장음표시 사용
261쪽
250 urgetoni A OLAvI TRYGNVII FILII. O. 18.excuSSO Somno, dynastam vigilem animadvortens:
somniavi, domine, inqui L Dynasta: quid Somniasti Dicam tibi, inquit ille, tu vero Somnium interpretare. Dynasta: dic igituri Visi mihi
SumuS eadem nave vehi, egoque ad clavum Kedere. DynaSta : Sic cogita, te meae et utriuSque noStrum vitae arbitrum esse, itaque s delem te praeStes, ut poStea crebro rebus Secundis frui
possis. Aliud praeterea oblatum mihi Somnium est, adstare domui virum ingenti statura, nigro colore vultuque truet; is locutus est: jam Urilius interfectus esL Dynasta: scilicet interfectus eSt, opinor, Erlendus filius meus. Post haec
servus obdormivit, Somnoque Solutus, eum dynastam vigilare animadverteret: adhuc unum vidi somnium; apparuit mihi vir aliquis magna Statura, qui a monte descendens locutus est: nunc omnia laeta interclusa Sunt. Hic dynaSta: adeo parum
mniavi, equum ingenti magnitudine mihi ab Olavo datum. Dynasta: scilicet te ultimi ma, quam nau-cisci poterit, cruce affiget; ita tibi cave, ne me prodaS, quod tunc exiguum tibi vitae spatium restabit. Dein servus redormivit, dynaSta vero vigilaviti Cum vero processisset nox, et lux adpropinquaret, dynasta diutius vigilare non potuiti ServuS, tum Somno experrectuS, eum dynastam Somno jam Sepultum videret, arrepto
cultro acutissimo, inferiori jugulo dynastae grave vulnus inflixit, inde caput praecidit; quo facto domo se abripuit, et eo usque contendit, donec postero die mane Ladas perveniti Τum Olavo
Τryggvii filio caput dynastae tradidiL Quod cum
Olavus caput esse Hahonis dynastae agnovisset, Servo iratuS, eum Suspendi jussit, dicens eum meritas proditionis poenas daturum: Hahonem dy-
262쪽
nastam prodidit; me quoque, Si poterit, prodet;
sic autem dominorum proditores deterrendi. De dixisione terem vestim. 19. Olim rex fuit, nomine Norius, qui Νοrvegiam primus incolis frequentavit. Ex meridiana parte Norvegiae Sita est Dania; ex Orientali, Suecia; ex occidentali, Anglia; e septemtrionali, Finnmarhia. Norvegia natura triquetra est, cujuS longitudo, a plaga africi ad Septeintriones, ab Albi Gothoruin boream versus usque ad Veg-geStavum, latitudo et amplitudo, ab ortu ad Occasum, a Silva Eidensi ad mare Anglicanum pateL Τerra autem his nominibus discreta et appellata est: V ika, IIordia, optandia, I lirand- heimus, Halogia, Finnmarhia. Quae regna mul-tOS pagoS, multas provincias, inSulasque innumerabiles continent. Celeber ille rex, Haraldus pulchricomus, postquam totum regnum ΝοrVegi- cum, quod ad mortem usque obtinuit, in potestatem redegerat, Sibique magnis opibus subjecerat, in Rogalandia diem obiisse, ibidemque tumulatus esse dicitur. Post eum mulli fuere reges ejuS
Stirpe prognati, qui regia potestate pagiS, ampli Sregnis aut insulis praefuerunti Quo nomine EOS tantum respicimus, qui litoribus maritimis exterioribus imperarunt, summamque regiam poteStatem exercuerunt; nam in Oplandia et in tractibus montanis reguli provinciales suerunt ab Haraldo oriundi, qui provinciis imperarunt; quae regna, compluribus terrae locis, montibus ac
silvis disterminabantur. Ex his regibus, qui ab rege Haraldo descenderunt, excellentimimi et celeberrimi fuerunt, rex Τ ggvius, pater Olavi, de quo jam commemoratum eAt, item Olavus Haraldi filius et Haraldus Greniandicus, pater Olavi Sancti, qui poStea universum Νοrvegiae imperium singulari potestate tenuit.
263쪽
252 MisTORIA OLAVI TRYGGVII FILII. C. 20. Olamus rex creatus.
20. Ubi hae res vulgo innotuerunt, famaque per regnum percrebuerat, Halionem dynastam interfectum eSSe, ejuSque in Iocum Successisse Olavum Tryggvii filium: Omnes principes ac viri sapientes ex communi Τhrandorum, atque omnes, qui aliquo honoris titulo erant Ornati, omnisque praeterea multitudo advenit, univerSο populo eum sibi regem uno ore optante, et, ut omnibus civibus praeeSset, orante. Hic primum omnium Thrandos ac Gauldalenses in tutelam suam recepit, et cum his iniit societatem, ea lege, ut eos adversuΗ Εiri hum dynastam et Sustinem, quibus cum multi essent adversarii, tamen complures habebant cognatos et amicos, Opibus et auxilio juvareL Rex Olavus vicissim aliis, atque gravibus, difficultatibus premebatur, cum
pater SuuS vita totoque regno Spoliatus suisset, ipse vero Olavus in pueritia diu a cognatis ac patria exsulasseL Ceterum altera ex parte colonis magna erant auxilia militumque copia, quam regi offerrent, ingenteSque OpeS, quibus regium imperium Sublevarent; quibus vicisSim rex eximium praesidium in omnibus periculis sive praeliis praestare poterat; quo factum est, ut regis civiumque voluntates brevi conjungerentur. Itaque illi Olavum Τryggvii filium in comitiis Eyrensibus regem creant; ipse vicissim leges eis institutaque civilia servaturum jurat; utrique communem operam Saluti publicae dare tenerentur. Jam regnum cum gloria ac laetitia gubernavit; totam Norvegiam singulari imperio rexit, cunctas sibi subjecit provincias regni, inde a territorio Finnorum, ad boream Sito, usque ad sines meridianos, Daniae conterminos; quibuS robus vir
potens ac illustris extititi Idem, quoad regno praefuit, laboribus et periculis erat implicitus;
264쪽
C. 20-21. HISTORIA OLAVI TRYGGVII PILII. 253 primus regum Norvegiae veram religionem observavit, factumque est ejus auctoritate et potentia, ut universum regnum Νorvegiae ad christianismum perduceretur, multaeque acciderunt memorabileS res, antequam christiana religio introducta eSSet. De reste olavo, Ne m relimonem annuntiavite. 21. Hoc regium mandatum coram universo
populo proponens, multas dicitur orationes magna cum facundia habuisse, ut religioni, quam antea habuissent, animis tam pernicioSae, renuntiarent, quum in lignis ac lapidibus, quos oblatis coluissent sacrificiis, unicam Salutis Spem posuiKsent. Igitur blandis verbis oravit, ut vanam istam et ridiculam religionem, quae ipsos multiplici periculo deciperet, abjicerent, hortatus, ut potius verum Deum colerent, qui in caelestibus gaudiis regnaret: hunc unum verum esSe Deum, hunc omnia bona impertiri hominibus docet. Omnes Sapientissimos regni viroS hortatus est, ut animum adverterent ad exempla Anglorum, Danο-rum aut Saxonum, qui paulo ante novam religionem amplexi erant. Itaque blandis verbis orat, ut cultum sacrificalem deponant, exempla talium virorum Sequantur, in rectam viam Se convertant, et in verum Deum caelestem credant; οStendit, quantum praeStet, Deo Omnipotenti, quam diabolo, parere; multis exponit de gaudiis beatorum et piorum hominum, et vicissim de conditione, quae malos homines maneat, et de terroribus crucia- tuum infernalium. Quam orationem magna cum
vi divinoque auxilio habuiL Etsi autem principes contra dicerent, relictisque comitiis domum in pagos, ubi quisque domicilia haberet, se reserrent, tamen nihilo Secius rex magnam retinuit hominum multitudinem, divinumque mandatum per-
265쪽
secutus est. Qui cum facundia sua omnium animos commovi et, non prim deStitit, quam omne qui in comitiis remanserant, ab episcopo Sacro sonte lustrati essent; qui ab eo tempore vera in creatorem fide imbuti, idola sua ipSi perfregerunt,liorumque cultu penitus rejecto, Sanctam religionem et Dei praecepta observarunt. Quo facto caetus christianus magna cepit incrementa.
22. Memoriae ab Ario polyhistore proditum reperitur, quod quidem plerique comprobant, Olavum Tryggvii filium duo λ et viginti annos
natum in Nooegiam revenisse, imperiumque, quod quinque hiemes gesSit, capeSSiviSSe. Sunt tamen quidam rerum historicarum Scientes, qui confirment ac persuasum habeant, eum natum annos triginta duo imperium adiisse. Qui qua ratione annOS computent, nunc exponemuS. Hi dicunt, Olavum, cum rex Tryggvius pater interfectus fuerit, nondum editum in lucem, Sed eodem anno natum unam hiemem apud avum maternum atque matrem clam verSatum eSSe; dein Orientem versus in Sueciam per Silvas ac deserta ad Hahonem grandaevum conceSSiSSe, ab Hakonc dynasta et Gunnilda exagitatum, ibidemque duas hiemes mansisse; inde, cum tertium aetatiS annum complevisset, discessisse; marique iter iacientem, cumGardos proficisci statuisSet, unaeum matre a paganis captum et retentum suime, in hac Servitute Sex annos consumsisse; Gardis atque partibus orientalibus undecim annos, in Vindlandia tres commoratum esse. Τum in Daniani, inde in Hiberniam concessit, ubi ab abbate quodam, Sancto Spiritu pleno, sacro baptismo initiatus est. In terris OccidentalibuS novem annos tranS
266쪽
egit. Quibus elapsis Angliam reliquit, natus annos duo et triginta. Post haec Τhorer Κlah hainsidias Olavo struxit; qui eum in Norvegiam, uti dictum eAt, proficiscerentur, Τhorer, quemadmodum FinnuA praedixerat, pauloque poSt Ha-kon dynasta intersecti sunt; quo facto Olavus Τ g ii filius, ut commemoratum eSt, imperium suscepiL Ea vero de re tali modo consentiunt hi viri, Saeniundus polyhistor et Arius polyhiStor quorum utriuSque relatio fidem meretur), Ila-konem imperio praefuisse annoη triginta tres, ex quo Hamidus Graisidus cecideriti; quae Sententia cum hac narratione admodum congruere Videtur. Sumunt vulgo, Olavum Τryggvii filium
tres in vita sua petates habui Sse: unam, cum gravem Servitutem, Oppremionem et contumeliam perpeti coactus eSt; alteram, cum magno splendore et felicitate storebat; tertiam, dignitate, gloria, sollicitaque publicae salutis cura insignem. Verum seri potest, ut Εinar Arcipotens aut Astrida, Soror Olavi, quam Erlingus Soliensis in
matrimonio habuit, hos novem annoS, quibuS ab aliis vexatus et opproSSus suit, tunc non Observaverint, cum multorum opinio eSSet, eum mortuum esse. Postea vero quam cognati amicique hunc eundem virum tanquam ex morte res citatum repererunt, adventu ejus haud minus Iaetati sunt, quam si ab Acheronte revocatus eS-Set, ideoque aetati ejus annos septem et viginti adtribuerunti Sed utriusque testimonium mihi observatione dignum videtur, ut intelligi possit, quatenus tales relationes fidem mereantur.
Fateor, me hune loeum nondum satis intellistere Id mihi Persuadeo. Arii hane sententiam non αἰsse, dubito etIam, an Sa mundi fuerit. Concedam. Oddi monachi suisse, etsi repugnet eis, quae supra dixit reete, ut puto in cap. ib.
267쪽
23. Ab eo tempore, quo primum Haraldus pulchricomus imperium Norvegiae capessivit, uS-que ad illud tempus, quo Olavus Tryggvii filius
Occidentem versus in Angliam cum quinque navibus prosectus est, pοStquam unam hiemem rct X Norvegiae fuerat, centum quadraginta octo anni transiisse dicuntur. Rusdem anni autumno proxime insequenti rex in Νοrvegiam reversuS est, Secum ducens episcopum Jonem et complures Eacerdotes, Thangbrandum Sacerdotem et Thor- modum, multoSque aliOS Dei mini Stros, quoS de- Signaverat, ut coetum christianum consirmarent et instaurarent, SecuS credentes in rectam viam reducerent, Verumque lumen a Deo onini potente
proficisci docerent. Cumque rex OlavuS paratus erat, in Orcades navigarunt; his insulis praeerat dynasta Sigurdus Lodveris filius, vir multis rebus celeber, potentia et amicitiis valens. Huic rex Olavus veram religionem annuntiavit, et ad eam amplectendam magna eloquentia, tam sero VeSpere, quam primo mane, Studiosissime hortatus est; satellites ejus de cruciatibus infernalibus, aeterno igni et algore, multisque aliis terribilibus tormentis edocuit; ipsum omni studio monuit, ut tales reS caveret, ostenditque, EOS nullo pacto hos cruciatus posse effugere, nisi idola sua diffregissent, Deumque omnipotentem, Creatorem Suum, omnium rerum gubernatorem, colerent: hic, inquit, colendus vobis est. Dynastaliis vehementer restitit, negans Se Suae ni O-rumque religioni renuntiaturum: neque vero ego praeStantiorem novi religionem, quam qua majores mei, aut cultum meliorem, quam quo usi sunt cognati mei excellentiSSimi. Olavus, eum eum religioni suae pertinaciter adhaerere animadverteret, filius ejuS juvenem, nomine Hvelpum,
268쪽
qui ibi magna cura educatus fuerat, comprehensum margini navis longae ad proram imposuit, destrictoque gladio, optionem dynastae promi Sit, utrum obtruncari ante oculos sibi filium suum mallet, Si religionem recuSaret, an juncta secum pace et amicitia filium recuperare, receptoque religionem christianam amplecti vellet: alioqui ii regno ejus periculum et vastationem denuntiat At dynasta se utrumque amplexurum spοSpondit, et christianam religionem et regis amicitiam. Itaque factum, ut dynasia omnesque sui baptigarentur. Quo facto rex Olavus, ventis u Rus Secundis, tu Norvegiam eum classe contendit; jamque magna cum laetitia navigavit, classisque, et certatione velificandi et navium splendore, eximiam
Speciem praebuit De rem OMNO. 24. Rex Olavus ab occidente delatus, ad Mostriam Νοoegiae insulam constitit. Hic ei noctu per quietem apparuit Sanctus Martinus episcopus, his allocutuS: in hac terra ea conNvetudo invaluit, ut Τhori aut Odini ceterisve Λsis pocula memorialia in conviviis dicata suerint;
nunc velim, hanc consuetudinem ita immutes, ut mea memoria in conviviis colatur, priuetinus vero
ille mos deponatur; tibi vero vicissim polliceor,
me verba pro te facturum et negotium tuum confirmaturum; sunt enim multi, qui tibi nunc resistere decreverunt. Proximo post die frequenti conventu indicto, infinita hominum multitudo ad regem confluebat, orationi ejus oblocutura. In quo conventu tres disertissimi viri operam Suam Sunt polliciti, ut ei contra dicerent; qui, utpote omnium, qui convenerant, Sapientia et eloquentia praestantissimi, Si Dei nomen annuntiare coepisset, verba contra sacere apud animum
269쪽
statuerant. Rex Olavus in excelso Saxo stabat, quo magis omnibus conΝpicuus esSet, verbaque sua facilius exaudirentur; quod saxum, in rei geStae memoriam, Bliam nunc ibidem exstati Tum rex Olavus verba ad populum sacere, Dei nomen annuntiare, omnes ornatis verbis in suam sententiam perducere, et religionem, quam antea erant pros Si, consutaro coepit. Qui cum prolixam ac disertam orationem habuisset, is, cui primae partees respondendi erant demandatae, Surrexit, oculosque diu circumferens se insolenter gerebat, magna eloquentia et arte verba facturuS. At hunc tantii cepit tussis et anhelitus, ut vocem emittere nullam posset, atque ita nihil contra dicens residere cogeretur. Tum alter Surrexit, magna eum ira regi contra dicturus; is vero adeo balbutiebat, ut, quid loqueretur, percipi non posset; ut adeo qui cum sastu ac Superbia surrexerat, derisui habituη turpiter residereL Quo sacto tertiuR surrexit, collegas suos verborum nrtificiis ulturus. Huic autem accidit, ut raucus factus tam obtuso gutture Substrideret, ut intelligi, quae loqueretur, non poSSenti Qui cum tam emeaci vi superati essent, complurea religionem amplexi, abjecto priStino errore, regis imperio paruerunti Inde rex classe Stadunt praetervectus, septemtrionem versus in Τhrandhelmum navigavit. Τunc temporis, more regum Superiorum, Sedem
principalem Ladis habebat. De inventis Selianis. 25. Initio imperii regis Olavi accidit, ut
duo viri iter sacerent, quorum alteri nomen Τhordo Jorunnae filio, alteri Thordo AEgileivae; erant potentia et auctoritate insignes, poSseSsionesque in provincia Hordensi habebanL Hi, quod famam de mutatione principum nondum Bcceperant, Hahonem dynaStam convenire cogitabant
270쪽
C. 25. HIATORIA OLAVI TRYGauri vix ir. 2590uibus, Ulvasundum pernavigantibus, cum insulam Seliam adveherentur, Splendidum oblatum
visum est, eximium lumen caelituS emissum, quo loca maris terrae propinqua, item ipSa insula Selia resplendebat. Illi, magna capti admiratione, cum Scire cuperent, quale illud visum esset, quidve hac re eis portenderetur, naves eo direxerunL Ouo loco lumen fulgere conspicati erant, caput humanum invenerunti Quod cum suavem odorem exhalare animadvertissent, id venerabundi, et tamen timentes, sustulerunt atque Secum abstulerunt, ad Halionem dynastam delaturi, quem pro Sapientia Sua, quid hoc sibi vellet, intellecturum et cogniturum existimabanti Itaque iter persequentes, cum haud longe progreSSi essent, cognoverunt, dynaStam interfectum, et in ejus locum succesSiSSe egregium principem,
regem Olavum Τryggvii filium. Illi nihilo secius ire perrexerunt, regem Conventuri, cujus praestantiam ac clementiam ab omnibus depraedicari audirent, Ladasque pervenerunti Quos
congremum suum petere audiens rex, magna
eos comitate excepit, eisque convivium adparaviLHic cum lautissimis epulis adSiderent, rex honestissimos hosce viros blanda coniique Oratione ObSecrare coepit, ut pristina religione rejecta in verum Deum crederent: audivi, inquit rex, vestram agendi rationem multis nominibus probari et collaudari; quare oro, ut ad christianam religionem animum adplicetis. Ceterum hi viri prima statim oratione regis adeo Sunt permoti, ut imperata sacere suumque errorem abjicere pollicerentur. Itaque advocato epiScονο done, qui altero nomine Sigurdus adpellatus est, baptizati Sunt in nomine Sanctae trinitatis, Deoque come-