sese superiore, nec ultra. Sed de his satis.
IAmigitur exponemus naturam copularum: & deinde subnectemus disserentiam. quae citinter Angelos &homines. Priusquam igitur secernerentur Micropro pus de uxor eius , sane Pater & Mater copula non carebant, quia simul prodierunt, nec inter illos separatio datur unquam , sed in copula sunt semper : Quoniam autem fundamentum & ratio copularum alia non est, nisi pro facienda secretione: hinc congressu ipsis non fuit opus proprio, sed copulati saltem fuerunt per mysterium copulae supc nae, quae osculorum dicitur: quoniam copula inseriore tunc temporis nondum habebant opus. Cum autem Micropro pus S Uxor ejus secerni inciperent, tunc Patrem quoque & Matrcm oportebat copulari copula inferiore,ut Micropro pus & uxor ejugallegerentur in uterum matris supernae. .
sopi & uxoris ejus. Una est embryonatus prioris; ubi Microprosopus ita formatur ut tres semper numerationes ejus comprehendantur in tribus aliis, ita ut in lucem prodeat, sicut infans modo natus. Altera autem est embyronatus secundi, ut nempe accipiat cerebra, quo designatur status adolescendi: ita ut bis copulandi suerint Pater & Mater, pro totali selectione Microprosopi & Uxoris ejus. Quia nulla datur impraegnatio vel embryonatus sine praecedanea copula.
va copula Patri & Matri, sed manet copula prior, post conceptionem pro adolescentia Microprosopi & uxoris ejus: quae inservit pro conservanda vita Micropro pi&Uxo
pore Microprosopi & Uxoris ejus: & una pro conservanda vita , inque usum alimentorum. Et tres istae species copularum pertinent ad mysterium copulae inferioris,quae est congressus.
462쪽
IAmque explicabimus copulam osculorum; cujus sunt quatuor species,quae dividuntur
in septem. Nulla enim est in mundo copula,quam non praecedat amplexus & osculum. Quare hinc sequitur, ad tres istas copularum species tres quoque pertinere species osculorum: praeter oscula prima : quae extiterunt ante secretionem Micropro sopidi Uxoris ejus; ubi nulla adhuc erat Patris NMatris copula alia.Unde quatuor exturgunt species osculorum: una est osculorum ab omni copula abstractorum: & tria copulationum oscula,quae sunt quatuor. a. Haec autem in septem dividuntur hoc modo, quia oscula copularum sempersunt duplicia: nempe ante copulam pro conciliando amore et & altera durante copula, ut utraque copularum species tam superior, quam inferior concurrat. E triplici ergo congremi Patris & Matris sex oriuntur osculorum species praeter oscula prima, secretionem Microprosopi & Uxoris ejus, praecedentia, quippe quae non sunt duplicia : omnes igitur sunt septem.
respectu Patris; Mens respectu Matris; spiritus respectu Microprosopi & Psyclae respectu Regni. Et hae omnes de genere mundi Emanativi: quibus analogae dantur in mundis quoque tribus inferioribus.
mes; nempe Mcias & Vitalitas, quae altiores sunt, quam Micro prosopus & Uxor ejus: cum ipse tamen creatura sit tot gradibus inferior, cui ne quidem dandus suisset Spiritus a Microprosopo proveniens imo ne Psyche quidem a Regno descendens.
nes in in libro Sohar: quod nempe nulla sit anima, cum qua non prodeant duae aves Volantes; qui sunt Angeli. R. SchimeonJochaides autem dicit, aves has esse quinque. Idem ergo contingit in Micro prosopor cum hic enim prodiret a Patre& Matre , cum ipso prodierunt aves atque animae aliae pro Angelis & hominibus.Quod ita tamen intelligendum , ut quamvis per illam copulam prodierint animae hominum & Angelorum, id tamen idea quasi saltem fuerit illarum, quae factae sunt postea: quoniam hae nondum erant pei sectae nec completae, donec copularc ntur Micro pro pus & Uxor ejus: tunc enim demum prodierunt per illam copulam. Radix tamen illarum e supernis erat a copula Patris & Matris; modo quod nondum in persectionem deductae fuerint,nisi post copulam Micro prosopi & Uxoris ejus.
omnium pefectissima & summa; unde hi nullo opus habent corpore i sed mere spiria tuales sunt. S d qui descenderunt per copulam inferiorem congressi vani , quae cum corpore fit; illos vestiri oportet corpore, inque illo rcstitui hoc in mundo, per praecepta rui operibus
463쪽
operibus corporeis adimplenda. Ad mysterium ergo osculorum pertinent Angeli:& aal mysterium copulae inserioris pertinent animae humanae. . Nihilominus tamen animae justorum dantur , quam maiores sunt Angelis. Quamvis enim a copula inferiore descendant. attamen copulae quaedam dantur, quadi osculis majores sunt. 8. Nam copula pro impetrandis cerebris Micropro sopi, major est quam copulae reliquat, & quam oscula ipsa. Ordinem igitur illorum breviter sic enarrabimus. is. Ab osculis nempe primis omnem copulam,& ipsam clectionem Micropros pi S: Uxoribus ejus antecedentibus, descenderunt Angeli sancti, qui non mutantur ita aeternum, semperque persistunt: sicut dixerunt Magistri nostri bonae memoriae, ad ilia lud , qui format ministros: &c. Angelos dari, quorum nomind in aeternum non mutentur quique sublimiores sint omnibus Angelis reliquis. Et nihilominus dantur animae justorum , quae istis sunt majores:&bae descendunt ab osculis copulat pro conceptione ad impetranda cerebra. Quamvis istae animae non complemtur nisi per copulam subsequentem. 1o. Deinde subsequuntur oscula prima pro conceptione primaMicropro sopi. ii. Porro sequuntur oscula secunda conceptionis primae ejusdem. Oscula autem secunda praestantiora semper sunt quam prima. Ita Deinde sequuntur prima pro conceptione cerebrorum causa': & postea
secunda. . 'is. Deinde oscula prima copular pro vita mundorum , & tandem secunda ejusdem copulae. Et species pro Angelis sunt prima ,quarta, sexta. 1 . ordo igitur secundum excellentiam illorum, talis est. Primo sunt oscula
secunda pro cerebris. Secundo, oscula omnem copulam praecedentia. Tcrtio, oscula secunda,ante conceptionem primam. Quarto, oscula prima conceptionis primae. t. -/ ,. Quinto, oscula secunda copulae mundorum. Sexto, oscula prima cerebrorum.
Septimo, oscula prima pro vita mundorum. Is. Species ergo prima, tertia, quarta di quinta, pro animabus suit: sed speeici secunda , sexta & septima pro Angelis. Et quia Angelis opus non est, ut ipsi veniant in statum copulandi: cum tamen animabus eo descendendum sit: unde has vestiri oportatuit corporibus. Et istae sunt species animarum atque Agelorum e copula Patris&Matris
16. His tamen omnino similes quoque dantur species in copula Micropro pieum Rachele : item in copula Microprosopi cum Leah τ & praeterea in copula Jacobi eum Rachele. Et haec omnia in Emanatione. Eademque ratione haec omnia quoque dantur iii Creatione: item in formatione; nec non in factione. Unde patet, quam mmm a pluri
464쪽
De Revolutionibus Animarum. plutimas esse species animarum & Angelorum multum a se invicem distinctas , quibus
diutius non immorabimur. i . Duplex tamen hic occurrit differentia. Multae enim animarum species ortae quidem fuerunt e copula mundi superioris: sed postmodum descenderunt;quaedam gradu uno, quaedam duobus,&c: ita ut multi sint descensuum gradus propter varietatem corruptionum. Sic quoque dantur animae, quarum radix ab initio fuit in illo loco, unis de nune in mundum prodeunt: & aliarum radix sublimior fuit, sed propter corrupti nem descenderunt, atque nunc ex inferiore loco prodeunt: quae non sunt unius generis. Nam illae animae, quae radicem suam habent in Emanatione, S descenderunt in Factionem, illae eousque restitui possunt &ascendere, donec perveniant ad copulam Em nativam, ibique maneant per totam vitam suam, ita ut non opus habeant revolvi. Quod contingit per m7sterium orationis illius nocturnae: In manus tuas commendo Spiritam meum. Quia tunc ascendunt sursum in copulam aliquam sublimiorem : ex qua prodit nova Creatura; donec ascendant usque in radicem suam. Atque tunc ascendunt interdiu per mysterium prolapsus in faciem matutini: tunc enim contingit copula Jacobi &Rachelis,quae est uxor ejus fundamentalis.18. Cujus autem radix est inferior, ille ascendere quidem potest per opera sua; eiusdem tamen ascensus tam magnus non est, atque gradus ejus primus fuerat: hinc non ascendit nisi noctu. I9. In eo tamen non conveniunt, quod omnes possint ascendere de gradu ingradum , usque in infinitum, modo vere applicent animum, & rite meditentur.
- ,&quinam sint illorum gradi 2. Sciendum ergo,quicquid ex ore hominis prodit, non posse esse vanum & Du- straneum: Nihil enim in mundo est, quod aliquid quomodocunque dici potest, ne illo quidem sono excepto,qui prodit a vibratione baculi cujusdam,& similia,quod vanum sit&frustraneum, sicut dicitur in Sohar sect. Schelachlechati in Tiliunim suppl. ar. 13. &as. Item suppl. ro. l. 63: ubi dicitur quomodo super voce prodeunte ab ore hominis certae exclamationes fiant &praeconiaab Angelis, & ab animabus, & a gloria cohabitante. Qualia etiam reperimus in Sohar sect. Emor sol. 33. colum. I. Et Pinchas sol. 22s col. 2; & 2so col. 2.ubi prolixe dicitur, quod ex omni verbo quidam creetur Angelus.
3. Quod si igitur homo justus est atque pius, studetque in lege,&precatur cum
465쪽
attentione; ex Illis vocibus,quae prodeunt ab ore ejus,creantur Angeli & spiritus Sancti, qui semper durant atque persistunt. . Et isti Angeli sunt mrsterium bonorum Daemonum,qui varia homini annunciare solent. s. Omnia autem ab opere hominis dependent. Nam cum ex Lege, In qua quis studet in Dei honorem, creatur Angelus, ille sanctus est admodum, & fide dignus in omnibus verbis ejus , veraxque & valdeIsublimis. Eodem modo si quis legat absque errore & vitio ; ille quoque Angelus talis pariter est , ut erroribu non subsit. 6. Eodem modo, si quis opus quoddam peragat secundum hoc vel illud praeceptum; idque sat prout decet , ex eo Angelus producitur admodum sanctus : &quantum deficit illi operi , tantum etiam deficit luci illius Angeli. Ubi certum quoque est, illum Angelum, qui E lege creatur, majorem esse illo, qui creatur
. Atque hinc intelligi potest mysterium Angelorum illorum, qui homini an-
nunciant futura, & secreta, & mysteria: quod nimirum fiant ex ipsis operibus illius hominis. Quamvis & homines dentur, quibus plane nihil manifestatur: quae omnia de
pendent ab anima vel ab operibus eorum. 8. Sunt ergo annunciatores omnino veraces:&hi fiunt e Lege & praeceptis cum omni persectione observatis. s. Alii vero annunciatores aliqua ex parte mendaces sunt: quamvis enim Angelus talis ipse sit sanctus,& factus sit e Sanctitate;nihilominus tamen ipse homo,cum studio suo vel operi aliquid mali vel mendacii immiscet, in causa est,ut Angelus exinde creatus ex bono constet & ex malo: ubi bonum illud, quod in ipso est, eloquitur verbaveritatis, malum autem in ipso contentum mendacia prosert.
Io. Dantur quoque Annuntiatores, qui facti sunt e mundo Factivo tantum: si nempe solum opus quoddam fiat absque attentione. Ita qui e Formatione procedunt , ortum habent a studio Legis simili. Et qui e Creatione ortum habent a meditationibus & cogitationibus super Lege & praeceptis bono quodam opere observatis. Horum autem omnium juxta singulos modos factorum plurimae sunt species ab invicem diversae.11. Character autem ille, quem dedit Magister meus, unde sciri queat, an verba illius Annuntiatoris sint vera ;nic erat, ut quis attendat, an ipse loqui soleat veritatem, & omnia faeiat in Dei honorem, nec contraria loquatur vel faciat, sciatque explicare arcana Legis & mysteria ejus: istius hominis annuntiatorem talem esse, cui credi queat, quique talem dare possit scientiam, e quali sit exortus.11. Mysterium ergo Prophetiae in hoc consistit, quod illa sit vox quaedam demis. sa e supernis,quae loquatur cum Propheta illo.Eodemq; modo se habet Spiritus Sanctus.
466쪽
Sed quia vox illa sublimis admodum est,& spiritualis, hinc per se corporeascere non potest , ut intret in aures Prophetae : nisi prius vestiatur voce illa corporea, quae prodiit ex ore istius hominis in studio Legis N Precibus, vel similiter. Talis si adsit, eadem
vestitur vox fila superna, uniturque cum ea atque intrat in aurem Prophetae, ut eandcinaudiat: absque voce hominis autem fieri illud nequit. In hoc tamen multae occurrunt differentiae. Sicut enim diximus, vocem illam supernam vcstiri voce quadam ipsius Proplictae: sic quoque contingere potest, ut eadem vestiatur voce justorum quorundam aliorum primaevorum; vel etiam sbi coaetancorum: ita ut utriusque hujus generis voces ad Prophetam veniant, & cum ipso loquantur. 13. Alia porro hic occurrit species: quod nempe in homine occurrat vox, ve
bum , & halitus: hinc fieri potest, ut vox talis superior ut stiatur voce, verbo vel halitu ipsus hominis ; vel voce, verbo, vel anhelitu justi cujusdam alterius, ita ut ambae hoc modo vestitae cum ipso loqui possint, ut ipsi superveniat Prophetia. I . Nunquam autem hoc fit per verbum aut vocem aut balitum justi cujusdam . alterius, nisi hic sit de radice animae ejus: vel nis Propheta iste fecerit opus quoddam, juxta ritum iusti illius: quare hic nunc accedit, & super eo quiescit. is. Ut autem adhuc explicatius & citra errorem hoc intelligas, sciendum, vocem illam, vel verbum, vel halitum, unde jam facti sunt Angeli tales, S Spiritus Sancti, eandem esse vocem, de qua hic loquimur, quod nempe sit vox illa superna Prophetica. Illa igitur vox supradicta jam accedit, & commiscetur cum ista voce moderna hujus hominis, quae nunc ab eo prodit hoc ipso tempore , cum super ipso quiescit Prophetia. Sicut dictum est: Et Spiritus Domini locutus est in me. 2. Sana. 23. v. 2. Et verba 6m in fingua mea sunt. Quia Spiritus & Verbum pi ius, jam quiescit super lingua ejus; N ex eo prodit, & ex gutture ejus vox vcl verbum aliquod prodit, & loquitur : atque sic homo eadem audire potest. conser Matth. Io. v.2o.J16. Plures igitur sunt species: vel enim vox praeterita ipsus vestitur voce ejus moderna: vel halitus praeteritus verbo moderno inseritur,& sc similiter. Eademque ratione etiam vox justi cujusdam, cum voce moderna Prophetae unitur, & sic juxta omnes sp cies supradictas, ita ut modi quasi sint infiniti. i . Differentia autem quh inter Prophetiam est, & inter Spiritum Sanctum, in hoc consistit: quod Prophetia sit a voce vel verbo praeterito quod vestitur voce vel verbo vel halitu praesente: Spiritus Sanctus autem est ab halitu praeterito, qui vestitur halitu praesente ipsius Prophetae. Non autem robe mcmini, uti una halitus primus necessario requirat halitum praesentem , an vero etiam in voce vel verbo moderno esse possit. Hoc tamen certum est, illum non est e nisi abbati tu praeterito, non vero a voce vel verbo praeteritis: quia tantum species Spiritus requiritur. Differentia ergo inter Prophetiam & Spiritum Sanctum circa praeterita potissimum consstit. Ut Prophetia sit vox vel verbum vel halitus temporum priorum ipsus hominis vel justorum aliorum: Spiritus Sanctus autem halitus tantum sit. Et quamvis omnes Prophetae in generalibus conveniant, multae tamen illorum sunt species, unde etiam Prophetae non fuerunt
467쪽
De Re volutionibus Animarum. 4σi
I7. Moses ergo Magister noster super quo pax, Propheta erat e masculo: David autem e foemina & Spiritu Sancto. is. Cum igitur vox vel verbum vel halitus ipsius Prophetae vestitur voce vel balitu Pjus moderno, is gradus sane multo est major, quam si vestiatur vox vel verbum vel halitus justorum aliorum moderna ejus voce : quia hinc colligi potest vocem veluc rbum vel halitum ejus non habuisse vim Prophetandi nisi eidem jungatur alius quispiam. zo. Moses ergo Magistcr noster super quo pax, speciem habebat omnium ex- cellentissimam, eo quod vox ejus prior vestiretur voce ejus praesente: ita ut utraque VOX prior nempe & posterior ipsius essent propriae; nec opus haberet aliis. Praeterea quoque hoc confect ad excellentiam ejus, quod tam primus quam ultimus modus de genere VO- cum essent: notum autem quod vox major sit verbo, & verbii in halitu. 21. Post Mosen secundo gradu est Schmuel Propheta: sicut scriptum est Psal. p. v. s. Moses er Aharon inter sacerdotes esus, er Samuel inter illos qui invocant nomen θω. Scit Prophetia quidem Samuelis erat a voce ejus priore: sed non vestiebatur voce ejus moderna; sed verbo moderno. Ambo tamen motus erant ipsius, & haec est speci es secunda. Postmodum sequuntur caeteri Prophetae; sed nullus ipsorum talis fuit , ut vox, ejus prior vestita suerit voce ejus vel verbo moderno, ut de Mosche & Samuele diximus. 22. O do ergo Prophetarum hic est : Ut primum locum habeat Moses & Aaron;& deinde Samuel: Tandemque Prophetae caeteri: quorum tamen multi fuerunt gradus, ut dictuna est supra.
IΑm ergo explicabimus mysterium Spiritus Sancti: Nempe supra iam dictum est,quod
iste oriri nequeata voce vel verbo praeterito; sed ab halitu tantum priore: qui tamen esse potest vel ipsus hominis vel aliorum : itemque quiescere potest vel in voce vel in verbo vel in halitu moderno. r. In hoc igitur genere David Caput suit omnium: quia halitus ejus prior vestitus erat, ita ut de Mose dictum est in Prophetia. 3. Caeteri autem possi ssores Spiritus Sancti ortum habuerunt ab halitu justorum aliorum: inter quos multi sunt gradus. Ubi tamen dubium meum supradictum semper
IAmque ordinem Prophetiae aliter proponemus, & non per mysterium Vocis vel vembi ut superius: Sed secundum locum cui eadem applicatur in supernis; utrum nempe id fiat in Microprosopo, an vero in uxore ejus. Et unde descenderint verba Prophe- . tiarum
468쪽
4σι De Revolutionibus Animarum
tiarum, non attenta distinctione superiore: quia omnia consistunt in verbo tantum &sermone.
g. r. Quod igitur ad loeum attinet, unde derivantur, 3c cui applicantur,&unde influxum hauriunt Prophetia: ἱ notorium est, quod omnes Prophetiae, quotquot unquam fuerunt, descendunt a victoria&gloriar quae dicuntur duo strophetae; item duo femora veritatis: Quia supra hos gradus nihil cognominatur Prophetiae nomine. g. 3. In Sohar autem reperimus, quod Moses vaticinatus sit e speculo illuminato ; caeteri autem Prophetae e speculo non illuminato. Jam notum est autem, quod speculum non lucens si regnum : quoniam ibi nulla est Prophetia, sed Spiritus San-Aus: eo quod Prophetia superius sit in victoriae & gloriae gradibus, & non in regno; nec etiam in fundamento: unde etiam reperimus, quod Mosche fuerit in vietoria& haron in gloria: quamvis praeterea etiam gloria tribuatur Mosi; unde apparet,quod &ipse influxum habuerit a gloria. f. q. Ut autem haec omnia explicemus, sciendum, quod victoria, gloria & fundamentum in Microprosopo, contineant integram personam uxoris ejus juxta tres ejustriades. in quarum prima sunt tres articuli primi, nempe corona, sapientia, & in Gmatio uxoris i Et deinde tres articuli medii, benignitas, sevcritasti pulchritudo inco-tis: & tandem tres articuli infimi,victoria, gloria & fundamentum uxoris. g. s. Moses ergo Caput Prophetarum vaticinabatur de tribus articulis supeH tibus victoriae & gloriae Micropro sopi quoad partem ejus antcriorem. Samuel autem vaticinabatur a parte anteriore articulorum primorum victoriae Micropro picae; quae
est dimidiata Prophetia Mosis Magistri nostri super quo pax. Et quidem de medietate ejus superiore; quia hic simul includebat gloriam. Et propterea dicitur aequalis Mosi: quamvis non plane fuerit sicut ille; quia Moses influxum hauriebat ab utroque gradu.f. 6. Achias autem Schilonites vaticinabatur de duobus articulis primis victoriae& gloriae Microprosopi, sed parte eorum posteriore. Unde Achias Schilonites major
erat Samuele casu uno: minor vero casu altero. Quatenus enim influxum hauriebat ab utroque femore victoria & gloria,eodem erat major; Sed quatenus a parte saltem posteriore erat, eodem censetur minor: Samuel enim quamvis e victoria descenderet sola, tamen applicabatur parti anteriori ejusdem: & hoc respectu major erat Achia Schilonite.
f. 7. Sed Elias piae memoriae vaticinabatur de parte postica articulorum prumorum gloriae Micropro sopi ,& omnes reliqui Prophetae descendebant a duobus artieulis mediis & ultimis victoriae & gloriae Micropro pi; Nec non a toto fundamento Micropro pi. Duo autem articuli priores victoriae & gloriae celsiores habentur fundamento, ut explicuimus alibi, ubi egimus de Sapientia & informatione & matre intellectus, quae altiores sunt cognitione. l. 8. Adhuc alia autem est Species Prophetiae, quae ab ipsa uxorederivatur, qua dieitur speculum non lucidum: Unde nempe hauritur influxus, qui a regno dicitur. Λharon ergo erat ParanymphusMatronae hujus,influxumq; suum assugebat ab ea. Et quanta
469쪽
De Revolutionibus Animarum. 463
quanta erat excellentia Mosis Magistri nostri super quo pax in Masculo; tanta erat Aharonis in foemina. Sicut enim Moses accipiebat duos articulos priores a parte anteriore victoriae & gloriar masculi ;Sic Aharon accipiebat influxum a duobus cerebris foeminae eorum que parte anteriore. Quoniam duo cerebra sceminae correspondent duobus
articulis prioribus victoriae &gloriae Mastuli ut notum est. Et hoc respectu aequales sunt Moyses & Aharon , sicut dixerunt Magistri nostri p.m.
f. s. Sicut igitur multi sunt gradus Prophetarum a duobus articulis mediis, nec non a duobus ultimis victoriae&gloriae Mi roprosopi, partim quoad faciem anteriorem, partim quoad respectum posteriorum destendentium: Ita multi sunt Prophetae alii quorum gradus spectant ad uxorem totamque ejus personam; exceptis duo bus ej iis cerebris a parte anteriore consideratis. Io. Circa prophetiam autem Jehoschuaein dubio versor utrum a fundamenis Micro prosopi derivata fuerit; quia erat de tribu Joseph justi : an vero a parte posteriore duorum cerebrorum uxo is, ut dictum supra: Pro ut reperimus: faciem Jebosthuali fuisse utfaciem Lunae, eumque vaticinatum esse per speculum, cui non est lumen; per quod intelligitur Luna, quod est cognomentum uxoris.
E sermone Avium notanda sunt sequentia: Quaecunque decernuntur in coelis, decretorum more per praeeones proclamantur in omnibus mundis: in specie autem in Mundo factivo. Eodemque modo omnia hominis peccata quaecunque a singulis committuntur, proclamantur per certum aliquod tribunal cui semper adjun- ictu 1 est talis quidam Minister. Sed propter crassitiem aeris & nimiam altitudinem vox illa sublimis & spiritualis percipi hoc loco non potest. Cum autem aves transvolant acremque dissindunt atque separant, vox supradicta illac transire potest, & huc pertinet illud Eces est astae X. v.ro. V29a avis coelorum ire faciet vocem, ct habens alas annuncta sit mrbum. Volatu enim suo vocem illam deducit. 2. Dantur ergo aves quaedam, quarum mussitationi&cantillationi vox lupradicta applicatur, ita ut cum voce illarum simul transmittatur. Sed aliae dantur quae hoc aliter non efficiunt nisi volatu solo: & istae sunt illae, quae nullum babent cantum, lim uaque exotica easdem appellant aves mutas. In loco igitur supra allegato per avem coeli intelliguntur oscines, quae vocem supradictam voce sua referunt. De mutis autem intelligenda sunt verba sequentia, quod nempe praeditus alis an nunciet verbum : Quia nimirum alis tantum utuntur, & annunciatio illarum tantum per signa fit silentia, ita ut solo volatus sui motu vox illa innotestat. . 3. Quamvis & Ostines interdum Cantu, interdum volatu vocem illam indicent. q. Ut autem de avibus mutis aliquid superaddamus: stiendum illas ortum habere a Lilith interfectrice infantum, usum loquelae nondum habentium : ubi omnes
illae animae, praesertim si sint impiorum, adhaerent illis avibus & strigibus: quae causa est quare non habeant Yim loqvcl.
470쪽
46. De Revolutionibus Animarum.
s. Dantur etiam aves, quae praefectae sunt singulari huic ossicio, ut decreta mala annuntient: quarum aliquae praesunt pesti,&similibus plagis. Aliae autem laetum nuncium deferre solent: quae pariter praefectae sunt negotiis pluribus diversis. s. Sed aves mutae praefectae sunt neci infantulorum, quamvis etiam dominium habeant , ut sciant nuncia quaevis alia. 7. Corvus igitur semper mala denotat, & in specie pestem. Ex accidenti autem quandoque laeta nuncia affert. 8. Miluus autem laeta nunciat. Sicut & hirundo, praesertim si cessare debeat pestis. Omni enim istius plagae tempore hirundo non apparet. 9. Sic quoque vermes &muscae vel culices Sapientiam saepe annunciant, nec ullum est vivens in mundo, quod non an nunciet aliquid, ne reptilibus quidem & serpentibus exceptis, nedum animantibus sive parvis sive magnis. Unde quoque nullae reperiuntur aves, nisi illis in locis , ubi habitant homines: ut nempe iisdem annuncient transgressiones suas & accidentia. Hinc de vastatione sanctuarii dicitur Jerem. s. v. Io. volatili caeli usque adjumextum transmiPraverunt 2 abierunt: quia nullus amplius ipsorum usus fuit.
SCito ab illo tempore quo combusta est Lex, tradita esse secreta ejus virtutesque ejus in manum corticum propter iniquitatem multam. Unde nulla est in mundo creatura, ne brutis quidem immundis, bestiisque & avibus, aliisque tam serpentibus quam repentibus exceptis ; quae non aliquid annunciare possint.
daemones illi inserunt quaedam ori illorum cantibusque & voci avium de profundis legis mysteriis r ita ut qui intelligit cantillationes illarum, intelligere queat multa legis arcana. Imo in hodiernum usque diem quidam hac pollent scientia,ut intelligant can
stat, quae adhuc sciunt, ea quae sciverant antea ; ita ut multa quoque futura sciant: eo quod quaedam audiant a voce praeconiorum factorum intra velum tribunalium coelestium.) Hae igitur talia deinde annunciant.
hac vestiatur figura & similitudine; quam quidem realiter non habet; sed oculis tantum ita apparet dum mysteria legis quibusdam revelat. omnia haec autem contingunt juxta statum hominis audientis, ut aliquid hoc vel illo modo ipsi appareat Interdum etiam duo homines simul adsunt, quorum unus conspicere videtur speciem avis, vel alius cujusdam creaturae; alter autem formam aliam; prout nempe in hoc vel illo gradu consistit homo.
