장음표시 사용
51쪽
pis descriptarum ultro turbaret, neve ipsa auctoris verba oculos cujusquam sugerent, huc relegari commodissimum aptissimumque putavimuS. Prior adnotatiuncula habetur Parad. II, v. 16., ubi in antecedentibus sermo est de Dante in corpus lunae ingresso, Ut recipit lucem fluvialis gutta cohaerens, et deinde do naturae divinae cum humana conjunctione, splum
multo majore fui densior ei admiratione hubero dignam deceat:
Ardendum nobis mirarier illius esse,. - Qui sibi conjunxit naturam hominisque Deique.
Commentatus est Pi agga usum infinitivi esse li0cce modo: Esse pro essentiu squam ipsam quidem vocem Latium ignorare non ignoro s. natura. Cfr. Lucret. IV, 99., ubi de speculis:
Esse in imaginibus missis consistere eorum.
Idem poeta habet meminisse pro memoria l. IV, v. 769:
Praeterea meminisse iacet languetque Sopore etc.
Alteram adnotationum, de quibus supra diximus, adscriptam vidimus Parad. XVI, 84:
Et genere antiquo multos opibusque potentes.
Ibi de praetermissis in vertendo nonnullis nominibus propriis ita se excusat Pthgg : omisi hic et infra plura nomina male in Latino sonantia, ne taedium crearetur peregrina tanquam barbarica sustidientibus. Omissi sunt igitur Sol lanieri, Ardinglii, Bosti clii; paulo infra Sacchelti, Giuochi, Sisanti, Barucci, Cal succi, Arrigucci; item non multo post Capon sacco, Insangati. Nihil enim impedit, quominus haec omnia absint. Caeterum summo cum studio nobis praesto suerunt operamque cum in plagulis a typotheta descriptis, priusquam prelo supp0sita prodirent, corrigendis, lum in omni editione Divi-
52쪽
nae comoediae Latinae ea, qua convenit, accuratione atque lautitia et constituenda et adornanda navarunt insignem duo viri Lipsienses, in primis eruditi bonarumque literarum peritissimi, Doctores philosophiae EDUARDus B0ΕΝΕcΚΕ, privatus Musarum cultor, et R0BERTUS GUiLiELvvs FRITZscis Ε, scholae Nicolaitanae Adjunctus I., quos, ne cui debituin honorem subtraxisse dici possimus, de novo hoc opere optime meritos esse, ingenue profitemur. Jam cum huc pervenerimus, ut nihil restet nisi vita Piaggae, quam scripsit Cl. Uitte, ipsique, vicibus editoris quasi Secundariis stincti, omnibus ossiciis nostris satisfecisse Videamur, hoc unum adjungere liceat, nobis praeter summam oblectationem et voluptatem, quam hujus operis cura attulit, non visum iri ullum jucundius operae praemium potuisse contingere, quam Sistudia haec plerisque onmibus probata divinae poesi et optimis litoris Duclum aliquem serre intellexerimus.
53쪽
Ilii Alpos Rhaetiae a Venelo mari plurimum recedunt, Silum e StS clitum, locuples et industrium Galliae Transpadanae oppidum. Ibi
saeculi praeterlapsi anno sexagesimo octavo, ultimo mensis Julii die, honestis parentibus natus est CAIETAM;s D1LLA Pthgκ1. Primas didicit literas institutore Da mi ano dati a Plaga a, docto pariter ac Sancto sacerdote, cujus disciplina puerulum feliciorum studiorum cupiditale incendit. Deinde, divitis cujusdam municipis beneficio adjutus, inter Patavini, per totam Europam celeberrimi, Seminarii alumnos receptus, ducibus Costa, Chites ottio aliisque clarioribus ejus aevi magistris, insignem literis tam Graecis quam Latinis navavit operam. Auxit studii ardorem inlima cum lectissimis aliquot condiscipulis consuetudo. Erant horum ex numero Savorinus, Clodianus postea episcopus, doctissimusque Mel anus, jam Canonicus Patavinus studiique theologici in nobili illa Musarum sede director meritissimus, et Antonius Di edus, eques generosus: cum quibus omnibus amicitiae laedus mature contractum usque ad cineres Sancte Servavit PIAZZ1. Hisce praesidiis in bonis artibus probe erudito Zagurius, venerandus Vicentinae dioeceseos praesul, literatae antiquitatis studium seminarii episcopalis auditores docendi provinciam felici delectu mandavit. Aliquanto enim post, jubente serventissimo Soli natalis amore, in patriam reversum gratus discipulorum animus ObSequiumque perenne Sunt proSequuli. Latius vero patuerunt inque dies prosperius cesserunt curae. quas Schii per longam annorum seriem, solis patriae utilitatibus inserviens, in juventutem instituendam bonisque moribus imbuendam toto
54쪽
contulit animo. Tanto enim ardore, tanta dexteritate elegantes literas altioresque doctrinas tradidit alumnis, ab omni lucri cupiditate iam se exhibuit alienum, ut, quotquot habuerit, auditorum sibi conciliaret amorem e quorum grata memoria ne hodie quidem excidit insignis ejus in docendo evidentia, qua et abstrusiores disputationes ad omnium inteI- lectum enodahat. Exquisitum ejus in literis judicium consormavit assidua lectio scriptorum apud Graecos et Romanos classicorum, in qu0rum societatem priscos etiam Italicarum literarum parentes vosandos esse censebat. A recen1iorum auctorum studio semper fuit alienus,
discipulosque ab eorum illecebris diligentissime prohibuit.
Interim vero adversi, qui familiam Pth ZZAE afflixerunt. caSus novum ingratuinque curarum domesticarum ei imposuerunt onus, a quo seSSum animum ut aliquatenus recrearet, arduum Opus Pindarica carmina
Itali eo metro reddendi jam sere quinquagenarius suscepit susceptumque intra duorum lustrorum spatia feliciter absolvit. In Olympicis, quae solae hactenus stypis Seminarii Patavini in lucem viderunt, gravitatem Pindaricam sublimemque vatis Thebani simplicitatem optime redditam
esse, Italicosque versus non solum auctoris sententiam 1ideliter exhibere, sed et stropharum Graecarum majestatem proxime sequi, harum rerum periti unanimi iudicaverunt consensu. Jam seneScens et post propinquorum obitum fore unus ex tota sa- milia superstes, reluctante animo patria discessit, Vicentiamque contulit larem. Discedentem communi dolore et desiderio prosequuti sunt Schiani: Vicentini novum civem parato primorum opti Inorumque ho- . spitio honorificentissime exceperunt. Sexagenario major juvenili servore Dantis divinum carmen in Latinos transferre versus molitus est, inde se iis perseveravit in operoso labore, neque destitit inceptis, nisi operis vitaeque metam iisdem sere
diebus consequutus. Hoc unum erat Solamen incommodae Senectutis,
hi conatus praebebant materiam confabulationibus cum doctis amicis, in his praecipue versabantur ejus epistolae, si quas dabat. Unum quod supererat optatum, absolutum opus uSui judicioque omnium committi, vivens non impetravit. Quum enim, particula aliqua operis typis Seminarii Patavini descripta eique per discipulos congratulandi caussa oblata, jam esset in eo, ut spe Sua potiretur, gravi morbo oppreSsus consolationibusque fidei Christianae sustentatus anno hujus saeculi quadrageSimo quarto aequo paratoque animo diem obiit supremum. Ut vero Divina Comoedia Latine sacta squam Leo nardo comiti Τris-
55쪽
sino, viro tam generis nobilitate quam eruditione et urbanitate clarissimo, sed jam praemortuo, Sacram esSe Voluerat) in Vulgus ederetur. Cura commissa est 1idei nepotis. Fuit Pia2Za statura procerus, oculis vegetis acerrimis que, gravisomniinisque spectatus. facilis quidem ad conversationem atque lacundus, sed ad vitam ab hominum commercio remotam proclivior. Propriae utilitatis immemor id unum agebat, ut amicis serviret, suaque opera alios juvaret. Summa vero integritas viri, rectum judicium et eloquentia ad persuadendum accommodatiSSima raro passa sunt, ut alienis negotiis suam frustra interponeret auctoritatem. Assiduus, quo literas dilexit, amor, operoSorum, quae composuit, operum praestantia, Sanctitas evangelica, quam, quum concionari interdum ei contingeret, e Sacro suggestu auditoribus eloquenter commendabat, illibata vitae simplicitate probavit, viventi bonorum omnium conciliaverunt assectum et obServantiam, defuncto memoriam et deSiderium. .
58쪽
Vitae emensus iter medium nostrae in loca sensi Luco obscura nigro delapsus; nam via recta Exciderat mente. Ηeul quam res est dura referre Qualis erat silva ista, carens cultu, aspera, denSa, b Admonitu cujus renovat mens icta pavorem. Tam mihi amara venit, paulo ut plus alloret ipse Aspectus mortis; verum ut, quae plurima legi Optima ibi, enarrem, quae vidi altiSSima, Pangam. Dicere nescirem, qualis me huc intulit error, 10 Tanto ego victus eram somno, quo tempore veram
Deserui ipse viam. Sed postquam collis ad ima Veni claudentis vallem, quae corda timore Foderat, ad Superos attollens lumina, vidi Iam terga istius radiis induta planetae,15 Qui pede inoi senso callem docet ire per omnem. εSic mihi tunc aliqua formido ex parte quievit, In cordis durata lacu, qua nocte tot aegrum Curae externarunt. Et ceu qui lassus anhelans A pelago ad ripam evasit, vada plena pericli 20 Respicit, horrisonamque oculis obit Amphitriten:
Sic mea, quae fugiebat adhuc, mens VerSa retrorsum est. Erratum relegens nexum, unde emergere nulli Vivo unquam licuit, Postquam prolapsa labore Membra instauravi, me per deSerta viarum
59쪽
25 Immisi rursus sic, ut pes lirauior eSSet Inferior semper. Tunc paene in limine primo
Ascensus, panthera levis rapidissima cursu Ecce mihi occurrit, maculoso tegmine fulgens. Et nunquam ante meos oculos discedere visa est, 30 Immo meum impediebat iter sic, ut pede verso Saepe mihi gressus suerit mens certa reserre. TempuS erat, cum mane novo lux dissipat umbras,
Solque ascendebat stellis circumdatus illis, Quas habuit secum, divi cum dextera amoris 35 Illa effingebat primum pulcherrima rerum; Ut spe sat sausta suaderet temporis hora, Anni et temperies dulcis, me posse potiri Blandam pelle seram. At non sic, ut membra pavore Haud mihi contremerent, violenti ubi saeva leonis
40 Inspecta est lacies. Atque hic me tendere contra Cervice elata , rabie Stimulatus edendi, Ut mihi sit visus trepidare atque infremere aer. Et lupa cunctarum mihi visa cupidine rerum Ire gravata, suis quamquam vix DSSibus haerens 45 Quae multas gentes vita jam asstixit amara. 'am gravis ista mihi fuerat, tam odiosa timore, Quem vidi ex oculis, totoque ex Ore micantem,
Ut spe deciderem potiundi verticis alti. Et qualis, qui quaerit opes cumulatque libenter,b0 Donec 'tempus adest, quod parta amittere cogit, Tota anima infelix et mente et pectore toto Fletque doletque simul: talem me bellua fecit Irrequieta adversa ruens, jam jamque repulsum illuc detrudebat . ubi tacet aetherius Sol. 5b At dum praecipitem me collis ad ima serebam, Occurrit quidam, cui longa silentia vocis, Quas habuit quondam, vires fregisse putaSSes Hunc simulac vidi vastae inter devia silvae, O miserere mei, clamavi totus in illo,
60쪽
INFERNORUM I. 160 Quisquis es, aut corpus mortale, aut corporis umbra. Non corpus mortale, sui hoc jam olim, incipit ille, Me citra Eridani ripam genuere parenteS. AusONIDsu genus his, quos Mantua protulit ambos. LAEs RE sub PHRYGio, Sed nondum principe, primas 85 Editus hausi auras. Romae dein vila peracta eSt Sub miti imperio AususTi, quo tempore salSOS Mendacesque Deos hominum mens vana colebat. Atque illum vates cecini, justissimus unus
Qui suit Anchisa natus, qui regna petivit
6 Itala, ubi Trojae fastum consumpserat igniS. . At tu cur tantum vis rursus adire laborem cur animus refugit jucundum scandere montem, Qui caput et caussa est, cur omnia gaudia gliscant f Huic ego consessus demisga Donte pudorem:
. 7b Tune es VinciLIus, time es lans ille Sophiae, . . .. rUnde stuli numen tantum O mihi gloria Fatum, . . 0 splendori Studium mihi longum prosit amorque . Magnus, quo impellente, tuum quaesisse volumen Me fateor. Mihi tu es praeceptor, et auctor, et unus, . 80 Unde stylum sumpsi pulchrum, quo est gloria parta. Contemplare seram, qua propulsante resuo; Banc contra det opem, Sapiens, tua cognita virtus, Nam lacit ista mihi, ut venae pulsusque tremiscant. Tunc ubi me vidit lacrimantem, haec edidit ille: 85 Longe diversum tibi oportet carpere callem, Si vita incolumi vis saltu emergere ab isto; Namque sera immanis, quam contra supplice clamas Voce, obsidit iter, nec fert erumpere quemquam, Tamque diu obsistit, quoad sternat corpora leto:
so Atque ea naturae vis est violenta malignae, Ut rabiem ventris nunquam satiarit, at acri Post pastum ingluvie furiosius appetat eScam.