장음표시 사용
271쪽
PURGATORll x xl. I 30 Tantus, ut accedens lateri sit talia satus Doctor: Me ductore tui, timor omnis abesto. Gloria in eaecelsis, cuncti una Voce canentes Concrepuere, Deo I quoad stans prope verba notavi. At nos immoti suspensique Ora tenere, I 3b Sicut pastores cum primum perculit aures Hic cantus, donec cantu tremor ille peracto Destitit. Hic pariter nostrum nos rursus inimus Sanctum iter atque solo Iusas adspeximus umbras, In fletus iterum versas. Inscitia nulla
140 Me tanto afflixit cupidum rem discere bello,
Ni memorans erro, quanto tunc sum milii visus
Frangi volventi; duce quod properante rogare
Nequaquam ausus 'eram, nec per me noScere quibam.
Sic ibam timidus, mentisque exercituS ae*tu.
Ingenerata sitis, nunquam Satiata recedens.
Si fraudetur aqua, qualem Samaritis avehat Hoc orans donum, me isthinc cruciabat, et illinc Me festinandi studium stimulabat euntem, b Implicitum per iter ductorem pone Secutum, Et juste ullarum miserebat corde dolentem. Atque ecce, ut Lucas redivivum fauce sepulcri Egressum scribit sese ostendisse videndum, inque Via sese comitem junxisse duobus 10 Discipulis Christum, post terga advenerat umbra, Sub pedibus turbam stans contemplata jacentem; , Sed neuter sensit, quae sic prior ora resolvit: Sic vos, dante Deo, faciat pax alma beatos, O fratres t - Oculis subito respeximus ambo, l5 Inque vicem, ut decuit, vates hoc annuit illi. Dein sic: Te ad pacem verax trahat aula Supernam, Quae procul exilio me tempuS in omne relegat.
272쪽
PURGAT0Rli XXl. 2IT Quae dixit: Cur ardor agit vos praepete passu, Umbrae cum sitis, quas dedignatus Olympus . 20 Urbe sua prohibet ' Quis dux conscendere scalas Huc usque in coelum docuit Cui talia doctor: Si tu, quas gerit iste, notas, quasque eximit ales De Superis, spectes, hunc arcessura Fidebis Regna parata bonis. Sed cum haud deduxerit illi
25 Omne colo per Sum,- quae net noctesque diesque, Quod Clotho imponit cuique et disponere curat, Hujus vita animae, mihi quam Seis esse sororem Atque tibi, minus adscensu litic accedere quibat Sola, haud apta oculis umbrarum more tueri. 30 Idcirco magnis excitus faucibus Orcilluc veni, jussus monStrare, quod ipse paratus Illi monstrabo, prout dat schola dueere nostra. At dic, si nosti, quianam paullo ante tremore Mons est concusSus tanto, ut, quas alluit aequor, 35 Usque ad radices hic voce immugiat una Dux desiderii rimam, simul ista rogavit, Vestigasse mei sic est mihi visus, ut unda Facta minus desecta sitis contenta maneret Spe tantum. Is coepit: Nil, quod non postulet ordo, 40 Sentit religio montis, vel non ferat usus. Cuncta hic perpetuo novitatis nescia motu, Libera volvuntur, nec quidquam accedere caussae
Hic aliud possit, praeter quam magnus Olympus
In se a se reeipit. Quare non imber aquosus, 45 Non grando, non nix, non r0S, non cana pruina Plus sertur Sursum. quam surgere scala det illa, TripIice quae est finita gradu: nec nubila densanaraVe, nec sulgur, nec picta coloribus Iris, Quae solita est vestro sedem mutare Sub axe, 50 Non siccus vapor ulterius, quam linea surgit
De gradibus suprema tribus, quos ante Ioquebar, Cui vicibus iungens Petri super insidet ales.
273쪽
Inserius modicum aut valde fortasse tremiscit; At propter ventum, quem tellus ima recondit,bb Nescio quo pacto, hic nunquam tremefacta remugit Tellus. Hic tremor est, si quando aliqua eluit omnem Labem anima, atque sibi quando evasisse videtur Sic pura, ut surgat vel motu tendat in altum, Mugitumque istum clamoremque ipsa Recundat. 60 Munditiae testis monet istud sola voluntas, Libertate fruens quae plena, quaerere eerta Diversas sedes, animam occupat et juvat ipsam
Ut velit. Ante quidem haec vult; sed non exuit illam Mentem, quam justus judex huic induit aeque, 6b Ut delinquere, ita et fugienti haud pendere poenas. Sic mihi, qui jacui tanto moerore gravatus
Plus quam quingentos annOS, modo nata voluntas Libera persuasit melius conquirere limen. Hinc exauditus tremor eSt, animaeque piorum
70 Undique per montem justas expendere laudes nerum illi domino, qui mox det scandere ad astra. Sic ait; et quoniam quanto plus unda sititur, Potanti tanto jucundius allevat aestum, Dicere nescirem, quantum hoc me juverit in re. 5 Αi doctor sophus: Hic rursus jam retia disco, Quae vos hic capiunt, quaque hinc elabier arte Mos est, unde tremor, quid congaudere soletis. Nunc te ne pigeat, qui sis, inihi dicere, quaque Caussa isthic sueris jussus jacuisse tot annos, 80 Me tua verba tuum faciant. - Quo tempore mitiS, Incipit ille, Titus, supremo rege ju ante, Est ultus sacro manantes Sanguine plagas, Quem pretio est pactus Judas, ego nomine cla S, Quod mage perdurat, majore et ditat honore, 85 Vixi illic, sidei sed nondum lumine claro. Sic mihi respondit vocalis spiritus aurae Dulce ΤοLosANO, ut me Roma arcesserit, et mi
274쪽
Tempora promerito haud dubitarit cingere myrto. Gens illinc STATiuu quoque nunc me nomine dicit: 90 Cantavi I hebas et magni pectus Achillis;
Verum iter ingressus, me mole premente Secunda, Succubui. Fuerunt ardori Semina nostro Scintillae urentes sacra mea pectora flamma,
Quae mille et plures luce illustrasse serenda est; sb Dico opus Aeneidos, tenerae mihi matris ad instar Quod suit, et nutrix valde officiosa poetae; Quo sine nil coepi, cui quidquam ponderis esset.
Et dum inter vestros potuissem Vescier aura, Vinci Lio cum vita fuit. non ipse recusem 100 Unum, ultra quam est par, solem producere poenam. Verba sub ista meus convertit lumina vates In me cum risu tacite dicente: Sile tolAt virtus, quae Vult. n0n omnia posse put3nda eSt. Bisus enim et fletus pulsantem corda secuti
105 Motum, ex quo quisque erumpit, minus ac minus illis Sunt dociles, magis ingenue qui vera loquuntur. Namque ego subrisi pariter, nictantis ad instar ;Quapropter subito vocem compescuit umbra, Et mea respiciens quaesivit lumina, ubi alta Il0 Cordis sensa magis lucent manifesta tuenti; Atque inquit: Sic te tanto seliciter auso
Defunctum reseras, tua cur Sic ora notavit,
Qui nuper micuit, risus - Nunc luctor utrimque: Hic reticere jubet pars una, inde altera sari IIb Hortatur precibus. Tacite quem pectore duxi, Sat dedit indicii gemitus. Iam sare, ma Ster. Et ne sormides, ait; at loquere, illaque dices,
Quae tam sollicita adjurans hic voce rogavit. Quare ego: Tu sortasse vetus miraberis umbra. I 20 Quem non continui, risum; at majora stupentem Te reddam. Iste, meos oculos qui ducit in altuin Iste est VIRGILius, quo tu ductore Sonorus
275쪽
PURGATORlI XXII. Carmine grandiloquo cecinisti hominesque Deosque. Et si sorte putas, me aliam praetexere caussam 125 Risus, hanc mitte ut salsam, sed crede suisse Quae tu satus eras de nostro magna poeta. Iam se siectebat, plantam amplexurus utramque, Ductorem ante meum; verum: Istud ne effice, Dateri Nam tu umbra es mecum, dixit, neuterque tenendus. i 30 Ille inquit surgens: Nunc parcam dicere, quanto Urar amore tui, qui nostrum oblitus inane, Umbras tractabam, solido ut quae corpore constant.
Iam post nos Steterat coelestis nuncius ales Angelus, ad sextum qui nos adverterat orbem, Unius abradens ictus vestigia fronte;
Et qui justitiam esuriunt, dixere: Beati,
5 Ad nos voce sua et: sitio, non plura locuti. Ast ego, plus quam alias per sauces, summa petebamdam levis usque adeo. ut dispendia nulla laboris
Passus, Veloces Sequerer Sine corpore Vales.
Tum sic Vincii ios : Virtutis tactus honesta I 0 Flamma amor, alterius tangit praecordia semper, Dummodo is hanc prodat. Sic, ex quo tempore sedes In sernas subiit nostrum JUvENALIs in orbem.
Testalus crebro, qui te mihi junxit, amorem; in te tale fuit studium mihi, tantaque cura, 15 Ut nulli ignoto quisquam devinetior esset, Quam tibi deinde sui. Quare brevius mihi scalae IIi iis erit spatium. Sed dic, et qualis amicus Parce mihi, silenti animo si frena remitto, Iamque ut amicitia junetus mihi lare vicissim:
20 Quomodo avaritiae sedem tua corda dedere Inter doctrinae vim tantam, quanta redundat Cura parta tua STATivri verba ista parumper
276쪽
nisu excusserunt; deinde illi talia contra Is responsa dedit: Quae singula dicis, amoris 25 Dulcia signa milii reputo. Persaepe videntur Plurima, quae soleant dubitandi inducere salsas
Caussas, cum verae lateant. Quae prima rogasti, Sat mihi declarant te errorem mentis in istum VeniSSe, ut credas me arsisse cupidine habendi,
30 Dum mihi vita fuit; circium sortassis ob illum, Pronus ubi jacui. At discas volo, corde suisse
Disjunctum nimis a nostro, qui congerere aurum Hortatur furor. At ratio huic praepostera mille Punita est menses, et ni mea cura puta SSet.
35 Quae tu in naturas hominum, quasi percitus ira, Clamasti: Ouid non mortalia pectora cogis, avri saera fames p misero in certamine et ipse Versarer. Didici nimium me essundere posse Luxuriante manu. Tunc hujus et ante malorum 40 Factorum me poenituit. Quot crine resurgent Tonso, quos hujus lugenda inscitia morbi Viventes, et ad usque extremae tempora vilao Emittet, cura expertes studioque dolendi Et scito culpam, opposita quae fronte repellit 45 Directe culpam, simul hic siccare virendi Virtutem huic. Quare si turbae immistus acervo Flentis avaritiem jacui, dum crimina vitae Abluerim, evenit, quia res contraria poenis
Bis me damnavit. - Verum cum tu arma canebas
50 Impia, nequitia gemina bacchante Iocastae, Dixit, bucolico qui quondam carmine lusit, Ex his, quae tecum tangit tua Musa, videris Bic caruisse fide, sine qua benesaeta sine ullo Pondere spreta cadunt. Si res haec vera patescit, do Qui sol, quaeve saces tibi disjecere tenebras, Tempore ut ex illo dederis tua vela secunda Post piscatorem STATius cui talia reddit:
277쪽
222 PURGATORlI XXlI. Tu mihi Parnassi suasisti primus adire Speluncam, et lantis puros haurire lupiores, 60 Tuque Deum primus docuisti mente tueri, Illius ossicio iunctus, qui nocte Vagatur, Qui seri pone facem, et se non juvat, attamen ipse
Lumine sat doctos ducit Sua terga sequentes. Magnus ab inteyro, cum dixti, nascitur ordo M Meelorum, redeunt virgo et Saturnia regna, Iam nova progenies coelo demittitur alto. Te propter cecini, Vates, te propter eundem Sum Christum amplexus. Verum ut manifestius ista Cernas, quae informo, aggrediar conferre color s.
70 Vera fides, totum penitus quae impleverat orbem, Sparsa ministrorum studio, quoS Summa potestas Miserat, aeterni regni, et quae plurima sando Tu prior attigeras, jam consonuisse novellae Praeconum turbae vidi. Quare ilicet uti 75 Illis cura suit, quorum sic integra visa est ita, ut, Christicolas calvo insectante Nerone, Illorum notus pariter mihi flebilis esset. Hos ope, qua potui, dum man Sit Vita Superstes, Iuvi. Horum mores recti justique tenaces 80 Suaserunt omnes alias mihi spernere gestas. At Thebana priusquam agerem prope flumina Grajos Cantando, ablutus sacrato a fonte redivi Clam populo celans cultum formidine victus. Meque diu exterius simulavi de grege coeco M Mendaces venerante Deos; atque ista tepentis Mollities animi me quartum cingere adegit
Usque orbem cursu, Plus quam per Saecla quaterna.
Ergo qui tegmen, sub quo bona tanta latebant. Quae dico, primus dempsisti, dum via longasu Scansuris nimium superest, dic: umbra TERENTi, CAECILIῆ, PLALTi, Vanni qua in parte moratur Dic mihi, an aeternus, si scis, hos carcer in Di co
278쪽
PURGAT0RII XXII. 223 Damnet, quive orbis teneat. - Tum doctor ad ista: Isti et ego pariter, nec non et PERSIUS una, 95 Et plures alii eum. Gnhao incedimus illo, Aonides quem prae reliquis lactasse seruntur. Nos saepe in primo tenebrosi carceris orbe Commemorare juvat montem, qui tempus in omne Nutrices nostras propria Secum allicit umbra. 100 Nobiscum EunipiDES, nobiscum ii lusor amorum TEius antiquus, CEUSque AGATIIoque poetae, Atque alii, lauro queis vinxit Achaia frontem.
Hic de gente tua ANTIGONEN eSt cernere, et una DEIPHILEN, atque ΑRGIAM, DEDIPODUM que, Sororem
105 IsMENEN tristem ut quondam. Spectabilis adstat.
LANGIAE puras quae demonstraVerat undas, Nataque TIRESIA, nec non NEREIS aquOSa, Nec non DEiDAMA choro stipata Sororum.
Jamque duo vates dederant finem ore loquendi, II 0 Intentis oculis simul omnia collustrantes, Scandendi immunes ac nullo pariete clausi. Quatuor at famulae, quae Solis juSsa capeSSunt, Restiterant, cum jam temonem quinta teneret. Altius assurgens ardentis lumine cornu, II 5 Cum ductor: Vertenda reor jam dextera terga Ad spondam extremam et circum orbem montis eundum,
Ut mos est nobis. - Sic mos fuit indicis instar; Suspectumque minus nos juvit carpere callem, Assensum illa anima digni praebente poetae.120 Illi incedebant primi, quos pone sequebar Solus; at illorum sermones aure bibebam, Qui mihi Apollinea ditabant pectora meSSe. At cito colloquium jucundum abruperat arbor . . In media comperta via, fragrantia odore I 25 Poma gerens suavi, bene nata. Atque abietis instar, duae, quo plus tollit se, plus decreScere ramos . Fert Sibi, non secus haec quo plus pertingit ad ima;
279쪽
PURGATORII XXIII. Ne quis conscendat, credo. Qua in parte negabat Mons iter, ex alto vis multa cadebat aquarum 130 Lucentuin scopulo, Summas a Spergine. frondes Adlambens. Plantae vates accessit uterque,
Et subito frondes inter sic insonuit vox Clamans: IIaec vobis venibit carius escat Deinde inquit: Major stimulavit cura Mariam, Ira Ut magis atque magis splenderet coena marita Integra, quam ut proprio serviret largius ori, Quo jam pro vobis orat. Quasque edidit aevum Priscum Romanae, sitis aestum flumine puro Contentae explebant. DAMEL dum despicit escam, IM IIuic mentem largis ditat sapientia donis. Non Secus atque aurum prima aetas pulchra suisse Fertur, cum jejuna fames ex glande saporem
Ducebat gratum, et sitienti quilibet amnis
Nectar erat. Dederant BAPTIATAE alimenta locustae IM Mellaque. Propterea hunc ornavit gloria tanta, Ut nemo hoc major nostra sit origine natus,
Quod patet ex libris, qui Christi oracula tradunt.
Per viridem frondem dum lumina fixa tenebam, Qualis qui volucrem vestigans corpore parvam Insumit vitam, qui aderat, plus quam pater, inquit: Fili. jam molire viam, nam tempora jussa 5 Aequum est partiri melius. Non segnior ora, Atque pedem verti stringens utrumque poetam, Sic lantem, ut properans dispendia nulla laboris Sentirem. Ecce autem singultibus interruptum Carmen: Labra mea, o Domines atque hoc voce sonoque, IO Qui gratum simul et simul instillabat acerbum Sensum. Care pater, coepi, quod venit ad aures duidnam est' Isque mihi: Simulacra errantia circum,
280쪽
Forsitan ut solvant, quae se debere latentur. Ut, qui haud expertes curarum per loca vadunt Ib Extera. sunt soliti, haud nota adventante caterva, Qui, dum praetereunt, transversis quemque tuentur Luminibus, nec stant; sic ad nos ocius illa Adveniens abiensque animarum turba stupebat Haud hiscens habituque pia. II is cava lumina tetra, 20 Pallida erat saetos, macie alienuataque tanta, Ut cutis a rigidis desumeret arida formam
Ossibus. Haud credo tam extrema pelle minutum, Cum magis urgeret victu S penuria egentem, Tabe ustum tanta traxisse ERESICHTHON x corpus. 25 Tum mecum haec reputans: En, quae devicta recessit Gens, Solyma amiSSa, po Stquam Sua ViSeera natum Dente Maria avido. esurie Superante, petivit.
Namque ubi erant oculis Sedes, utrimque patebat Forma annellorum, quos gemma reliquit inanes. 30 Utque hominum in vultu mutilata parte legendus Esset ovio, media apparebat litterae imago Duodecimae. - Quisnam hoc credat, Spirantis odorem Adspectum pomi, rabie dum torquet edendi, Labentemque undam signarus, quanam accidat arte)35 Ilos dare ita assectus Siabam defixus in isto Portento, quidnam in venis jejunia spargat Talia. Namque hujus tabis, tristisque latebat
Squamae caussa mihi. En capitis quaedam umbra profunda Ex cavea in me oculos vertit, totumque pererrat.
40 Dein voce inclamat: Quae te mihi gratia reddit
Nunquam istum exterius potuissem nosse tuendo;
At voce id patuit, quod deletum ille serebat.
Hac face cognitio penitus mihi tota revixit Mutati ad Spectus, agnovique ora FOBESIS. 4b Parce, ali parce tuam dubitando obtundere mentem, Quod scabies pellis mihi turpat aduSla colorem, Et mihi deficiunt artus; at vera satere15