Scripta historica Islandorum de rebus gestis veterum borealium, latine reddita et apparatu critico instructa curante Societate regia antiquariorum septentrionalium Historiae Hakonis Hakonidae, pars ultima

발행: 1841년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

chriStianus eSSet, nec ne: idem se christianum esse, et quidem in Hibernia christianam accepisse religionem testatus est. Ac deinde Olavus imperatori auxilium Suum pollicitus est; quod imperator se libenter accepturum testatus est: tuuS enim vultuS, inquit, benignam spondet fortunam. Itaque trecentos Sexaginta viros habens socia arma cum imperatore jungit. Jam imperator, Olavus ceterique principeSconsilia conserunt; ea enim disticultate premebantur, quod commeatus exercitum defecerat, nequo, omnibus pecudibus amotis, quod abigerent habebant. Quare ancipiti Ne discrimine premi videbant, aut

ut re insecta decederent, aut equos lamis exstinguendae gratia mactarent; quae utraque conditio iniquior visa est. Neque tamen imperator animum ullo modo inducere potuit, ut discedereLQuae dissicultates cum eum perquam Sollicitum haberent, Alium ad se vocari jusAit; advenientem benigne excipit; orat ut commodum consilium pro re nata in medium proserat, ne re insecta discedere, nev equis aliisve illicitis alimentis vesci cogerentur. AliuS: Deus prospiciat, inquit, tanti vero mea consilia aestimo, ut quae dederim consilia adhiberi velim. Primum igitur meum consilium est, ne quibus illicitis alimentis, quantaviS urgente necesSitate, veScamur. Hoc probo,

inquit imperator, ceteraque quae in medium pro- seras. Tum Alius: Deum, inquit, Omnipotentem imploremus, ut victoriam nobi S concedat; praeterea hoc consilii do, ut hodie omnes milites in silvam eant, Iignorumque fascem Sibi quiSque comparent et ad munimentum apportent; dein, quomodo se res det, videamus. Quod praeceperat, factum. Extra munimentum lassa erat ducta in latitudinem passuum decem et totidem in altitudinem ; castella portis erant Superstructa. Lignis ad munimentum pertracties, ingenteS ponto inmae

242쪽

injecerunt; dein Sunita vasa aquaria ramentis et pice complerunt, ignem injecerunt vasaque ita comparata ad munimentum contorserunti AuSter erat vehemens Et NiecuS, unde ignis, confiumiis vasis et cremiiS, munimentum corripuit, ut unum ex altero conflagraret, uSque eo donec totum munimentum Danorum eadem ipsa nocte incendio absumtum esset Proximo mane tantus imber coortuS est, ut homineS tantam vim aquarum de caelo effusam noum eminerint. Sic extinctum incendium, ut tum

statim pedibus transiri posset, cujus nulla fuisset sacultas, nisi pluvia extitisseL Quibus cognitis

rebuS, rex Haraldus et IIahon dynasta, animis magno timore perculsis, sugam ceperunt naveS-que petierunt. Imperator vero Otto et Λlius, qui per quatriduum Sese victoriae ergo cibo abstinuerant, exercitu per pontes traducto, Satis alimentorum nacti sunL Imperator, cui conSilium Alii bene successisse visum eSSet, interrogaVit, unde oriundus esset. Ille respondet: qui Sim, haud diutius celabo: Olavus vocor, filius Sum Tryggvii, regiS Nooegi ci. Jam imperator et Olavus regem Haraldum et Hahonem dynastam insecuti, tria proelia commiserunt, ex quibuS Omnibus rex Haraldus et Hahon dynasta, magna facta Strage, aufugerunt, fugientibus imperator et Olavus terra institerunt. Quacunque iter sacerent, omnes ad christianam religionem amplectendam hortati sunt, ita sua cuique tutacta factura. Plerique, quod magi S expediebat, elegerunt, et religionem amplexi fiunt; qui recusarunt, interfecti. Sic illi magnam et praeclaram victoriam reportarunt. 1 akou dynasta et rex Haraldus, qui recedere perrexerunt, intelligentes, quo latius religio chriStiana propagaretur, eo magis SuaS vireS decrescere, concilium inter Se habuerunt, Seque ad magnas anguStiaS redactos, quod a navibuS

243쪽

eSSent intercluSi, Renserunt. Itaque legatos ad imperatorem mittere, pacem petere, neque tum, quo minus religionem christianam amplecterentur, recusare decreverunti Missi ad imperatorem profecti, mandata expοSuerunt; quibuS imperator liberaliter respondit, dicens placere sibi, ut omnes una in concilium convenianti Legati reversi rem ad suos detulerunt. Itaque omnes in unum concilium conveneruiit, quo concilio nullum in Dania frequentius extitit. Hoc in concilio epi- Scopus quidam, nomine Poppa, qui cum imperatore erat, Surrexit, et prolixa disertaque Oratione religionem eis commendavit. Qua oratione audita rex HaralduS: nemo credat, inquit, me sola tua oratione persua Sum iri, nisi videam, religioni quam praedicaS majorem ineSSe vim, quam ei, quam hucuSque coluimu& Τum episcopus: neque vero tentamine carebit religio noRtra: Sumendum serrum atque igne coquendum, idem ego nudiου manibuS novem pedes gestabo; quodsi me Deus omnipotens ab ardore intactum Servarit, ita ut manus mea incolumis Sit, univerSuS exercitus vester religionem amplectitor. Quo ab rege, dynaSta, omnibuSque RutS probato, episcopuS serrum portanS incedebat, neque ardore ustulatus eSt; Sic eum DouS conservavit. Quo viso rex Haraldus omneEque sui religionem amplexi Sunt, nam omnes hoc miraculo vehementer fuerant commoti, totuAque Danorum exercituS baptizatus esLIIahon vero dynasta ad religionem amplectendam multo erat tardior, sed cum se contraria parte

iniquis premi conditionibus videret, tandem eo descendit, ut baptismum admitteret. Quo facto dynasta veniam domum redeundi petiit, quam ab imperatore impetravit, ea tamen lege, ut ipse religionem in Norvegia Servaret aliiSque annuntiaret, alioquin imperio renuntiareti Post haec

244쪽

discedit, et in itinere ad Gothiam appellit, eoque

loco populationem facit; sacerdotes, quos imperator cum eo miserat, remittit. Interim dynasta de delubro quodam, Τhori Sacro, in quo centum dii erant, certior factus, eo proficisci inr, sanum diruit, pecunias omnes diripit: multis terrae locis praedas agit, magnamque pecuniarum vim nactuS ad naves redit. Ottar dynasta, qui eo tempore Gothiae praesuit, Summa celeritate usus adversuS dynastam contendit, at cum jam di ScoSSiSSet, con-Sequi eum non potuiL Itaque concilio indicto Hahonem dynastam exulem declaravit, ita ut tibpus in loco sacro i. e. pacis Sacrosanctae violator)appellaretur, eo quod sanctissimum Gothiae delubrum diruisset. Quae dum gererentur, dynaStae

Urgoti otiis et Brimis ar, de facinoribus ab Ha-kone dynasta patratis edocti, atrocitate eorum perterrefacti, cum Omnibuη navibus suis et octo aliis, viris ac praeda onuStis, cum adventum dynastae exspectare nollent, e Νοoegia discesserunt. Hahon vero dynasta, cognito, quid dynaStae administrassent, totam Viliam ab eis christianam factam, gravi ira incenSuS, nuntios per Vikam dimittit, interminans ne quis huic religioni adhaereat. Quo cognito, qui chriStianismo renuntiare noluerunt, aufugerunt, alii ad paganismum relapsi sunL Etiam dynaSta, ad paganismum relapsus, totidem sana quot diruta fuerant, exstruenda curaviti Inde rebus quietis usus toti Νοrvegiae Solus praesuit, nec ulla tributa regi Haraldo pependit; quorum amicitia admodum frigescere coepiti Imperator, rex Haraldus et Olavus ad

idem convivium omnes convenerunt, et antequam digrederentur, rex Haraldus vovit, SuOS Omnes

religionem servaturos, cujus voti fidem praestitit; deinde munera inter se commutarunti Post haec imperator, splendida reportata victoria, domum

245쪽

in regnum Suum prosectus est. Tum Olavo Τrygg-vii filio conditionem tulit, ut Secum proficisceretur; at hic iter alio convertere et bellum paganis gentibus inferre maluit, atque Sic integra amicitia digresSi Sunt.

13. Inde Olavus fac Sigurdus cum copiis profecti, Britonibus, Hibernis, Scotis bellum iu-

tulerunt, paganas nationeS infestarunt, christianis tuto iter sacere permiserunL Id autem pactum inter Olavum . . . . et Sigurdum dynaStam convenerat, ut singulis Olavianorum binae partes

cederent, dynastae militum Singulae; item ipsi Olavo tres, dynastae una. Quae partitio ideo Sic sebat, quod cum Olaviani, tum imprimis ipse Olavus, propter sortitudinem et in re gerenda audaciam majorem praedam acquirebant. Cum in Hibernia essent, praedamque cepisSent in quo saepius triumphandi occasio est oblata), evenit, ut infinitam pecoris multitudinem, boveS, Oven et capraS, ad naveS abigerent, ut inde sibi cibaria pararent. Haec igitur ad naves compulerunti Tum pauper aliquis rusticus, teterrime vestituS, ad Olavum accedens Oravit, ut gregem, quem Suum eSSe agnovisset, Sibi redderet et domum suam compelleret. Cui Olavus: quod petis, minime concedere possum, neque enim tu gregem tuum, nec facile dignoscendum nec in unum congregandum, a tanta multitudine Secernere poteris,

neque reperietur qui Squam, qui hoc negotium absolvat. Hic rusticus: quaeso, benigniSSime mihi concedas, ut id ex pecoro meo recipiam, quod ejus canis meus mihi secernere possit. Cui Olavus: Si canem qua dicis sagacitate habes, ut

possit oves tuas et boves Secernere, Suaque

peritia et intelligentia ab alio grege dignoScere,

246쪽

petitioni tuae annuam, ita tamen ut caveas, nequam moram caniS tuus nobis faciat. Igitur canis, Signo a colono dato, in innumeroS armentorum greges procurrere, et pecora explorare;

necdum dimidia hora intermissa eSt, cum Omnia rustici pecora discreverat et a cetero grege Bbegerat. Mirari Olavus suique omnes; inquirit, qua indole et prudentia canis iste sit. Rusticus eum similiorem esse prudentium opilionum, quam brutorum canum, humanoque intellectu gaudere demonstraL Hic Olavus cupiditate captuS, ea-nem, ut erat, Singularis pretii eSSe aestimavit, atque petiit a rustico, ut eum sibi donareL Ru- Sticus ei canem extemplo dono dedit, Olavus

vero rustico crassum annulum aureum, insuperque, quod majoris erat pretii, Suam amicitiam. Itaque amici digressi sunt. Hic canis appellatur

Vigius, et sermo est omnium hominum, non extitisse rem ejus generis hoc cane pretiosiorem.

De Olmo Tryyy Dii silio re Alpine aethleta. 14. Quo tempore Olavus in Angliain venit, athleta quidam, nomine Alpin, ibidem suisse dicitur; is omnium aequalium erat robuStissimus,

iuSignis gladiator; magnas habebat possessiones etSi injuste partas; idem omnibus in rebuS Summus Splendoris ac magnificentiae ostentator, de facie pulcher. Erat in Anglia nobilis vidua, cum propter cognationem, tum propter ipsius heroicam indolem; huic nomen erat Gyda, amplumque regnum possidebaL Hujus nuptias ambiit Alpin athleta. Cui illa tale responsum dedit,

velle se conventum indicere, in quo quem eligere maritum velit, optatura sit. Annuit athleta. Cum Olavus ac piratae cognossent, quale re- SponSum athletae regina dedisset, complures ex eis iter ad conventum pararunt, Seque eximiiSveStimentis ornarunt, sperantes se delectum iri;

247쪽

multi quoque eorum se in vitae periculi S expertisueranti Olavus quoque prosectus est, qui ita

erat vestitus, ut hirsuta lacerna circumdatus eSSet

caputque demisso pileo cucullo) tegeret. Is igitur

eum suis ad conventum prosectus est. Λderat et in conventu regina, triginta semini S comitata; quas, ab urbe Splendida pompa vectas, ipsa omnes dignitate superabat. Alpin athleta in Sella sedebat, pretiosissimis sericis coccinis, auro gemniisque Ornatus, idolo pulvinari imposito simillimus. Hunc formosae illae seminae adequitarunt, equis insidentes. Hic athleta Sermonem orsus: audi, inquit, nobilis domina, Oro ObSecroque, ut equo descendas, sedemque hoc loco juxta me deligas, meque virum tibi et amatorem optes. Erat autem potens illa domina soror Olavi Scotorum regiS,

qui Κvaran est cognominatus. Quae cum magnam utrinque multitudinem conspexisset, Compluresque eximios viros splendide ornatos, videret et Alpinem eximie Ornatum: totam coronam virorum circumequitanS, Omnium, qui eo convenerant, eum vultum tum vestes diligenter notat, neque

tamen eum, quem quaereret aut se dignum putaret, inveni L Hoc idem altera vice secit, ei cum equitans, et cujusque viri faciem et vultum explorans. Tertia vice Circumequitas S, eo venit, quo loco erat vir quidam ingenti Statura, hirsuta indutus lacerna. Cujus oculis conspecti S: hic est, inquit, quem ex omnibus, qui huc convenere, virum mihi eligo. Alpin, cum Re spretum, tanta assectum contumelia et delectabili illa conditione privatum, hunc vero virum Sibi praelatum intellexisset, Stomachose fremenS, eum brevi tempore fruiturum illa conditione significavit. Jam concio dimissa, magnificae et eximiae epulae inStauratae, sama per omnes pagos dimanante;

eodem primum dynasta, deinde multi alii prin-

248쪽

C. 1 15. HIATORIA OLAVI TRYGGVII FILII. 23γcipes convenerunt, cum Olavus hanc matronam ducturus esset. In quo convivio cum discumberet, eodem Alpin athleta magna cum ira venit, et Olavunt ad certamen circenSe provocat, jubens experiri, quantum viribUS et Strenuitate valeati Accidit secundo convivii die, ut Olavus ad ce

turum declaravit. Et postridie prima luce Olavus

cum duodecim viris ad locum proficiscitur, item athleta cum viris quatuor et viginti. Dein armis inter se concurrunt; cadunt ex athletae comitibus viginti duo. Τum Olavus, depositis armis, in athletam incurrit, eumque manibus comprehensum humi prostravit; quo facto, omnibus qui Superstites erant arcte vinctis, athletam equo imposuit

et caudam versus Spectantem ante Se in urbem

egit. Quo ViSO, dynaSta ceterique principes Olavum praeclariSSimam victoriam reporta8se existimarunt, qui athletam tanto ludibrio et contumelia tractasset. Quare dynasta eoS contemsit, se laturum injurias eorum negans, eumque ea terra

excedere jussit; quod et secit. Hic Olavus aliquamdiu commoratus est, siliumque ex Gyda procreavit, nomine Tryggvium; is poStea adversum Sueinem Alfivae filium tribus ante sestum jolense noctibus pugnavitim Hakone dyna a. 15. Jam inde narratio repetenda, quod dynasta IIahon Sigurdi filius, quemadmodum Supra dictum est, hoc tempore Norvegiae imperavi LSigurdus erat filius Hahonis GVolgardi silii. Hic Hahon, vir potenS et prudens, Suis consiliis ac dolis Haraldum Gunnildae filium Halsi ad sinum Limicum oppressit, item alterum Haraldum Au- rosum, quem ipSe, Volente Danorum rege, humi prostraviti Ita haec duo regna, Nooegia et Dania, conjuncta Sunti Tum quoque Hahon ingenti

249쪽

illa auri copia quae cognato suo fuerat, potituSesti Dein rex Haraldus Halionem procuratorem et dynastam Norvegiae praefecit, ita ut quotanniRDanorum regi vectigalia penderet. Ita tredecim hiemes procefiserunt, ut Νοrvegi Danis vectigales essenti Sed anno decimo tertio imperator Otto adve us Danos pugnavit. Τum rex Haraldus et Halion dynasta in sinum Limicum profugerunt; indo Hahon dynasta in Norvegiam refugit, nec exinde unsuam regi Danorum tributum pependit. Aliquot post hiemibus piratast Jomenses circa

mediam hiemem cum classe centum et nonaginta

navium in Norvegiam profecti, cum Halione dynasta ejusque silio I iri ho in sinu Hjorungico conflixerunt, tamque audaciter pugnarunt, ut pauca extent in terris borealibus exempla proelii adeo vehementis. Τοtum diem pugnabant, Ilahon verodynasta Subinde in terram egrediebatur et diis suis sacra faciebat, eosque magnopere invocabat; sed tamen eo die preces ejus irritae eranti Nam complures de suis, pauci de piratis Jomensibus ceciderunt. Postridie a primo sole usque ad meridiem proelium servebat. Τum Halion in terram trajecit, votumque Thorgerdae Holdabrudae pro victoria fecit, cui, antequam preceS Suae Bxaudirentur, silium novennem immolavit. Quo sacto, illa in proelium eunte, ortaque tum terribili pugna cum grandine, complures piraturum βο- mensium cecidere. Eirihus Hahonis filius acrem impetum Saepius secit, multosque hostium prostravit Τum Sigvaldius dynasta cum triginta navibus in Daniam refugit, remanente Buio, qui honestius esse dixit, eo loco sortiter cadere, quam cum immenso pavore fugere. Τertio die vehementisSimo ardore pugnatum. Cum vero complures auxilio Hahoni dynastae subvenirent, illis autem auxilia longius essent arcessenda, compluribuS SuO

250쪽

C. 15-16. HISTORIA OLAVI TRYGGVII PILII. 239rum interfectis, diutius reSistere non potuerunt. Itaque Buius, cum SuOS cadere, turbam circumstantium militum rarescere, et hostes in naves jam transcendere animadvertisset, postquam sortissime pugnarat, arcaS Suas aurarias in utramque manum Sumsit, Ea ratione usus, ut trunca brachia annulis arcarum insereret; cumque exclamaSSet,

sedesilite, omnes Buiani , in mare Se praecipitavit.

nasta factis.16. Sed illuc revertar. Hahon dynasta, cum insignem famam de multis proeliis ab Olavo Tryggvii filio lactis rebusque multis locis praeclare gestis accepiSSet, Omnes animi curas in id intendit, ut caveret, ne quibus subitis aut inopinatis dolis se filiosve regno exueret; multis modis animo versavit, quibus consiliis occurreret, ne imperio Spoliaretur, potius aliquaS ei Struendas insidias ratus, ut ipSum patria aut vita privaret. Frequens igitur convocari jubet concilium, quo complures principes convenerunL Erat vir, nomine Τhoror Κlakka, dynaStast amicissimus; hunc in concilio ad se vocat, ostendit se velle eum

Orientem versus Gardos mittere eis cum mandatis, ut dynastam mortuum nuntiet, et hoc in- Super, regnum principe vacare, omnesque in regia dignitate Olavo Tryggvii filio deserenda consentire: hujus mandati confirmatores accedent

duo avunculi Olavi Τ g ii filii, qui veritatem

abs te dictorum adserent, Seque dicent ideo missos esse, ut eum cum honore in patriam reducanti Cognati autem Olavi Sancte juranto, Se hoc consilium Olavo non prius aperturoS, quam Norbe-giam pedibus attigerint; tum primum id licitum esto. Idem Τhorer dicitur antea cum Olavo versatus eique jurata fraternitate junctus suisse; neque tamen eo minus his dolis se venditarat

SEARCH

MENU NAVIGATION