장음표시 사용
341쪽
2-6 PARADISi V. Ille tibi has reserat. Iam sensi, ut nostra cupido Discendi haud unquam satura est, nisi cum unica veri Lux illa aeterni, quam extra spatiarier ullum I 20 Haud possit verum tenebras disperserit omnes.
Tunc ibi, ut in lustris sera, parta pace quieScit. Hoc simul attigerit, quod apisci est apta lacultas.
Nam secus omnis amor rerum CognOScere sauSSas
Insitus incassum laret. Istum propter amorem, I 25 Ut scatebra, ante pedes veri sententia menti Utrimque ambiguae emergit; naturaque mater Illa est, extremum quae trudit ad usque cacumen Ex colle in collem. Hic amor est, qui impellit, et hic est. Hoc quoque qui suadet te, Diva, rogare scienter; I30 Nam res est obscura mihi. - Fert scire cupido, Num, si quis voti fuerit reus, et tamen istam Plusve minusve fidem tandem laesisse seratur, Sat sacere is vobis possit sua per bene saeia Alterius generis, vestra quae lance probentur
I 35 Non minimum. - Tunc me visa est spectare BEATRlx, Plena utrosque oculos namma coelestis amoris
Divinum usque adeo in Inorem, ut, mihi robore visus Vicio, terga darem, perstrictaque declinarim Lumina, restiterimque. qua Si minus utilis essem.
Si praeter quem terra modum cognoScit, in aestu Cordis amore usti tanta tibi sulguro luce. Ut tibi jam virtus oculorum victa residat. Noli admirari; namque hoc ex robore Vi Sufili Persecti venit, isque cito; sua prout bona noscit, Cognita venatur. Video jam, ut limpida veri Aoterni tibi lax splendet, quae sola tuentiS.
Visa semel, mentem succendit amore perenni. Quodsi sorte aliud vestrum seducit amorem,
342쪽
10 Ιd nihil est, quam hujus signum, male cognitus index IIic interlucens. Modo te fert scire cupido, An, qui vota minus persolverit, ipse repensis Muneribus aliis tantumdem reddere possit, Omni a lite animam ut tutetur. - Talia dixit Ib Hujus principium cantus initura BEATRix; Atque, ut qui eoeptum haud sermonem obtruncat, ita illa
Propositum tenuit sanetum. Quae maxima dos est, Largius indulgente Deo, nil cuncta creavit, Inventa, apta magis bonitatem ostendere patris,
20 Quamque is plurimi habet, fuit haec vis libera vestri
Arbitrii in terris, qua cuncta et Sola creata,
Queis lumen rationis inest, ditata suerunt, Et sunt. Nunc, si conjicias, voti alta patebit Virtus, si quis sit reus, ac Deus annuat ipsi 25 Ultro paciscenti. Nam inter hominemque Deumque Facta fides ubi sit, thesauri victima tanti, Quem dico, evadit, proprioque obstringitur actu. Quid tanti est, quaeso, pretii, quo tu ista rependas Nam tibi si oblatis uti bene posse videris, ad Εx malo sublatis igitur vis crescere belle. Jam quod plus refert, manifesto in lumine cernis; Sed quia dat veniam indulgens ecclesia Sancta, Quod penitus contra , quae dixi, vera videtur, Nunc te paulum etiam ad mensam consistere oportet; 35 Namque cibum rigidum, qualem te sumere jussi, Ut bene distribuas, aliquam tibi poscere debes Rursus opem. Tibi consilium nunc pandito mentis, Et mea dicta tene; nam quid tibi discere prodest, Copia ubi desit retinendi intenta tenaxque
40 Istius natura sacri res convenit intra Binas, quarum una est, qua conStat Victima, et una,
Quam debet promissa fides. Delere potestasPostremam nulla est, nisi sis hanc solvere certus; Quod sic praecise supra mea lingua monebat.
343쪽
PARADISi V. 45 Quare etiam fuit Hebraeis offerre neceSSe, Quamquam his mutandi nonnulla piaminis esset Copia, quod nosti. Nam quae est tibi prorsus aperta Altera, materiam dico. virtute valere Illa potest tanta, ut dolus Omnis abesse putetur, 50 Si quis materiam diversam subdere averet. At non permutet pondus, quo sorte gravatur, Pro arbitrio sibi quisque suo, ni argentea clavis Flavaque se vertant; et quaevis Stulta pulanda est Mutandi ratio, nisi res dimissa vicissim 55 Contineat sumptam, veluti in bis triplice summa Bis duplicem invenies. Quare quodcumque Suae Vi
Naturae usque adeo grave Sit, ut pondere lancis Detrahat omne genus, nulla hoc impensa rependet. Discite, mortaleS, Votum non pendere nauci; 60 Sed servate fidem, nec agat vis coeca iuroriS,
Ut Iephten, ubi prima illi solvenda reperta
Strena eSt; cujus erat potius, se egisse lateri Prave, quam praestare sidem priora patrando. Sic mente est visus stolida dux magnus Achivum; 65 Quare sere sui decus Iphigenia coacta est Vultus, prudentesque simul stultosque nefandi Admonitu cultus lacrimas effundere adegit., At vos, Christiadae, graviore incedite motu, Neve instar pennae vos quaevis esserat aura, 70 Et ne credatis vos posse in qualibet unda Sordes abluere. Antiqui Scriptura novique Stat Testamenti; stat sancti ductor ovilis Supremus pastor: sat vobis ista salutis
Sit via. Quodsi quidquam aliud perversa libido
75 Clamat, vos homines esse, haud expertia mentis Armenta, admoneat ratio, ne, qui incola vestrae Judaeus terrae est, vobis illudere discat. Ne vos ardor agat lascivi more bidentis Agni, maternum qui lac contemnit et ipse
344쪽
80 Pro lubito simplex miscet sua proelia Secum. Haec mihi, quae placuit scriptis mandare, BEATnix. Dein cupida, et sanctis exardens tota favillis Illa oculis partem mundi quaesivit, ubi ora Plus fulget vivis. Hujus reticentia, vultus 85 Mutatus, nova volventi ardentique rogare Ingenio abrupit sermones; utque Sagitta, Quo missa est, Stat fixa prius, quam eli arda quiescat, Sic sensi regnum nos irrupisse secundum. Ilio praeportantem tam laeta gaudia fronte 90 Tunc vidi Dominam. postquam se in luce locavit Illius coeli, ut radiaverit ipse planeta Uberius. Quodsi sese immutavit, et aureo Igne astrum risit, quid ego mutabile nostra Natura omnimodis animal ' Ceu squamea clari
95 In lymphis stagni, quidquid super innat, hiantiore armenta petunt, eScam rata: sic ego vidi
Millia splendorum lateri agglomerantia nostro, Singulaque riebant: Ecce illam, quae auget amores No Stros; quoque magis propter se quaeque serebat I 00 Umbra videbatur dare gaudia plena vibrante Fulgore emiSSO. - Id, lector, fac mente volutes: Si quae hic incipio, mox impersecta relinquam, Nullum addens verbum, qualis cruciaret egestas Te scire ulteriora avidum' Et cognoscere quibis I 05 Per te, quae suerit, Simulac patuere, cupido Audire hos, sanies quae sit data cuique locato Isihic conditio. O animans bene nate, triumphi Aeterni sedes cui cernere gratia donat, Ante a militia quam jusserit ista vacare,
IIo Lumine coelorum totam spatiante per aulam Nos sumus incensi; quare si sorte voluntas Hortatur clare rationem diScere nostram, Sponte tua hanc exple. - Sic de coetu una piorum
Vita illo dixit; pariterque est sata BEATRlx:
345쪽
290 PARADtSl vl. II 5 Dic age, dic tuto et crede, haec fore dicta Deorum. Sal bene percipio, propria qui in luce moreris, Atque hanc ex oculis ducas; nam stamina coruscat, Prout tu diffuso pandis tua gaudia riSu, Digna anima; at non scire mihi est, quo nomine notal 20 In terris sustris, nec quae dedit istius astri Caussa gradum tibi. quod celat mortalibus Ora Alterius propter radios. - Ηaec pectore sudi, Defixis oculis in lucem talia satam. Quare haec lucidius multo, quam fulserat ante, I25 Exarsit, veluti sol, qui κplendore micanti
Uberius, postquam corrosit flamma Vapores Aestum mulcentes, oculis se subtrahit ipsum. Laetitia superante magis mihi facta serena
Illa anima, involvit proprio se lumine, et almam IM Mi celans penitus penitusque inclusa figuram,
Haec responsa dedit cantu reserenda sequenti.
Ex quo aquilam a coeli cursu, quem est illa secuta Iuncta duet antiquo thalamum Laviniae adepto, Compulit, aversam discedere Constantinus, Centum annos centumque et plures nobilis alesb Grata Deo, Europae extremis consedit in oris, Ad montes, unde illa prius digressa volatum Flexerat; alarumque sacra tutata sub umbra Mundum ibi, non interrupto rerum Ordine, rexit, Mutandoque vices eadem ad me denique venit. I0 Caesar et ipse tui, quem nomine JUSTINIANUMDicunt, atque volente illo, qui me icit. amore Primo, quod superans leges et inane jubebant, Delevi; atque prius tanto quam accingerer Ruso, Unam, non binas naturas rebar inesse 15 Christo, istaque fide vitam contentuS agebam.
346쪽
PARADtSl vl. 291 At me pastoris supremi vox Agapeti Sincerae docuit fidei sanctissima normam. Credita res illi est; et clara in luce videnda Nunc mihi dicta patent hujus, ratione modoque, 20 Quo, si quando aliquis quidquam simul asserit atque
Ipse simul negat, et salsum et verum esse videbis. Ut primum movi vestigia cum grege Sancto, Inceptum sublime, Deo adspirante benigno, Deduxi, incumbens totus, dum justa movebat,25 Imperium me dante, meus Belisarius arma: Cui sic juncia fuit coelestis dextera regis, Ut mihi suaderet studio requiescere in iSto.
Ad quae prima rogas, jam sat secisse putarem Hoc tibi responsum; at me cogit longius ire 30 Mus conditio, atque aliud quidquam addere dictis. Ut bene perspicias, justo quo jure verendum
Atque sacrum signum contra certamina tanta
Permulti moveant, et qui sibi vindicet, et qui
Abnuet adverse nitens; nunc accipe, quisl in 35 Fecerit hoc signum cunctis venerabile virtus, Ceperit ex illoque die, cum lumina noctem Clausit in aeternam Pallas. huic tradere regnum Dum Studet. Haec volucris per trina ut sederit Albae Saecula et ulterius, nosti, sua corpora donecta Pubes tergemina haud dubitavit propter eandem Objecisse neci; nostique, quid egerit ista, Τriste Sabinarum tempus si mente revolvaS, Atque inde usque illud repetas, cum pectora ferro Ulla suum admovit Lucretia prisca dolorem 45 Per spplem victrix reges. dominata propinquos Imperio in populos: nosti, quid gesserit ipsa, In Brennum, in Pyrrhum a claris illata maniplis Romulidum, inque alios reges Socialiaque arma. Quare Torquatus, tum Quinctius a neglectobo Cincinno dictus, Decii Fabiique decora
347쪽
292 PARADtSl vl. Fulserunt fama, quam myrrha aspergo libenter. IIaec Arabum stravit fastum vexilla sequentum
Hannibalis, gelidas illis rumpentibus Alpes, Ex quibus, Eridano, Italicis illaberis agris. bb IIoc duce, adhuc pueri et juvenes, duxere triumphos Scipio Pompeiusque, et colli est visa dolenda, Sub quo tu primas hausisti luminis auras.
Deinde prope aetatem, qua totius una voluntas Coeli decrerat mundum comp0nere Paest, 60 Ipsam corripuit Caesar, noma urbe PDgante.
Et quid, praetergressa Varum, ad vada fluminis usque Fecerit haec Rheni, satis Isara vidit et uera Sequanaque atque omnes IalleS, queis plenus abundat Elabens Rhodanus. Quid, ubi est egressa navenna 65 irrupitque amnem nubiconem, haec gessit, id alae est Talis, ut hanc oculi haud poSsent Servare Sequentum. Nec scribae calamus. Contra oppida Iberica vertit Agmen, dein propius Dyracchia moenia, et urbem Pharsalon adeo percuSSit, ut usque vagatuS 0 Ad Nili calidas luctus pervenerit undaS. Haec iterum Antandri terram Simoentaque vidit, Unde olim exierat, bustumque ubi procubat Hector, Atque in perniciem Ptolemaei denique Somnum Exuit; unde Iubam oppressura erupit ad instar 75 Fulgoris: Hesperiam dein vestram ingressa, volavit Pompeianarum sonitu invitata tubarum. At quod signiferum gessit comitata Secundum, In tetro latrant Brutusque et CassiuS Orco, Idque dolet Mutina, atque obsessa Perugia luget. 80 Nunc etiam tristis sundit Cleopatra querelas, Quae instantem fugiens, subitam si hi traxit ab angue
Atque atram mortem. IIoc sortes ducente catervas,
Lilius ad usque maris rubri discurrit et, ipso Ductore, haec potuit mundum componere pace 85 Tanta, ut sacratam Ianus sibi viderii aedem
348쪽
PARADtSi Vl. 293 Clausam. - At quud suasit vexillum talia sari Fecerut ante et erat facturum pro imperii vi Mortali in terris, quod sub ditione gubernat, Fit leve et obscurum specie, si tertius haeres 90 Spectandus fuerit Caesar, te judice acuto, Et studii puro. Nam justa, aeterna PoteStas, Hanc inibi quae inspirat mentem, concesserat illi. Quem dico laudem, quam ullam duxisset ob iram Id dantis. - Nunc quae huc veniunt reserenda, Stupebis. 95 Dein, comitante Tito, poenas sumptura volavit Antiquum ulla scelus. Tum vero, ubi ovile momordit Dens Longobardus sanctum, sese illius alis Te etiam succurrisse isti, victo hoste, satetur Carolus in terris Magnus. Jam tu ipse videbis, 100 Qui sint, quos supra accuso, et quae hos crimina damnent,
Unde venit vobis cunctorum cauSSa malorum.
Altera communi signo pars lilia flava opponit, seorsim pars altera vindicat istud; Mens est in dubio, quis major ceperit error I05 Alterutrum. Utatur solita pro viribus arte Turba Ghi bellini studio inflammata furoris; Ast aliud signum quaerat sibi; non bene miles Ηοc sequitur, qui a justitia seiunxerit ipsum.
Neve hoc. Guelphorum turba Stipante Suorum, II 0 Carolus iste novus sternat, verum horreat ungues, Qui mage sublimi voltus vulsere leoni. . Iam saope ob culpam nati nevere parentum: Nec mutaturum propter sua lilia numen Signa pulet. Parvi decus hujus sideris ornant, Itb Uvae nullos unquam detrectavere labores,
Gnavae animae, aeternum ut veniat post funera nomen. 'Namque ubi curae isthuc tendunt. et tramite Oberrant Huc illuc vario, pariter veri ignis amoris Et minus atque minus vivax adscendat, Oportet. I 20 Λst haec cum merito commensis pignora noStro
349쪽
294 PARADISl vll. Pars est aetiliae, quia nec majora videmus, Nec minus ampla dari. II inc judex ita temperat aequus In nobis pectus mulcendo, ut nulla cupido Nos unquam ad studium deducere poSsit iniquum. Ita Diversi vocum sonitus modulamine dulces Dant numeros; pariter scamna haec diversa politos
IIac vita, istarum harmonia resonante rotarum,
Dulce beant. Hujusque inclusum lumine baccae Romaei est lumen, cui grandia pulchraque facta I 30 Cesserunt male apud male gratos; sed neque risit Adversans Narbo. Quare pede claudicat ille, Qui nocitura sibi alterius benefacta putavit. Bis geminas habuit natas Ila mundus. nvito Nomine, quod dederat gens Berlingaria, notu S, 135 Omnes reginas, ignobilis ac peregrini Cura Romae i. Deinde ore sat ille superbo Hunc justum totam rationem evolvere juSSlt, Bis ubi sena dedit, quae res bis quina serebat. Inde hic cessit inops et multis debilis annis
IM At si magnanimi mundus cor nosSet, in omne Mendicati aevum si ustati in quamlibet ΡScam, Laudatum valde magis hunc esserret ad astra.
Sis nobis tutela, Deus. ter Sancta potestaSPugnas pugnantum ac virtutum, luce beatos Qui clara allat gens ignes haec scamna tenentum Illustras totos. Vocalem ita visus, ut ante 5 Ille mihi arripuisse notam est hosque edere CantuS, Quem super expandit duplicatum flamma nitorem. Mox ipse, atque alii rursus duxere choream: Utque favillarum quam velocissimus imber, Sese improviso mihi velavere abeuntes.
I 0 In dubio haerebam et mecum: dic, ipse loquebar,
350쪽
PARADt Sl Vll. 295Ι ic Dominae, gultis praesenti dulcibus omnem Exsaturare sitim. - At toto pudor ille potitus
Pectore, conantem depromere verba soluto Ore, BEATMcEM me compellare vetabal
15 Ut quem debilitat somnus. Nec passa BLATRIX Balbutire diu est. verbis et talibus inlit, Illo mi radians risu, qui quemque bearet In medio igne hominem: Te salso impervia suntem Jam video: quare, qui poenam jure poposcitis Laesus, is ultores jure haud est passus inultos At tibi mox mentem expediam, tu sigito dicta
IIaec animo; mea enim magni sententia doni Instar erit. - dui vir non venit lucis in oras Prognatus, frena illa indignans apta volenti 2b Virtuti, . sese damnatus perdidit, una Damnavit genus omne. Ideo per saecula multa
In magnis jacuit gens strata humana tenebris Aegra, Dei Verbo donec descendere Vi Sum est, Junxit ubi persona hujus sibi sponte rebellem
30 Naturam auctore a proprio longeque remotam, Aeterno tendente arcum tantummodo Amore. Fac nunc advertas et, quae dicam, accipe mente.
Ex nihilo ista creata recens natura parenti Iuncta suo, qualis sicta est, fuit integra. justa; 35 At propriam ob noxam regno est depulsa beato; Nam sese a Vero vertit vitaque priore. Poena igitur, quam crux subeundam praebuit illi, Si commetiri est naturam, quam sibi Sumpsit, Cillii poena, nullum tanto unquam jure momordit. 40 At pariter nunquam ulla fuit tam injuria poena, Si tu personam, quae se compressit in istam Naturam, inspicias. Ex uno simplice facto
Diversa exstiterunt. Placuit mors una Deoque Judaeis lite: ob pam tellus concussa tremore