Scripta historica Islandorum de rebus gestis veterum borealium, latine reddita et apparatu critico instructa curante Societate regia antiquariorum septentrionalium Historiae Hakonis Hakonidae, pars ultima

발행: 1841년

분량: 504페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

seque adeo dolosis insidiis adversus Olavum Try gvii filium obstrinxerat, dynastaeque praemiiR et hortationibus adductus, voluntati ejus Se satisfacturum Sancte pollicitus erat. Itaque dynasta hos duo cognatoS Olavi, quorum alteri nomen erat Κarisb6sudi, alteri Josteini, arcessi jubet. Oui cum adessent, dolosum illud, quod excogitarat, consilium eis aperui L Illi se facturos negare, dicentes, Sibi

minime convenire ita in consanguineum Suum conSulere. Dynasta eos deteriorem sibi conditionem et rem minus expetendam, Si hanc recu- Sarent, eligere ostendit: Vos enim, nisi meae Vο-luntati pareatis, repentinam mortem oppetetiS. Unde factum est, ut aliter sacere, atque imperarat, non auderent. Itaque prosectioni Se accingunt, SingulaS quique naveS ducentes, et in Angliam trajiciunt. Quo cum veni SSent, Coguito, Olavum jam ortum vereus prosectum in regnum Gardorum, eo cursum dirigunti Huc delatos magna ille hilaritate excepit, cognatisque Suis splendidum eonvivium apparavit. Mox Thorer subdola illa mandata exponere, omneSque reSa nobis ante memoratas Olavo aperire coepit. Quaerente Olavo a cognatis, an vera eSSent quae dixisset, illi demisso capite parum audacter vultuque tristi responderunt, veraque eme affirmarunti Olavus itaque, verbis eorum fidem habens, haec Vera eSSe credidit, cum universi comites dictorum veritatem confirmarenti Sed Olavus multique alii mirari, cur fratres, Kartsh6sud ac Jostein, quibus tam laeta contigisSet congremio, SeSe adeo tristes gererenti Hic hiemem transegerunti Vere incipiente Olaum iter ab orienteparavit, Sex ducens naves, praeter treS illas, quas illi orientem versus duxerant; quae navES multi S rebus pretioSis, auro, gemmiS, eximii SSericis coccineis, et quibuSemque rebus in se-

252쪽

ptemtrione rarissimis, onuStae erant. Itaque ignarus, se his insidiis peti a cognatis suis, prosectus, iter sine ulla suspicione secit. Commodis usi ventis, magna hilaritate navigabant. In Νorve-giam appulerunt loco, qui antrum ΤΙ alvii dieitur,

navesque Suas tentoriis contexerunt. Cum ceteri

obdormivissent, Jostein ac frater navem Olavi conscendunt, tacite et modeSte accedentes orant, ut in terram egrediatur. Itaque facit: considunt prope a pontibus et inter Se colloqui coeperunt. Hic ambo simul: ''uterque nostrum, mortem eX te promeriti, ob sceluS nostrum et fraudem nostra tibi capita dedimus''; addentes, cuin rem omnem sentes exposuiSsent: atque hic locus, ut opinamur, tuae, cognate, caedi est destinatus. Τum Olavus: ipsi vobis habeatis capita vestra, vobisque hoc crimen cou donabo; nunc vero, quid sa-ciendum sit, docete. Illi: scimus, inquiunt, Fin-nuni quendam, multarum rerum praeScium, in hoc monte domicilium habere; hunc adeuntes, quid faciendum nobis sit, consulamuS, petenteSut aliqua nobis utilia det consilia. Olavus contra : abhorret animus, ni inusque placet, istud hominum genus convenire, aut eorum Opem implorare; Si vero vobis hoc placeat, Dei voluntas nostra quoque fiati Deinde noctu in tenebris per loca valde paludosa et lutosa progredientibus, cum Olavus, inde ne utroque pede in palude

sorte haerens, a Suis exceptus et e palude eductus esset: eo hoc accidit, inquit, ut poenas darem, atque apparet male convenire, ad tutelam aut patrocinium Finni istius confugere; et merito meo hoc accidit. Illi reposuerunt; vetus proverbium est, insolita eventa meliorem rerum convereionem praecedere. Finuus ille, adventum eorum praeSagiens, lares domus Suae aperit, ut VOL X. 0

253쪽

domicilium suum invenire posiant. Qui cum, conspecto inde lumine, viam eo inveniment, his Finnus, intuS verba facienS, Sic loquitur: Scio, qui Sis, Olave, quidve quaeras, et qui futurus Si S. Neque est, cur domum meam intres, nam hodie, eX quo ad terram appulisti, graviter laboravi:

etenim te haud parvi praecedunt genii, quippe

cujus in comitatu lucida numina Sint, quorum consortium ego, qui alius naturae Sim, serre nequeo ; quam ob causam soris verba facias, Oportet. Tum Olavus: nge vero, Finne, dic, quid agendum nobis Sit, aut quem exitum res inter me et adversarios intercedentes sint habiturae: potiturus sim hoc regno, nec ne. Cui Finnus: primo mane

crastino te Τborer in colloquium evocabit, in terram egredi jumum, Secreto tecum collocuturus; idem hortabitur, ut ambo considatis, ipseque sibi altiorem, quo sedeat, eligere locum Studebit, quod tu concedere nolito, propterea quod duo ex suis in silva latent, signo dato procursuri atque te interfecturi; tu vero item duo ex tuis in silva collocato, qui Signo a te dato procurrentes Τhο-rerem interficiant; atque hoc modo Thorer, quem tibi tetendit laqueum, eodem capietur, meritaSquo poenas dabiti Post haec non multo Hahone interfecto, regno potieriS. Haec, quae jam dixi, cum evenerint, ut imperium Norvegiae regas, novam incognitamque religionem huis terrae imperabis, et, antequam desistas, plerique omnes tibi subjecti imperio tuo parebunt. Quod Si haec, quae

jam praedixi, eventus vera esse docuerit, mihi aliam atque utor religionem imperare nolito, nevme ad eam amplectendam cogito, neque enim converti me ad reR alim, aliamve quam qua nune Sum naturam, fas eSL Νeque vero tibi aut tuae

dignitati ullum me honorem conciliare pome

254쪽

video, nisi ita sorte evenerit, ut caniS tuus vulneretur; hunc ad me missum Sanabo. Post haec discesserunt et ad naves descenderunt, hasque tacite conScenderunt, ut ceteri somno non excitarentur. Omnia a Finno praedicta eventu

probata Sunt. Cumque Olavus ac Thorer desedis praerogativa inter Se disceptarent, quod uterque locum editiorem postularet, OlavuS manicam dextra Supra caput extulit, quo facis quatuor viri ex silva procucurrerunt, quorum duo erant Jostein et Κarisholad , qui ceteros cursu praevertentes ad locum, ubi Olavus ac Τhorer sedebant advolarunt, amboque simul Τhorerem gladiis appetiverunt, qui tali modo vitam finiviti Quo conspecto Τhoreriani aufugerunt; qui vero in navibuS erant, pacem petierunt, quam Olavus omnibus religionem christianam admittentibus operamque sibi pollicentibuA concessit; quam conditionem libenter acceperunti At Olavus, cum se, talibus dolis circumventum, divino beneficio liberatum intellexisset, Deo gratias egi L Deqnibus hactenus satis dictum est. De Hahone dynasta potEnte. 17. Jam proxime narrandum eSt, IIahonem dynastam, vergente aetate, insolentia et pecuniae cupiditate stimulatum, durum Sese erga populum

gerere coepiSse. AcceSSit circa rem uxoriam intemperantia; nam quotquot nancisci posset seminas, Sive Sororeri, Sive matreS filiaeve eSSent, Suae

libidini subjecit, easque apud Se, quamdiu ipsi

placeret, retinuit. Jam tum magnam in universum populum crudelitatem exercere coepit, quare animi civium tantopere Sunt ab eo alienati, ut

multi eum Malum appellarent. Et dicitur Istandus

aliquis longum et infame carmen, multis insertis probris inauditis, de eo compοSui Sse. Hu-

255쪽

kon deos majori religione, quam plerique alii

homines, colebati Atque in rebus venereis eo immanitatis procedebat, ut amor in libidinem prorumperet, ita ut cum civium uxoribus amplissimo loco natis, multiSque virginibuS, CDnsuetudinem haberet, quae cum apud eum unam hebdomadem aut mensem commoratae PSSent, emignominia assectas violatas) domum ad patres ac matres remisiL Brynjolvus nomen erat viro potenti et divitiis assuenti, qui in Gaulardalo habitabat; is uxorem habuit venustam. Huc nocte quadam Hahon dynasta servoΝ Suos misit, edito mandato, ut uxorem ejus abducerent. Qui ut venerunt ad villam, jam Brynjοlvus cum uxore lectum conscenderat; illi, causa adventus eXposita, Significant, placere dynaStae, uxorem ejus

ipsis abducendam tradi. His Brynjolvus: pauca Sunt, quae dynasta iste loqui aut sacere indignum putet, eoque jam inSolentiae procedit, ut magna Spes Sit, quod bene vertati) fore, ut dominatus ejus turpiter ruat; et Sane populus hicce magnis premitur difficultatibus. Itaque Brynjolvus vehementi ira impulsus, missos ab dynasta gravi cum stomacho abigit; qui reversi ad dynaStam, rem

renuntiunt. Dein dynaSta plureS viroS misit, qui uxorem volenti nolenti extorquerent, aut aliter eum interficerent. Qui cum ad Brysolvum venissent et mandata dynaSue expoSutSSent, Bryn-jolvus: nunc Sane nescio, quem res exitum habitura sit, uter nostrum, dynaSta an ego, VictOriam ex altero sit reportaturus. Quibus dictis exiliit; illi uxorem raptam abducunt. Brynjolvus Omnes villas circa positas circumiit, copias po-poScit; docet, quanta Se impulerit necessitas, ne ea atrocitate diutius premantur; vehementer hortatur, ut adverSus dynastam arma capiant: de-

256쪽

monstrat, non sui solius, Red eommunem omnium necessitatem id postulare. Qui cum esset magnae auctoritatis, gratia valens amploque ge-n re natus, magna ad eum multitudo confluxit,

unanimi in dynastam odio; hi magnum habuerunt

armorum apparatum militesque StrenuoS, et iter magno cum tumultu ac fremitu faciebanti Tran- Scenso Gaularaso viam, quae Ladas sert, ingressi

sunt; ibi villa dynastae principalis erat, ibidem

Summum delubrum, totius Νοrvegiae maximum. Omnium una erat voluntas, dynastam aut interficere aut in pedibus concremare. Vereabatur

Ladis dynasta, totius regni sede capitali, ubi

ante eum majores Sui sese continuerant, ipseque magnum illud delubrum, quod ibidem erat, innumeris diis dicaveraL Etsi vero tales res, quae tam graves et iniquae videri possint, de Hahone dynastu reserimus, tamen merito de eo praedicari poteSt, regnum ejus primo quidem diu amicitiis fultum stetisse; procedente vero aetate ejus, durior in dies civibusque gravior esse coepit dominatio ejus. Idem dicitur omnium suisse de facie pulcherrimus, et sapientiSSimus, multisque rebus excellentiSsimus omnium, qui eum dignitatis titulum gesserunt; idem bellator peritissimus. Filios habuit Iegitimo connubio natoS,Sveinem et Erlendum. Nam Etrihus ex legitima

UXOre SuSceptus non erat; is patris et similis et dissimilis erat: sapientia Similis, in proeliis strenuus, adspectu vero et ingenio dissimilis; idem animo liberali, bene aliis consulenS, procerum et humiliorum studiosus reconciliator, ingenio manSueto, praeterquam in inimicos, quibus se crudelem et asperum praebebat. Eirihus ac Suein, cum hae res gerebantur, peregre aberant. Λccidit primo mane, ut aliqui cubiculum dynastae ingreSSi, magnam undique multitudinem adsuere

257쪽

significarenti QuibuS rebus cognitis dynasta, eum sibi haud expedire intelligeret, auxilia ex pagis arce ere, propterea quod Omnis, quae ibi

erat, multitudo repugnatura emet, nec quicquani inde auxilii exspectari po e videretur, ad naves, quae prope a villa aberant, confugit, et unacum filio Erlendo ac domesticis in sinum provehitur; duaη naves celeriter nacti a litore solvunt, spe in terra ademta, Salutem mari petituri. Dynasta paulum a litore provectuS, novem conSpDXit naVES, quae ab exterioribus per Sinum navigantes obviam tendebanti Quibus visis cum magna admiratione capti PSSent, a puppi respicientes, multas vident naves ex interiore Sinu magno cum impetu et clamore se insequentes. Ili, simul velis et remis, magno servore Sumnioque odio iter contendebant, effugiendi facultatem dynaStae praerepturi.

18. Olavus Τ ggvii filius, qui interfecto

Thorere Elakka omnibus, quas ab Oriente duxerant, navibus praeerat, boream vereuS Secundum litora navigavit. Hoc ipso tempore intrato sinu, ab Agdaneso obviam navibus, quae, ut Supra demonstratum, ex interiore sinu serebantur, contendit, suosque naves his applicare jussit: scire enim cupio, quinam Sint; quae verba ignarus, qui obviam irent, locutus cst. Jam I akon dy-DaSin, cum rem Suam in tantis versari angustiis videret, intelligens, quam irrogaSSent hOStes, perserendam sibi poenam esse, filium Erlendum sic alloquitur: age, exiguam Scapham compara; hanc cum paucis conscendam et in terram trajiciam; tu hic remaneto: spero enim te, propter gratiam, qua vales, vitam retenturum, quod multi

bene erga te animati sunt, nec tibi quisquam adseret vim, modo ipse non adsim. Sic itaque

258쪽

laetum. Dynasia ad terram adpellit, in silvam

extemplo excurrit, saluti consuliti Ut vero in silvam venit, Omnibus loci A insidias collocatas esse animum advertens, plagam orientalem cum Suis peiere contendit, eoque venit, quo loco Gaulardalus appellatur, id agenS, ut vitae consulat, liοStiumque conspectum vitet. Interea classiarii, magno studio instantes, duas illas naves consequuntur, claSSemque ex omnibus partibus eis adplicant. Hic Erlendus, rem suam in hostium potestate versari intelligens, cum Suis in aquas desiliit, natando effugere conatus. Hoc ipso temporiK momento Olavus Tryggvii filius advenit, qui ad clavum navi S Suae Sedens, cum juvenem illum natando a navibus aufugero animadverteret, clamiarios, in quos inciderat, interrogavit, quiS esset juvenis ille, qui nando a navibus aufugeret. Dicunt, hunc dynastae filium eSSE, Erlendumque nominari. Quo illo audito, conjecto quem manu tenebat et avo gubernaculi eum percuSSit, qui ictus capiti instietus mortem ei attuli L Inde Olavus quaerit, quae BSSet causa hujus tumultus ac disSidii. Illi, vera edita causa, contra interrogant, quis esset vir ille magnificentia et dignitate spectabilis, qui verba cum eis saceret. Ille se Olavum nominavit, Seque Τryg-gvii silium esse dixiL Quo audito Thrandi eum

hilariter exceperunt, blandis lite verbis compellarunt: Sanequum nobis exoptatuS adeSto, te enim

jam diu desideravimus, regiam tibi dignitatem, ad quam es natus, libenter deserenies. Itaque

una omnes dynastam perSequamur, eumque Qmedio tollamus, ad quam rem tuo auxilio nobis opus esti duo superato totius imperii Norvμ-gici potieris, totius enim Norvegiae te regem creare StatuimuS. Quorum dictis Olavus Tryg-gvii filius delectatus, se eis ad hanc rem Suum

259쪽

auxilium libenter polliciturum ac praestiturum

ostendit. Dein omnibus navibus ad terram applicatis, omnibusque copiis in unam aciem conglobatis, ad conquirendum dynastam eXeunt, eumque quaesituri exercitum in cohortes distrahunt. Dynasta, Olavum Τryggvii filium advenisse animum advertenS, civesque ad eum conssuero intelligens, Se conquiri veritus, fugam quam vehementi SSi me properat, copiiS quae eum comitabantur in diversa diffugientibus; atque eo tandem rediit res, ut nemo apud dynastam remaner l, praeter Karhum, Servum ejus. Dynasta inter sugiendum equo vectufi, ad magnum aliquem stu-Vium pervenit, eumque transii L Detractum humeris, quo indutus erat, amiculum bombycinum

in silvium conjicit; inde in Gaulardalum ausu-gienteS, Iatebras circumspiciebanti Veniunt ad villam, dictam Itimulum; hic semina eximia nobilisque incolebat; ea dynastam conveniens Iiberaliter salutavit. Huic dynasta: heus tu, bona matrona, inquit, ab inimicis meis pulSus domo

profugi; hostis me magna vehementia persequitur. Dic age, ecquam videas latebram, ubi delitescere possim. Quae tua eSt prudentia, quaeque nos intercedit amicitia, ossicium praesta domino tuo debitum. Ea contra: si mihi vir aliquis potens quaerenduS esset, quo eum loco minuS quaererem, quam in Suili 2 Cui dynasta: en prudens consilium; igitur Servis tuiS praecipe, ut heic occultum nobis locum praeparenL Ea Si

fecit; jubet ingentem foveam deprimi, lignisque

Superinjectis, ne recentis OperiS veStigia possent animadverti, quam diligentissime contegi. Hanc domum dynasta ac Servus Subierunt, quo Cum descendissent, diligenter contecta esti Dein servi terram superinjecerunt, hane fimo Superstraverunt, eaque insuper compulsis porcis simum concul-

260쪽

cando protriverunt. Interim Olavus Tryg ii situs

dynaStam quaerens insequitur, magnoque StipatuSmilitum numero ad fluvium, de quo facta mentio est, pervenit. Vident pallium in lingulam quandani arenosam ejectum; quo Sublato, agnoScunt, dynastae fuisse. Hic multis dicentibus, Obiisse dynaStam eo loco, neque opus esSe ulteriori per-veStigatione, vir quidam magno natu: vos quidem fraudes dynastae minime noAtis, si eum in hoc fluvio interiisse putatis; immo abjecto pallio vos dolis seducere cogitavit, ut mortui hoc loco opinionem praeberet. Quibus dictis cum fidem haberent, inquisitione continuata, tandem in Gau Iardalunt delati, ad villam Rimulum pervenerunti Hic omnibus villae sedibus exploratis suile intrarunt, neque quidquam invenerunti Ante vero quam inde discederent, Olavus clara voce locutus eSt: Si quis caput dynastae mihi attulerit, hunc ego magno praemio remunerabo. Quibus dictis finem quaerendi fecit, et cum omnibus suis discessit. DynnSta, qui unacum Servo haec verba exaudivit, vocem hujus hominis vehementer admiratus, in haec erupit: hic vir, Olavus, insignis auctoritatiS eSt, magnaque ejus orationi vis inest,

neque me aut animum meum antea unquam unius hominis vox tam vehementer commovit, eiul Saepius in gravi imis suerim constitutus periculis; nam haec verba animum meum gravi sollicitudine et cura afficiunt Lumen, cibum ac potum apud se habebant, unaque cinnabanti DynaSta Servum intuitus, cum animadverteret, faciem ejus valde obscurari, inde intellexit, mentem ei vacillare eumque consilii ambiguum esse; quare suspicatus eum Se proditurum, Si ipse obdormivisset, fidem ei non habuiL Itaque ipse sibi invigilare coepit, noctemque insomnem agere Statuit; contra ea

Servus Se alto diutinoque sopori immersiti Qui

SEARCH

MENU NAVIGATION