장음표시 사용
351쪽
PARADtSl Vll. Ne mirere ultra, si quem sic sarier audis, Litores irae justae justam esse cohortem Litam. Ast implicitam tibi mentem haerescere nodo Districtam vario video, quo magna cupido b0 Hanc extricatam exspectat. Tu talia tecum: Haec audita mihi facile est advertere mente; Sed me caussa latet, cur solum hac arte redemptos Nos Amor is vellet. Frater, manet ista sepulta Lex oculis cujusque hominis, cui flamine sancti 55 Nondum etiam ingenium flammis adolevit amoris. Ingenue ipsa quidem, nam huc spectant multa virorum Consilia, atque parum sunt internoscere Verum
Apta, loquar, quare suerit ratio ista legenda Digna magis. duae omnem bonitas divina repellit 60 Livorem, proprii tota ardens ignibus ignis Flammat ita. aeterni ut diffundat ubique decoris Divitias. Quidquid privum modo manat ab ipsa,
Nunquam deletur. Neque enim hujus Signa moVentur,
Quae semel impressit. Quidquid privum impluit ipsa,
65 Non comitante alia causSa, manet Omne Solutum Servitio neque enim a rerum virtute novarum
Id pendet) plus huic sese conformat eoque Plus placet. Ardor enim sanctus, luce omnia lustrans, In quem plus similem sibi adit. vivacius igno
0 Fulgurat. Humanae cuncta haec dant crescere stirpi; Deficiente uno, simul ipsa minuta neceSSe eSt Nobilitate cadat. Quae libertate carentem Hanc facit. est culpae labes; haec unica cauSSa eSt, Diversam a Summo quae ipsam deformat Amore; 5 Namque parum istius lucis se luce colorat: Et nunquam in decus antiquum sese ipsa reponet,
Ni plenum instauret, quod culpa reliquit inane,
Accumulans justas contra mala gaudia poenas. Festra ubi se in proprio maculavit semine totam 80 Natura, istorum est ornatu exuta decorum.
352쪽
PARADtSi Vll. 29T. Et pariter procul a Paradisi sedo beata
Pulsa; nec amissam Sortein reparare poteStasHuic suerat, bene si advertas, ratione modove Ullo, ni ipsa vadum ex istis transmitteret unum; 85 Aut Deus indulgens culpam dimitteret istam Solus, vel natura suo medicata furori Vestra esset. Modo tu in barathrum desige profundum Consilii aeterni visum, et mea collige dicta Interitaque tuis pro viribus accipe mente. 90 Limitibus finita suis humana Propago, Sat sacere haud unquam poterat, nam copia deerat Quam minimum inserius descendere, in omne futurum TempuS parendo, quando se tollere in altum obsequiosa minus voluit. Nunc caussa Palebit,95 Cur generi humano noxae via clausa piandae est. Ergo vias aperire suas coeleste neceSse Numen erat, lapsique hominis Succurrere vitae, Integra ut huic fieret; via seu laret utilis una, iSive ambae. At quoniam tanto jucundius esse 100 Fertur agentis opus, quanto manifestius ampla. Elucet bonitas eoi dis bene lacta parantis, Primus Amor, propria qui signat imagine mundum, Ut vos erigeret, voluit percurrere cunctas Ipse vias . Nec cum veniet nox ultima terris, Iob Nec cum sol primum emicuit, tam utrique profundum, Nec tam magnificum facinus fueritque foretque. Nam supremus Amor Sese largitus, ut apta Pi ogenies humana foret SeSe erigere, ultro Largior est, quam Si Solus dimitteret ipso. II 0 Nec sat justitiae ratio quaecumque suisset Altera, ni Deus ipse Deo generatus. Adami Indutus carnem ingenitum decus objecisset. Nunc curam expletura omnem, nonnulla revertor Ad loca declaranda, ut ibi tu cernere possisllo Non secus atque ego nunc. Haec tu tecum: Aera cerno,
353쪽
PARAlnSt Vlll. Humorem, terram atque ignem et mista omnia eorum Semina corrumpi atque parum diuturna manere. Et tamen ex nihilo fuerunt haec ipsa creata; Quare, si verum dixi, corrupta resolvi I 20 Haud unquam possent. - Frater, chorus ales Olympi Sincera haec regio, qua praeSen S ip Se morBriS, Qualia nunc conStant, - Ρura atque integra creata Haec possunt vere dici; at primordia rerum, Quae modo dixisti, tum quae nascuntur ab ipsis, 125 Omnia deducunt sormam a virtute creata. Materies, ex qua con Stant Seorsim, ipSa creata est. Visque creata suit per se apta inducere formam, Insita sideribus circum informanda rotatis Corpora. Sanctorum radius, motusque globorum
130 Pro ei usque habitu, cui priva potentia juncta est Attrahit alituum pecudumque gregisque marini
Plantarumque animas. Bonitas at Summa parentis Hanc nostram Spirat vitam non conciliatam Externis rebus, simul inspiranS Sui amorem,
i 35 Ut desiderio dein Patrem semper anhelet. Hinc tibi colligere est, quare caro VeStra reSurget, Si bene perpendas, qui tum fuit edita, primos Cum primus nobis genitores condidit auctor.
olim haud absque suo credebat terra periclo
Formosam Venerem, quam tertia sphaera rotantem Accipit, insanum radiis emittere amorem; Quare ubicunque loci veteres errore vetuSto 5 Huic struxere aras, cultam in sua Vota VocanteS,
Cumque Cupidine iis suit usque in honore Dione. Hanc etenim matrem dixere, illumque creatum, Qui quondam infixus gremio infelicis Elisae Sederit. Hinc ipsi ducebant nomina stellae,
354쪽
10 Cui modo cervIcem est solis, modo cernere Doniem, Unde mihi istius desumpsi exordia sanius. Ipsam adscensurus non sensi; intrasse BEATnix
Admonuit; namque illa magis mihi visa decora est. Ac veluti in flamma nitet inspicienda savilla, II Utque in voce licet vocem distinguere, ubi una Atque eadem manet, atque abit exspatiata, reditque Altera: sic alias vidi hac in luce moveri Lampadas in gyrum properanter pluSque minusque, Aeterno prout cuique frui splendore dabatur,20 Ut reor. Algenti nunquam de nube ruerunt Perspicui, aut coeci cursu tam praepete venti,
Ut non impliciti lentique videntibus ista Lumina sint visi, divina mihi olivia ferri, GTro interrupto, cujus primordia ab altis 25 Incepere prius Seraphim; post obvia prima
Auribus audivi Hosanna i tam dulce canorum, Ut nunquam posthac repetitum audire cupido Desinat. - Interea propius nos adstitit unus,
Et solus dixit: cuncti indulgere parati
30 Hic tibi nos sumus, ut nobis gaudere saeuitas Sit tibi. Nos cum principibus coelestibus unum Circumagi in gyrum eursumque sitimque Solemus, Ad quos in terris sudisti hunc pectore cantum
Vos, monstrante Deo, queis tertia sphaera movenda 35 Contigit; ac tanta nobis cor ardet amoris Flamma, ut non sit dulce minuS ceSSare parumper,
Dum tibi sat fiat. Postquam pudibunda modeste Lumina converti ad Dominam, et simul ipsa benigne Annuit, atque fidem fecit, suit impetus illam 40 Inspicere in lucem, quae mi promittere tantiam Audita est donum, et: Dic, cuia est nostra locuta est Sensu vox impressa pio penitusque profundo. Et quanta et qualis plus est mihi visa refulgens Laetitia aucta nova, cum me Sua gaudia sari
355쪽
300 PARADISi Vlli. M Vidit suadentem l Haud altior verba edidit ista: Non habuit me terra diu; si vita suisset
Longa diu, mala mulla forent, quae nulla fuissent. Me tibi laetitia occultat mea, plurima circum Quae radiat velat quo lihi me animalis ad instar b0 Serica fila sibi cui sunt sua fascia. Magno Junctus amore milii, nec deerat caussa, suisti; Nam si ibi mansissem. tibi veri ostendere amoris Me plus quam frondem vidisses usque paratum. Pars ea laeva Orae, Rhodani quam perluit unda, 55 Mista ubi sit Sorga, me quondam tota manebat negem, atque Ausoniae quod cornu tecta frequentant Baris, C eiae, Crotonis, ubi unda Truenti Et Verdis pelago miscetur. Jam aurea crini Serta meo dederant, quas terras irrigat Ister, 60 Postquam Teutonicos parcit contingere sines; Uuaeque Pachinum inter tellus, interque Pelorum
Splendida caligat Τrinacria. plusque laborat A vento supra Catanam nec poena Typhoei
Caussa est. sed nascens sulphur) proprios quoque reges 65 Vidisset. Nostro regnasset sanguine cretus Carolus, et natae soboles generosa nudolpinis,
dii pravum imperium, quod semper corda dolore Subjecti torquet populi, clamare Panormi Vulgus adegisset: Percelle, interfice, caede. 0 At si id prospiciat, mihi qui est germani S, B V3ram
Pauperiem fugeret Catalaunam, ut damna sutura Vitaret. Nam, ut vera loquar, Sive ipso, neceSSe e St. Sive sui caveant, ne major Sarcina onustae
Navi imponatur. Cujus natura propinquis 5 Εdita munificis, descendit parca, ministrisque
orbata est implere minus curanti hus aream. Dum, quam tu fundis sando, haud secus atque ego cerno, Aliam laetitiam credo te cernere, ubi omne
Desinit, exoriturque bonum, mihi gratius istud
356쪽
' PARADISi ulli. 30 IM Contingit, simul et magni est; namque ista patescunt, Te inspiciente Deum propius. Mea pectora comples Laelitia; sed fac doceas, qui Semine amarum Ex dulci manare queat; nam, te iSta locuto, Mens pendet magna dubitandi exercita caussa. 85 Iix haec satus eram, subito cum talia reddit: Si tibi, quod poscis, mihi verum ostendere fas Sit,
Ante oculos veniet, quod nunc post terga tenetur. Quae totum bonitas, quod geStis Scandere, regnum Volvit satque facit, qua temperat omnia, mente, 90 Virtute ingenita haec ingentia corpora donat. Nec modo naturas omnes Sapientia per Se
Optima disposuit, verum prospexerat ii Sis Λiquo saluti horum. Nam quidquid percutit artus
Iste, ad propositum finem descendat oportet, 95 Non secus ac telum jussum contingere Signum. Ni faciat, coelum, quod Obis, Sic ederet omne Inceptum, ut posSis hoc aequiparare ruinae: Idque nequit fieri, ni mons haec astra moventum Deficeret mensque illa prior minus apta jaeeret. I 00 Visne magis nil ide hoc per me cognoscere posse Huic ego: Nil ultra; lieri non posse latebor, Ut quod, opuS fuerit, natura parare graVetur.
Ille autem: Modo dic, numquid priore suturum Conditione putes hominem, nisi civis is esset 105 In terrist Verum, respondi; et nulla roganda IIic est mi ratio. Sed quomodo civis in urbe Esse potest Nam illic, nisi quis diversa sequatur
Munera diverse, non vivitur. Hoc dabis ultro, Si bene praeceptor vester ScripsiSSe putetur.
Iio Sic is descendit pergens huc usque gradatim ἔPostea conelusit: Diversas ergo neceSSe est Vestrorum eSSe operum radices. Namque Solonis
Unus habet pectus; Xerxes hic nascitur; ille Melchisedech; alter, qui natum perdidit, alis
357쪽
302 PARADiSi lx. 'II5 Aera tranantem. Coeli quae conficit orbes Natura, huic cerae mortali facta sigillum, Utitur arte sua; sed non praeponere curat Illam illamve domum. Hinc est, ut semine eodem Esavus natus Jacobo a fratre recedat I 20 Nascaturque adeo vili genitore Quirinus, Quem Marti reddunt. Semper natura creata Iret iter, reserens mores atque ora Parentum, Si mens supremi non vinceret optima PatriS. Nunc tibi id ante oculos stat, quod post terga manebat. Ira Verum ut cognoscas, quam sis mihi carus, id addam, Quo te praecinctum cupio. - Natura per Omnes
Aetates, ubi fortunam sibi vidit iniquam, Ut quodvis aliud semen regione remotum A propria, evadit minus utilis et male cedit. 130 Quodsi terrigenae, quae rundamenta locavit
Natura ante oculos, non contemnenda putarent;
Ista secuti homines veris virtutibus irent Aucti. At vos in coenobium detruditis illum, Qui suerat natus praecingier enSe cruento, I 35 Et regem facitis, qui est dignus dicere caussas; Quapropter legitis vestigia devia cursu.
Posteaquam ille tuus. CLEMENTia pulchra, reSolvit CABOLUs ambagem mihi, coepit deinde malignas Enarrare suum fraudes in semen ituras; Atque ait: Ista sile ac volucres sine labier annos.
5 Quare nil aliud possum, nisi dicere justum
Venturum luctum vobis post aspera damna. Et jam versa erat ad solem vita illius almi Luminis, explentem vota omnia, ut illa Voluptas, Sat cunctis quae sola facit. O pectora salsa, 10 Impiaque evasura, hono quae avertere tanto
358쪽
Haud dubitalis iter, res et spectatis inanes l
Atque ecce ex illis lux altera, Seque paratam Indulgere mihi, jaculando spicula flammae, Monstrabat. Tum oculis, ut primum, fixa BEATRIXI 5 In me, sat monuit cupidum: atque ego talia sudi:
0, quaeSO, mea Vota exple, Sortita beatam Vitam anima, ac certum facias me in te intima cordis Posse repercutere. - Haec nova mi lux hactenus, imo Ex centro, unde dabat cantus, talem edere vocem
20 Coepit, more viri gaudentis amore juvandi: Illa ubi prava Italae regionis terra videnda Considet, urbem intra Venetam sontesque minantis Medoaci ac Plavis, tollit se vertice collis Non alto, unde olim lax est delapsa, ruina 25 Aggressa ingenti vicinos. Protulit una Me radix istamque. Vocor CLMNiTIA, et isthic
Fulgeo, quod placuit mihi splendor sideris hujus.
At mihi . caussa meae. qua laetor, maxima Sortis Indulgenda venit, cujus non taeduit unquam; ad Quod facile haud vestro suerit sors credere vulgo. Laetilia haec nostro praesulgens caraque in aStro, Quaeque propinqua mihi magis est, monumenta paravit Permulta in terris magnam celebrantia famam, Atque, priusquam abeat, hic jam centesimus annus 35 Quintuplicatur adhuc. Nudo disces, quam utile cedat Viribus ingenii, pulchrisque excedere lactis Mortali, ut primam vitam nova vita relinquat. Non hoc, quam majus Tila ventum Athesisque recentem Progeniem claudunt, meditatur pectore turba; 40 Nec, licet aspra premat clades, hanc poenitet acti. Sed non tempus abest, quo gens Patavina paludi Immutabit aquas. quae praeterlabitur agroS Bergae, jus contra populo in sera sata feroce. Atque ubi se Silis Cagnano numine miscet, 45 Imperio exsultans elata fronte superbus
359쪽
Incedit quidam, cui jam stat rete paratum ipsum capturum. Flebit quoque Feltria iniquum Pastoris facinus. tali quae labe probroSaFiet, ut ob similem se quemquam Malla negarit
50 Antra sua ingressum vidisse. Sed unius esset Ampla nimis mensura cadi, exceptura cruorem Quem scis effudisse tuas, Ferraria, VenaS; Et lassaretur, si cui sorte uncia lance
Singula collibranda foret, quem presbyter ille 55 Largus donabit, studia ut sua comprobet illi Parii; atque istius gentis bene congrua vitae Talia dona forent. Coeli sublimibus adstant
in templis specula, ista thronos gens Vestra vocavit, Iudicis alma Dei lux nobis unde refulget 60 Sic, ut, quae dixi, nos pondus habere putemus. Hic iacu t similisque alias sub pectore curaSVolventi visa est, Ob, quam velut ante rotavit Centrum ingressa, rotam. Mihi jam notae altera forma Laetitiae praeclara oculis apparuit, instar 65 Arte laborati nil ido sub sole balassi. Laetantem domus alta Dei splendoribus auctat, Non Secus ac risu tellus; sed nigrior umbra artarea est tanto, quanto est mens tristior ipsi. Cuncta Deus videt, inque illum penetrasSe putanda eS,
70 O felix anima, huic dixi, ut j Im nulla cupido
Suspirans ipsum tua lumina sallere possit. Ergo voce tua, quae magnum oblectat Olympum Cantibus assiduis ardorum mista piorum, Quorum alae capiti senae implicuere cucullum,75 Cur me non exples avidum Nec verba manerem Ipse tua, in te si inspicerem. in mea pectora ut ipse Tu Penetras. - Major vallis, tunc incipit ille, Excepto pelago, quod mundum circumit omnem, In quam se effundant undae, diversa pererrat
80 Littora, soli adversa adeo, ut medii ipsa diei
360쪽
PARADtSl lx. 305 Conficiat callem, cum illic, qui terminat aethram . In plano medium, circius spectetur, ubi ista Incipit. Illud ego littus, Macram inter et inter Ebraeum, incolui, exiguo quod tramite Τhuscum 85 Dividit a Ligurum populo. Ortum Vergit ad unum occasumque quasi unum Saldarum, ac mea tellus, Quae quondam proprio tepefecit Sanguine portum. Me haud ignara mei gens nominis appellavit FOL LM. Signa mei coelum hoc praeportat, ut olim M Hujus ego. Haud adeo exarsit Belo odita Dido Sichaeo pariter, pariterque odiosa Cret Sae, Quantum ego, dum tulit id crinis. Non illa dolosum Demophoonta sibi Rhodope conquesta, nec imo Arsit ita Alcides inclusam pectore Iolen. 95 At non ista tamen cor nobis cura remordet, Verum hic ridetur, non quae jam eulpa redire In mentem haud posset, sed virtus, quae ista Parasit.
IIic ars suspicitur, quae astrum tanto Ornat amore,
Suspiciturque bonum, per quod mens prona deorsum 100 Feri reditum ad Superos. Verum ut discedere curis Pacatis penitus possis, quas attulit ista Sphaera tibi, stat adhuc ultra procedere verbis. Scire cupis, cujum hoc lumen, quod fulget in illa Sic face me iuxta, ut radius solaris in unda 105 Pura. Nunc audi: hic intus sua gaudia n Hau Expandit, nostroque choro conjuncta, Sigillo Illius est impressa, gradum sibi nacta Supremum. Sidus in hoc, ubi apex postremus desinit umbrae, Quam tua terra parit, Christo ducente triumphum, II0 Uaec assumpta prior venit, meritoque decebat Hoc aliqua in coeli Sphaera mansisse trophaeum, Per quod clareret victoria tanta lucrati Utrisque hanc palmis. Haec primo saverat RuSO, Josue ubi victor sancta est tellure potitus, III Quae minime tangit vestri praecordia Papae.