장음표시 사용
81쪽
Iob Sentire, haec quanto sunt persectissima tota. Quamvis id nunquam gens haec devota futurum. Speret, ut ex vero persecta ex Surgere POSSit. Illinc plus, quam istinc tamen hoc exspectat et ipsa Sic nos progressi in gyrum consecimus orbem, Ilo Multa simul lantes, iterum quae dicere parcam. Inque locum ventum est, qui dat descendere ad ima. Hic nos P L TONEM, magnum illum invenimus h0Stem.
Hau SITANA, hau SATANA, umbrarum suprema poteStasinauca voce fremens coepit PLuTo. At sophus ille
Comis, quem nihil effugit: Tibi ne timor obsit, Iste tuus, dixit me solaturus: ut ille 5 Possit, non tamen hac descendere rupe vetabit. Conversisque oculis in spumea labra tumentem His insit contra: Cohibe, lupe peSSime, Vocem, Cumque tua rabie interius te confice. Nostrae Non deest caussa viae, per quam nigra regna SubimuS. 10 Sic placitum est alto, MicuλEL Stuprum unde Superbum Ultor dejecit. - Veluti turgentia vento Vela plicata cadunt, ubi tandem frangitur arbor: Haud aliter pressit crudelis bellua terram. Sic simul in quartum lapsi descendimus antrum 15 Et loca metimur ripae interiora dolentis, Tot mala, quot fuerunt tutum graSSata per orbem, Condentis. Proh juste ultor, quis congerit unquam Tot nova supplicia et poenas, quas servere vidi Et quisnam noster sic nos male dissipat error 20 Ut supra pelagus .Siculum, quod vasta CHARYBDis Obsidet, incurrente unda. quae frangitur unda: Haud aliter nostrae vulgus simulacra ciere
Cogitur hic riddae. Haud alibi mihi copia visa est
82쪽
Tanta magisve frequens. Magnis ululatibus illi 25 Hinc inde obnixi volventes pectore moles, Sese caedebant adversi, atque huc ubi ventum est Quisque pedem reserens clamabat pectore toto :Quare parta tenes ' Quare tu projicis' et sic Undique ad oppositam partem se quisque serebat 30 Tetrum orbem repetens, Solito et convicia versu Ingeminans. At ubi medium conlacerat orbem Altera, conversus certamina inire parabat. Atque ego perculsus quodam quasi vulnere mentem: Praeceptor, dixi, mihi nunc ostende, quid istud 3b Sit gentis' quos nudus apex, detonsaque in orbem Insignit cutis, anne omnes ex ordine sacro Hi laevi' Dum vita fuit, transversa tuentes Hos mala mens rapuit cunctos, dispendia quorum Baud novere modum, dixit; quod carmine claro 40 Vita sonat, cum puncta duo tetigere nigrantis orbis, ubi disjungit eos contraria sul PR. Queis nudat tonsura caput, hi, dum alma manebat '
Vita, sacerdotes fuerunt, et cardine in alto Fulgentes astro patres, primaque tiara, 4b In quibus est bacchatus amor vesanus habendi. Rursus ego: Hos inter tamen et mihi nosse licebit Quosdam, qui fuerunt immundi hac labe malorum. Is mihi: Vana tuo nequidquam pectore volvis. Quae turpavit eos, male cognita, Sordida vitab0 Omnem notitiam involvit caligine costea. Aeternum opposita duo proelia fronte ciebunt. Hos palma adducta tumulis exire videbis, Hos tonsos. Male sueta dare, et male sueta tenere Dextera eos pulchri fraudavit lumine mundi, 55 Misit et in talem luctam: quae quantaque gli Scat, Nunc neque ego Ornatis, neque Inultis versibus edam. Fili, nosse brevem quam ludant haec bona ludum Fortunae commissa potes. mortalia tanto
83쪽
INFERN0BUM VII. Pectora quae miscent motu; nam divitis auri
60 Quidquid inesse potest lunae sub lumine, quidquid
Aut suit, ex istis unam, quae lassa labore Umbra gemit, minima haud posset donare quiete. Tum sic aggredior: Mihi dic quoque, care magiSter, Dic mihi: FonTGNA haec, cujus meminisse Videris, 65 Quidnam est, quae omne bonum mundi sic possidet una O mentes hominum stultast sic incipit ille Quanta premit laeditque animos inscitia rerum lNunc avide arripias vellem, quae pectore fundo. Is, cujus transit cunctos sapientia sines,
o Emnxit coelos, ductores et dedit illis
Ut pars quaeque horum splendorem essundat ubique, Distribuens aeque radiantis Semina lucis. Non secus humanis splendoribus ille ministram Atque ducem instituit generatim cuncta moventem, 75 Quae, cum tempus erit, bona inania permutaret A gente ad gentem, atque ab origine sanguinis una Deductura alio, prudentum vana Virorum Conata eludens. Quare nunc imperat ista,
Altera gens languet, prout stat sententia tanti 80 Iudicii, quod cuique latet, velut anguis in herba. Nequidquam obniti contra sapientia vestra Contendit; namque invigilans ea providet, atque Iudicat, imperiumque suum et sibi credita regna
Persequitur secura aliorum, more Deorum
85 Non haec mutandis dat pausam sortibus ullam: Ordinis aeterni lex hanc jubet ire citato Cursu. Ita Saepe venit, nova qui festinat apisci. Haec illa est, multi quam adeo torquentque premuntque, Criminibusque probrisque onerant nil tale merentem,su Queis potius laudanda foret. Varum illa beata Nil audit: reliquo mista agmine Coelicolarum, Laeta suam volvit Sphaeram, gaudetque beata. Tempus inire aliud mage lamentabile regnum
84쪽
Jam venit, jam praecipitant, quae sidera coelum 95 Primum ubi sum molitus iter, conscendere vidi;
Nec mora longa datur. - Sic nos rescindimus Orbem.
OppoSi tamque oram petimus, quae prominet amplum in sontem, qui servet aqua, seseque refundenSIn fossam irrumpit, quae humorem sumit ab illo. 100 Plus multo obscuri reserebat lympha coloris, Quam rubri. Tunc nos. gilvis comitantibus undis, Praeruptum per iter successimus. Alta paludis Stagna, STYGA appellant, triste effecere fluentum, Unda ubi nigrantum est claustris illapsa malignisl05 niparum. Tum qui cupide speculatus acutοSContendebam oculos, vulgus miserabile vidi, Nudum membra, simo demersum turpiter illo, Et vultu offenso. Illi inter se proelia miscent, Nec manibus tantum, sed vertice, pectore, plantis. l0 Caedebant sese obtruncantes dentibus artus. Tum mihi praeceptor: Fili, nunc aspice, dixit. Illorum hic animas, quas vicerat impetus irae, idque simul jubeo te certo credere, turbam
Hisce subesse vadis suspiria corde trahentem. III Quae spumarum aestus in Summa suscitat unda, Ut tibi testatur visus, quocunque pererret.
Defixi limo dicunt: Super aera dulci Sole hilarem suimus tristes, qui pectore lentum
Impacati odii sumum compressimus, at nunc 120 Moeremur sub saece nigra. Hoc in gutture carmen Quisque sibi mussat, neque enim est potis edere totum. Sic stagni immundi magnum peragravimuS arcum Ripam inter siccam laedamque putredine suSSam Conversi ad turbam sordes haurire coactam. I2b Tandem ad radices turris devenimus Bltae.
85쪽
Dico ego, quo coepi pergens, multo ante praealtae Quam murum turris vestigia nostra subirent, Ad summum nostros oculos ivisse cacumen
ob faculas geminas, quas poni vidimus, atque 5 nospondentem aliam longinqua in parte locatam. Indicium. quod vix acie usurpare dabatur. Quare illum aggressus . cujus sapientia abundat
Ceu pelagus, dixi: Quid vult flamma ista' quid illa
Respondet' quinam accendere - Loquelas 10 Ille dedit tales: Per numina lurida coenodam tibi cernenda est res exspectata, modo illam Non celet limi surgens vapor ater in altum. Haud unquam repulit tanta vi corda sagittam, Quae levis oppositas currendo raderet auras,lb Ut parvum vidi per aquas nos tendere contra Navigium, imperiis unus quod nauta regehat, Qui sic clamabat: Venisti, anima improba, tandem' O PHLEGIAS, PIILEGIAS, nequidquam hoc tempore clamas,
Respondit mihi qui stabat dominuSque comesque. 20 Tu nos tantisper, dum coeno eximus, habebis. Qualis ubi audita damnum gravitate molestum
Deceptus discit, paullo post indolet illi:
Τalis erat PBLEGiAs collecta turbidus ira. Dux cymbam ingressus me juxta accedere jussit 2b Atque ea visa fuit me tantum onerata recepto. Sed simulac pressi pandam cum vate carinam, Prora antiqua secans plus fluminis ibat aquosi, Quam solet ex quo homines transportat tetra fluenta. Mortua dum nigri stagni vada currimus, ecce, 30 0ccurrit quidam coopertus Sorde, fimoque,
Atque ait: 0 quis es, ante diem qui huc advenis Illi Sic ego: Si advenio, haud maneo: at quem, ita turpiter ora Membraque foedatus, te dicis ' Τalibus ille:
86쪽
INFERN0RLM VII lCornis ut ipse, uinim de stentibus. Huic ego contra 35 O anima exsecranda, tuo stetit atque dolore Hic maneas; ego te novi, licet horrida totam Te tegat illuvies. Tunc ambas ille tetendit
Ad puppim palmas, quod ubi videt, impete magno
illum dejecit praeceptor, talia fatus: 40 l procul hinc, reliquoque canum te examine miscet Exinde ipse suis cinxit mihi colla laceriis Osque ori juugens: O indignate protervos, Illi, inquit, bene sit, quae te talem tulit alvo. Ille fuit, vestria dum vixit in orbe, superbus: 45 Nil virtutis inest . aliqua quod laude rependat opprobrium; quare furiosa hic infremit umbra.
Quot modo apud vestros sublimes se esse putabunt
Reges, qui veluti porci hac sub valle jacebunt
Obducti limo, post mortem horrenda Suorumbo Sibila vertentes in se, populique cachinnoslHic ego: Praeceptor, modo sert me dira cupido Hunc mersum liquido coeni spectare sub illo, Stagna prius quam sint nobis superata paludis. Lumina pascendo, dixit, satiabere, eriSque, 55 Ante tibi siccum quam detur tangere litus, Mox compos voti, et resereS haec gaudia tecum. Post paullo aspexi coenosae illa agmina plebis Talibus hunc contra, lantisque insurgere probris,
Ut superos laudem, nec parcam his Solvere grates. 60 Clamore horrisono cuncti insultare Pisi Lippo AROENTI. Stolidus FLORENTINAE suror umbrae In se conversis sibi rodere dentibus artus.
Liquimus hic illuni, nec carmine compellabo Amplius. At mihi tum quidam dolor impulit aures, 85 Quare aciem intendo, protentaque lumina pando. Praeceptorque bonus: Fili, se proxima sistit Urbs, inquit, manes quam dicunt nomine DiTEM,
Cui numero immensum est gravibus cum civibuS agmen.
87쪽
LNFEG0RUM Vlli. Huic ego: Praeceptor, jam turres . altaque tecta 70 Illic vallem intra videor mihi cernere certo. His rutilus color est, lucem et velut ignea mittunt. Isque mihi: Aeternus. qui has turres excoquit. ignis Ostendit rubras, ut in ima hac valle videre est. Fas fuit et nobis fossas intrare profundas 76 Tristem vallantes terram. Mihi moenia visa'
Ferrea. Circuitu cum longo, cumque recurat
Venimus in partes . ubi clamans navita sortis: Exite, infremuit, patet hic ingressus in urbem. Tum vero multa, immo plus quam millia vidi 80 Coelo lapsorum, corde indignante, roguntuIn :Hic quidnam est hominis, cui vivo contigit ire Begna per absumptae ferali lanere gentis Sed tune praeceptur sapiens stans annuit illis, Nescio quid, se velle loqui ac demittere in aures. 8b Τum vero gravis ira stetit compreSSa parumper Fantibus: Huc venias tu solus, et ille recedat,
Haec regna ingressus tanto temerarius au So.
Ille insana retro repetat vestigia solus: Experiatur iter, si scit, nam hic ipse manebis. 90 Volve animo, lector, quali mens nostra pavore Conciderit. simulatque haec me sententia diris Percussit verbis, ut nunquam posse putarem Inde referre pedem. O mihi dux carissime, dixi, Plus vice septena mihi reddite sponsor, et obsessa cognite in immani vitae discrimine, cum me Contra obsistentem docuisti evadere pestem, Ne me sic linquas desertum, atque omnium egenum. Quod si iter ulterius nobis tentare negatur, Nos raptim pariter vestigia noStra petamus.100 Tum vero ille potens, qui me perduxerat it hic: Pone metum, dixit. Nulli est concessa pol sestas Nos prohibere via, quam nunc contendimus ire: lisque adeo dantis supereminet omnia virtus.
88쪽
Sed lac ine hic maneas. proStratonique erige mentem
l0b Et spe pasce bona; haud te ima in tellure relinquam. Sic dulcis patur ii, meque isthic deserit. Ipse Pendeo in ambiguo. Menti pugna aspera surgit,
Spemque metiimque inter trepido, maneatne, redux ne
Se mihi restituat. Quid dixerit ille, nequivi Il0 Audire. At non ipse diu permanserat illic Hos juxta, namque inde cito pede quisque recurrit:
Inque mei pectus clauserunt ostia votis Isti hostes nobis. Stetit ille exclusuS, et ad me Se pede convertit lento. Defixa tenebat Itb Lumina humi, atque supercilii siducia rasu Omnis erat, tum corde ciens Suspiria ab imo: Quis mihi, dicebat, moerentia lustra negavit At mihi: Parce metu, Si me turbaverat ira; Namque ego ero melior tanto in certamine, quidquidl20 Cogitet adversans, urbem quae turba tuetur. Nec nova mi surgit devotae audacia gentis: IIac est usa minus Secretae in limine portae, uuae Sera adhuc eX perS manet. Haec est scilicet illa,
Scripta ubi legisti serati susca colore. lao Et jam citra illam clivo delabitur alto
Transiliens orbes, nulli S ducentibus, unus, Uuem propter nobiS pandetur janua Di TIS.
IS color, exterius quunt mi Socordia pinxit Terga ducem his dantem cernenti, effecit, ut ipse. Quem subito induerat, citius compresserit intus. Constitit intentus sonitum captantis ad instar ;5 Namque aer suscus nubesque obducta tuenti Longius ire oculos prohibet. Tum talia satur: Haec vincenda tamen nobi S est pugna: nisi Si .... Τ aliS erat, quae ostendit opem . . . Sed quam mihi lentum 3
89쪽
lt tempus, dilui se his quem demoror applicet oris l0 Illum ego sal sensi extremis texisse pri0ra; Ultima nam suerunt non respondentia primis. Sed tamqn incussit sandi ratio illa timorem Cum detorsissem, quae tum impersecta reliquit. Verba in deterius forsan, quam est ille loculus. iis Tristis in hunc sun dum conchae num quis ruit unquam Incola primi orbis, cui Sola est poena, Salutem
Haud sperare ultra' duaesivi. Talibus ille: Aecidit id raro, ut quisquam nostri ordinis istud Tentet iter, quod sum molitus; at ipse latebor
20 Huc me devenisse.olim, cum dira coegit, Ad sua quae manes revocabat c0rpora, ERICHTHO. Carne exutuS eram pridem, cum Thessala jussit Murum intrare illum, JΠn1 Eque ex Orbe reductam Protrahere ad Superos umbram. Locus inlimus ille est 25 Maxime, et Osfusus nigra formidine, abestque Maxime ab aetherea, in gyrum quae corripit omne Inclusum, Sphaera. Bene novi Signa viarum. Aude ergo. Ista paluS, Saevum quae Spirat odorem. Ambit tristem urbem, quo jam penetrare sine ira 30 Non erit. - Haec et multa super suit ille locutus, Quae mens oblita est; nam me mea lumina totum Traxere ad celsae candentia culmina turris. Ilicet hic vidi pariter tres pectore recto Contra insurgentes sussu Sas Sanguine DIRAS. ab Femineos artus gestumque habitumque serentes. Illas caeruleae sinuosis orbibus hydrae Cingebant, et pro crine anguiculi atque cerastae Exstabant, quibus horrebant sera tempora vincta. Atque is, qui famulas, quibus est stipata ministris 40 Regina aeterni luctus, bene noverat, inquit: ΕΠΗΕMDEs Specta, sera corda. Est dira MEGAEn Haec latere in laevo; A LECTO, quae dextera luget: Tisipno si inedia est. Hic facta silentia linguae.
90쪽
INFERNORUM i X. Quaeque sibi ungue sinum pariter laniabat et ora. 4b Palmis percussae clamoribus adsiluere Talibus, ut premere ad pectus mihi suaserit ingens Terror ductorem. - Simul omnis turba sororum: Adveniat GORGON sic, sic immobile saxum Hunc faciemus, ait despectans infima claustra. b0 THESEA pugnantem contra male non sumus ultae Pro facto. - Averte os, et lac, tua lumina clausa Contineas; sua nam si ostenderit ora MEDUSA,
Ac tu spectaris, Superos tibi nulla petendi Copia in aeternum dabitur. Verba ista magister bb Edere, et ipse mihi visus avertere, nec sat Confidisse mea, propria ni conderet ipse
Lumina nostra manu. Vos O, queis Sana vigensque Mens est, accipite haec animis discenda pudenter, Quae veniunt velo numerorum obtecta I OVOrum.
60 Jamque propinquabat per caligantia stagna Borrisonus fragor, a quo late atque eminus ambae Contremuere Orhe; veluti si unquam ingruit aestu Ventus ab adverso, qui praeceps impete magno irruit, atque serit silvam ramosque revellit, 65 Projicit abreptos ac dissipat, iique Superbus Pulveream nubem volvens, gentesque serarum Pastoresque gregesque iuga dispergit agitque. Tum mi oculos solvit dixitque: Huc dirige robur Visus, qua cernis spumis canescere fluctus 70 Illuc, sumus ubi densatus acerbius urget. Ceu ante insegium chelydrum longo agmine ranae Vanescunt per aquas cunctae, dum quaeque reperta Stipat se terra: sic plus quam millia vidi Umbrarum extremis moeroribus ev rearum 75 Diffugere ante virum, sicco pede qui ostia propter Flumen transibat STYcisu. Removebat ab ore Aera toncretum, praetendens saepe sinistram; Qui tum visus erat tantum lassatus ab aestu.