장음표시 사용
71쪽
in corpore quadam Icge ) peccati sic Poenaliter aggravantur, ut nonnumquam, velint nolint, in Culpam vel modicam dilabantur. Et quia non quidquid mali nostra cogitatio concipit, statim potest aliis apparere, quum nos quoque plerumque lateat quod in nobis
dignum est sui merito displicere; quum absque eo quod intrinsecus latet Sponsus Virginem dicit esse, immunem eam non solum ab evidentibus sed a culpis quoque latentibus probat esse. Virginem igitur, quae nequaquam erat sibi conscia delictorum et tamen non nescia suorum fuerat occultorum, recte Sponsus pulcram semel et iterum asseverat, apud quam sicut extrinsecus, ita et intrinsecus dedecens nihil erat . . Neque ea dissident quibus subdit: a Eius collum turri simile perhibetur, quae suo fixa pondere, impulsu ventorum sive illisione fluminum non movetur; quae tantae est sortitudinis ut locum suum non dimittat nequam spirituum potestati, et munimen inexpugnabile toti conserat civitati. α Et mox, iis commemoratis quae propria sunt turrium, sermonem ad Dei param revocans insert: . Sic et Virgo instar turris davidicae a longe hostem prospicit, immo despicit et non curat, ad cuius intuitum horret ille et refugit, et in proposito confidentiae non perdurat; et quidquid minarum vol fraudum praesumpserit machinari, eliditur, et in soreliditur malitia praesumentis : tantum horrorem incutit, tam Potenter repercutit hostem facies intuentis. a Neque accidere secus potest A): α Mons namque est huius nostrae Virginis celsitudo, quam reddit commendabilem fixa et immobilis firmitudo: cui etsi fabra ventorum facto veluti agmine hinc inde minas incutiunt, non tamen a gratia, non a statu mansorio montem deiiciunt. Huic quippe Virgini sagittas et iacula frequenter hostes iniiciutat, et malitia pr cedente arietum impetus et balistas graves adiiciunt: quae omnia Virginis montana celsitudo et immota firmitudo procul reiiciunt, et Cassatis nisibus hostes durius repercussos ad ima deiiciunt. Nam sive Praesens sive absens aestimetur manus potentis adiurata, tamen tantus amor ad Virginem, tanta est de Virgine Sponso cura; ut illa instar montis, huius patrocinio sit secura, et cassetur quidquid intulerit ventorum rabies saevitura . . Et ' sane: a Veritatem Venturam nullus praecedentium sic expressit, quomodo Virgo sancta, cui di-
72쪽
572vina honitas hoc concessit ut supra quam ab homine vel ab angelo dici posset, incarnati Verbi mysterium expressius et sensibilius ipsa nosset. Cuius notio et suavis recordatio notionis tam mira est consectio et autiquae abolitio laesionis, ut eis delibuta Virgo tamquam aromatibus vcl unguentis vulnus culpae nesciat, quam intulit Evae malitia vel serpentis . . Quoniam enim α In horto primo primam serpens mulierem supplantavit, hortum sibi alium Deus Dei Filius tunc Plantavit, quum beatam Virginem supra morem ceteris mulieribus attributum, sua replevit gratia, multo non herbarum genere sed virtutum. In illo quippe horto mulieris est simplicitas circumventa, vir gustavit prohibitum, gustato nuditas est inventa, victuros in aeternum transgressionis merito mors praevenit, tam illis quam posteris mortalitatis maledictio supervenit. Iste autem hortus arbuSta non continens, herbas, nores; alia quaedam habet digna talibus vel conferri, vel, ut dicam verius, transitoriis omnibus superferri. In eo igitur non sicut in antiquo subdole serpens serpit, fructus eius non toxicat, Odorem non attaminat, nosculos non docerpit: non esurit prava mollities, ad essectum esuries non procedit, non serpenti mulier, vir mulieri non obedit. . Et ' denuo: . Fuit pridem paradisus serpentinae suasoria pravitatis, fraudis novae conceptoria, peremptoria Sauctitatis: in qua vir seminae molli consilio cessit sortis, gustus pomi prohibitus expertis intulit Ductum mortis. Ista vero paradisus recompensat potentius, quae in illa o
656. Cuius paradisi singularem eximiamque puritatem extollit Amedetis lausannensis episcopus seribens: α Μirantur illi augelii animam meriti singularis exutam aeterna Iahe, nullam carnis aut seculi maculam habere. Mirantur exutam artubus gratia totius puritatis candere. Quid enim primum laudent in ea, i tegritatem an humilitatem , prudentiam , robur mentis an longanimitatem, hinnorem matris an partus novitatem p Sed virtus integra et plena gratia magis in illa laudatur. Unde Dominus ita praedicat laudes eius: tota Pulcra es mater mea, et macula non est in te. Tota, ait, pulcra es, pulcra in cogitatu, pulcra in verbo, pulcra in actu, Pubcra ab ortu usque in finem . . Hinc Auselmus ' Dei param invo-
73쪽
cans ait: α Ο Virgo sanctissima, corpore Casti Mima, moribus omnium pulcherrima : Virgo virginum nec Corde umquam polluta nec ore, Sed tota pulcra, tota sine macula: intemerata Virgo co
pore, intemerata Virgo mente, nihil debens legibus, nullis tacta excessibus; ut humilitatis in te ostenderes exemplum, imples purificationis officium pollutis matribus statutum. O Hinc auctor operis )de corona beatae Virginis sic illam compellat: . Pulcra, quia nec maculam aut rugam habuisti, neque carnis neque spiritus aliquod inquinamentum, Sed tota tamquam obrigum purissima, tota Splem dida, tota candida, tota rutilans, tota mundissima: a cuius corde et
opere longe fuit omnis peccati macula, cui sortiter adhaesit totius Sanctitatis gratia et charisma. . Atque hinc vulgatus Hildephonsus ' de ipsa scribit: α Imitamini signaculum fidei vestrae, heu tam Mariam, quam velut ignis serrum, Spiritus sanctus totam decoxit, incanduit et ignivit, ita ut in ea nonnisi Spiritus sancti flamma videatur, nec
sentiatur nisi tantum ignis amoris Dei. Haec namque est hortus Conclusus ille deliciarum, sons signatus, puteus aquarum viVentium, reparatio vitae, ianua caeli, decus mulierum, fastigium omnium virginum . , Et in rursum: a Est igitur sancta et venerabilis virgo Ilaria sponsa Domini, mater Christi, conditoris templum, Spiritus sancti sacrarium, velut columba speciosa, pulcra ut luna, electa ut sol, signaculum fidei, reparatio Evae, introitus vitae, ianua caesi, hortus conclusus, fons signatus . . AC 'i denuo propositis verbis, venide Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni, pergit: . Et pulcrede Libano venire iubetur, hoc est, de candidatione; Libanus enim candidatio interpretatur. Et haec Virgo sancta candida erat virtutibus, et dealbata Spiritus sancti muneribus, columbae lacteae servans simplicitatem et virginitatis immaculatum candorem; atque ideo sola digna fuit per quam et ex qua Dei filius ad reconciliationem humani generis veniens, carnem assumeret. Unde et ei soli angelica illa salutatio conveniens fuit: ave Maria patia plena. Ceteris enim electis ex parte gratia datur, huic vero Virgini tota se in sudit gratiae picnitudo. n
rel. . Me. 1hidem. Videsis etiam quas indaltatus Bilde Maus d et da per t. virginit. g. Mariae eap. II. pag. I 14. eol. I. GD. ibidem.
74쪽
657. Accedit sapiens Idiota, qui non modo Virgini adscribit '
quod fuerit lenedicta ante ortum, in ortu et Post ortum , ante seculum, in secula et post seculum; verum etiam ) addit: e Tota pulcra es, o plusquam gloriosa virgo Μaria: tota pulcra es, et macula non est in te: tota pulcra es in anima per virtutum et charismatum omnium persectam pulcritudinem: tota pulcra es in tua conceptione, ad hoc solum essecta ut templum esses Dei altissimi: tota pulcra es ex generatione Verbi divini, qui est splendor paternae gloriae, Cuius Pulcritudinem sol et luna mirantur. Tuae gloriosae animae nihil umquam adsuit turpitudinis, vitii aut peccati: et
nihil defuit spiritualis pulcritudinis, gratiae et virtutis. Tot enim habuisti pulcritudines quot virtutes, et singulas in altiori gradu quam
concessum fuerit post Filium tuum superbeiaedictuin Purae creaturae: in his namque similem non habuisti, nec es habitura sequentem.
In te omnes virtutes tam activae quam Contemplativae Convenerunt,
et prae cunctis creaturis te admirabilem reddiderunt. Per virtutes activas habuisti voluntatem nauudissimam, per contemplati Vas mentem purgatissimam. Non defuit tibi puritas angelorum, non fides
patriarcharum, Don scientia Prophetarum, non Zelus apΟStolorum, non patientia martyrum, non sobrietas consessorum, non innocentia aut humilitas virginum: in summa nullo genere Vacasti virtutum, o Virgo plusquam beata. Quodcumque donum alicui sanctorum umquam datum fuit, tibi, non suit negatum: sed omnium Sanctorum privilegia omnia habes in te congesta. Nemo aequalis est tibi, nemo maior te nisi Dcus, quia Spiritus sanctus superveniens in te, et Viditus Altissimi obumbrans tibi quae eras omni virtutum ornamento Praedecorata, pulcritudinem, puritatem , sapientiam et omnium vi tutum gratiam adauxit et splendorem . Miranda illa obumbratio Spiritus Sancti, quae te uno momento templum Dei irradiavit, et decorem tuum manifestavit et auxit: sicut sol in semper ornatum thalamum incidens, gloriam eius occultatam repente nobis ostendit et illustriorciti facit. Tota igitur pulcra es, Virgo gloriosissima, non in parte scit in toto: et macula peccati sive mortalis sive venialis sive originalis non est in te, nec umquam suit nec crit: sed adest libi omnis gratia naturalium bonorum, spiritualium Charismatum
75쪽
S 5 et caelestium donorum . . Et mox de Unigenito ) loquens ait: α Dulcedincni suae divinitatis tibi singulariter degustandam indulsit, quia tota pulcra eras, et macula non erat in te . . Quam idcirco vocat praebenedictam, combenedictam et Postbenedictam. Porro ut missa faciam quae eodem pertinentia litteris consignarunt ) Hermatinus monachus, Bernardus toletanus ), Bruno astensis ' et ' Petrus Da-
tu es sancta Dei genitrix, ad quem deflorandum manus peccatoris
658. Consentiunt qui graecam ecclesiam suis operibus illustrarunt, atque ii inprimis patres conscntiunt e quibus Psellus cantici interpretationem decerpsit, quique 'in ad Verba, tota Pulcra es, P
pinqua mea, et macula non est in te, sic in habent: . Meu te nimirum et anima et carne pulcra cS: carne quidem, ut per actionem a Variis perturbationibus purgata et virtutum moribus excellens: anima autem ut ab omni improba cupiditate seiuncta et sermonibus decorata mandatorum: mente vero ut ab exilibus etiam cogitationibus
liberata ac splendida et per gratiam in Spiritu sancto divina ensecti . Et propterea macula non est in te, quae mihi ob persectionem propinqua es. . Consentit ' Georgius nicomcdiensis qui Dei
a Cist. IV. 7. Ολη καλη ει η πλησίον μου, καὶ μῶμος ουκImν ἐν σοί. hi Comm. trium patrum in cant. pag. 678. D-Ε. apud Gallandium T. VI. Δηλαδηνω καὶ σαρκὶ υπάρχεις ωραικ καὶ σαρκὶ μεν - των κατ' ἐνέργειαν καθαρθεῖσα παντοίων παλ- , καὶ τοιο τροποις κοσροεθεισα των αρεrῶν δε - πάσης φαυλης απαλ
visis nem inearnationis concurreret, p. 289. eol. I. B-E. apud Gallandium T XIVM Sem. II. ia anti . lalte resina, n. F. pag. 743. Inter opp. Bori ardi T. v. Cf. etiam orationem ad Dominum Iesum et h. Mariam p. 920. ibid. Sentent. lib. V. cap. I. pag. 564. OPP. T. I l. 5 Sem. XL. de Virginis assumpt. pag. M. Bol. I. D-E. opp. T. Il. Adde rhythmum super salulationem angelieam pag. ia. opp. T. Iv. 7ὶ Orat. in Dei parae nativit. P. MI. l. I. Ε.
76쪽
param vix 4um triennem vocat . Hortum ) illum conclusum, in quem vitiosis cogitationibus nullus patet aditus: in quo nulla manus Cultura germinans divina plantatio primam ') ligni maledictionem mundo eluxuriantem ab ipsis radicibus a resecit, eiusque loco benedictio effloruit. Vere ) illum signatum sontem, ex quo manant purissimi latices et orbem universum irrigant: in quo turbidiluti nullae sunt deprehcnsae reliquiae: ex quo progrediens gratiarum flumen totam in circuitu terram lustrat . . Consentit Germanus, quo auctore Deipara in Scripturis dicitur u Prori r tota
Pulcra es, proxima mea, tota pulcra et macula non est in te. Surge, Veni, Proxima mea. Hortus: hortus ρὶ conclusus, sons Signatus. π
Quo autem pertineant haec Dciparae praeconia, declarat ') scribens: α Age vero salomonicae etiam sapientiae fluenta ad impetum pacifici numinis, quod in gentium gloriam restagnat, nunc deri Vemus, et
aquarum irrigua ipsum canticum canticorum nobis ostendat. Ecce λ)Pulcra es amica mea, et macula non est in te. Immortalis Sponsi verba sunt ista Mariae suffragantia, omnibus nempe creatis illam Praeesse, et in natura creata ad increatam accedere ob Puritatis excellentiam. Cum autem praestantissimum sit, modumque omnem
illud excedat quod Sponsam coniungit Sponso, qui natura sit infi
nitae sanctitatis abyssus; persectius deinde oratione prosequitur illius coniunctionis encomtum ' dicens: surge, proPera, amiCa mea, formosa mea, columba mea et veni: iam enim hicnas transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra, tempuSputationis advenit, vox turturis audita est in terra n Stra. Haec cantici problemata atque aenigmata secundum vulgarem expeditum-
it Maraeeil. qui verbis, maeti a m a Mι in D. Immo folia sponas rorba sunt ista Eponarie Mariae suffraguntia, hane adnotationem subitest pag. Ios. . Ut merito a. satas in Menaeis die III. Ianuarii odeIX. Deiparam appellarit ma larum aemper omnium experiem: ganetus Stephanus gahasta dia I. Ianuarii Ode IX. eamdem diff.rst Oh omathus maritia mun- mr Anonumus dis Iv. Ianuarii ode lx. eamdem adstri aerit nullis tim tim maeulia inquina amr et a. Iosephua eonsessor die xlv Iulii Odo v. Dei
77쪽
5 Ique sensum Veris adventum significant, quando terra, parens omnium, hiemis soluta vinculis, postquam diu concepit, sinum suum denique aperit atque omnis generis herbas producit. Dei vero mater terra vere Sancta, et quae sola sine semine divina fecunditate illustris est, et verba Isaiae prophetae essectum sortiuntur: egredietur virga de radice Iesse et nos de radice eius ascendet. . 659. Neque vero pauciora sunt aut minus luculenta quae Iohannes damascenus eodem pertinentia litteris consignavit. Is enim est qui stupore perculsus ' exclamat: α Ο divinum vivumque simulacrum . cuius pulcritudine conditor Deus delectatus est, quod mentem quidem divinitus gubernatam habet Deoque soli addictam, cupiditatem vero omnem ad id quod solum expctcndum est et amore dignum intentam, iram autem erga peCCatum dumtaxat eiusque parentem. Vitam natura potiorem habebis. Habebis autem non tibi
ipsi, quippe quae non tui ipsius caussa genita sis. Quocirca Deo hanc habebis , cuius gratia in mundum prodiisti, ut orbis universi sa
luti obsequaris, et Dei antiquum consilium, nimirum incarnationis Verbi ac nostrae deificationis, per te impleatur. . Is est θ a quo Dei Para nuncupatur u Tota pulcra, tota Deo propinqua: haec enim Cherubim superans et super Seraphim evocta, proxima Deo exstitit. . Is est qui de loco sermonem habens in quo Ioachim ct Anna suas tandebant preces ut sobolem a Deo consequerentur, ait: α In horto preces sundentes, hortum priore longe feliciorem ' genuerunt. Domus initium secundum exquisitissimam rationem, Dei que ad homines adventus inchoatio, praesentis diei solemnitas praefulget. s Atque
78쪽
is est 'in qui scribit: α Ave sons signatus, incorruptionis origo. Ave hortus conclusus , cuius odor est sicut agri pleni cui benedixit qui ex te prodiit Dominus. Ave cinnamomum ὶ, aroma erumpens ex spiritali paradiso integritatis, cuius odor illi suavis est qui
in canticis dicit : emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum arborum fructibus, Calamus et Cinnamomum cum universis lignis Libani. Ave soror pulcri fratris cognominis, eique summe dilecta, cuius vox eiusmodi ) in canticis sonat: vulnerasti cor meum Soror mea sponsa, vulnerasti Cor meum. Quare Modestus hierosolymitanus de triumpho Ioqueus assumptae Dei parae ait: α D ductus est enim divinorum charismatum sons Domini signatus in eius o cursum Semper Virgo, per quam irrigatus est Ecclesiae orthodoxae paradisus, et a secundo conditus qui ex ea natus est Adam, quique e virginalibus scatebris, idest uberibus tamquam sontis fluento ebibit, et mortuum primum parentem Adam vivificavit. π
o. Simillima habet Iohannes geometra ubi de Virgine Ca
νουνον ἀμάραντον καλλει θειοτέρων.
79쪽
579nit: . Salve flos intacte, bene olens, utrimque Venuste tam Venustate manifesta quam quae latet. Salve lilium, roseus calyx atque madida anemo, narcissus purus, nive Candidior. Salve Perpetuae vitae dulce germen, tu namque solum inter mortales immarcescibile ob divitiorum pulcritudinem. Salve hyacinthi purpurei decus, in cuius soliis verba libertatis notantur, nullatenus verbum mortis. Salu germen procerae lauri, quod procul arces non iubar sulguris, sed
ἡaemonum flammam. . Simillima habe ut Chrysippus et Hesychius hierosolymitani, e quibus ille Virgini gratulatur 'ὶ his verbis: . Ave
armarium Vitae: ave quae es hortus Patris: ave quae es pratum totius Bagrantiae 'i sancti Spiritus: ave radix omnium honorum: RVe Specimen gemmae omne pretium excedentis. α Hesychius vero ait: e Vocavit te hortum conclusum et sontem signatum is qui ex te ortus est Sponsus, et praedixit in canticis. Hortum conclusum, quoniam sal x corruptionis aut vindemia te non attigit: florem autem 'in qui ex radice Iesse hominum generi pure exhibetur, excultus tibi a puro intemerato Spiritu. Fontem conclusum, quia numen vitae ex te prodiens replevit terram, alioqui ramus nuptialis
sontem tuum nequaquam exhausit. ο661. Piaculum vero soret eorum oblivisci, quae in commeu-
tario ad Iacobi vaticinium ρὶ, eae germine, fli mi, ascendisti, An
dreas cretensis ') scribit: α Germen vero quem alium proprie esse ex eo quod consentaneum est, dilectissime, reputabis nisi videlicet
80쪽
580 solam hanc sanctam Virginem, sanctisque omnibus longe sanctiorem, quae tota θ pulcra, tota munda visa est ei qui totus in illa et corpore et spiritu habitavit 8 Mariam, inquam, magnum prosecto omnique veneratione dignissimum et nomen et rem, davidi cum ramum, virgam Iesse, germen Iuda semper Viride , ex qua altissimus Dei Filius qui ante mundum crat acqualique cum eo qui ipsum genuit aeternitate fruebatur, Secundum carnem germinavit . . Quibus adiungi debent quae antiquus auctor , cuius sermo inter opera Chrysostomi occurrit, his verbis complectitur: α Ave gratia plena. Cessat maledictio, aufertur Corruptio, tristia emarcuerunt, laeta florent. Placuisti creatori, placuisti ei qui pulcritudine animarum delectatur. Digna fuisti quae talem hospitio exciperes Dominum: divinae oeconomiae officina purissima facta es: ad ingre sum regis in vitam dignus suisti currus. Invenisti enim gratiam
apud Dominum. Supra omnem Creaturam Ornata es, Supra Caelos decorata plusquarii sol sulges, supra angelos exaltata es, non assumpta es in caelos, sed in terra manens caelestem Dominum ad te attraxi Sti . .
662. Porro Sophronius adductis λὶ verbis, hortus conclusus, fons signatus, emissiones tuae paradisus; e vestigio ) subdit: . Vere hortus deliciarum, in quo consita sunt universa florum genera et odoramenta virtutum: Sicque conclusus ut nesciat violari, neque corrumpi ullis insidiarum fraudibus. Fons itaque signatus sigillo totius Trinitatis: ex quo fons vitae manat, in Cuius lumine omnes
