장음표시 사용
101쪽
humana conditione maiores 8 Quodnam ingens hoc est, o sacra mater et Virgo, circa te mysterium p Benedicta ') tu inter mulieres, et benedictus Ductus ventris tui. Beata es in generationibus generatimnum , Solaque digna quae beata praediceris. Ecce enim te beatam dicunt omnes generationes. Viderunt te filiae Hierusalem, ecclesiae
inquam, beatamque praedicaverunt reginae, hoc est iustorum animae, teque in aeternum laudabunt. Tu enim es solium illud regium, cui angeli adstiterunt suum herum et Creatorem cernentes insidentem. Tu spiritalis es Edem, antiqua illa sanctior et divinior. , Ubi vero assumptae Virginis triumphum describit, inter cetera ') ait: a Tecum archangelis angeli tratisvexerunt: ascensum tuum impuri et aerei spiritus exhorruerunt. Tuo transitu aer quidem benedicitur, aetheri aute in sanctitas conciliatur. Animam tuam caelum gaudens excipit, tibi cum sacris canticis et sanctac solemnitatis ritu caelestes virtutes obviam prodeunt, his similibusquc vocibus 'in utentes: quae est ista quae ascendit dealbata, Oriena ut aurora, pulcra ut luna, electa ut sol in Quam pulcra, quam suavis lacta est tu flos campi, uti lilium inter medias spinas. . Quibus laudum praeconiis haec
subiungi debent a Tarasio de Virgine adhibita: . Ipsa namque
Sancta sanctorum, immaculatus Verbi thalamus, virgineum storilegium, arca sanCtificationis, moris Sanctus, tabernaculum Dei capax, rubus incombustus, columba intaminata in sui habitationem a Davidis creatore ac Deo servata erat . . Neque haec praeteriri debent, quibus Tarasius nunc scribit: stultorum ora nullam latem adver
102쪽
stis illibatam reperire potuisse; nunc 'ὶ subdit: inculpatam puellammique illam a iustis Ioachimo et Anna fuisse progenitam; et nune ' nam ita loquentem sistit: . Quis dixit, filia, te ex me prodituram, quae ) beata commonstrata es in generationibus generationum p . 683. Horum autem vix quidquam est quod Iohannes geometra ' non expresserit. Illius namque ista sunt: a Salve mortalium lumen, salve ignis daemoni insensus; ignis enim facta es igni, et
non usta uris. Salve purissima mixtio sena per viventis Dei humanaeque naturae, quae stipula est valde urens. Salve rubus igneus et flamma minime laesus, immo vero crescens pinguibus calamis. Salue ) luna iucunda neque desciens, sed plenior tuo eum sole concursu. Salve novum splendidissimum solis vehiculum virtutum ra
pidis concitum quadriiugis . . Atque ista pariter q) Iohanni debemus:
103쪽
603. Salve quae oculis maxime vigilibus tamquam ') luna solem, solis Dominum contueris. Salve quae etiam arduis virtutum laboribus ut luna ad radios contendis solares. Salve quae ceu luna splendorem trahis a Filio qui totus spicndet, a solis Patre. Salve praenunciata Sponsa, magnum Trinitatis ostentum, quae interni decoris thalamum fixisti. Salve etiam quam solus λὶ amator dilexit, solum desiderium ingenitae pulcritudinis, cuiusmodi est Pater. Salve prima, salve sola, hoc tibi Ave attulit Primus caelestis militiae tremor. . Accedunt quae Matthaeus cantacugenus in Commentariis habet. Ubi enim de verbis ' ngit, scaeaginta sunt reginae et Octoginta concubinae , et adolescentulae quarum non est numerus, sic ) loquitur: α Excellentiam sine comparatione matris omni prorsus labis expertis propheta ex his mulieribus comparate demonstrat . . Tum pergit:
α Quum tot tantaeque sint credentes animae, una est matri suae.
electa genitrici suae. Ac si diceret, ex Anna primum sterili una ipsa per preces genita suit, Post quam non eSt aliquam aliam recensere. Electa patriae quae illam generarat, vel potius ante mundi constitutionem electa Deo in domicilium suum, unica exsistens matri suae Evae: et post eam ex natis ab Eva reperiri altera nequit. . Ad ea vero progressus q) quae continuo sequuntur, ait: α Stuporp
perculsus ab excellentia illibatae matris Dei Verbi, quaenam ista est,
104쪽
inquit. Perinde ac diceret, quam magna ista est quae se inflectit
ut aurora. Quemadmodum enim lumine solis accedente, nocturnae recedunt tenebrae; sic ad innocentis Virginis splendorcm peccati recesserunt tenebrae. Pulcra ut luna, in ipsa enim sol iustitiae posuit tabernaCulum suum, communicatis ei divinum suum et inexplicabile lumen. Electa ut sol, absurdum non est, eamdem et lunam diciet solem quidem eo quod Dei et Patris susceperit Verbuin, lucem persectam et quac praeter modum exuberat, sicuti est in suo compore sol; lunam Vero Propter eam etiam, quam ex ipso claritatem participavit. Pavor ut castrorum ordines: ac si diceret, stupore
percollit contemplatio ordinis, quo sunt haec in ea disposita. a Quibus edoctus Isidorus thessalonicensis haec Gabricii Dei param salutanti adscripsit: α Ave gratia plena, et gaudio fruere super Omnem hilaritatem, o benedicta. Hisce salutationibus nihil habeo quod os nam honorabilius. Et scio quidem te beatam quoque appellandam Propter eum quem utero geres, et magnificis te hymnis ainultis omni tempore extollendam, quemadmodum de te ) pracdictum est cum admiratione a prophetis stupenda canentibus. Sed neque priscorum quispiam dignate appellatione exornavit, nec Praesentium aut futurorum meritos tibi plausus dabit: et si convenirent
in mum quae sunt, quae suerunt et quae erunt ad hoC praestaridum, numquam futurum esset ut hymnus tibi Congruens necteretur.
Propterea igitur ave o scientiae profundum, et sapientiae altitudo, et opulcntia gaudii, et gratiarum mare, et miraculorum magnitudo, et μ) pelagus formositatis, et mystcriorum thesaurias. Dominus t cutii insolito quodam modo, quem oculus non sensit, et cui sores aurium non patuere, quique in Cor hominis nequaquam potest ascendere. Tecum enim quia ' propter effulgentem sacratissimae tuae animae speciem, inessabiles divitiae naturae radios in homines expandit : propter splendidissimam virtutis tuae pulcritudinem induet
105쪽
605 se tua sorma quam adamavit, immaculatis tuis unitus sanguinibus. O inauditum mysterium t propter te fiet ex te quod non erat, et totam tuam gerens imaginem, et suam deitatem non deponens. n684. Ε Mndem de Dei para fidein eamdemque sententiam cum orientalis ecclesiae scriptoribus ii prostentur qui in Occidentali ecclesia floruerunt, e quorum numero Rupertus tuitiensis, allegatis verbis, pulcra es amica mea, suctois et decora sicut Dierusalem , terribilis ut castrorum acies ordinata, inquit ' : . In hoc est persectio pulcritudinis, quod nou solum suavis nec solum terribilis, sed utrumque os et suavis et terribilis; suavis sicut Hieru-
verbis una columba mea, Perfecta mea, una est matri suse, electa genitrici suae, hunc subuectit commentarium: a Una est et simile Don habet. Omnino nec inter regitias ulla similis huic est. Cui matri suae titia Z Cui genitrici suae est electa P dimi ruiti matri suac Hierusalem una est, illi Hierusalem quae sursum est, quae PSt mater omnium Nostrum: et genitrici suae, scilicet auii quae ecclesiae electa est, ecclesiae Patriarcharum et Prophetarum aC regum iustorum . quorum de Cariae Progenita est, quorum secundum fidem benedictionis quae ad illos repromissa erat, ianua vel materia est. Et illi matri, et huic genitrici una et electa est: quia nee inter angelos nec inter homines similem vel primam habet, vel sequentem habitura est: vere columba, quia gratia plena: Vere electa, quae
non solum salva existeret, verum etiam ipsam Salutem Pareret. α
quasi aurora consur ns, pulcra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinatast pergit: a Quam pulcher ordo in ista laudatione, in ista tuac pulcritudinis, o beatissima, praedicatio et Himum consurgens ut aurora, deinde pulcra ut luna, deinde electa ut sol. Quando nata es, o Virgo beata, tunc Vera nobis aurora surrexit, aurora praenuntia diei sempiterni: quia sicut aurora quotidiana finis praeteritae noctis et initium diei sequentis; sic nativitas tua, nativitas ') ex semine Abrahae, clara ex stirpe David, ad quos
106쪽
606 cum iuramento Dei facta est repromissio benedictionis, finis dolorum et consolationis suit initium, sinis tristitiae et laetitiae nobis exstitit principium. Quando autem Spiritus sanctus in te supervenit et Filium virgo concepisti, virgo peperisti , tunc et tu et ex tunc pulcra pulcritudine divina: pulcra, inquam , non quomodocumque, sed ut luna. Sicut enim luna lucet et illuminat luce non sua, sed ex sole concepta; sic tu, o beatissima, hoc ipsum quod tam lucida es, non ex te habes sed ex gratia divina, gratia plena. Quando autem de
hoc mundo assumpta atque ad aeuieroum thalamum translata es, tunc tu et ex tunc electa ut Sol: electa, inquam, nobis, quia sicut ex te Datum Dei Filium solem verum, Solem aeternum adoram et colimus ut Deum verum, sic et te honoramus atque veneramur
ut veri Dci genitricem, scientes quia lotus honor impensus matri sine dubio rcdundat in gloriam silii. Et quidem natura non tu idem es quod ille sol, sed nihilominus tanta es ut te honoret ipse sol honore quo decet filios honorare parentes suos. Qui enim dixit,
honora patrem tuum et matrem, non dubium quin ipse honoret, et ab omnibus amicis suis suam velit honorari matrem. a
685. Neque aliter 'in Adanaus Porseniae abbas qui de Virgine loquetis ait: α Per te descendit, per te parvulus ad humiles venit, qui te in causa nostra advocatam conStituit, qui te ipsam pro immenso munere mundo dedit. Te ad nos veniendi viam elegit, te nobis inrepatriandi semitam ordinavit. O via expers asperitatis et duritiae, expers ignorantiae et erroris. Nempe misericordia I et veritas in te obviaverunt sibi. Nec misericordia in te pateretur quid asperum esse vel durum, nec vcritas quidquam inesse Pateretur Obscurum. Ο via communis ' salutis, expers iniquitatis et malitiae , expers molestiae et laboris. In te pax et iustitia osculatae sunt. Non tibi inesse distortum aliquid aequitas iustitiae sineret, nec aliquid inesse
tota dulcis et recta, mitis et pacifica, quae et nobis illuminatio-tiem nostrorum cordium de corde Patris adducis, et nobis loquens ad cor, corda credentium in te trahis . . Tum imagine ρὶ columnae
107쪽
nubis et caliginis ad Virginem accommodata, illico ) pergit: . Sed
in columna quam praemisimus, intendamus. Attendamus quam firma, quam recta est, quam erecta. Attendamus, inquam, quam firma, quam sortis, quam recta, quam lenis, quam Porrecta est, quam sublimis. Quam firma est, cui et caelum et terra innititur pQuam sortis, quae Contra universas haereses et spiritales nequitias inuincibiliter praeliatur Z Quam recta est, quae Peccati maculam nescivit Θ Quam lenis est, quae nullam duplicitatis rugam admittit pQuam erecta est, quae meritorum altitudine Onancm creaturam
transcendit Z Quam sublimis est, quam Altissimi Filius iti dignissimam sibi matrem ab aeterno providit 8 Quam selix est, quae Dei est
et mater et sponsa: porta caeli, amoenitas paradisi, angelorum domina, regina mundi, sanctorum laetitia, advocata credentium, sortitudo pugnantium, errantium revocatio, poenitentium medicina o certa salus, o Compendium vitae, o spes veniae uuica, o Suavitas singularis. Si linguis hominum te eloquar et angelorum, quum me totum effudero, parum erit. Ad illam potius tui laudem
quae progreditur quasi aurora consurgens, pulcra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata 8 His verbis breviter et subtiliter, veraciter et sublimiter laus exprimitur tuae gloriae quadriformis. Quum enim nasceris, quasi rutilans a tirora CousUrgiS. ortus nimirum tuus vicem aurorae tenuit, in quo dies gratiae coepit, nox vero infidelitatis et ignorantiae finem fecit . . 686. Aeque insignia sunt quae Potrus cellensis non uno in loco confirmat. Sermonem enim de Purificatione his verbis orditur: u Quam sit iucunda et praeclara praesens solemnitas, ipsa luminarium claritas quae cum processione sestiva ad Missam tenebatis itimanibus, Satis sufficienter dcclarat. Ecce si quidem duo magna Iuminaria ad Patrem luminum in templo accedunt, quando Maria Iesum offert Patri spirituum. Luminare maius Iesus Filius Mariae, Pater luminum Deus est qui Verbum ex ulcro ante luciferum genuit, et de matre incarnari in sine seculorum constituit. a Quum itaque,
ut alibi ') ait a De aeterno consilio tempus beneplaciti immineret,
108쪽
ul Deus Pater per unicum Filium dispersiones Israel per adopti nem hereditati immarcescibili aggregaret, puellam de terra Israel sibi desponsavit, et dote bona de thesauris suis cumulavit, publicis instrumentis matrimonium confirmatis, atque legitimo privilegio donationem propter nuptias contra daemonum haereticorumque ver
sutias corroborans. Una enim ) haec est inter mulieres, in qua princeps nihil suum invenit, de qua fraus haeretica mendacia sua stabilire non potuit: in licio privilegio tam matris quam filii natales
continentur . . Quibus non contentus Privilegia matris enarrare )sic pergit: α Una est in columba mea. Domestica lamiliaritate, et omni creaturae inexperta dulcedine verus Salomon iucundatur ad columbam suam, quae est regina angelorum, quae est Virgo vi ginum , pia Maria, dum in eius visceribus per suam sapientiam humanam fatuitatem ad columbinam revocat simplicitatem, cum sale caelestis sapientiae redintegrat naturae nostrae corruptioncm. , Et ρὶ nox: α Unam propter amicitiam, Columbam propter gratiam. Quis enim non diligit matrem aut sponsam Z Quis matri aut sponsae non consert omnem gratiam 8 Et matrem itaque et sponsam volo habere totus totam, castus Castam, Pulcher Pulcram, pius piam, impollutus impollutam, unus unam . . Et q) rursum: α Sacrosancta Virgine mundam per nativitatem ingressa officiales angelicae Virtutes sancta curiositate puellam vestigiis divinae praedestinationis insignitam lustrantes, ut est consuetudinis rem novam in seculo repcrtam insupernis palatiis reserentes et quid hoc esset humiliter inquirentes, a regalibus sedibus Τ) nudiunt: una est columba mea, una est matri suae, electa genitricis suae; tamquam si diceret: quae nata est
extra et sit Pra numerum feminarum, est extra et supra meritum
omnium mulierum. Una est in toto genere humano non habens simi
lem columba; est in angelica puritate et dignitate, propicr divinam
to quodam, ut ipsa loquitur. dictatore haee resortet prebat: a sol luna luridior, . salτε mator pietatis. Et luna sideribus . . Et totius Trinitatis. Sie Maria dignior . . Nobile triclinium :. creaturis omnibus. . vsrhi earnem inearnati a. speriale maiestati. Praeparans hospitium Cant. vi a
109쪽
609 generationem non habens aequalem; mea si Filius loquitur mater, si Pater, Filii mei mater sutura. π687. De qua in Psalterio Anselmi nomine insignito ὶ legimus: . Ave caelestis civitas, Ave Sion in qua natus. Cuius Deus secunditas. α Est landator ipse tuus.
o Maria, nomen bonum, a Stella solis claritatem. Nomen m morabile: π Suo vincens iubare; . o nomen quod melius est Semper mater quia numquam. Quam multae divitiael . Eris sine sobole.. Balsamum aromatiZans, . Speciosa et suavisa Thus mirae fragrantiae, . Canticum laetitiae,n Flos aeternus, rosa veris, . Praedicanda et Iaudanda. Lignum semper viride. α Privatim et publice.
a Daemonum sorte lamentum, . Electorum tu Cunctorum. Maeror et tristitia; , Satians laetitia.. Angelorum sed bonorum . Templum Domini ora pro nobis. a Laus, decus et gloria. Quibus haec adamussim respondent:. Aurora velut fulgida , Ut sol Maria splendida. Ad eaeli meat culmina a Tamquam luna pulcherrima. Tum haec ρὶ ad Annam directa: α Ergo mater pia . Lucem dedit mundo, . Gaude cum Maria, . Nos in hoc profundo. Quae solis aurora . Suppii CamuS, ora. 688. His autem laudibus sane praestantissimis accedunt quae ε)Petrus Damiani, commemorata Domini ascensione, illico addit: α Sed iam vertendus est stylus ad sanctam sanctorum, et illorum verborum enodanda proprietas, quae Virgini matri sunt specialiter de
dicata. Sed uti superliminarem titulum in fronte suturi aedificii pro-
110쪽
6lo ponamus, dicamus breviter quia prima interrogatio convenit eius nativitati, secunda eius conversationi, tertia assumptioni. Quae est ista, inquit 'in Spiritus sanctus de eius nativitate, quae progreditur Sicut aurora consurgens, pulcra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata λ Haec est quae ') nescivit thorum in delicto. Virgo Dei Filio singulariter ) consecrata, specialiter sancto comiugata Spiritui. Quae progreditur, inquit, sicut aurora ConSuΓgenS. Quam elegans et clara similitudo, et ex illius disciplina descendens qui summum sapientiac sontem in canticis affluenter inclusit . . Quod e vestigio explanans ) pergit: . In meridiano lumine primus ille parens creatus est, factus ad imaginem et similitudinem cotidibtoris. Quid enim clarius, quam creatum creanti non esse dissimilem Z Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostriam. Imaginem dedit ci in aeternitate, similitudinem in moribus; ut sit similis creatori, si non identitate, similitudine tamen . Sed ille tanti privilegii dignitate reiecta, apostatae spiritus salsa promissione
delinitus inhaesit, et se cum posteritate sua perpetuae morti destinavit et tenebris. Ab illa hora tenebrae tactae sunt super universam terram Usque ad Virginem, nec iDucatus est aliquis qui vel exiret de tenebris, vcl tenebras dissiparet; sed mundo crescente concrevit et tenebrosa vorago, donec in densissimam conglobata nigredinem humanum genus nocte terribili sepelivit. Haec est illa nox s litaria tiec laude digna, de qua ') scriptum est: posuisti tenebraS, et sacta est nox. In ipsa pertransierunt omnes bestiae silvae, quia crudeles et indomiti spiritus dimotis repagulis humanum genus tintis viribus obtriverunt. Sed nata Virgine, surrexit aurora: quia Maria veri praevia luminis nativitate sua mane clarissimum serenavit. Haec est stella matutina in medio nebulae, quae in caeli cardine Summo Splendore coruscans orbem subditum splendidioribus radiis incolorat. Haec est aurora quam sequitur, immo de qua nascitur sol iustitiae, solius claritati succumbens. Haco est aurora quam ille non vidit, qui vidit omne sublime: et orat Τὸ beatus Iob ut ei multa suppressione claudatur dicens: non videat ortum surgentis aurorae. Tuus est dies, Domine, in quo Adam est conditus: tua est nox, in
